장음표시 사용
431쪽
sint diuersae existentiae,cliuersis quoque demonstrationibus debent demonstrari .igitur neque demonstratione a priori , neque apoiter toti dcmonstrari potest actualis existentia obiecti totalis & adaequati alicuius scientiae. 1, Sexta pro sitio.
SCientia potest demonstrare posteriori de o lecto suo partiali, quod siv actu, seu actualem
existentiam habeat Probatur ex Aristotele,qui primo libro Physicorum,materiae existentiam dea omstrat,& I.lib.de coelo. cap. 4. probat coelum existere, darique elementarem ignem. Accedit ratio dantur aliqua euidelia signa actu, lis existentiae alimius obiecti partialis, put coeli, nimirum quantitas,magnitudo,motus,influxus,&alia idgenus quae efficaciter cuincunt actualem eius existentia .ergo potest scientia de obiecto suo
partiali per huiusinodi signa exteriora,& a posteriori,actualem eius existentiam demonstrare. .
Postrema propositio. DE subiecto demonstrationis non est absolute praecognoscendum quid sit, seu quae sit eius
Probatur, si praecognoscendum ellet in demonstratione ementi vel quidditas subiecti,numqaum fieret demonstratio , nisi in ea tota esset subiccti essentia: atqui plerumque contingit contrarium, si quidem interdum aliqua affectio de subiecto de. monstratur per unam tantiim essentiae partem, ut de homine quantitas per materiam:imo interdum affectio demonstratur de subiecto,non per eivse L sentiam,sed per causam, vel efficientem, vel fina-
432쪽
Iem vi bona uniuersi dispositio, ex eo quod a prima &sapientissima causa , nempe Deo manauerit,& hominis capacitas ad beatitudinem, eo quod ad eum finem fuerit destinatus: ergo non est absolute precognoscendum de subiecto demonstrationis quid sit,ieu quq sit eius essentia. Dixi id non eise necesse , fieri enim potest ut in demonstratione praecognoscatur de subiecto quid sitimaxime si fuerit demonstratio propter quid, dca priori, in qua propria passio dcmonstratur desub. lecto per propriam & veram causam. Plotiatur,talis causia est essentia subiccti: exempli gratia, animal rationale quod est causa risibilitatis quς de homine demonstratur,est ipsa hominis essentia: atqui eiusmodi causa debet praecognosci, quia per illam propria passio demonstratur de is lecto, quod fieri non posset, alias aliquid ignotum per ignotum probaretur: ergo in demonstratione a
priori prςcognosci potest quid sit subiectum, seu
uanam sint a tiributi pra notiones.
A Ttributum hoc loco sumitur ero illa parte
conclusionis probandς,quq de subiecto piaedicaturriexempli gratia, proponatur haec concidito demonstranda,ibinno est iasibilis,risibile di cetur attributum,quia de homine, tanquam de subiecto, in tali propositione praedicatur. Hoc posito sit. Prima propositio. SAltem de attributo pretcognoscendum est quid nominis.
433쪽
Probatur, impossibile est ut per demonstrationε aliquid de alio probemus, si in illius nominis ignoratione versemur: atqui per demonstrationem attributum de subiccto probatur,exempli grati risibile de homine: ergo de illo praecognoscendum est quid numinis. ι - Secundapropositio. DE attributo non est praecognoscendum quod sit actu, sed solum quod sit potestate.
Probatur prior pars , attributum non existens potest demonstrat i de subiecto, modo etiam illud actu non existat,ut risibile potestate existens de ii mine secundum solam essentiam, de potestate existente: ergo de attributo non est praecognoscendu quod actu existat. Posterior vero pars,nimirum possibilem existentiam attributi praecognoscendam eisc,breuiter etiaostenditur. Attributum dem strationis non debet
esse aliquid cui repugnet existere, alias non posset demonstrari de subiecto, quod saltem aptitudine sup Ponitur existens: ergo de illo praecognoscenda est saltem possibilis existentia.
Postrema propositio. De attributo demonstrationis praecognoscendum est quid rei,seu quae sit eius essentia. Haec
propositio pugnat contra multos,sed cum veritate maxime consentit.Hocque modo. Probatur. Attributum conclusionis demonstridae in maiori propositione praedicatur de medio, ergo iam lupponitur nota eius essentia.
Antecedcias prqbatur : haec sit conclusio de
434쪽
monstranda,v.g. omnis homo est admirationis capax, per hanc demonstrationem: omne animal rationale est admirationis capax: omnis homo est animal ratio- Ie ergo omnis homo est admirationis capax. Capax admirationis.praedicatur in maiori de medio, scilicet animali rationali. Igitur attributum demonstrandet conclusionis praedicatur in maiori de medio demonstrationis , & consequenter nota essta debet eius essentia.
VT constet de quibus principiis hoc loco ser
mo sit, praestat quaedam de principiis generatim praelibax Principium igitur aliud. est simplex, aliud commplexum. Simplex seu incomplexum duplex, Vnum rei, Pod naturam alicuius ingreditur, ut materia, dc forma in rebus Physicis : essentia & existentia, actus & potentia in Metaphysicis: Aliud cognitionis, euiusmodi sunt proprietates, dc effectus quibus intermediis in notitiam causarum deduci
Complexum vero principium nihil est aliud, quam aliquod axioma, re propositio hommunis, vel per se ingrediens demonstrationem ipsam, Vel . a qua omnes demonstrationis propositiones dependeant. Illud adhuc est in duplici differentia, Vnum communissimum, quod & primum , & Mς- thaphysicum nuncupatur, ut impossibilo est idem m
435쪽
Aliud peculiare & alicui inentiae proprium, ut totum est maiussuaparte natura est principium motures quietis. His praemissis hoc tantum loco sermo est, de complexis principiis seu generalibus propositionibus, quid de illis praecognoscendum sit. Prima propositio.
DE principiis praecognoscendum est quid n
Probatur contra AEgidium&Caietanum:impossibile est ut cognoscamus quod illa principia sint vera, nisi, quia eorum nomina significent, fuerit praecognitum: atqui de principiis praenoscendum est quod sint vera, v t inua videbitu r, ergo de illia praenoscendum est quid nominis. Quod si Aristoteles huius praenotionis mentionem nullam faciat, est quia illam tanquam notissimam praes ponit, cum vera esse principia non ap pareant, nisi eorum explicentur termini. Secunda proposivio.
DE principiis prςcognoscendum est quod sint.
Probatur , de principiis praecognoscendum est quδd sint vera, ergo & qubd sint. C onsequen tia clara est, quia vera esse principia est proprie ipsa esse principia.
Probatur antecedens, tota demonstratio fulcitur hisce principiis,& idco tantum assentimur cosci , soni, quod ex principiis istis vere sequi videatur, siuὸ proxime, si fuerint praemissae demonstrationis, siuὸ remote, si fuerint tantum fundamenta ipsuum praemissarum ergo de ipsis principiis debemus prς- cognoscere quod vera sint, & consequenter quod sint.
436쪽
- ct quot dentur de medio ct consequentia
TRia fuerunt si1pra assignata demonst rationis
praecognita,subiectum, attributum,& principia: haec quidem sunt in ingressu demonstrationis: alia duo praecognosceda sunt in ipso aemonstratio. nis progressu: medium quod allumitur ad probationem propositae conclusionis, & consequentia Mae seq*tur ex praemissis. 'Primapropositio.
DE medio praenoscendum est quid nominis, &quod post esse.
Probatur:medium assiimitur, ut per illud attributum demonstretur conuenire subiecto: exempli gratia, assumitur animal rationale tanquam medium , ut demonstretur risibile homini competere,scu patet ex hac iam allata demonstratione, Omnes animia rationale est risibile, Omnis homo est animal rationale:
Ergo omnis homo est risiM.f. I gitur lata designet nomen ipsius medii & quod possit existere,necessarib praecognoscendum est. Secunda propositio. ΝΟtitia consequentiae distincta est notitia
pr missarum. Probatur praemissarum notitia antecedit cognitionem consequentiae, quae non est nisi posita cognitione praenusiarum, facto examine formae
437쪽
syllogisticae: ergo cognitio consequentiae debet esse distincta a cognitione praemissarum.
SI argumenti forma fuerit aliquantulum obscu
rior, aut certe argumentantis ingenium non
satis in arte syllogizandi exercitatum, praeter notitiam consequentis, seu eius quod ex praemississequitur,requiretur alia distincta notitia consequentiae: secus tamen ii cura sit, de manifesta argumenti forma, vel argu ientantis ingenium fuerit acutissimum, & apprime in arte stilogistica exercita .
Prior pars probatur, si ipsa argumenti forma obseura sit, vel,argumentantisingenium minus exercitatum . circa consequens poterit dubitare, an sit Verum, & circa consequentiam, an sit secundum leges syllogisticae artis, ergo roquiretur duplex no-tivia , eaque distincta, quae duplicem illam eamque distinctam, de consequenti, dc consequentia dubitationem superare possit. Pars item posterior probatur, si clara fuerit argumenti forma, vel argumentantis ingenium acutissimum, statim iudicabit bonam esse consequentiam, α vi huius iudicii, de cognitionis, simul cognoscet veritatςm consequentis: ergo in eo casu cognitio consequentiae non erit distincta a notitia eonsententis.
438쪽
Vtrum assensu conclusionis necessario consequatur
ex premissarum assensibiu. NAscitur hui' articuli dissiciat s ex prima pro positione superioris articuli, in qua dictu est
notitiam conclusionis esse distinctam , notitia prς- miliarum,& ex ea sequi: cum enim istae notitiae in uoluant assensus,qui praemissis istis & conclusioni praebentur,recte inquiritur, An ille posterior assen-1us conclutionis necessarib sequatur ex praecedentibus assensibus praemissarum , ita ut necessitetur intellectus ad aslentiendum conclusioni, & reuera
nequeat per imperium voluntatis assensum illum cohibere Duae sunt de proposita digeultate sententiae. Prior asserit,' positis, praemissarii assensibus posse intellectum conclusionis assensum cohibere. Posterior sententia id negat, veritas haec est, qua duplex exponet propositio. Prima propositio. Postis praemissarum assensibus potest voluntas indirecte intellectum impedire ab assensu conclusionis. Haec propositio sola explicatione probatur: VO-Iuntatem indirecte impedire intellectum ab assensu conclusionis, nihil est aliud quam intellectum a tali conclusione diuertere,vel alteri rei & cogitationi applicari : atqui positis praemissarum assensibus potest voluntas intellectum diuer tere a cogitatione conclusionis , eumque alteri cogitationi Uplicare,Vt vitio fatebuntur omnes: ergo positia
439쪽
illis praemissarum assensibus potestvoluntas indire che intclla tam impedire ab assensu conclusionis. Secunda propositio.
Positis assensibus praemissarum directe nequit
voluntas impedire intellectum ab assensu conclusionis; haec conclusio desumitur ex Aristotele septimi Ethicorum cap.3.Vbi ait intellectum absolute ferri in conclusionem iudicatis praemissis,eam. que amplectuntur & defendunt D. Thom. prima parte quaest. 82.itemque Scotus in primum sente
Probatur ratione; Voluntas non habet maiorem
efficacitate & potentiam ad impediendos actus intellectus,& aliarum facultatum,qu m ad proprios impediedos: Atqui non potest volutas directe proprium situm actum impedire , quo versatur circa absolutissimum bonum omnis expers malitiae: ergo nec similiter poterit impedire actum intellectus, qui se habebit circa verum absolutissimu, & omnis expers falsitatis, quia ut se habet voluntas ad boni ita intellectus ad verum. Atqui conclusio deducta ex praemissis iam concessis, anparet absolutissime Vera, ita ut omni plane Risste carere videatur: ergo nequit volutas saltem directE,impedire assensum intellectus circa talem conclusionem, positis
praemissarum assensibus. Confirmatur, voluntas nequit praesente Vehementi aliquo delectabili, vel proposito aliquo Vrgentissimo malo,impedire appetitum, qub minus vel desiderii, vel fugς actum eliciat, ut aduersarii Possunt experiri: ergo nec videtur, saltem directe, Posse essicere ut intellectus cohibeat assepsum ali
440쪽
cuius apertissimae veritatis , qualis est veritas conclusionis positis praemissarum assensibus. obiicies pro contraria sent*ntia, quod potest maius, videtur posse & manus : atqui voluntas potest unpedire astensum intellectus de primis principiis, quorum Veritas adhuc apertior est , quam conclusionis,etiam positis praemisiarum assensibus: ergo poterit similiter impedire assensum intellect de conclusione,positis praemissarum assensibus. 'Quidquid sit de maiori quae satis videtur dubia. cum homo possit ratiocinari,quod maius est quam hinnire, hinnire tamen nequeat : Iespondeo negando minorem, vel illam absolute sumptam distinguendo: voluntas potest impedire assensum intellectus de primis principiis bene penetratis indi-re 2E intellectum diuertendo, concedo:directὸ ve-rd non diuertendo intellectum, sed illi simpliciter imperando,ut non praebeat assensum, nego: & sic ad conclusionemrespondeo pari distinctione, v luntas poterit impedire assensum intellectus de coclusione,positis praemissarum assensibus, Indirecte Verum est,directe verb,falsum.
De sisentia O assectionibuι Pranotionum.
EX iis omnibus quae dicta sunt quaestione pIim licet hanc praenotionis propriὸ dictae do
qua loquimur elicere definitionem. Praenotio est prauia notio me ad alterius rei notitiam comparanda ordinata.Dicitur praeuia notio,ad distinctionem angelicae cognitionis, quς potest esse tota simul, dc rerum antecedentium, & consequentium ex com-
