Totius philosophiae hoc est logicae, moralis, physicae, et metaphysicae breuis, & accurata, facilique, & clara methodo disposita tractatio. Additae, sunt quaedam morales digressiones ad vsum concionatorum ex ethica desumptae eiusdem authoris opera. A

발행: 1631년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

66 Disputatio. I

muni doctrinalieologoru,tractatu deAngelis.Additurperse ad notitia alteri rei ordinata, vistinctione pri notionis per accidens , ut sora ςxpositu est. Affectiones praenotionis paucillimam afferuntur, haec una sufficiet,quae est 'irtute multiplex, quod scilicet ab eius veritate subsequentis cognitionis veritas omnino pendeat, omnisque certitudo domostrationis ab illius certitudine desumatur. Haec

D. ipsa Demonstratione' . . .

De nomine 2 maria acceptione. DEmonsuatio a demonstrando , seu exhibendo dicitur,dupliciterque accipitur , primb pro quacumque rei exhibitione, quaecumque illa sit,&quocumque modo fiat: secundo, & proprie, pro syllMismo aliquo conflato ex veris, certiS, &necessariis propositionibus,quo sensu a nobis Perpetuo usurpabitur.'

De existentia demonstrationis.

CVm verae dentur scientiae,ut infra probabitur. rure Peripatetici contra Schepticos demonstrationis existentiam admiserunt: ad quam etiam astruendam faciunt infinitarum prope demonstrationum exempla , cx omnibus 1cientiis passim de-

442쪽

de Demonstratione. 397

sumptis in Physica: exempli gratia, omne corpua

naturale est mobile, elum est corpus naturais, ergo est mobile Item ex Metaphysica, Omne ens est unum:

substantia est em To substantia est una. Idem videri potest in caeteris icientiis. Diuisiones demostrationis hae sunt, Prima quam

supra iam insinuauimus traditur in demonstratIO-nem propter quiddc domonstrationem quia: demon-- stratiopropter quid aliter vocatur demonstratio cur, quamobrem, a causasecundum naturam, a priori, crpotissima, eo quod causa ad effectum, vel ab essentia ad proprietatem, atque adeo a priori progrediatur. Demonstratio verb quia , quae aliter vocatur posteriori, ab esse , ct secundum nos,est ea quae ca iam per effectum , vel essentiam perproprietatem ἰdemonstrat: Vc Deum per crearuras, facultatem ratiocinandi, per capacitatem ridendi. Vtramque demonstrationem legitimam esse, A veram parere

scientiam, iacile ostenditur: ac primo quidem id patet ds demonstratione propter quid,cum per illam effectus per causam cognoscatur, v thominis risibilitas, per ratiocinandi potentiam, in quo propria ratio scientiae consistit. Quantum vero cst de demonstratione quia tro-hatur : maior pars demonstrationum Physicarum est a posteriori,progrediendo ab effectu ad causam: ut quod coelum sic corpus natarale,eo quod moueri possit ; atqui Physica est vera scientia ,&perdemonstratIonem part ergo demonstratio eiusmodi, quia, seu a Jeriora, veram & proprie dictam scientiam p rita:&consequenter legitima est.. Confirmatur: illa demonstratio videtur legitie m , quae constat propositionibus Feras, certis, α

443쪽

de Demonstratione.

pter quid, gignit cognitionem per caulam realem, , demonstratio v ero, quia,per causam cognitionis.,

Sunt alii pi ter demonstrationem quia, ct propterqώid tertia adiungunt,quam vocantpotissimam, in eo ab aliis distinctam, quod per demostrationem quia,rem esse cognoscamns, verbi gratia hominem esse risibilem per demonstratione propter quid , cui sit,uerbi gratia, quia est rationalis: At verb per demonstrationem potissimam utrumque intelligamus& quod res sit,& cur iit,ut homincm esse risibilem,

quia est rationalis. Vertim haec sententia communiter improbatur, et, quodentia,nimirum demonstrationes,sIne necessitate multiplicet: Etenim demonstratio propter quid vere est potissima, ostendem quod res sit, Mcur sit, cum fieri nequeat ut causam cur res sit eo-gnoscamus, ignorantes rem ipsarn esse, exempli gratia,hominem eiscrisibilem, quia est rationalis, ignorantes quod ipse si rationalis. Secunda diu i sito est demonstrationis quia, in de monstrationem a causa remota,quae etiam dici potest apriori: & demonstrationem a posteriori, seu ab effcctu: de utraque disputat Aristoteles capite decimo primi libri Posteriorum , & utriusque exempla profert,prioris qui iam illud, omne quod

restirat est animalsedparies no restirat,ergo paries noest animal. In qua dcmonstratione ostendimus pa-xictem non respirare , co quod non sit animal, quod non animal , remota tamen causa est non respirationis,proxima vero pulmonum carentia: sicut esse animal non est propinqua causa respirationis,sed habere pulmones. Posterioris ver5 de monstrationis, nimirum ab effectu & posteriori, duo statuit exerufa,statim initio capitis , Primum

444쪽

oo Disputatio L

est illud quod probat planetas esse prope nos, quia, non scintillant, quod post ortus,ex priori tamquam

ex causa proficiscitur, causi enim cur non scinti lent illi planetae est, quia sunt prope nos Demonstratio ciusmodi est elia qua noscintillantsunt prope nos planeta nonscintillant: ergo planetasHnt ope nos. Posterius cxemplum est in quo ex orbiculari illv. minatione lunae, quae est effectus rotunditatis cius, ipsam illius rotunditatem dcmonstrat sic: quod orbiculariter iliaminentur, debet esse rotundum una orbi. culariter illuminatum. ergo luna debet esse rotunda. Tertia demonstrationii diuisio, vel potius subdi uisio est, demonstrationismpter quid, in quatuor species secundum quatuor causarum genera. Prima est a causa materiali,ut, Omne compositum ex materia est corruptibile: omnis equus est compsim ex materia: ergo omnis equus est corruptibilis. Secunda est a causa formali, ut, omne rationale est risibile: omnis homo est rationalis . ergo omnis homo est risibilis.Tertia est causa esticiente ut, Quidquid a Deo emitur bonum est.

atqui omnis creatura a Deo esscitur: ergo omnis crea-

rura bona es Quarta est a causa finali, ut, duxod ad

bonum finem ordinatur liud bon m est atquivirtus ad booum finem ordinatώr. ergo virtus bona est. His addunt nonnulli demonstrationem a causa virtuali, quλndo per suam causam, non quidem proprie dictam, sed virtualem tantum demonstracur, ut Dci aeterni tas per eius immutabilitatem, tanquam per causam,non quidem realcm sed virtualem tantum, hoc modo. omne immutabile est aternum : Deus est immutabilis : ergo Deus est a ternu .

445쪽

de Demonstratione. 4OIQVAESTIO TERTIA.

De essemeia Demonstrationis. DVobus modis Demo nstratione definiuit Ari stoteles, stirno Posteriorum cap. 2. prior deinfinitio est a causa finali, Demostratio est Syllogismius amens 1cire: id est ordinatus ad scietiam animis nosti is in eneranda. Altera definitio est a causa materiali, Demonstratio estΘllogismin constans propositio-yibus veris,primis, immediatis, yrioribus, notioribuν, causi ue conclusionis. Quas omnes conditiones demonstrationi incise ostenditPhilosophus,quasque facilitatis causa quibusdam articulis examinabim , - Vn, cum aliis conditionibus, Ut quod ipsa demonstratio sit ex necet is, quod rςquirit capite quar to, ex sempiternis,quod exigit capite secundo,cum

ait demolistrationem tant imesse rorum aeternarum

M ex propriis,quod eode capite postulat &probat

Vtrum Demonstratio constare debeatpramusis

PArs affirmans est Aristotelis, ut patet ex allata demonstrationis definitione, quam loco citapotic probat: quod non est,non scitur, id est falsi nullatest scientia,Vt explicat Philoponus: ergo pst tantum veri proindeque demonstratio tantum potcrit exucris procedere. Confirmatur, praernissae demonstrationis debent esse c1ulae conclusionis verissimq,& scientificae, ut patebit infra: idquς non tantum ratione formae, Ied etiam ratione materiae, quia in

446쪽

o 2 Disputatio I.

conclusione demonstrationis non tantum requiritur astesnsus consequentiae, seu formae, sed etiam consequentis seu maturiae, ergo praemulae illae de monstrationis debent esse verae.

ARTICVLVS SECUNDUS.

Vtrum pramisse Demonstrationis debeant esse sempiterna veritatis. A Ffirmat Aristoteles, nec ab eius mente aliena est Platonis sententia, quantum ad cocli sionem , sed sollim quantum ad fundamentum illius conclusionis. Plato enim concedebat aeternam veritatem praemissis demonstrationis, non quidem ratione arctissimae connexionis attributi cum subiecto, sed ratione idearum uniuersalium, a quarum Veritate omnium propositionum veritatem pendere affirmabat: Peripatetici vero aliud habent fundamentum suae conclusionis, hocque nostrum, Ut opinor,optimum est: vi fiant propositiones sempiternar veritatis, quae sint praemiuae demonstrationis sufficitquὁd retum essentiae sint aeternae: atqui de facto rerum essentiae qtetnae sunt,ut indicauimus

leuster in disputatione de uniuersalibus, & validissime in Metaphysica contrariis rationibus penitus eneruatis,probabimus, erso fieri possitnt propositioncs sempitlernae veritatis, quae sint praemissae demonstrationis. Maior probatur, si homo exempli gratia ab aetervo sit secundum essentiam,st ςternonae propositiohes formari potuerunt,homo est animal,homo est rationalis,homo est risibilis, & caeterae : ergo si rerum essentiae sint ariernae, formari possime propositioni: sempiternae veritatis,

447쪽

ARTICVLVS TERTI VS.

Virumpraemisse Demonstrationis debeanι .ese necessam. i

ΡΑrs affirmans est Aristotelis, & omnisi Peripateticorum,ut patet ex primo Posterioru capite quarto,& quinto,Vbi ex prcssis verbis docet demostrationem tantum esse necessariorum: fundametalis ratio haec est: conclusio demonstrationis debeteste necessaria, tam necessitate cosequentiae,seu formae,quam consequentiS,setu materiqres1 S cum omnium syllogismorum sit aequalis formae, & consequentiae necessita illi omnes coesusiones ςqualiter hecessarias sibi vendicaret, quod nullus dixerita. atqui coclusio demostrationis non citet necessaria,ta necessitate consequentisequam cosequentis, si pro missς no essent necessariς, ut omnes cocediit: ergo praemissae demonstrationis debent esse necessariae. Confirmatur ea potissimum ratione, demonstra.

tiuus syllogismus ii topico de sophistico secernitur, qudd demonstrativus constet praemissis necessariis topicus probabilibus tantum , sophisticus fucatis tantum & fallacibus;ergo praemius demonstrationis debet esse necessariae. Difficultas verb est, quς nam sit illa necessitas' pr missarum demonstrationis: cuivi satisfiat, qu dam ex dialecticς pt ludi is de necessario, & variis eius speciebus breuiter sunt repetenda, aliaque ad nostrum institutum pcrti nentia adiungenda. . Notandum igitur primo illud propriὸ dici ne cellarium quod in suo esse ita manet, ut eo cλrere non possit. Notandum secundo , necestariam ge-

448쪽

neratim loquendo esse in duplici differentia: altu dincomplexum, seου simplex, aliud complexim seu compositum: Incomplexum est res aliqua simplex immutabiliter in suo esse permanens, sicque in Vatias species diuiditur in necessarium simpliciter ω absolutE: & necessarium hypotheticum. Necessarium simpliciter dc absolute dicitur, quod nusta posita conditione necessarium est, dc necessiarib in suo esse permanet: siue omnium, ut solus Dcus: siue tantiim ab intrinseco , ut Angelus qui quidem nullum habet in seipso corruptionis principium,ab extrinseco tamen, puta Deo, destrui, annihilari potest. Nucellarium Verb hypotheticu, est illud quod licet absolute non sit neccssarium,

posita tamcn aliqua conditione necessarium est, ut Iespirare ad vitam coseruandam: quia autem illud quod supponitur cst causa necessarii minc fit ut tale necestarium dicatur 1 causa: sicque pro quadruplici causa quadruplex constituitur. Primum est a causa materiali: quo pacto dicimus necessarib annulum esse durum, quia ex auro, vel ferro componitur: Secundum cst a causa formali, quo pacto necessatio dicimus hominem esse risibilem , quia habet talem formam, nimirum animam rationalem , a, qua ipsa oritur ridendi procliuitas. Tertium est a causa esticiente, ut ac tam aliquem esse bonum,

quia a bona causa puta bono Angelo,proficiscitur: Quartum denique est li causa finali, idque vel simpliciter, vel tantum secundum quid, & ad melius cite: simpliciter, ut respirare ad vitam sustinendam: secundum quid, ut ad iter iaciendum equum

sumere,

Necessarium ver b complexum complectitur om-ries propositiones quas vocant sempiterissae verit

449쪽

de Demonstratione. 401

tis,quibus attributum S subiectum ita connectuti. tur, ut dissolui nullo modo possint, siue tam ex parte subiccti, quam attributi abiolute, vicii dico, homo est rationalis, quia neque subicctum sine attributo, neque attributum sine subiecto clic potcst, siue ex parte utriusquc, sed tantum secundum legem ordinariam, ut cum dico, homo est risibilis; nam

TCucra tanta conncxio est inter hominem & risibi-lς, ut saltein ex lage ordinaria separari non possint: sue denique ex parte tantum subiccti,ut cum dico, homo est animal; siquidem animal sine homilie e se potest numqua tamen homo sine animali. Quiabus possitis, liqc certa sit.

t . . Primapropositio.

VT praemita demonstrationis dicantur necessariae, duplex exigitur necessitas: prior simplex & incomplexa connexionis utriuique Probatur, ut aliva propositio sit, de dicatur necessaria, attributum, dc subiectum debent etae entia aliqua necessaria, quq semper, εc ubique ita se habeant, ut attributum affirmetur inesse subiecto, dc' sic prioris necessitatis desectu haec propositio non, habctur proprie necessaria, Petrus est nomo, quia licet necessaria sit connexio Petri cum homine, ita ut Petrus quandiu est, dcbeat esse homo,non est tamen Petrus aliquod ens necessarium, & quod .ibaeterno sit, saltem secundum cilcntiam, quo fitvt oeillo non semper formaripossie propositio, Petius cst homo. Ergo, ut praemissς demonstrationis Cens cantur necessari , privia rcquisitur necessivas incomplexa attributi, dc subiccti, deinde complaxa

connexionis utriusque.

450쪽

Caeterum ut firmior sit ista doctrina de necessita. te praemissarum demonstrationis, tres sunt explicandae conditiones , quas requirit Aristotelm ad propositionem necessariae : prima est, ut attribu tum dicatur de omni: Secuda,ut dicatur per se.Tertia,ut sit uniuersale primu, seu conueniat subiecto,

secundum quod ipsum,leu reduplicatiuξ. Quod spectat ad primam, pro cius inteIligentia notandum primδ duplex esse dici de om vnia priaristicum,cuod explicatur in libro priorum analyticorum: Alterumpos,rioristicum, quod in libris po-cteriorum analyticorum exponitur.

Dici de omni priori sticum est, cum propositionis

subiecto praeponitur signum Vniuerial ,.omne, i1 ue interim attributum semper, dc omni conueniat, Vt omnis homo est anιmali siue non , Ut omnis homo est

Posterioristicum verb dicitur , cum ttribuis co- uenit omni subiecto,siue praefigatur terminus uniuersalis,Vt,omnis homo est animal, siue non ut tumo si animal. Notandum secundo generatim loquendo aliquod attributum dici de omni tribus modis: Pri-mh quando conuenit alicui subiecto , dc omni bus eius inferioribus semper & necessario: Secti doquando attributum couenit alicui lubiccto,& omnibus cius inferioribus necessarib, non tamen semper, sed statutis natura temporibus,ut Lunae con uenit eclypsim pati, quotiescumque inter ipsam& solem terra interponitur. Τertio,quando attrI-burum conuenit quidem omni subiecto & eius inferioribus,no tamen necessario, & omni tempore, sed tantum ut plurimum,& certis, praefinitisque a tura temporibus: ut mense Iulio vigere calorem,

SEARCH

MENU NAVIGATION