Totius philosophiae hoc est logicae, moralis, physicae, et metaphysicae breuis, & accurata, facilique, & clara methodo disposita tractatio. Additae, sunt quaedam morales digressiones ad vsum concionatorum ex ethica desumptae eiusdem authoris opera. A

발행: 1631년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

de Demonstratione . - 40

practi eus ex dictis loco citator ergo esse theo reticum,& practicum,non videntur esse essentiales, sed accidentariae tantam differentiae. Tertia diuisio est seientiae speculatiuae in physi. cana,metaphysicam,& mathematicas. Probatur, tot sunt scientiae speculatiuae , quot sunt modi quibus abctrahunt a materia:atqui modi illi tres sunt, primus est a materia singulari tan- . tum, qui eonuenit phy sicae, quatenus agit de rebus materialibus , illas in uniuersum considerando, stoindeque a singularibus abstr hendo. Secundus materia singulari,& sensibili, qui mathematicis tribuitur,propterea quod obieetiam suum , nimiis

rum quantitatem realiter materiae coniunctam cohtemplantur, abstrahendo a singularitate materiae.&singularitate ipsius quantitatis sensibilis. Tetti denique est a materia singulari, sensibili & intello gibili, qui metaphysicae communiter con diluet, quatenus non tantum considerat bbiectum suum absque singularitate, sed absque quantieate sue eo. iunctae materiae,quo pacto est sensibilis,sive separattae materiae, qua ratione est intelligibilis. V t autem appareat quid haec variae abstractionis a materiara . tio conserat ad colligendam scientiae theo reticae dis uisionem,in physicam,mathematicam,& metaphy

Prima proposuio.QVamuis phν sica is materia singulari, &mathematica a materia singulari, & sensibili dicantur abstraherς-r metaphysica tamen in rigore sermonis,& ratione omnium de quibus agit , non dicitur abstrahere matella singulati ieissibit:

482쪽

de iis ligibili. Prior pars est euidens ex dictis. Po sterior prohatur, de Deo Metaphysica verba facie. qui maxime singularis est: ergo Metaphysica in rigore termonis,& ratione omnium de quibus agit,

non abstrahit a materia singulas i. . .

Secunda propositis. REcte Metaphysi ea dicitur abstrahere, materia sensibilι6 intelligibili. Rcobatur. abstrahere a materia sensi bili, de intelligibili, nihil aliud estiquam non agere de materia quantitate aspecta, siue in Farticulari, siue in uniuersum:atqui metaphy sica nulla ratione agit de quantitate, sed tantum de re- s, quae vel sunt plane immateriales,& quantitatis expertes, vel sal tem communes rebus materialibus di immaterialibus ut in metaphysica docebimus:

φzgrai proprie laquendo metaphy sica dicitur absteahet ea materia se sibili,& intelligibili:, singula, ri etiam absolute, si per materiam singularem non intestigatur obieehu singulare, qu bd addo propter Deum de quo tanquam Ee obiecto per se agit me. taphysica sed intelligat vh aliquod singulare .ex ipsa materia compactum: quo sensu ipsam et metaphy sica de nulla materia singulari disierit, sicque absolu. e a materia singulari dicitur ah strahere. Tertia propositio.

QV muis primum & proximum principium

distinctionis scientiarum non desumatur ab abstractione a materia, sed ἡ diu et sis obiectis fot malibus, ut probabimus infra , seeundum tamen triplicem abstractionem a materia supra illatam, nimirum a materia singulari tantum , a materia

lingulari, & sensibili simul, de materia singulari,

483쪽

de Demonstratione. ' 3T

sensibili & tutelligibili potest colligi diuisio scien

tiae theo reticaem tres species ' physicam, cui con petit prima abstractio: mathematicas , quibus se cunda propria est:&metaphy sicam , quae sibi tertiam abi raetionem vendicat. Probatur , quia nulla scientia simul dupli et ista abstractione potest abstrahere a matelia r unde sequitur, ut tot debeant esse scietiae speculatiuς quot sunt illae abstractiones a materia, Rimirum treS. Postrema diuisio est scientiarum practicarum mmoralem & logicam, quas fere a carceribus ad calcem clustrauimus.

ΛRTICVLVS TERTIUS.

De acquisitione scientiarum. DVo in hoc articulo examinabimus. Primum an reuera scientiae de nouo acquirantur. Se eundum quo modo acquiruntur. Quod ad primu spectat, satis celebrata est Platonis icientia nullam de facto scientiam recenter c5 parari, sed nos tantam eius, quam prius habuimus recordati : atque adeo omnem nostram scientiam eorum tantum esse reminiscentiam, quae prius cognita fuerunt,post ei vero obliuioni sunt tradita. Hoc aiebat Plato , fati e persuadens sibi animas Ionge esse antiquiores corporibus,&priusquam in ipsa corpora detruderentur futile ot i scientia rum genere ornatas; earum vero iacturam feci lse, postquam in corpora in poenam peccati immersa sunt: vel timeontra istud falsissimum Platonis dogma vera haec totaque Pqripatetica ac Christiana ponatur.

484쪽

Propositio unica. SCientia nostra no est tantam reministentia eorum, quae prius nobis fuerunt explorata, antequam scilicet anima detruderetur in corpus, sed de

nouo acquiritur.

Probatur primo,quia fides catholica docet Deuanimas nostras creando infundere, oc infundendo create,adero ut nullo instanti ipsis corporibus piae,

existant.

Piobatur secundo, si omnis nostra cognitio e sset tantum recol datio & Ieminiscentia eorum , quae prius suerunt scita, sequeret ut scientiam non omnino pendere a sensibus, & aliquem posse rei notitiam , & scientiam obtinere, cuius tamen nellam fuisset adeptus sentuum ministerio cognitionem: Quod hinc talium apparet, quod caeco a natiuitate non alia de causa denegetur scientia de coloribus, uuam quia colores per sensum numquam potuit dep chen derer ι gitur nulla nostra scientia est tan. , e nimicentia eorum, quae prius nota sunt, sed vere acquriitur, aut saltem tu pernaturali aer infun

Probatur vltimo,non est credibile ver m corporis formam oetii mentum pati ex unione cum corpore,& propria materia,quia potius unione illam, tanquam summam perfectionem naturaliter appe- 'tit: ergo cum anima nostra sit vera corporis forma, non potest detrimentum pati ex eo quod coniungatur cum corpore: atque ad eb si ante unionem cacorpore scientiis omnibus exornata suerat , illas etiam debet in corpore retinere, sicque Omnes In differenter homines debent esse omnibus scientiis aequaliter praediti, quod repugnat experientiae.

485쪽

de Demonstratione. 4 9

Obiicies primo, istud sophisma Platonicum quod resert Aristoteles primi Posteriorum capitet quod scimus, aut prius nobis cognitam erat, aut incognitum: si eo gnitu me ergo frustri eius scientiam,& cognitionem quaeremus:si incognitum,adhue nihil prodest illud quaerere: quia licet occurrat non cognoscitur: Quemadmodum sit aliquis seruum suum fugitiuulti sibi ex facie ignotum quaereret,Operam suam ludere crederetur, quia ubi illum inueniret,minime tamen agnoiceret: ergo nullam scientiam de nouo acquirimus. sed solum praeteritae

recordamur.

Huic argumento respondet Aristoteles loco citato,nos quaerere distinesam eius cognitionem cuius confusam prius habebamus: quod ita explicari potest. Cum nos ad rei alicu ins scientiam contendimus,solemus i principiis nobis notis ad conclu sionem seientificam minus notam procedere: adeo ut facta demonstratione conclusionem eiusmodi scientificam explieite & distincte teneamus, que tamen confuse & virtuto tantum in principiis seu praemissis demonstrationis cognoscebatur.

Ad exemplum de seruo sugitiuo qui quaeritur, respondeo illud nobis fauere: Nam si ponamus illum seruum nobis viri ut e saltem , & per aliqua signa esse notum. quemadmodum conclusio scient 1 Rea supponitur nota, antequam explicite cogno 1 catur, nihil dubium est quin ex phcile cognoscatur, si occurrat, cum tame' prius confuse tantum

notus esset: atq; adest posse similiter rem aliquam vel conclusionem sciri, hoc est explicite cognosci, quamuis prius tantum confuse, , virtute , nimi rum in praemiissis cognosceretur.

obiicies secundo, si aliqua scientia de nouo ac

486쪽

4 o Disputatio I.

quirantur,vel sensuum ministerio, vel ope alicuius magistri & praeceptoris: neutrum, dici potest: ergo scientiae nulla via acquiri possunt. Minor probatur quantum ad priorem pariem, si enim sensuum ministetio ad rerum cognitionem assurgeremus,nihil ni fi sensibile posset i nobis sei ri: quod aperte falsum est, cum de Deo & Angelis scientiam habeamus, qui tam on sensus nostros pla.

Peobatur etiam eagem mi uor , quantum ad posteriorem partem mihil sciri potest absque beneficio phantasmatum in phantasia ut, litantium, ut do iacent physici atqui ope, & industria magistri non possumus acquirere phalasmata Dd solum externa quaedam signa accipere: ergo de facto praeceptoris industria nullam scientiam consequi possumus e &consequenter nullus modus assignari potest quo scienciae inueni ntur, proindeque illi nobis debenteise a natura congenita .

Haec obiectio petit ut agamus de modo quo scie-tiae acquiruntur, quod nobis in posteriori huius articuli parte propositum fuit. Vt igitur illam explicemus, obiectionis propositae minose egamus secundam utramque partem , allerimusque tam sensuum ministerio, seu experientia quam Ope magistri scientias comparari. C ina mutiri est omnium sententia, qui hos duos inueniendarum icientiarum,& artium modos constituunt inuentionem,& disciplinam: inuentionem per sensium , & experientiam, de qua actum est mpiae ludiis: disciplinam vero , quando docente prae ceptore ex eius ore scienti*m haurimus. Ad id quod in obiectione refertur ad probatio nem minoris, secundlim priorem partem multa a

487쪽

de Demonstratione. 4 I

nobis cognosci sine sensu, utpote Desim & Angelos ,dico si non per se, saltem per accidens, & effectus in sensus incut rete, &sic illorum interuentu cognosci, A praeterea ex eo non sequi, quod per sensus nihil cognoscatur,elim praeter Deum lc An gelos multa cognoscantur materialia,quae sub sensus cadere possunt. Ad illud vero quod pro eo firmatione eiusdem mjnoris secundum posteriorem parte affertur, prς ceptoris opera non excitari phantasmata in ima gl-uatione di lcipuli, sicque per disciplinam nullam scieriam comparari dico fieri polle, ut discipulus formet phantasmata, dc imagines eserum quae praeceptor docet , maximξ si suam memtem ut decet, perspicuis facilibusque exemplis aperiat.

De essentia scientia.

HAEc scietiae definitio petitur ex Aristotele primi posteriorum cap. 1. Scientia esi cognitio rei per propriam ct necessariam causam. Verrum quia sitientia proprie dicta, alia est habitualis, alia ctualis, utraque propria definitione explicanda est. Habitualis ita communiter exprimi tur: scientia est habitus intellectus certus,verus, euidens rei necessaria per propriam cassam. D i c i t u r p ri mo habitus iis ellectus. d d i stin ction em

habituum voluntatis, Ac aliarum potentiarum. Dicitur secundo certus, ad differentiam fidei hu- Danae,& opinionis, quae incertae sunt. Additur terti b, verus,ad discrimen erroris,& hae- te si S.

arid ponitur, uidens, ut secernatur scientia

488쪽

fide supernaturali,quae licet sit verissima, & certissima, est tamen obscura,& aen Igmatica. Denique dicitur rei necessaria per propriam cam fam, qua particula ab intelligentia discriminatur. quae est cognitio primorum principiorum, quorun ulla datur causa, siue rei, siue cognitionis. Eadem , particula, scientia per demonst rationem acquisita, quae hie definitur,x scientia per definitionem parta seiungitur, quae licet tu cognitio certa. neeeraria,Nevidens,non tamen assignatur per causam,ut suo loco declarabitur. Actualis autem scientiae definitio per proportionem ad habitualem dati debet. Scientia est cognitio intellectus vera. certa, est ruidens φνei necessaria per propriam causam Per causam dico, siue in emendo, si acquiratur per demonstrationemὶ priori: siue in cognoscendo , si habeatar per deqmonstrationem a posteriori: ut diximus superiori sectione de demonstratione.

De assectiombis sientia.

ARTICVLVS PRIMUS.

Dι obiecto scientia.

OMnes fere scientiae affectiones ex ipso eius obiecto sum utur,idcirco suppositis illis quae in Logicae praeludiis d*obiecto materiali,&formali, totali,& partiali, principali. & minus praecipua dicta sunt, hoc tantam loco quaeremus quaenam sub scientiam cadere possunt, 'quod quibusdam propositionibus explicabimus. i

489쪽

δε Demonstratione.

Prima propositιο.

Non omnia sub scientiam cadere possunt, ut docet Aristoteles primi Posteriorum cap. 1. dc leui negotio probatur. Dantur prima principia in demonstrabilia , &omni causa tam in essendo. quam in eo gnoscendo carentia: ergo saltem illa principia sub scientiam de qua agimus, scilicet per demonstrationem, cadere non possunt eum talis scientia eorum sit duntaxat, quae per causam cognosci queant. Secunda propositio.

MVlta sunt scibilia quoru nullaunquam scien

tia comparata fuit rexemplo res ipsa eonstat. Si quidem quadratura circuli vere scibilis ess,nullus tamen unquam eius scientiam adeptus est: Vis item magnetis ad trahendit ferrum est scibilis, cum tamen adhuc lateat. Idem de aestu, reciprocationet maris, & aliis quam plurimis abditioribus naturae arcanis iudicium ferri debet: ergo multa sunt stibiolia, quorum nulla unquam scientia acquisita fuit.

Ter a propositio. EN a rationis pote, esse obiectum alicuius scien .

tiae realis,etenim secundum Mathematicon Α-rithmetica scientiaqu*dam realis est, quamuis obiectum eius sit ens rationis, scilicet numerus formam lis, ut diximus in Categotiis age ado de Quantitate. Obiicies,entis rationis nulta est causa necessiaria, ergo de ente rationia ualla quoq, erit scientia, quq

490쪽

desinitur cognitio rei per veram , & necessariam

causam.

Respondeo,negatione antecedentis, causa enim haec est necessat in numeri, exempli gratia, quaternari j, quod ex quatuor unitatibus componatur, ita ut hinc fieri possit demonstratio hunc in modum r uod componitur ex quatuor Unitatibus, es numerus quate arius, collectio quae fit per inteluctum ex qua tuor hominibus,componitur ex quatuor unitatibus. ergo collectio illa est numerus quaternarim.

si Mnta propsit o. EN tia per accidens,& aggregationem, ut sic, nocadunt sub sesentiam , sicque nullius scientiae sexto Me. batur. Id

habet veras aliquas proprietates, sibi necessario conuenien

tes, habetque unam aliquam essentiam , per quam ipsae proprietates demonstiatur: atqui entia per accidens,ut sic non sunt eiusmodi cum non sint unuverum ens,sed multa simul entia . quibus proinde nulla vera essentia, nullaeque verae proprietates assignari possint rei go,& caetera Dixi entia per accidens, ut sic: duobus enim mo dis ens per accidens dici potest,ut in praesudiis Metaphysicae v bet ius probabitur. Primo, quatenus consideratur ratione distinctarum partium, quibus componitur, seu materialiter:& sic dicitur else simpliciter multa , nulliusque scientiae obiectum esse , potest: tum quod non possit demonstrari,ut ostensum est , tum etiam quod una definitione nequeat definiri, quod ad verum scientiae obiectum requiritiu: tum denique quod ratione diuersarum illaru

obiectum esse possum,docet Aristoteles taphy sicorum cap. 2. & fatis aperte pro solum sub scientiam cadere potest, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION