Totius philosophiae hoc est logicae, moralis, physicae, et metaphysicae breuis, & accurata, facilique, & clara methodo disposita tractatio. Additae, sunt quaedam morales digressiones ad vsum concionatorum ex ethica desumptae eiusdem authoris opera. A

발행: 1631년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

est,quod minus habet nigredinis.. Vigesima quarta, si quod magis videtur esse non est quod minus videbitur esse non erit. Vigesima quinta, si aliqua propositio probabilis vcraeit,aut falsa,alia aeque probabilis vcra ctit, aut filsa. Postrema, si quod minus videtur pota fieri fit,id quod magis videbitur fieri posse fiet.

ARTICVLVS SEPTIMUS.

De Locis ab eodem diuerso. .

IDem dc diuersum mul Amoclis sumuntur Me

taphy sicis,sed his missis satis eirit generatini constituere quae eadem, quaeue diuξrsa sunt,his maximis ex septinio Topicorum sum piis. Prima est,quae sunt eadem numero, simul oriuntur & pereunt, casdemque habent causas, Secunda,ea propriissime sunt eadem quae numero non distinguuntur. Τcrtia, quae sub eadem specie constituuntur , ea iunt eiusdcri speciei. Quarta,quando multa specie non differunt,ideoque non ponuntur sub druersis speciebus, illa sunt eadem in specie, Quinta,ea sunt idem genero , quae eidem generi subiiciuntur. Sexta, quae non diiserunt genere , ideoque non constituuntur sub diuersis generibus, illa sunt Oadem genere. . :

Septima, si unum coniugatum sit idem cu aliquo conicitato,ilterum couiuuatuiu erit idem cum al- fero coniugato ut si iustitia,&fortitudo idem sunt iustu S,& sortis idem erunt. ' 'ho, i

542쪽

o ctaua, quae sunt eadcm essentialiter. habent eaς dem definitioncs ellantiales, eademquc attributa ellentialia. Nona, quae nceatam, eadem etiam Vbent con

traria.

Decima quae sunt eadem in aliquo tertio,sunt eadem inter te, de hac maxima ex professo esse utam Theologi tractatu de Trinitate,eo quod primo an tuitu videatur militare cotra vcritatem Trinitatis,&cuincere trium personarum identitatem intersis. eo quod omnino sunt idem iis cisentia ὀiui ha,vnde varias huius axiomatis afferunt interpretationeS, quas referre longiam esset, tandem que concludunt axioma no habere locum, nisi illud tertium in quo conueniunt sit incommunicabile, & non supponat pro multis, qualis non est essentia diuina, in qua conueniunt tres personae, quia illis communis est,& pro illis potest supponere.

Hanc sua interpretationem non reiicimus, aliam tamen, si non ita antiquam, saltem non minus Veram subiicimus: axioma rcuera non habere locum in fersonis diuinis collatis cum cssciatia , quia in illa non sunt idem, sed tantum cum illa: non sunt idem in illa quia in ea non includuntur, alias ipsa Dei essentia simul diceret Patrem, Filium, & Spiritum sanctum , atque adeo cum tota communice tur cuilibet pcxlonae, quaelibet persona, Verbi gra is Patris,simul esset Pater,&Filius,&SpiritusSanctus, quod non potest admitti sine confusione Trinitatis. Dicuntur autem illae pcrsonae diuinae idem cum esentia diuina: quia sunt una & cadem rcs, illamque in seipsis includunt, sicut substantia,&accidens dicuntur quidem idem cum entc communissime

543쪽

sumpto,quia ab illo,cx natura rei non distinguuturill quemchidunt, non tamen in ipso quia essentialiter iii illo non continentur, quasi sit de ratione entis,ut ens, 'uod sit sebstantia,.& accidens. VndectHa. qirae sunt eadem formaliter, habent eandem differentiam essentialem. Duodialmae, quando duo sunt eadem, quaecum e deris 'Acunturide altero quoque dicantur ne-

Decimatertia, quae sunt eadem, debent eadem remanere, si illas idem 1uferatur.

Rialunt praemittenda antequam maximas de L Causis proscr,mus : primum s Quod iam alibi indicaturnus) caulamelle quadruplicem materialem, Lormalem, efficientem, & finalcm Secundb, materiim dile triplicem,inqua,ex qua, ct circa quam, Materia in qua, est illa quae formam aliquam in te μcipit, Vt lignum formam cathedrae, intellectus scietitiadi Materia ex qua, illa est, quae rei compositionem

ingreditur,Vt materia prima, quae cum forma ivbstantiali totum naturale compositum constit it. Materia denique, circa quam, ea est in qua laquam in subiecto aliqua potentia, vel habitus occupatur, ut operatio intellcctus in Logica,&corpus naturale in Physica. Praemittendum tertio sormam esse triplicem, essentialem, ut est anima hominis, accidentariam, ut est calor respectu ignis, extremam de 'lique, Ut exemplar respectu operis, quod efficitur ab artifice ad ipsius exemplaris imitationem. His praemis

544쪽

sis, in singulis causis peculiares maximas ordine

MEMBRUM PRIMUM, . q

. . De Maximιs a causa materiali.

ΡRima maxima est de materia ex qua , cui competit materia, cidem competem debet quod ea illa necessiarib consequitur,nimirum quantitaS. Secunda, cui niti competit ma ii, eidem non couenit quod ex ea sequitur,nimiru qualitas. Hinc si velis osteridere Angelos esse quaesitatis expertes, satis fuerit demonstraise eosdem carero materia. FTertia maxima est de materia in qua , quod reci pitur in materia vel subiecto, ad modum illius subiecti .recipientis recipitur, quod non sic intellige, quasi opporteat recipies,& receptum eundem modum sortiri, quia anima rationalis recipitur in m*teria extensa, cum tamen omni reali ,si quantitam tiua extensione careat: sed ut tantum requiratur aliqua respondentia recipietis& recepti,quae etiam in anima rationali in materia recepta cernitur,qui per illam diffunditur,eique saltem virtute coextenu,

Quarta maxima, ex eadem materia in qua desumitui; materia est de se formarum auida, illasque naturaliter appetit, primi Physicoru, capite nono. . Quinta,materia est ingenerabilis, & incorrupti

Sexta,materia una est contrariorum,quarti Physicorum capite sexto. Quae omnes maximae in Physica dante Deo explicabuntur. Septima accipitur a materia circa quam , seu Ob-

545쪽

lecto:scientiae specificationcm desumunt ab obiectis: quomodo haec maxima intellIgi debeat, conii. - stat ex dictis de scientia. Postroma,sicultates, & habitus eb sunt praestantiores caeteris paribus qud habent obiecta praes antiora, sic visus est nobilior auditu. quia visibile audi. bili nobilius es , &Metaphysica rcliquis scientiis naturalibus: praesertur, quod obiectum omnium

nobilissimum vendicet. .

De maximis a causa formali. PRima maxima sit de causa formali essentiali': ob res praestantior cst cilentialiter, qud digniorem habet formam substantialem. 'ρ Secunda, 'ma desidcrat naturali appetitu unionem cum materia,ex quo inferunt Theologi neces, serio futuram corporum resurrectionem, ne in aeternum animae apyclitus inanis relinquatur. Tertia, forma habet certos terminos, quos praetergrcd1 non dubet, & sic communiter reprehenduntur illi qui suae artis terminos ultra deb1 tum CX- tendunt, suosque fines transiliuiit, ut sutor qui abditiora naturae, aut Theologiae arcana curiosius ri

Dta: rua accidentali non aliae sunt maximae ab illis qu. yi taperius tradidimus in problemate acci-

Quarta maxima adiungitur de forma externa, seu exemplari , qtio res proprius accedit ad suum exemplar,ed p rsectior existi triarur: Et lic Angeli persectissimae habentur cosaeiarat,quod ad diuinam csseriam rerum omnium excmplar absolutissirnum

546쪽

magis accedant, magisque eius persectiones refe-xant: succedunt homines, non ad Dei tantum imaginem,sed & ad eius similitudinem efformati, S sic ordine quo creaturae propius accedunt ad suum exemplar, nempe Deum,ebsine dubio maiori in pre: tio,& aestimatione habentur.

MEMBRUM TERTIUM.

De maximis a caissa e ciente

ΡRima maxima,causa efficiens est illa unde actio

proficiscitur. l . USecunda,quo propior est causa efficiens eb,vali , dius operatur csteris parmus: quod addo,quia qua- uis sol sit remotior a terris, quam ab aere, fortius tamen in terras agit, quam In aerem, quia caetera non sunt paria,cum terr ut pote densior, & magiscopacta aptior sit ad recipiendam solis actionem, nimirum calefactionem,quam aer. I t Tertia, effectus eo debilior est qub ςst remotiora sua causa efficiente,& conseruante. sicut e contra fortior, quo est visinior. Quarta, quorum causa interimens est bona . ill sunt mala,verbi grati iudex bonus iudicatur,vbdeius scientia parricida morte condemnetur, parriscida,sine dubio malus existimatur. Quinta, quorum causa interimens est mala,ipsa sunt bona,verbi gratia , tyranni Christianos pro religione interimentus eo nomine mali videbanture contra martyres ipsi, seu Christi athletae optimi

iudicabantur.

547쪽

M EMB.RVM QVARTV M.

PRIma ruaxint finis est causa causarum, primide partibus animalium,capite primo. Secunda,finis praestat illis,quae sunt ad finem. Tcma,noreh.bito fine res seustra laborasse dicitur.

O uarta inter fine. media dinoi csὶ proportio. Quinta, finis primus est in intentione, poliremus in exis ione; I Scxta liud videtur bonum cuius finis est bonus. exempli ginti dialecti finis, scilicet dirigere o- petationes intellectus bonus est, ideo ipsa dialecti

a Postrema,cuius finis malus est , illud quoque vi, detur malia,verbi gratia, quia magiae maleficae malus est & abominandus finis; ideo magia malefica mala & abominanda credit G.

De locis di Maximis ab esse in usu. .

Rima maxima est de effectu, effectus bonus est, L qui h ca rimaliqua bona raritur,malus a mala. Secunda des imitur ab v1u, cuius vlus bonus est, illud quoque est bonum,exempli gratia, quia usus, chrinae motu is nimii im bene vivere,elt bonus, Me, moraliis doctrina censictur cile bona. 3Tertia*idiis ussis malus est, illad quoque piat tur malu propterea mala centetur ars sophiltica,qubdciusvius iit malus, nemp decipere, de in fraudem inducere, intellige de viii rci,no autem de via

548쪽

de Dilog mo Topico. 49 I

tem ipsam postalentis , quia homines sepe rebus optimis pessimὸ utuntur,& vice versa

ARTICVLV S. DECIMUS.

De Locu ab antecedentibus, oe' consequentilin.

Notandum est antecedens, & consequens hoc loco bifariam usurpari,nam pri md antecedes 1llod dicitur, quod necessarib ad illud praeroquiritur ut fundamentum ad domum, & partes ad totii; illud vero ad quod requiritur dicitur conseques,ut aedificium, & totum, non quod necessario conle- quatur, quia positis fundamentis potest non poni aedificium, dc datis partibus non dari totum , sed

quod non possit sequi nisi ex illo praesupposito, ut

aedificium, sine praeiupposito fundamento, & totusine partibus quod quidem consequenS dicitur necessariaepraesuppositionis seupraerequisitionis. Secundo modo anteccdens sumitur pro Illo quod non quidem nece ilario praerequiritur ad aliud, sed ex quo aliud necessarid sequitur,ut homo respe stu animalis, homo enim no neccssario praerequiritur ut animal consequatuL,ita tamen se habet, ut si ipse ponatur,animal quoque necessario consequi dcbcat, rite enim sequitur,datur homo,ergo animal. Illud autem quod ex alio sic coniequitur, Ut pote animal ex homine, consequens appellatur, & quidem necessaria coxsecutronis. Ad anteccdcns Sc conssequens huius generi S i e-ferutur vulnus in corde,respectu corda S, Ita ut vulnus in corde dicatur antecedere ad mortem : mors

autem consequens,quia statim ex illo p re suppo: :to consequitur,quauis ex alia causa contingerc possit. Hac obseruatione praemista quantum cIi de ante-

549쪽

49α Disputatio. I I.

cedenti, de consequenti seeundum priorem considerationem,illa nobis aliquot maximas suppedita Prima haec est , posito antecedenti non statim ponitur consequens, Verbi gratia, posito funda-nxcnto,aedificium, Secunda, sublato antecedenti necessario tollitur consequens: verbi gratia sublato fundamento,a di

ficium. κ

Tertia , posito consequenti necessarib ponitur antecedens,ut posito aedificio,fundamentum. Quod verb attinet ad antecedens,& consequenS, secundum posteriorem considerationem, illud his maximis continetur. Prima, polito antecedenti necellarib ponitur consequens: verbi gratia, posito homine, animal, & posito vulnere in corde,morS. Secunda , sublato uno antecedenti non tollitur consequens,exempli gratia sublato homine , non tollitur animai,ut diotum est. Tertia, sublatis omnibus antecedentibus , necessarid tollitur consequens, ut homine, & bruto sublatis tollitur animal. . , Postrema,posito consequenti non necessarid ponitur antecedens,verbi gratia, posito animali non necessarib ponitur homo.

ARTICVLVS UNDECIMUS.

De Locis ab oppositione. 'Notae sunt oppositionum species,contradicto

Iis,priuatiua,contraria, & relatiust, gener tim de oppositis has maximas vradimus.

Prima haec sipoppositorum oppositae sunt consequentia: : hinc inferre Iicet,dolor fugiendus est,

550쪽

de Iullogismo Topico. 49

ergo voluptas est appetenda. Secunda, sic inter se pugnant, ut persecta limul esse nequeant. . Tertia, contradictoria per diuinam potentiam non pollunt ellia vera. . Quarta. priuatione ad habitum naturaliter non φdatur regrelliis, huius maximae expositionem habes in Postpraedicamento. Quinta, duo contraria in gradibus intensis nequeunt esse in eadem parte subicchir de hac actum est citato loco. Sexta, idem est subicctum c6trariorum, intelligenisi unum eorum insit a. natura,sic ignis nequit sese gus recipere, ed quod habet calorem a natura. septima,contrariorum cadcm cst scientia,ut Topicorum capite vlt. sic Phy sica de loco & finies vacuo disserit, S: moralis de bψno εc malo. Octava, contraria suapte natura non appetunt contraria, sed casu & fortuito, octaui ethicorum capite decimo. Nona, ex rebus contrariis numquam potest una& eadem res demonstrari, quarti Topicorum,capi te quarto. Decima, contraria contrariis magis cognoicun- tur quam ab aliis, sectionc tertia problematum, quaestione octaua. . Undecima contraria contrariis curantur, sectio-Πς prima problematum,quaestione decimaquinta. Duodecima, ab eodem per se effici non possunt, sectione tertia problematum, quaestione decima

quinta. Decima tertia, contraria contrariis innotescunt,

sectione vigesima problematum, quaestione decima quinta.

SEARCH

MENU NAVIGATION