Totius philosophiae hoc est logicae, moralis, physicae, et metaphysicae breuis, & accurata, facilique, & clara methodo disposita tractatio. Additae, sunt quaedam morales digressiones ad vsum concionatorum ex ethica desumptae eiusdem authoris opera. A

발행: 1631년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

Decima quarta, de oppositione relativa: relata nullum habent contrarium. Decima quinta,non sucipiunt magis, &minus. Decima sexta, reciprocantur inter se. , Decima septima, simul tulit naturai intellige qua tenus rclata,aut ratione fundamenti, silcut exposui ismus agendo do relatis.

P Rima maxima, cui competit Vnum coniugatum, reliqua suo modo conuenite necesse est: vcrbi gratia conuenit fortitudini, quod laudandast, ergo for tis laudandus est,&ex fortitudine agere

laudandum.

Secunda,priori opposita,cui non competit unum coniugatorum,eidem reliqua conuenire nequeunt exempli gratia, non conuenit timiditati quod laudanda sit, ergo nec timidus laudandus est, nec extimiditate agere laudandum. Tertia, si coniugatum non est proprietas coniugati, nec alterum coniugatum erit proprietas alterius coniugati, haec maxima in problemate propri, allata est, ibique exemplo illsistrata.

ARTICVLVS DECIMUS TERTIUS.

De Locis ex toto, ct partibus desumptis, Totum triplex,cssentiale,ut homo quatenus exanima de corpore componitur , integrale ,Vt corpuS humanum ,quatenus capite,brachiis,& aliis partibus coalescit. Potentiale denique, seu uniuersale quod multas partes

552쪽

de Sollogismo Topico. 49 ς

partes subiectivas continet, ut homo singulos homines in particulati. Hoc posito de toto essentiali,& partibus essentialibus, haec sit. Pέ ima maxima, posito toto essentiali necessaridyon ut ut omnes partes ementiales: verbi gratia posito homine animan corpus. Secunda, sublato toto essentiali necessalibdi Gluuntur partes, non tamen necessarib corrumpuntur exempli gratia, sublato Petro dillo luuntur anima & corpus, non tamen corrumpuntur, cum tam

materia sit incorruptibilis, qui m anima. Tertia, sublata una parte essentiali tollitur totum essentiale , verbi gratia , sublata anima tollitur

Qaarta, quae est prima i toto integrali, & partibus integrantibas: posito toto integrali perfecto. omnes integrales partes ponuntur. Quinta, positis omnibus partibus integrantibus totum integrale necessario ponitur. Sexta, sublata aliqua parte integrali, non tollitur totum integrale absolute, verbi gratia, sublato ocu lo, vel manu, non statim absolute tollitur humanum corpus.

Septima, sublata potissima parte totius integra istis ipsum quoque totum tollitur, verbi gratia, sa blato capite;non manet amplius humanu corpus. Octaua maxima,& prima, a toto uniuersali, Scpat tibus subiecti uis: posito uniuersali actualiter noponuntur nece starito omnes eius partes subiecti uet: exempli caua, posito homine omnes particulares homines,quia species in uni eo indiuiduo, sicut de genus in unica specie conseruari potest, ut diximus agendo de genere. Nona, posito actualiter toto uniuersali, ponitur

553쪽

496 Disputatio II.

necessat id aliqua pars subiectiva eius. ex epli gratia, posito actualiter homine, Petrus,Paulus, vel aliquis alius particularis homo ponitur. Ratio est, quia totum uniuersale non existit extra sua inferiora. Postrema, sublato actualiter toto uniuersali, tollui Hur etiam omnes eius partes subiectivae r verbi 'gratia, si tollatur animal,omnes eius species, & in- diuidua tollantur necesse est.

De locis a circumstantiis. CIteum stantiarum loci a Cicerone dicuntur adiuncti eo quod circumstantiae rebus ipsis adiungantur. Illas autem in moralibus cum et auimus personam, vel potius personae qualitatem, quantitatem rei, locum, tempus,& alias de quibns in particulari licet plurimae maximae assignari possine, omnes tamen illae hac generali continentur. Vnica maxima, quales sunt circumstatutae, talem verisimile est rem esse e verbi gratia si puer aliquis probὸ fuerit educatus , verisimile est ipsum probum esse futurum. Consule quae de circumstantiis actionuhumanarum in Moralibus diximus,& pronunciata ibi tradita collige.

QVAESTIO SECUNDA . De locis inartificiosis,seu assumptis. Loci assumpti, seu in artificiosi illi ex praedictis

dicuntur, qui non ex ipsa re,&quaestione, quae tractatur,desum uiatur, unde assumpti quasi ab alio sumpti dicuntur,nec per artem fiunt.vnde inarii.

554쪽

eiosi nuncupantur; led aliunde petuntur , nimirum, testimonio,& authoritate, siue diuina,siue humana. locus ab authoricate diuina, hac praesertim maxima continetur: quod diuino testimonio tenetur; filii iter,& abique haesitatione teneadum est.

Si quae cas quomodo constet aliquid diuino tene ri testimonio. Respondeo illud esse quod ex sacris

littetis vetetis ac noui Testamenti, Apostoloru traditionibus, de oecumenicorum conciliorum statuistis communique Ecclesiae consensu habetur. Locus vero ab authoritate humana dupli ei maxi. ma comprehenditur: prima, loquendum ut multi: secunda, sapiendum ut pauci, vel in verborum via communis consuetudo seruanda. in proferenda vero sententia sapientum iudicio standum. Porro hi loci curri artificiosis ita comparautur, ut artificiosi; ut pote rationibus innixi, tem vel nece statariam,vel probabilem faciant, prout rationes fuerunt necessiariae, vel probabiles adeoque cogant, vuconsentire nolentem stoliditatis couineant; hi vero

nempe inartificiosi de re fidem faciant, siue diuina, si sint i diuino testina omo, siue humana m tantum

ab humana aut horitate fuerint, proindeque temeritatis & arrogantiae repugnantem arguaris.

inarres quo fine Aristoteles acturus de syllogis.

mo probabili in tradendis generalibus maximis to tum fere topicorum opus insinuat, & cur nos hac in re Alistotelem sequimur. . Respondeo institutum Aristotelisnu quam se ficienter polle laudari, cum enim generalia illa pronuntiata quae suo ordine retulimus, proseri, male riam suppeditat omnem fere quae itionem in utraque partem agitandi : exempli gratia cum profert

maximas definitionis , idem de aliis dicito

Ii ij

555쪽

9 8 Disputatio II

praebet materiam tractandi in utramque partem quaestionem, quae de definitione alicuius rei, siane bona, necne, moueri posset mam si bonam csIe eonia tendas habes unde possis id ostendere, demonstrando omnes conditiones legitimae definitionis illi eo petere: eandem vis tanquam illegitimam impugnare,praesto occurret tibi modus ostendodo aliquam

ex requisitis conditionibus illi deesse. Hinc quia facilias videtur demonstrari unam conditionem de finitioni deesse,quim probare illi adesse omnes, A ristoteles septimo libro Topicorum colarens problemata inter se,docet problema definitionis facilius impugnari, qui m probari. Caeterum non est quod aliquam operam ponamus in iis quet tertio libro continentur,chm in illistant tim doceat Aristoteles, quae communi usu &exercitatione comperta sunt, nimirum quomodo

ad Syllogismi partes respondendum, scilicet concedendo,vel negando, vel distinguendo propositiones,veldicendo transeat , esto, si propositio non videatur ad propositum. Addo,qubd ultimum effugium eQ& sanὸ turpe, negando syllogismi formam, licet bona sit, quando nimii sim urgebita. gumentum,ut famae consulatur.

Item, quomodo amplificanda sit oratio, de illustranda nimirum inductionibus . diuisionibus, similitudinibus Ie exemplis, non quidem ex triuio du- tis sed exquisitis quae quidem omnia exercitatis in

arte disputandi , nulli ampliss usui es possiunt. Haec de Syllogismo probabili,seu topico.

556쪽

VT supra in syllogismo topico, sic hic in sopbii.

stico faciendum. Dicendu videlicet breuiter quid sit, 'iusquam varias sophistarum fallacias deis tegamus, quod nobis praeLipuum intentum erit in hae tertia di sputatione. Syllogismus igitur sophisticus dicitur ratiocina. tio constans praemissis nullius, sed fucateiatum Mapparentis veritatis,sive illae necessariae siue probabiles apparent. Prioris syllogismi exemplum sit Omnes linea ducta ab eodem puncto ad idempunctum intersesunt aquales. Atqui linea recta es linea curua ab eodempuncto ad idem ducuntur .ergo sunt aquales. Et hie syllogismus ut expi esse in Compendio notauimus,vocatur pseudographusseu falsigraphus, eo quod procedat ex principio geometriae mal E intellecto,omnes linea ducta,ctc. Quod quidem principium licet necessarium appareat,non est tamen sine distinctione admittendum ; omnes linea ab eodem puncto ad idem ducta sunt aquales, si eodem modo, icilicet per viam rectam ducantur,non autem si una recta ducatur,altera oblique, ut in illato syllogis

mo accipitur. 1

Posterioris vero syllogismi; scilicet, qui constat tantum propositionibus apparenter probabilibus exemptu esto: diuidquidpedes habet mouetur: Atqui

montes habent pedes. ergo moles mouenturi mauor enim

propositio non necellaria, sed latum probabilis apparet. H c dicta sint de natura syllogismi sophistici, relinquitur ut varios Sophistaru fines aperiam', Ii iij

557쪽

OO . Disputatio II

eorumque captiones diluamus, tum demum quae circa pno positiones considerari possunt, A mal e intellecta in fraudem facile trahunt ut sunt ampliatio, refritillo,status distractio,&alia id genus explicea'.

SECTIO PRIMA

Huius di putationis de varia fine er captionibus. Sophistarum.

QVAEITIO PRIMA.

Desine, Ur captionibus Sophistarum uniuersim.

Cum totus sit malisna sua parte sophista, vi incautos in errorem induc i, ides multis modis ad id consequendum incidit. Primo mentitur, nam fidem su et integritatis testem implorat, schol m to tam testatur, se multum iactat , ampetuo se irruit in aduer sapium, celeritatem maximam adhibet in suis interrogationibus,aduersarium ad iram prouocat,

implicat omnia & quid sibi velit non satis sient 4-cat. Haec quidem Omnia facit, primo, utrumusculos populares consequatur: deinde ut aduersarium inturbet ne verum possit discernere, & illum in inuidiam trahat, Quin que autem solem numerari fines sophistarum. - Primns dicitur reprehensio,quando sophista cogit respondentein fateri quod negauerat,aut e contra negare quod prilis concesset at: exempli gratia admittere hanc propositionem prius negaram , Θ dus est latrabile ,hac sophistica argumentatione, omnis crinis est listrabilis,aliquod fias est canis: ergo aliquod dus est latrabile. Sophi ima disio uetur, v ςl negatione maioris,vel illius distinctione, eam concedendo de cane domestico,& tei restit,non autem de aliis qui per homonymiam dicunt v I canes.

558쪽

secundus finis 5 ophistarum vocatur falsum , quando Sophista conatur eo respondentem adduincere, ut aliquid falsi admittat : exempli gratia hanc propositionem gratum virens, Gramoenum est homo, hoc captioso Syllogismo , quidquid ridet est homor

pratum virens, ct amoenum ridet, ergo pratum virens ct amoenum est homo.

Soluetur Sophisma, si negetur maior simpliciter, vel distinguatur: derisu proprie sumpto concedatur , de eodem vero improprie simul & metaphorice accepto neget r. Tertius finis dicituranopinabile, quando Sophista adeo premit respondentem , ut aliquid fateatur, quod licet absolutς non sit falsum, a communi tamen opinione abhorret, ut veritatem non parere Odium, hac fallaci ratiocinatione: A luna bonum parit malum, veritas est aliquod bonum,odium vero malum, ergo veritas non parit odium. bolues Sophisma distinguendo maiorem, bonum non parit malu per se,concedo, per accidens, nego,& sic ,concessa minori cum eadem distinctione reia pondendo ad consequentiam, veritatem non pare re per se odium, sed tamen per accidens.

Quartus finis est inutilis nugatio quando eadem vox sine necessitate repe itur, ut si qui ita argumetaretur. Omnis habitus est bonus qui habet bonum βnem, hic habitus est habitus, qui habet bonum finem e go hic habitus est habitus bonus. Hoc Sophi ima vi fugias, vocabulum bis positum

inter resumendum argumentum , isemel dunta catvsurpes.

Postremus finis est Olecismus , quando maligne Sophista cogit respondentem committere sol ccis Mum, ut indesideatur , ut si quis hanc in modum I iiiij

559쪽

ueo et Disputatio I 1.

ratiocinaretur, Omnis homo est corporeus .mulier es homo: ergo mulier est corporeus. Fallaciam aperies, si quod Grammaticis notum est,docueris hominem esse communis generis ,& sumi in masculino,&iae. minino genere. Caeterum, ut hos omnes fines consequantur Sophistae,certa quaedam habent receptacular ex quibus captiones sitas possint depromere: hinc loco tum sex a vocibus desumuntur,homonymia, amphibologia, compositio diuisio, accentus, ct figura dictionis: Septem ex rebus ipsis repetuntur,&aicuntur extra cictionem '. Fallacia accidentis, fallacia a dicto secundum quid ad di qum pliciter, ignorantia elenchi ,seu reprehensionis petitio principi fallacia consequentis. noraca apro causa, ct multiplex interrogalso ut una.

De Capitonibus in particulari.

ARTICVLVS PRIMUS.

De Captionibus qua in dictione, est voce reperiuntur. ΡRima Captio oritur ex homonymia , sub qua comprehenditur omnis fallax argumentatioq e sucum facit. ob multiplicem acceptionem alicuius termini. Exempla iam in duobus prioribus sophistarum finibus allata sunt. Tertium adiungo

exemplum. Omne animal estgenus, omnis homo est animat: ergo omnis homo est σωus. Captio oritu Cex eo qubd multipliciter usurpe tur animal in maiori secundo intentionaliter progenereitate: In minori vero primo intentionaliter pro natura, & essentia animalis. Itaque ut hoc

sophisma declinare possis , adhibe distinctionem

560쪽

minorem ,homo est animalii animal sumatur primo intentionaliter,uerum est, si secundo intentionaliter,falsum.

Secunda captio est amphibologia, quando aliqua propositio duplicem patitur Interpretationem , Ut quidquid intellectus intelligit , ho intelligit, atqui intellectus intelligit lapidem : ergo lapis intel

ligit.

Oritur captio, ex eo quod maior propositio bifa- iam accipiatur,vel enim sensus est, qnod intellectus intelligit,hoc ipsum intelligi ab intellectu , de tunc vera est,& concedenda propositio; vel sensus est, quod intellisitur ab intellectu illud ipsum intelligere,& eo modo falsa est,& neganda, sicque aper ta relinquitur solutio sophisimatis. Tertia captio est compositionis, quod ea quae

non sunt vera nisi diuisa, coniunctim accipiuntur,

ut Possibile est sedentem ambulare sed praeceptor docens seder in cathedra: ergo sedens in cathedra potes a bu-

Oritur captio ex maiori, itaque illam distingue sedens potest ambulare,in sensu diuiso, hoc ost, supponendo quod non sedeat, concedo, in sensu com posito seu supponendo sedentem,nego. Quarta captio superiori opposita est, diuisionis, quando,ea quae non sunt vera nisi coniuncta,distributive accipiuntur,ut duo & tria sunt par, &im-

par: quinarius numerus est duo, & tria ergo quinδ' rius numerus est par & impar. Oritur captio eo quod quinarius numerus, qua s in se diuisus aecipiatur pro binatio,&ternata D,Vt dicatur par,& impar, cum tamen coniunctus accipi debeat pro solo numero, qui vocatur quinariuS, estque cairiti ni impar.

SEARCH

MENU NAVIGATION