Totius philosophiae hoc est logicae, moralis, physicae, et metaphysicae breuis, & accurata, facilique, & clara methodo disposita tractatio. Additae, sunt quaedam morales digressiones ad vsum concionatorum ex ethica desumptae eiusdem authoris opera. A

발행: 1631년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

institutum pertinentes siligimus. I. Est in finem operantis, seu artificis, & sinem operis, seu arti S. Finis operantis vcI artificis, ille est qui ab ipso operante, & artifice intenditur, ut honoris adeptio, diuitiaru acquisitio, in eo philosopho, qui honoris&diuitiarum causa Philosophia publice profitetur. Finis Vero operis, vel artis, ille est, qui ab ipsa arte latenditur, ut sanitas in medicina directio actionum intellectus in Logica. - a. Diuisio vel potius subdiuisio est finis artis in finem cui, & in finem cuius gratia. Finis cui dicitur ille, in cuius utilitatem ars ipsa vertitur, qualis finis est homo, non modo respectui

Logicae , 1ed etiam aliarum.omnium scientiarum, quia ad eius utilitatem plurimum conserunt, eiusque causa fuerunt institutae. a , Finis Vero cuius gratia, dicitur,propter quem ars ipsa inuenta ost, & ad quem ut ad scopum tetidit, Vt praedicta sanitas in medicina,dIrectio operationum intellectus in Logica. 3. Finis artis cuius gratia, diuiditur in proximum seu immediatum,&remotum siue mediatum. Finis proximus, seu immediatus is est qui proxime &nullo alio intermedio in ipsa arte intenditur, Iein medicina cognitio remediorum, quibus postet adidus amissam valetudinem recuperare. I motus vero,&mediatus ille dicitur, qui proxime Gulio alio intermedio haberi non potest, vem ea leui medicina sanitas, quae restitui non potest,

nisi poli cognitioncm remediorum. P ii mbi finisartis cuius gsatia diuiditur in tot

cenias uadaequatum,&partialem, seu inadaequatum. . . ' suis, sotalis, & ad quatus cst ille, cuius solum

82쪽

gratia ars inuenta est, ut in Physica, cognitio totius

corporis naturalis. ' FinIs vero partialis, Ur inadaequatus, cuius gratia partim tantum, & non omnino, ipsa ars inuenta est

ut in eadem Physica solius coeli cognitio. His positis, ut verus Logicae finis statuatur, sit. Prima propositio. ΡRoximus furis Logicae est cognoscere actiones intellectu, & quo modo dirigi possunt: Remotus eas dirigere. Probatur: Ante omnia debet Logica cognoscere actiones intellectus,&quomodo ad veritatis cognitionem dirigi possint, deinde illis praecognitiS eal- .dem atrigere:ergo proximus finis Logicae erit, cognoscere operationes intellectus, & qua ratione di- Tigantur, remotus verb, ipsas dirigere. Secunda propositio partialis Logicae proximus,est cognitio lim ius actionis intellectus, & quo modo dirigi debeat , partialis quidem dicitur, quia non solus in- . tenditur, sed aliae etiam actiones intelle ctus debent cognosci: proximus Vero, quia ex praecedenti propolitione, cognitio actionum intellectus, &quomodo dirigi debeant, est finis proximus Logicae. Vltima pro suo.

REmotus finis partialis Logicae est directio hu

ius actionis intellectus, remotus, quia remotEtantum directio actionum intellectus intcnditur,in Logica: partialis vero, quia non solum intenditur, ut liquet ex dictis. Hic ness, dc Praeludiorum L gicae esto.

Diij

83쪽

PARS PRIMO GANI LOGICI

'licibus terminis ad primam ι

Zius operationem pertinentibus

P R FATIO. BI cytharaedorum instar, in praelu- γ: In diis hactenus fuimus commorati,

gratum aliquem,plenumque artis,&η l, Q tuavitatis concentum editurI, cyth l ram nostram seu Dialecticam,proindustriae modulo,dulcitcr suauiterq;pulsare meditamur: quo iucundiorem,&auribus amoeniorem reddero possit cantilenam.Concors in Musica,ex varia vocum inflexione,dissimiliumque sonorum conte-peratione,concentus efficituriex diuersarum rerum quae in Logica nostra, lavente Numine, explica buntur cognitione, gratissima nostrarumque memtium auribus suaui inma nascitur harmonia. Primus concentus erit circa primam mentis ope rationem, quem Vniuersalium, & Categoriae, leusimplicium terminorum, accurata efficiet contemplatio.

84쪽

δ Vniuersilibus. 13

secundus erit, circa secundam intellectus actio

nem.

Postremus, omniumque iucundissimus, ex argu mentationum ordinata Varietate consurget, tertiamque mentis nostrae operationem singulari sua voluptate perfundet. Itaque totius Dialecticae nostrie pars triplex. Prima desimpticibus terminis, ad primam intelle ous operationem pertinentibus. Secunda de proposivione, seu secunda mentis victione Tertia, argumentatione, seu tertia intellectus

operatione. Et quia primae huius partis doctrina est amplissima, quippe quς ea comprehendit, quae Introductione Porphyriana, dc Categotiarum libello

Continentur,facilitatis causa, eam, prout rectuS Ordo postulabit, in tractatus, tractatus in disputationes, disputationes in sectiones, & sic descendendo

diuidemuS. Porio, quia a tam variis, & tam seliciter, cum . Porphyrij, tum Aristotelis textus explicatus est, Venihil addi polle videatur, commentationes tantum nostras, nostra methodo dispositas proponemuS, totamque illam fere inutilem compendiariam textuS interpretionem, quam in nostris scholis tradidimus, rescindcmus, nihil interim omissuri eorum, quae in contextu nostro proposito accommodari posse videbuntur.

85쪽

Tractatus I. PRIOR TRACTATUS HUIUS

Pariis de Guersatibus.

PRIMA DISPUTATIO

de illis in communi..

SECTIO PRIMA, DE N QMINE

uersabis,cst varia istius acceptione. VNniuersale,ex vi vocabuli, rem aliquam multis communem significat, ut equus natura equinam singulis equis convenientem. Vniuersale aliud dicitur complexum seu compositum,quod est propositio qu dam generalis,&Vni uctialis, v t omnis nomo est animal; aliud incomplexum, seu simplex,quod est terminus aliquis simplex pluribus conueniens,ut homo in uniuersum. Rurius univcrsale incomplexum,aliud dicitur in causando, aliud in significando, aliud in repraesentando, aliud in cssendo, aliud denique in praedi

cando.

Vniuersale in eausando est illud quod varios producit effectus in natura, ut Deus,sol, Sc aliae causae uniuersales. Vniuersale insignificando dicitur quod multa significa vi canis, qui canem canestem, terrenum,&marinum significat. Universale inrepraesentando,quod vim habet multa rcpraesentandi, ut idaea domus in mente artificis, siue Architecti existens, quae illi lapides, ligna, magnitudinem, figuram, & alia ad domum construen

dam necessaria, repraesentat.

Vniuersale in essendo, quod una multis essentima

86쪽

communicat,ut facta illa Platonis idaea, quae instar sigilli, ad multarum rerum productioncm una coim currere fingebatur 1, seσde hoc Vniuersali postea. Denique uniuersale inpraedicandos quod nostrum est', & in hoc tractatu a nobis explicandum suscipitur)est illud,quod de multis praedicatur,seu multis attribuitur, ut homo singullis hominibus, qui &Verε hominis nomine donantur, dc proprie sunt

homineS.

SECTIO SECUNDA, DE EXISTENTIA

Vuiuersalis in P dicando.QVAESTIO PRIMA Vtrum de facto detur.

DEmocritus, & alij, quos refert Aristoteles r.

Metaphyscap. 6.utpote sensuum iudicio omnino addicti, cum nihil nisi singulare in sensus incurrere animaduerterent, nulla dari uniuersalia palam affirmabant. Verum contra eos tota insurgit Peripatetica sa- milia, summa consensione uniuersalia constituens. Probatur primo: Dantur scientiae naturales sui probabimus agendo de demonstratione) & satis patet ex innata nobis sciendi cupiditate, quae frustr, esse non debet: ergo dantur uniuersalia. Consequentia ostenditur: scientia naturalis est rerum uniuersalium tantum, tum quia id docet A ristoteles I. Postorior, textu 8. tum quia scientia est tantum rerum necessariarum,& quae aliter se habe- Ie non possunt: At vero res solum univcrsales sunt necessariae permanentes, singularia enim omniae saxa siluidi caduca, statina oriuntur, statim mo-

87쪽

18 Tractatus L

xiuntur: ergo si dentur scientiae naturales, admittenda quoque erunt uniuersalia, Probatur secundo et Datur natura aliqua multigconueniens secundum essentiam, ut natura humana, omnibus hominibus communis:ergo datur natura uniuersalis.

Obiicies, quidquid in mundo cernitur, illud est singulare: ergo nullum datur uniuersale. Probatur anrecedens: Quidquid existit singulare est, ut fatentur omnes, scd quidquid in mundo cer-mitur, existit: ergo quidquid in mundo cernitur est singulare. LDistinguo antecedens, quidquid in mundo cernitur est 1ingulare, vel in singularibus existens,concedo, singulare tantum, nego.

Ad probationem distinguo maiorcm, quidquid existit est singulare: si per te,& sui loquutur) in actu

exercito, concedo, si vero tantii per aliud,& sui vocant)in a signato, nego. Iam vero dico, univcrsa- salia quidem cxistere, non per se, & in actu exerci-to,sed tantu in singularibus, & per singularia,ide vie tantum in actu signato, humanam verbi gratia naturam uniuersalem, existere quidem,sed non per se,& in actu exercito, quasi pollit reperiri, ut Uni uersalis actu, in hac rerum univcrsitate cxistcns, &circa illam, ut uniuersalem, exerccatur existentia sed per singularcs homines, Pctrum, Paulum,d alios, cica quos exercetur actualis existentia.

QVAESTIO SECUNDA .

Vtrum Vniuersalesiat per operationem inteu

lectus, nec ne.

AEcest illa celeberrima & in Philosophorum cholis tanto pereventilata controuersia viru

88쪽

i de V niuersalibus. 19

natura tantum reddatur uniuersalis beneficio intellectus, ipsam naturam communem a singularibus separantis, hoc est, illam sine particularibus, ct v t loquuntur) indiuiduantibus conditionibus co- siderantis: verbi gratia, utrum natura humana quae existi tin Petro,Paulo, aliisque hominibus, fiat tantum uniuersalis per intellectum, illam ab ipsis singularibus abstrahentem, & cosiderantem uiae particularibus ipsorum differentiis, nimirum, Ut cum aliis loquar , Petreitate, Pauleitate, &c. an Verbexistens in ipsis particularibus hominibus, Petro, Paulo Sc aliis, antequam de illis cogitet intellectus maneat uniuersalis, seu multis communis. Prima hac de re sententia est D. Thomae, pluribus in locis, I. pari. quaest. 81. & opusculo de ente&essent. cap. 4. omniumque Thomistarum, naturam non esse uniuersalem, nisi intellectus oper tione a singularibus abstrahatur, verbi gratia naturam humanam non esse uniuersalem in Petro, nisi per operam intellectus ab ipso Petro abstrahatur: dc consideretur sine ipsa propria Petri differentia, seu Pctreitate; sic enim suam sententiam cxplicant: in Petro, inquiunt ,verbi gratia duo possunt considerari, humanitas, & Petreitas, ex quibus fit unus Petrus,non aliter ,Proportionc seruata, quam ex ligno, & lapidibus, fit una domus,haec duo addunt humanitas & Petreitas in Petro, a parte rei non distinguuntur, sed sunt unum, & idem pcnitus, solumque distinguuntur cum intellcctus concipit humanitatem non concepta Petreitate, proinde-quc tantum incipit esse communis, & univcrsalis, cum intellectus opera separotur a Petreitate , hoc est, sine ipse concIpitur.

Secunda sententia huic e diametro opposita est,

89쪽

go Tractatus L

Scoti . Metaphys.'I6. in a. sent. dist. I. qu st. t. Se omnium Scotistarum, cum pluribus aliis & recentioribus, naturam ipsam esse Uniuersalem in singularibus, seclusa omni operatione intelluctus: verbi ,

gratia, naturam humanam in Petro ἐκ Paulo,antequam intellectus de illa cogitet, illamque ab ipsis

Petro & Paulo abstrahat. Tertia sententia, nostraque, cum hac fecunda 'nonnihil conssentit, nonnihil etiam dissentit; consentit, quod agnoscat naturam univcrsalem in ipsis singularibus, verbi gratia, humanam in Petro ante actioncm intellectus; dissentit vero quod eamdem uniuersalom statuat ante ipsa singularia: verbi gratia naturam humana ante Adamum ; secunda vero illa sententia, uniuersalem tantum naturam in ipsis singularibus,& non ante singularia recipiat.Vt autem Eqc nostra sententia distinctius proponatur , &explicetur, nonnulla diligenter notanda sent. Primum, uniuersale ex duobus componi, ex nartura, qnς dicitur uniuersalis, puta humana, & ex uniuersalitate.seu aptitudine ad existendum in multis, per quam natura ipse,put1 humana, dicitur esse uniuersalis: sicut album, verbi gratia, ex re quae denominatur alba, puta pariete,& ex albedine, a qua

denominatur, dicitur coalescere: Ideoque uniuersale trifariam posse spectari. Primo pro sola natura, qui dicitur uniuersalis, & vocatur uniuersale materialiter, aliter natura uniuersalitati supposita, seu Vniuersalitatis receptiua, itemque natura uniuersi lis: Secundo pro ipla uniuersalitate, per quam talis natura essicitur uniuersalis, & dicitur uniuersale formiliter,aliter & melius, univcrsalitas,seu forma naturς uniuersalis: Tertio dc postremb pro aggrem Sato ex natura & vruuersalitate, dc vocatur UIuer

90쪽

sale aggregatum: sicut album, quod nostrum exemplum est,considerari potest,uel pro re, quς de nominatur alba,puta pariete, & dicitur album mare ria

liter, vel pro ipla albedine,ὶ qua ipse parics, Verbi grattia, denominatur albus, & vocatur albu sor- malite aut formalitas vel forma albi, vel ιdenique pro Vtroque, pariete scilicet, & albedine, vocaturque simpliciter album, vel album aggregatum Notandum secundb, aptitudinem illam naturqvniuersalis, non esse realem,&vi dicunt,Ρhysicam, qui debeat posse naturaliter ad actum reuocari, Vcaptitudo hominis ad ridendum, sed solum logicam, seu non repugnantiam, per quam natura ipiavniuersalis intelligitur posse communicari multis inferiorib', ut natura equi multis inferiorib' equis. Hqc obseruatio patet siquidem natura Solis r iste dicitur uniuersalis & ut sic de illa datur icie tia, quamuis nullam habeat realem dc Physicam aptitudinem , ut multis solibus communicetur, dumtaxat quia non habet repugnantiant,ut in illis xeyeriatur, si plures Soles vellet Deus omnipotenti sua manu producere. Notand dum tertio, uniuersale triplici statu posse considerari, ante res seu singulari in rcbus seu singularibus, &post res seu singularia. Vniuersale ante res, seu singularia est natura secudum se,Vt solum est apta inesse multis, alitequam in illis existat,uerbigratia, natura humana, secundum sitam citentiam cosiderat, &quatenus solum apta est existere in singularibus hominibus, priusquam intelligatur in ipsis existere, ut ante mundum conditum, & dicitur natura nuda,id est nondum singularitate vestita, sicut dicitiir puer nudus, qui statim

in lucem editius, nec primam quidem veste suscepis

SEARCH

MENU NAVIGATION