장음표시 사용
101쪽
Quadrata diametrorum annulorum istorum uno quovis colore prismatico exhibit rum, erant in progressione arithmetica ; sicuti in quinta observatione. Et diameter sexti circuli, cum is colore flavo citrino exhiberetur, & sere ad perpendiculum inspiceretur , erat circiter . partes unciae, aut paulo minor eo ἱ congruenter sextae observationi.
Hactenus exposui quae observaverim in tenui lamella rarioris medii densiore ter minati; qualis est aer, vel aqua, inter bina vitra oompressus. Superest ut deinceps exponam quae observaverim in tenuibus lamellis densioris medii rariore terminati pquales sunt laminae lapidis specularis fissilis e Muscovia advecti , bullulae aquae, &alia similia corpora tenuia aere undique terminata.
Si aqua lamne ad lentorem nonnihil incrassata in bullam tensa sit inflando; notum est in vulgus , eam post parvum temporis spatium magna colorum varietate apparituram. Quominus autem eiusmodi bullae, aere externo agitarentur; qua quidem agitatione colores ipsarum confusius inter se & inordinati huc illuc deseruntur, adeo ut nequaquam accurate observari queant ; bullam , simul ac ad iustam magnitudinem tensa esset inflando , solebam scypso vitreo pellucido desuper imposito circumtegere e quo pacto colores ipsius ordine admodum discreto emergebant ; cingentes, tanquam totidem annuli concentrici , bullae summitatem . Qui quidem annuli, pro eo ut aqua hullam perpetuo tenuabat subsidendo, dilatabant se paulatim,& diffundebant sese per totam bullam; descendentes serie continua a summo usque ad imum , ibique demum ordine evanescentes . Interea autem , postquam colores omnes in summa bulla emerserant , nascebatur in centro annulorum parva rotunda macula nigra, similis atque illa in prima observatione ; quae porro dilatabat se per-Petuo, utque eo ut nonnunquam amplius a vel a unciae in latitudinem haberet , antequam bulla disrumperetur. Existimaveram primo aspectu , nullum omnino lumen ab aqua inde loci reflexum fuissed verum Postea attentius maculam illam inspiciens, discernebam in ea plures minores maculas rotundas, quae multo adhuc quam ipsa nigriores videbantur & tenebrosiores . Unde intellexi , esse utique aliquam reflexionem illis in locis, quae minus, quam istae maculae exiguae , tenebrosa essent dat'ue equidem, experimentum adhuc ulterius prosequendo, comperi imagines rerum aliquarum, ut candelae aut Solis, non modo in majori macula nifra, verum etiam in illis ipsis minoribus ac tenebrosioribus maculis in maiori illa inclusis inspectas , reflexione, quamvis languida admodum, tamen cerni posse. Praeter antedictos annulos coloratos, apparebant etiam saepe parvae aliquae maculae coloratae, sursum deorsum, ultro citroque commeantes in lateribus bullae; quae scilicet orirentur ex inaequali quadam crassitudine aquae inter subsidendum . Nonnunquam & nigrae quoque maculae in bullae lateribus generatae, ascendebant paulatim ἰtandemque in majorem illam maculam nigram, quae esset in bullae vertice, coibant.
Quoniam colores harum bullarum largiores clarioresque erant , adeoque discretuetiam faciliores, quam colores lamellae aereae inter hina vitra interjectae ; vitum ei mihi hoc in loco distinctius exponere , quonam ordine hi colores apparuerint &comtemplandos se exhibuerint, quum reflexione coeli subalbidioris inspicerentur, corpore aliquo nibro interea ultra bullam a parte posteriori collocato . Erat autem is ordo hujusmodi: Color ruber, caeruleus; ruber, caeruleus; ruber, cari ule ruber,
102쪽
viridis; ruber, flavus, viridis, caeruleus, purpureus I ruber , flavus , viridis , caeruleus, violaceus; ruber, flavus, albus, caeruleus, niger. Tres priores series colorum rubri & caerulei. valde dilutae erant ae nubilae; prima
gaesertim in qua ruber videbatur quodammodo subalbidus. Et in his qui flem serieus vix alius ullus erat color , qui sensu percipi posset , praeter rubrum ti caeruleum ; nisi quod caeruleus, praecipue in secunda serie, accedebat nonnihil ad viis
In quarta quoque serie color ruber dilutus erat ac nubilus ; sed non tantum , ruantum in tribus prioribus. Huic successit flavi quidem parum aut nihil, sed viriis satis copiosus; qui porro flavescebat paululum initio, postea autem factus est viri jis saligneus clarus & honus, & deinde convertebat se in colorem subcaeruleum ;ei autem successit neque caeruleus, neque violaceus.
In quinta serie color ruber primum purpurascebat valde; postea autem factus est clarior & floridior , nec tamen admodum purus . Huic successit flavus , clarus admodum ac saturatus; sed perexiguus, & qui illico mutabatur in viridem: at viridie iste copiosus erati atque etiam purior aliquanto, saturatior, & floridior , quam viridis in priori serie . Eum consecutus est color cyaneus clarissimus atque optimus ;deinde purpureus, qui & minor erat cyaneo, & ad rubrum multum accessit. In sexta serie color ruber , coccineus erat ἱ primo clarus admodum ac floridus , postea autem etiam adhuc clarior utique purus & excitatus valde , & colorum omnium rubrorum optimus. Huic successit color aureus floridus I deinde stares ela. xus, largus , ac satur ἱ qui erat itidem colorum omnium tavorum optimus ; isque se convertebat primo in flavum subviridem, deinde in caeruleum subviridem: at viridis ille, qui inter flavum & caeruleum intervenit, exiguus erat admodum ac dilutus ; adeo ut albus viridicatus ,.potius quam color vere Viridis , videretur . Caeruleus, qui proxime successit, valde erat bonus ; utique color cyaneus admodum clarus ; aliquanto tamen infra caeruleum in Praecedenti serie . Violaceus porro satur erat ac plenus, haud sere ullo admixto sibi rubore : quantitate autem minor erat ,
In ultima serie color ruber, coccineus erat in violaceum desinens ; brevi autem factus est color clarior, ad aureum accedens . Cui succedens flavus , initio quidem satis bonus erat & floridus; postea autem dilutior evasit , donec gradatim in ipsam tandem albitudinem desineret . Atque haec quidem albitudo , siquando aqua valde tenax esset facta & bene temperata, dilatabat paulatim & diffundebat se per maximam partem ballae; pallescens interim a vertice magis magisque, donec tandem ibi permultas quasi fissuras ageretὲ quae porro fissurae, prout amplius dilatabantur , colore cyaneo videbantur satis quidem bono, obscuro tamen & susco ; albitudine interea inter maculas caeruleas assiduo minuente: donec filis irregularis cuiusdam operis reticulati similis esset facta, tandemque plane evanesceret; tumque superior bullae ars omnis , obscuriori illo colore cyaneo antedicto tincta videbatur . Atque hieeinceps color, si militer ac antecedens albitudo, dilatabat se quoquoversus deorsum, donec se per totam nonnunquam bullam diffuderit. Interea autem a vertice bullae, qui colore cyaneo magis obscuro erat quam partes eiusdem inseriores, quique etiam multis rotundis maculis cyaneis adhuc magis obscuris interstinctus videbatur; eme sebat una pluresve maculae valde nigrae, atque intra eas aliae adhuc nigriores, quas in superiori ante observatione memoravi. Atque quidem dilatabant se perpetuo, useque dum bulla disrumperetur. Si aqua non valde tenax esset , maculae nigrae intra albitudinem prorumpebant , sine ullo coloris caerulei interventu, qui quidem sensu percipi posset. Nonnunquam etiam prorumpebant intra praecedentem flavum , aut rubrum ἔ vel etiam intra caeruleum secundi ordinis ; antequam colores intermedii sese explicandi spatium habe
Ex hae descriptione intelligere poteris , quam valde amnes sint hi colores colorio hus illis in lamella aerea generatis, quos in quarta supra observatione descripsimus.
103쪽
Quanquam hi quidem contrario , atque illi, ordine dispositi sunt ρ propterea quod apparere tum incipiunt quando bulla crassior est , & convenientius numerantur ab infima de crassiori parte bullae sursum verius.
Cum annulos colorum a vertice bullae emergentes , in variis obliquis oculi positionibus intuerer; observabam eos , prout obliquitas illa Oculi augeretur , dilatare se satis quidem manifesto; at multo tamen minus , quam dilataverant se annuli in lamella aerea in septima supra observatione memorati . Etenim illi se dilataverant eo usque , ut quando obliquissime inspicerentur , pertigerint ad locum in lamella aerea amplius duodecim partibus crassiorem quam eum, ubi cum ad perpendiculum
inspecti estent, siti fuisIent visit at hi quidem , cum obliquissime in bulla inspicerentur, eo solum loci pertigerunt, uti crassitudo aquae ad crassi tudinem suam illic, ubi iidem annuli ad perpendiculum essent visi , proportionem paulo minorem haberet, suam habent 8 ad Utique ea proportio, ex Optimis observationum mearum, erat inter rue & is a ad io. Qui quidem horum annulorum metus, circiter 24 partibus minor est, quam annulorum in lamella aerea visorum. Nonnunquam bulla unius & ejusdem usquequaque crassitudinis erat facta , nisi avertice suo prope maeulam nigram : id quod ex eo intellexi , quod illa unam eandemque totam colorum suorum speciem oculo in omni positione exhiberet . Atque hoc quidem in casu colores, qui in extremo ipsius circuitu per radios maxime obliquos videbantur , alii erant ae qui aliis in locis per radios minus obliquos essent visi. Item una eademque bullae pars, diversis speEtatoribus colores divertos exhibebat ; cum in diversis obliquitatibus inspiceretur . Iam autem , observando quantum colores, vel in eisdein partibus bullae , vel in diversis partibus eadem erassitudine ,
mutarentur per varias radiorum obliquitates : comperi , ope observationum grae,
Iara, Iota & I8tis, quomodo eae infra erunt explicatae; crassitudinem aquae , qua unus idemque color in diversis obliquitatibus exhibeatur, ea quamproxime pr portione esse, quam in I equenti tabula expressam habes. Incidentia
104쪽
Crassitudo aqua Grad. Minis Grad. Min.
In duabus prioribus columnis exhibentur obliquitates radiorum ad superficiem M ae; hoc est, anguli ipsorum incidentiat & refractionis . Ubi pono sinus qui metiuntur istam incidentiam & retractionem , esse in numeris antegris ut 3 ad 4 quanquam veri quidem simile est , vim refringentem asuae posse admixto sapone esse nonnihil immutatam. In terita columna bullae crassitudo , qua quivis unus cinior in diversis illis obliquitatibus exhibeatur , exprimitur talibus partibus , quarum decem tum constituant crassitudinem it i colori exhibendo aptam , cum radii incidant ad perpendiculum. Et cum hisce mensuris bene convenit , siquidem recte applicetur regula per septimam observationem inventa ἔ nempe, crassitudinem lamellae aquae, qua unus idemque color in diversis oculi obliquitatibus exhibeatur , proportionalem esse secanti anguli euiusdam , cuius sinus si prima ex roo arithmeticis mediis proportionalibus inter snus incidentiae & refractionis ; inciriendo a sinuum minori, hoc est, a sinu restae ionis , quando refractio fit ex aere in aquam ; ali quin, a sinu incidentiae. Observavi aliquando, colores, qui oriuntur in chalybe stolito , cum is ealefiat ;vel in aere campano, aliisve, metallis , cum liquefiant & in terram effusa sint , ut in aperto aere refrigescant, mutatos suilla nonnihil , sicuti colores bullarum aquae , quum in diversis obliquitatibus inspicerentur : & speciatim caeruleum saturum , seu violaceum, cum valde ex obliquo inspectus esset, convertisse se in colorem rubrum saturum. Uerum enimvero horum colorum mutationes multo sunt minores, quam colorum aqua exhibitorum. Etenim storia, sive pars metalli vitrificata , quam pleraque metalla calefacta vel liquelai a protrudunt perpetuo & in supertatem suam emittunt quaeque metallum in modum tenuis cuticulae vitreae obtegendo , colores hosce essicit; multo utique densior est, quam aqua . Invenio autem colorum mutationem eam, quae fiat obliquatione oculi, in omni tenui corpore , ut cujusque materia densissima cii, ita minimam esse .
Quemadmodum in nona observxtione lamella aerea , ita hie bulla aquae ς quem colorem rest ione luminis exhiberet , ejus temper contrkrium exhibebat , luminis L a trans
105쪽
transmissis. Exempli gratia . Quum bulla inspccta , luminis nubium reflexu , rubra
ab extremo sui circuitu videretur; nubes cod i tempore , vel statim pol per bululam transpectae , colorem caerulcum in eodem ejus circuitu exhibebant . Et e conistrario; quum bulla reflexo lumine caerulea videretur, videbatur rubra trant misso.
Cum lapidis specularis lamellas pertenues , quarum scilicet tenuitas tanta crat ut eae colores similes ac bulla aquae exhi herent, madefecissetii; colores ipsarim debiliores continuo languidioresque evadebant; maxime si lamellas ea sui ficie, quae elicta versa ab oculo, madcfacerem. At qui gradus solummodo, non utique gemis colorum , quod quidem ego discernere potuerim , immutabatur . Itaque id , qua crassitudine ad certum quemvis colorem producendum debeat esse lamella , solummodo ex sua lamellat ipsiuς densitate, non item ex densitate, medii circumiacentis, pendet. Atque hinc , ope observationum decimae ac decimae sextae , inveniri poterit quanta crassitudine sint bullae aquae, vel lamellae lapidis specularis , vel alia quaevis corpora, ea sui parte, qua certum quemvis colorem exhibent.
Tenue corpus pellucidum , quod sit densus medio sibi circum iecto . colores clariores floridioresque exhibet, quam id quod medio sibi circumiecto fuerit simili proportione rarius. Id quod in aere & vitro speci tim observavi . Etenim cum vitrum m lychno fornaceo susum ad summam usque tenuitatem inflando tetendissem , l. mellae istae vitreae aere circundatae exhibebant colores multo utique floridiores, quam quos lamellae aereae binis vitris interiectae exhibuerant.
Cum in id inquirerem, quantum luminis ex singulis annulis reflecteretur; obseris vatam reflecti id copiosissime ex annulis primis sive intimis , in exterioribuς autem gradatim minui. Item albitudinem primi annuli clariorem esse, quam earum medii tenuioris aut lamellae partium, quae extra ultimos annulos iacerent. Id quod mani-sesto cernere poteram , inspiciendo, paulo maiori interiecto intervallo , annulos inter bina vitra obiectiva exhibitos ; vel conserendo inter se duas aquae bullas interposito tali temporis spatio conflatas, ut simul in altera earum conspiceretur , albor ille qui colores omnes sequeretur, in altera iste qui omnes praecederet.
Cum vitrorum objectivorum alterum alteri superpositum esset , ita ut annuli ciniorum apparerent . quamvis nudo oculo non amplius octo aut novem annulorum illorum discernere potuerim , tamen per prisma inspicienti longe major eorum n merus mihi visus fuit; adeo ut iam amplius quadraginta numerare Potuerim , prae ter alios permultos adeo exiguos atque densatos , ut oculorum acies eos distincte cernere ac numerare haud potuerit; verum ex spatio quod omnes simul occupabant, eos nonnunquam plus centum esse aestimavi. Atque equidem credo , experimentum hocce prosequendo , longe adhuc plures posse aliquando discerni . Videntur enim reapse esse innumeri, quamvis eatenus tantum sub aspectum veniant, quatenus prisematis refractione separari queant f uti infra uberius explicabitur. Uerum enim vero ea pril mitis refractione , una tantum horum annulorum pars , illa videlicet versus quam refractio ea fieret , Illinctior erat sacta . Utique altera corum pas confusior erat facta, quam quum nudo oculo inspicerentur adeo ut ista in parte, haud amplius unum aut duos & interdum nullos discernere potuerim a
106쪽
nulorum illorum , quorum octo aut novem ipsos etiam nudo Oculo discernere potueram . Item segmenta eorum sine arcus, illa ipsi in parte ubi adco numerosi videbantur, plerunque haud cxcedebant magnitudine tertiam partem circuli . Porro , si refractio valde esset magna, vel prisma a vitris obiectivis longius remotum; iam vero etiam horum ipsorum arcuum partes mediae, erant itidem tactae conlata; adcout istae mediae ipsorum partes evanuerint , in albitudinum plane abeuntes ; interea dum extremitates ipsorum utraeque , itemque arcus ii , qui longius abessent a centro , toti, distinctiores quam antea apparerent ; ea nimirum specie , quam in quinto schemate expressam vides.
Arcus hi, Tab. II. quo in loco dictinctissimi videbantur , erant solummodo
albi & nigri alternis, sine ullo alio colore intermixto . Uerum aliis in locis apparebant colores : quorum utique ordo refractione prismatis ita erat inversus , ut si prisma primo proxime vitra obiectiva manu tenerem, deinde autem id paulatim ad oculum versus retraherem; colores secundi , tertii , quarti , & seu uentium annulorum, contraherent se proinde gradatim ad albitudinem inter annulos emergentem , usquedum in eam abeuntes pcnitus Evanescerent a media quidem parte arcuum; &deinceps, ordine contrario, itςrum inde emergerent: at ab extremitatibus arcuum, colores ordincm suum servabant nihil immutatum. Nonnunquam vitrorum obiectivorum alterum alteri ita superposui , ut ea nudo oculo consimilem usquequaque exhibuerint albitudinem , sine ullo vel minimo annulorum coloratorum indicio; δ tamen in eisdem Per prilma inspectis, ingenς annulorum illorum visa suerit multitudo. Similiter, laminae lapidis specularis, & hullae vitreae in lichno fornaceo conflatae , quae minus tenues suerunt quam ut in eis ulli colores nudo oculo cerni possent ἔ tamen per prisma in echae , ingentem exhibuerunt colorum hic illic sine ullo ordine unaatim dispositorum varietatem . Denique simili quoque ratione, bullae aquae, antequam nudo speE .itoris oculo colores exni- here coeperint; per prisma tamen inspectae, annulis permultis & sibi invicem & h rizonti parallelis cinctae suerunt visae . Ad quem quidem essectum obtinendum , portuit utique ut & prisma horizonti parallelum, vel prone parallelum , teneretur;& ita insuper esset positum, ut ridiorum refractio fieret sursum versus.
107쪽
Coinu rationes satre praemissu si creationibus. Xpositis quae de coloribus hisce observaverim ; conveniens erit ,
antequam observationes istas ad colorum corporum naturalium causas explicandas accommodem, ipsarum Observationum eas, quς sint magis compositae , per simpliciores , quales sunt adir, aris , II, 9ua, Iama, I 8- , Σ - , & ama, Prius explanare . Primo igitur, ut inveniatur quomodo colores in ma & ISυa observati
nibus producti fuerint ; sumantur in quavis linea recta a puncto
Y F, Y G, Y H, ea proportione inter se , quam habent inter se radices cubicarquadratorum numerorum illorum , - , π, a, ,het, i, quibus repraesentam tur chordae longitudines quae sonent notas omnes musicas in octava ; hoc eli , s mantur in proportione numerorum, 63oo , 68I4 III 4, 7631, 8a I, 8833. 92M, ico . Tum in punctis A, B, C, D. E, F, G, H, erigantur perpendiculares Ain, B β, &c. quorum intervallis representanda sit colorum infra ex opposito adscriptorum amplitudo . Denique divide lineam A te ea proportione, quam denota at numeri ἔ, 2, 3, 3, 6, 7, 9, IO, II, me. in punctis divisionis adscripti; perque ilia
puncta divisionis, duc a puncto Y lineas i I, et Κ, 3 L, 3 Μ, 6 N, 7 O, &c.
Iam si finges A 2 repraesentare crassitudinem tenuis cuiusvis corporis pellucidi eam, qua color violaceus extremus copiosissime reflectitur in primo annulo sive serie colorum; H Κ , ex II tia observatione, repraesentabit ejusdem crassitudinem eam, qua color ruber extremus copiosissime reflectitur in eadem serie. Item, ex observa'tionibus sta & Ιωα , Α 6 & H N denotabunt crassitudines eas, quibus iidem colores extremi copiosissime reflectuntur in secunda seriei& Α io ac H in crassi iudines eas , quibus iidem copiosissime reflectuntur in tertia serie : & sc ὸeinceps . Deni'ue crassitudinem qua quivis colorum intermediorum copiosis me reflectitur , definiet, ex observatione i ta , distantia lineae A H a linearum 2 K. , 6 N , io Q, &c., partibus intermediis; quibus videlicet nomina colorum illorum comparate, ii ira sunt ex opposto adseripta. Porro autem , ut latitudinem quoque horum colorum in unoquoque annula sue serie definiamus; repraesentet Α I crassitudinem minimam, & A 3 maximam, vita color violaceus extremus in ptima serie reflectitur; item repraesenteni H I & H L , similes terminos coloris rubri extremi & colorum intermediorum terminos repraesentent similiter partes linearum x I & 3 L intermediae , quibus videlicet nomina colorum istorum infra sunt ex opposito adscripta: & sic deinceps . Ueruntamen haec ita intelligi oportebit, ut reflexiones semper fortissimae esse ponantur in spatiis mediis 1 Κ, 6 N, Io Q, &c.; indeque gradatim ad limites illos LI, 3L,3M,TO,&c., utroque versus decrescere 2 in quibus porro limitibus non existimandum eis eas distinctis esse terminis definitas, sed deficere indefinite . Cumque unam eandemque latitudinem unicuique striei tribuerim ; id eo factum intelligi velim , quia tametsi colores in prima serie , propter sortiorem eo in loco reflexionem , paulo latiores quam caeteri videantur , tamen ea inaequalitas adeo parva eth adeoque sub tensum vix cadit, ut observationibus haud fere possit determinari.
108쪽
NSIDERETIONES SUPER PRAEMIST. OBSERV. 83
Iam, ex hae descriptione; si concipies radios, quibus diversi congeniti snt eolores, vicibus altemis reflecti in spatiis II L 3, 5 MO7, 9 P Rrr, &e.; & transi
dii iii in spatiis Α H I r, 3 L Μ 3, 7 O P9, &c.; facile intelligere poteris .
quemnam colorem, da a quavis corporis tenuis pellucidi crassitudine , corpus id in aperto aere exhibere debeat. Denim si norma applicetur parallela ad A H, eo intervallo interiecto, quo repraesentetur eo oris pellucidi crassitudo; utique spatia ab terna I L 3, 3Mo , oce., quae illa secabit transversa, desgnabunt eolores sin plices reflexos, ex quibus color, quem ea corporis crassitudo exhibitura at in aperto aere, compositus erit. Exempli gratia; si viridis in tertia colorum serie, qualis sit. quaeratur appone normam, ut vides, ad quoniam illa transit per pa tem caerulei ad π, & flavi ad σ, aeque ac per viridem ad ρὲ concludere poteris, colorem viridem quem corpus ea crassitudine exhibet, constare praecipue quidem ex viridi simplice, admixtis tamen aliqua portione caeruleo & flavo. Porro , hoc pacto intelligere poteris, quemadmodum colores a centro annulorum extrorsum eo libi ordine invicem succedere debeant, quem in Ua & i is observaetionibus supra descripsimus. Etenim si normam ab A H gradatim per intervalla omnia tranderas: quum per primum transierit spatium , quod denotat exiguam vel nullam reflexionem a corporibus tenuissimis faciam ἰ perveniet ea primo ad i , c lorem violaceum s & statim post ad caeruleum & viridem , qui una cum uiolaceo illo conficiunt caeruleum deinde autem perveniet ad flavum & rubrum , quorum quidem accessione caeruleus ille convertitur in alboremi isque albor permanet , interea dum normae acies transi ab I ad 3; postea autem , deficientibus singulatim coloribus ex quibus compositus erat, convertit is stla primo in savum compositum , deinde in rubrum , & postremo ruber iste deficit ad L. Tum incipiunt colores secundae teriei; cui itidem ex ordine succedunt , interea dum normae acies transit abs ad O , floridioresque sunt quam priores, propterea quod magis dilatati sunt & se
parati: quam etiam eandem ob causam, loco prioris albitudinis, intervenit iam inter caeruleum & flavum mixtura aurei, stari, viridis, caerulei atque indici: ex quibus omnibus compostus oriri debet viridis nubilus ac dilutus. Similiter colores teristiae seriei succedunt omnes ex ordine: primo violaceus; qui aliquantum intermiscetur rubro secundi ordinis , eoque acceάit ad purpureum rubescentem e deinde caeruleus & viridis ; qui aliis coloribus minus quam ante intermixti sunt, & proinde magis adhuc floridi evadunt , viridis praesertim postea succedit flavus ; cuius pars aliqua propius viridem, distincta quidem est & bona pars autem ea quae spectat ad
rubrum succedentem, scut & ipse quoque ruber iste, intermiscetur violaceo & em leo quartae deinceps seriei; ex quibus proinde compositi oriuntur varii colores ru-hri, multum purpurascentes. Iam porro violaceo & caeruleo illis quartae seriei. sui rubrum jam dictum subsequi deberent , commixtis cum eo in eoque absconditis; proxime succedit viridis : i ue primo quidem multum descendit ad caeruleum ; statim autem post fit color viridis bonus ; utique solus simplex & floridus color in tota hae quarta serie et nam fmul primum ut ad flavum accedit , intermisceri incipit coloribus quintae Linceps seriei; quorum utique admixtione , succedentes flavus& ruber valde diluti evadunt ac nubili; flavus praesertim, qui , cum sit color debilior , vix scilicet exhibere se queat sensu percipiendum . Posthaec , diversae series , earumque colores diversi, magis magisque intermiscentur invicem perpetuo ; donee post tres vel quatuor amplius series . in quibus ruber & caeruleus dominantur alterne, colores omnes omnibus in locis aequa sere portione commiscentur inter is,& albitudinem usquequaque. sui similem conficiunt. Quoniam autem , ex I Fra observatione , radii uno colore transmittuntur eodem in loco, ubi radii alio colore reflectuntur; hinc causa colorum in pna & aoma o servationibus lumine transmisso exhibitorum, fit itidem manisesta. Quod si jam non modo ordo & species horum colorum, verum etiam ipsa accurate crassitudo lamellae sive corporis tenuis, qua parte id certum quemvis colorem exhibet, quae, & quotenarum unciae partium sit, quaeratur; etiam hoc, per obse
109쪽
vationes stam & 36eam definiri poterit. Etenim, ex istis observationibus, crassitudines lamellae aerear inter bina vitra interjacentis , qua parte sex priores annuli vide-
partes unciae. Iam si igitur lumen in istis crassitudinibus copiossiime reflexum stpavum citrinum clarius, sive confinium flavi ac aurei; utique crassitudines istae, erunt Fλ, F ι, F 3, Fξ, FO, Fτ. 9uo quidem cognito , facillime deinceps intelligi poterit, quamnam aeris crassitudinem repraesentet illa G p, vel alia quaevis distantia normae a linea A H. Porro autem, quoniam , ex Ioma observatione , crassitudo aeris ad crassitudinem aquae, inter eaὸem vitra eundem colorem exhibentium , est ut 4 ad 3 ; item , ex XXI. observatione, non, si mutetur medium circumjectum , mutantur & colores corporum ipsorum tenuium ς utique crassitudo bullae aquae , qua quivis color exhibeatur , erit a crassitudinis aeris eundem colorem exhibentis . Similiter ex iisdeni
Ioma & rama observationibus, crassitudo lamellae vitri, in quo refractionem radiorum mediocriter refrangibilium metitur proportio sinuum 3I & ao, poterit esse scilicet crassitudinis lamellae aereae , eundem colorem exhibentium . Idemque de aliis mediis comparate intelligi poterit. Caeterum id hic observatum velim, non anfirmare me istam proportionem , quae est zo ad gi, similem esse in radiis universis. Habent enim sinus aliorum radiorum alias proportiones . At enim differentia illarum proportionum adeo parva est , ut ejus sic habere rationem non necesse existimem. Hisce igitur positis fundamentis, tabulam sequentem construxi ; in qua crassitudo aeris, aquae, & vitri ea qua quisque color exhibetur clarissimus & purissimus, exprimitur partibus unciae in decies centies mille partes inter se aequales divisae.
Crassitari Dissilirco by Gorab
110쪽
8 CONSIDERATIONES SUPER PRAEMIST. OBSERV.
Crassitudo taloratarum lamellarum re particularum.
Colores ipsarum primae seriei.
Secundae seriei. Tertiae seriei. Quartae seriei. Quintae seriei. Sextae seriei. Septimae seriei. Nigerrimus Niger
i Nigrescens Caeruleus η Albus
Flavus Aureus Rubet violaceus Indicus Caeruleus, Viridi Flavus
Ruber clarior Coecineus Purpureus Indicus Caeruleus f aerulet
i Ruber Ruber subcaeruleus Viridis subcaeruleus
Viridis flavescens LRubers Caeruleus subviridist Ruberi Caeruleus subviridis VRuber J Caeruleus subviridis