장음표시 사용
91쪽
debitur, sed viridis vel flava, vel alio quovis colore, pro eo ut haec vel illa radi rum genera in eam incidere permittas. Similiter, aurum in lumine illo albo X Y,
eodem colore flavo videtur, ac in aprico lumine diurno e verum intercepto ad lentem certo & apto radiorum flavorum numero, aequiparabit id argentum albitudine; quomodo ipse experiundo comperi : ex fluo apparet colorem flavum , quo aurum
tum videtur cum nulli intercepti sint radii, oriri ex radiis illis navis redundantibus, qui, cum per lentem iterum transire permittuntur, albitudinem jam dictam sito colore inficiunt . Sic quoque ligni nenhritici infusio , cum in hoc composito radiis albo X Y collocata si, uti ipse itistem expertus sum , ctrulea videtur reflexo lumine , & flava vel rubra transmisso ; eodem modo ac quum clara diurna luce & in sole inspiciatur : verum si intercipias lumen ciruleum ad lentem ; utique infuso illa
amittet c ruleum suum colorem reflexum dum transmissi is color ruber permanebit nihilo minus perfectus ; immo , propter sublatos radios aliquos ceruleos quibus antea dilutus suerat , etiam laturior is ac largior erit factus . E contrario autem , si radii rubri atque aurei intercipiantur ad lentem ; iam amittet infusio colorem suum rubrum transmisium ; dum color c ruleus reflexus permanebit usque , atque etiam largior & persectior erit iactus . Ex quo apparet infusionem illam , non utique ipsam inficere radios coloribus ceruleo & navo ; sed tantum transmittere copiosus eos, qui erant ante rubris & revectere copiosus eos , qui erant ante e rulei . Atque eodem quidem modo examinari atque probari poterunt aliorum quorumvis phς- nomenorum rationes ; si capiantur experimenta in hoc arte composito luminis r
92쪽
Obsemationes circa reflexiones, refractiones o colares corporum tenvium pellucidorum. Bservatum fuit antehac ab aliis, corpora pellucida , ut vitrum,
quam , aerem & similia , quum innando tensa sint in Pertenues bullulas , vel alio quovis modo in lamellas summae tenuitatis ducta ; varios utique colores , pro Varia sua tenuitate , exhibere pquamvis eadem , quum sint crassiora , plane pellucida videanturia coloris expertia. In priori libro sermonem de huiusmodi coloribus consulto ahltinui ; quoniam & ipsi dissicilioris videbantur ex- plicatus ; neque intellectu necessaria erat ipsorum ratio , ad proprietatum luminis eo in libro expositarum explicationem comprobandam . Uerum cum hi ad nova porro inventa , quibus lucis theoria perfici atque absolvi possit , multum queant conferre ἐ maxime quoad constitutionem ac dispositionem partium , ex' quibus corporum naturalium coloms vel pelluciditas pendeant ; visum est mihi hoe in loco , quae de huiusmodi coloribus observaverim , paucis exponere . Ut autem brevius atque distinctius absolvam; primo observationum ipsarum praecipuas describam ; deinde, quid ex eis colligi videatur, & quis in eis usus esse possit , exponam. Observationes autem meae hujusmodi fuerunt.
Cum bina prismata paulo arctius ad se comprimerem invicem, ut latera ipsorum quae erant sorte aliquantulum convexa se aliqua sui parie inter se contingerent; observabam locum , ubi illa contingerent inter se , plane & perfecte pellucidum illico esse iactum ς perinde ac si uitrum ibi fuisset unum & continuum . Etenim quum lumen in aerem istam , qui in reliquis omnibus facierum commissimi m pamtibus inter bina prismata interjaceret , adeo oblique incideret , ut id omne reflecteretur ; in illa parte, ubi facies eae se contingebant inter se videbatur id omne transmitti : adeo ut locus ille contactus , cum inspiceretur , viὸeretur tanquam macula nigra vel tenebrosa ; proeterea quod ex illo, non uti ex aliis locis , plurimum imminis , sed parum aut nihil , quod quidem sensu percipi posset , refleclaretur . cum
autem is transpiceretur, tum videretur tanquam foramen in aere illo, qui vitrorum compressit in tenuem quandam inter binas prismatum facies consermatus esset lamellam: per quod quidem soramen diitincte perspici poterant corpora ultra colloc tar quae per alias vitrorum partes , ubi aerea lamella inter1ecta esset , cerni omnino non poterant. Porro, quamvis prismatum facies essent aliquantum convexae, t men macula illa pellucens satis erat lata ; quae utique latitudo oriri praecipue vid hatur ex eo , quod vitrorum partes mutuo compressu cederent nonnihil introrsum. Etenim comprimendo prismata arctius inter se , macula illa multo , quam ante larior erat facta.
93쪽
amina illa aerea , convertendo prismata circa axem suum communem , m -tandem ad incidentes radios inclinata esset tacta , ut nonnulli eorum transmitti coeperint ; oriebantur in ea multi tenues arcus colorati, cui initio sor mam conchoiclis sere exprimebant , quomodo eos in primo schemate depictos videre est. Tab. I. Continuando autem prismatum motum, arcus isti augebantur perpetuo& incurvabant sese magis magisque circa antedictam maculam pellucentem , donec tandem in circulos integros sive annulos maculae isti circumjectos flexi, contraherent sese deinceps gradatim in parvitatem. Arcus illi , cum apparerent primum , colore erant violaceo & csruleo ; interque eos interiecti erant arcus circulorum albi, qui, continuando pris malum motum, statim tingebantur nonnihil ab interioribus suis marginibus colore rubro & flavo, exterioribus autem marginibus confinem hahebant ceruleum . Adeo ut colores ab utque macula in centro tenebrosa , hoc ordine tum essent dispositi : albus, ceruleus , violaceus niger; ruber, aureus, flavus, albus , cςruleus, violaceus ἱ &c. Uerum flavus & ruber multo erant languidiores , quam csruleus & violaceus. Continuato adhuc prismatum motu circa axem suum communem, colores illi coarctabant se magis magisque , & contrahebant sese utroque in altitudinem circumiectam, donec tandem in eam penitus evanescerent . Tumque circuli in litis locis albi nigrique videbantur , sine ullis aliis coloribus intermixtis . Uerum continuando adhuc amplius prismatum motum, colores iterum se ex albitudine explicabant; vi laceus videlicet ac ceruleus ah interiori ipsius mamine , ab exteriori autem ruber ac flavus. Adeo ut colores ab usque macula centrali , hoc ordine iam essent dilositi: albus, flavus, ruber; niger; violaceus, caeruleus, albus, flavus, ruber; &c. Contra quam prius erant vili. .
Cum annuli, vel aliquae ipsorum partes, albi solummodo & nigri apparerent; videbantur valde distincti, & aistinctis terminis definiti ; eorumque nigror non minus
intensus videbatur , quam ipsius maculae centralis . Item in mar8inibus annulorum, ubi colores ex albitudine emergere coeperunt, satis erant distincti , eoque ad ingentem usque multitudinem sub aspectum venietant . Numeravi nonnunquam amplius triginta series sive ordines , computando in singulas series annulum album & nigrum ἔ atque etiam plures vidi, quos , quae erat ipsorum parvitas , numeram non potuerim. Verum in aliis prismatum positionibus , ubi videlicet annuli variis coloribus tincti viderentur ; haud amplius octo aut novem discernere potui ; atque etiam illorum ipsorum exteriores valde confusi videbantur atque diluti. In hisce duabus observationibus, quo annuli distincti uiderentur, colorumque mnium , pr terquam albi & nigri, expertes; eos interiecto aliquo intervallo inspici oportere adverti . Etenim si oculum propius admovebam; tametsi inclinationem eius ad planitiem annulorum nihil omnino immutaveram; emergebat tamen continuo exalbitudine color subcaeruleus , qui sese in annulorum nigros magis magisque expli
cans, effecit ut & circuli ipsi minus distincti evaderent , & albitudo etiam coloribus rubro & flavo nonnihil tincta esset. Praeterea comperiebam , inspiciendo per rimulam sive fit suram oblongam , quae & oculi pupilla angustior ciliet , & promine oculum pri imatibus parallela teneretur I polle me circulos eo pacto cernere multo ditiineliores, multoque etiam maiori , quam alioqui , numero , sub aspectum
94쪽
Ut adhue aeeuratius observarem , quo ordine hi colores ex albla Hreulis orIrenis tur, pro eo ut radii minus minusque ad lamellam aeream inclinati essent facti; eepi duo vitra obiectiva ; alterum plano-convexum, ad telescopium quatuordecim misdum alterum autem vitrum amplum & utrinque convexum , ad telescopium ci citer pedum quinquaginta . Cumque huic vitro utrinque convexo , planam faciem alterius superpotuissem ; appressi ea invicem lenta manu , ut colores in circulorum centro ex orcsine emergerent ἰ & deinde vitrum superius lente de inferiori sustuli , ut colores eodem in loco itidem ordine evanescerent . Color , qui , comprimendo vitra , novissimus in medio colorum emergeret, ridebatur semper , cum primum appareret , tanquam orbis uno sere S consimili colore ab usque circumserentia sua ad centrum ; compressis autem arctius vitris , diffundebat is sese & extendebat perpetuo in latitudinem quoquoversus , donec novus aliquis color in centro eius eme geret , adeoque is in annulum abiret novo illi colori circumiectum . Porro, arctius adhuc compressς inter se vitris, annuli litius diameter augebatur, orbitae autem sive circuitus sui latitudo minuebatur , donec novus iterum color in centro antecedentis emergeret: & sic deinceps; donec tertius, quartus, quintus , pluresque novi colores ibi ex ordine similiter emergerent , & in annulos abirent colori intimo cire cumiectos ; quorum utique ultimus esset macula ipsa nigra . E contrario , vitrum superius lente de inferiori sublevando , diametri annulorum contrahebantur , orbitarum autem suarum latitudo augebatur, donec singulorum colorus ad usque centrum sua quisque vice pertingerent quo quidem tempore , quoniam coloris ad centrum exeuntis temper satis matna erat latitudo, facilius, quam antea , colorum singulorum speciem discernere & dillincte internoscere potui. Atque hoc pacto, eorum invicem succedendi ordinem atque quantitatem, illam, quae Iam infra exponetur , esse
Maculae in centro pellucidae , ex vitrorum contactu ortae , successit proxime e lor caeruleus , deinceps albus, flavus , & ruber . Coloris caerulei adeo pusillum erat quod aspectu perciperetur, ut eum in circulis, quos prismata exhibuerunt, discern re omnino non potuerim; neque vero in eo violacet quicquam distincte cernere potui : at flavus & ruber satis erant copiosi ; & tantuncsem spatii occupare videbantur , quantum albus ; quadruplo autem Vel quintuplo tantum , quam quantum e ruleus . Proxima colorum series prioribus illis circumiecta , erant violaceus , caer
leus, viridis, flavus & ruber e atque hi quidem omnes , largi erant & clari; si viridem excipias, qui & perexiguus erat, & multo etiam languidior dilutiorque quam
caeteri videbatur : colorum quatuor reliquorum , violaceus spatium minimum occupahat ; caeruleus autem minus , quam Luus vel ruber . Tertia colorum series , Grant purpureus, caeruleus, viridis, flavus,& ruberet in qua purpureus rubicundior videbatur, quam violaceus in priori serie : viridis autem multo magis, quam in priori , conspicuus erat; utpote reliquos omnes coloresi excepto uno Aavo, claritate atque copia aequiparans at ruber evanuerat nonnihil , & paulo elutior erat factu ;ad purpureum utique permultum descendens . Quarta colorum series , erant viridis& ruber : viridis copiosus erat admodum atque floridus , accedens ad caeruleum ex altera parte, ex altera ad flavum: verum in hac quarta serie nullus erat violaceus, ceruleus , neque flavus ; atque etiam ruber vale imperfectus erat . ac nubilus.
Qui porro hisce succedebant colores , adhuc magis magisque evanidi dilutique videbantur ; donec post tres vel quatuor deinceps series , tandem in ipsam plane albit dinem abirent . Qua sorma ac specie hae series tum apparerent , cum vitra arctissime invicem appressa essent , quo macula ni ra se in centro videndam exhiberet ;delineatum est in secundo scnemate Tab. I. ubi a , b, c, d, e: L ν, h, kri, m, n, o, e: q, r: I, r: υ, x: F, e; reprςientant colores ex ordine a centro numeratos; nigrum, cgruleum, album , flavum, rubrum et violaceum , caeruleum ,
95쪽
viridem, savum, rubrum: purpureum, caeruleum, viridem , flavum , rubrum : viridem , rubrum: caeruleum. Inhvuitiam, rubrum: Laeruleum subviridem , rubrum pallescentem : caeruleum subviridem, album rubescentem.
Ut intervallum vitrorum , sive crassitudo interiectae lamellae aereae , qua quisque lor produceretur, quaenam esset definirem ; dimensus lum diametros lex priorum annulorum , qua parte orbitae ipsorum lucidissimae ellent : istarumque diametrorum quadrata inveni in arithmetica esse proxrcilione numerorum imparium, I ,3, 33739, II. Quare , cum vitrorum illorum alterum planum esset , alterum sphaericum ;utique intervalla ipsorum, qua parte annuli isti apparebant , in eadem fuerint progressione necesse est . Di mensus sum quoque diametros annulorum nigrorum sive obscurorum, coloribus illis lucidioribus interiectorum; earumque quadrata inveni in arithmetica esse progressione numerorum parium 2, 4, 6, 8, Io, I 2. Quoniam autem res admodum difficilis est, multaeque diligentiae , hujusmoda mensuras accurate& sne errore colligere ; cepi easdem iterum , siepius , & in diversis partibus vitrorum I ut ex singularum responsu inter se , certum scirem omnium veritatem . Atque eadem methodo in aliis quibusdam ex sequentibus observationibus definiendis
Diameter sexti annuli , qua parte orbita eius lucidissima suit , erat partes
unciae; diameter autem sphaerae , ad quam vitrum obiectivum utrinque convexum tornatum fuerat, erat circiter Ioa petam : atque hinc quidem aeris sive aerear i mellae vitris in eo annulo interiectae crassitudinem collegi . Uerum postea aliquanto, suspicatus, ne sorte sphaerie diametri mensuram haud satis accurate in hac otia servatione collegerim ; nec satis certo sciens , utrum vitrum plano-convexum vere planum esset , an e contrario concavum nonnihil aut convexum ea sui facie quam ego planam exillimaveram atque etiam metuens ne sorte vitra compresserim , uti alias saepe quidem feceram , quo ea se inter se contingerent ; etenim istiusmodi vitrorum partes mutuo compressu iacile pandantur atque introrsum cedunt eoque pacto annuli manifesto evadunt latiores , quam si vitrorum figura non suisset immutata : Haec inquam veritus, experimentum denuo iteravi; invenique diametrum sexti annuli lucidi, esse circiter - partes unciae. Porro autem idem adhuc expe-
rimentum, in alio quoque vitro objectivo telescopii , quod tum sorte apud me haberem , iteravi . Erat id vitrum utrinque itidem convexum , ad unam eandemque sphaeram utraque sui facie tornatum; eiusque socus erat intervallo unciarum 83 4 unde, positis snibus incidentiae & refractionis luminis flavi clarissimi, ea inter se Proportione, quae est II ad II; diameter sphaerae, ad quam vitrum tornatum erat, invenietur, posito calculo, unciarum I 8a. Id vitrum plano ita superposui , ut macula nigra in medio annulorum coloratorum appareret , tametsi vitra nulla alia pressura, quam si io ipsus vitri superimpositi pondere, comprella essent. Iamque diametrum quinti obscuri annuli qua potui summa cum accuratione dimensus, inveni eam esse G unciae accuratissime . Annulum ilium dimensus sum circino, in superiori iacie vitri superioris; distabatque a vitro illo superiori oculus meus, intervallo circiter octo aut novem unciarum, ad perpendiculum sere interiecto; eratque id vitrum es unciae crassiim: unde facile colligitur, veram annuli inter vitra interjacentis diametrum, majorem fuisse quam diametrum eiusdem in superiori facie vitri su
96쪽
perioriς dimensam, ea, aut sere ea , proportione quae est 8o ad rq; & consequenter veram illam diametrum suisse 22 unciae, veramque semidiametrum a. unciat. Iam autem ut diameter sphaerae , I 8a unciar ad semidiametrum quinti illius annuli obscuri, V partes unciae; ita haec semidiameter, ad crassii tudinem aereae lamellae vitris in quinto illo annulo obscuro interiectae : quae proinde crassitudo ,
-- sive partes unciae ; & quinta eius pars, videlicet . pars unciae,1 7 333 . 37747 . . 88 3' est cras litudo aeris in primo horum annulorum Obscurorum. Adhaec, idem experimentum rursus iteravi , in alio vitro objectivo utrinque convexo, & utraque sui facie ad unam eandemque sphaeram tornato. Focus ejus, erat intervallo unciarum 168 a ; ac proinde diameter sphaerae, i84 unciae . Cum id vitrum , cidem, quo ante usim eram, vitro plano superpositum effet; diameter quinti annuli obscuri , quando macula nigra in centro sine ulla vitrorum compressione
manifesto appareret , erat , circino super vitro superiori dimensa ,- paries un
ciae; & consequenter eadem, inter vitra, crat : Etenim vitrum luperi u erat
I unciae crassum; & oculus meus distabat ab eo, intervallo octo unciarum . Ian autem ut diameter sphaerae, ad dimidium huius diametri annuli; ita dimidium huiu Ea igitur est crassitudo aeris in hoc an- diametri annuli ad partes unciae
nulo; & quinta eius pars, videlicet pars unciae , est ut supra crassitudo
aeris in primo annulorum obscurorum. Rem eandem expertus sum , superponendo eadem vitra obiectiva planis fragmentis speculorum ; invenique easdem mensusas annulorum . Quocirca mensuras istas tanquam vere collectas ac certas assuman , donec in vitris ad sphaeras ampliores tornatis accuratius definiri queant . Quamiuam in istiusmodi quidem vitris , maiori id erit cura atque diligentia agendum , ut vitrum vere atque accurate planum eis lammittatur . Has mensuras egi, cum oculus meus supra .vitra ad perpendiculum sere collocatus
esset ; distaret autem a radiis incidentib4s cIrciter unciam I aut 1E , & a vitro lineias octo; adeo ut radii ad vitrum inclinati essent, in angulo circiter o graduum. Unde ex sequenti observatione intelligcs ; si radii in vitria ad perpendiculum incidissent; utique aerem in illis annulis minus suisse crassum suturum, ea proportione, quae est semidiametri ad secantum 4 graduum , hoc est , in proportione I OP aa Ioo24. Diminuantur igitur in hac proportione crassitudines antedictae ; & fient
Haec est crassitudo aeris in primo annulo obscuro radiis ad perpendiculum incidentibus exhibito, qua parte is annulus obscurilsimus est ; & dimidium huius erassitudinis , ductum m numeros progressione arithmetica continuos I, 3, 4, 7, 9, t Ia 2. dat crassitudines aeris in omnibus annulis lucidis , qua parte illi lucidissimi
medii arithmetici, -- &e. sunt crassitudines ipsius in omnibus
97쪽
Annuli tum minimi videbantur, cum oculus meus in axe annulorum ad perpe diculum supra vitra collocatus esset . Cum autem eos obliquius intuerer , maiores erant facti ; & dilatabant se perpetuo quaquaversum, pro eo ut oculum meum lon-Rius ab axe removerem. Atque diametrum quidem unius eiusdemque circuli ; pa tim dimetiendo eam in diversis oculi obliquitatibus, partim aliis quibusdam rationibus , partim etiam adhibendo bina iterum prismata ad mensuras in maximis obliquitatibus colligendas; diametrum, inquam , unius cujusvis circuli, & consequenter crassitudinem aeris in circuitu ipsius, inveni, in diversis illis obliquitatibus, proportiones sibi habere in sequenti tabula expressas, quam proxime. Arati tis ineidemiae
nis in aerem . Diameter annuli.
oIn duabus prioribus columnis exhibentur incidentium & emergentium radiorum obliquitates ad lamellam aeream , hoc est , ansuli ipsorum incidentiae & refractionis. In tertia columna, diameter annuli cujusvis colorati, in istis omnibus obliqui talibus, exprimitur talibus partibus, quarum decem tum constituunt ejusdem annuli diametrum , cum radii ad perpendiculum incidunt . Denique in quarta columna , crassitudo aeris in circuitu eiusdem annuli, exprimitur talibus partibus, quarum itidem decem tum constituunt crassitudinem illius in ejusdem circuitu , cum radii ad perpendiculum incidunt. Atque ex hisce quidem mensuris , videor mihi colligere hanc regulam e nempe , crassitudinem aeris proportionalem esse secanti anguli , cusus sinus sit certa media proportionalis inter sinus incidentiae & refractionis. Ea autem media proportionalis, quatenus quidem eam ex his mensuris definire potuerim, est prima ex Io6 arithmeticis mediis proportionalibus inter illos sinus; incipiendo nimirum a linuum maiori, hoc
98쪽
hoc est, a simi refractioniς, cum refractio fiat e vitro in lamellam aeream; a sima incidentiae autem, cum refractio fiat e lamella aerea in vitrum.
Macula nigra quoque in medio annulorum, augebatur obliquatione oculi ; quamquam vix adeo, ut id sensu percipi pollet . Verum si loco vitrorum obiectivorum, adhiberentur prismata ,' dilatabatur ea manifestius , cum adeo oblique inspiceretur , ut nulli colores ei viderentur circumiecti. Minima tum erat, cum radii luminis in interiacentem aerem obliquissime inciderent; pro eo autem ut horum obliquitas minueretur , ita illa magis magisque augebatur , usque dum annuli colorati appar
rent; tumque iterum minuebatur; verum non tantum , quantum se ante dilataverat. Atque hinc manifestum est , maculam illam. pellucere , non modo qua parte vitra se inter se contingerent plane , verum etiam qua exiguo quodam intervallo distarent inter se . Nonnunquam maculam illam ita comparatam observavi , ut , cum sere ad perpendiculum inspiceretur , eius diameter maior esset duabus quintis partibus & minor semis Ie diametri exterioris circuitus coloris rubri in prima serie Huc ordine colorum; cum autem oblique inspiceretur, evanuerit penitus , & opaca
atque alba ae reliquo vitro similis facta suerit. Unde colligi eotest, vitra tum vix, aut ne vix quidem, se inter se contigisse s & intervallum ipsorum in circuitu maculae illius ad perpendiculum inspect e , sutile circiter quintam aut sextam partem intervalli eorundem in circuitu coloris rubri antedicti.
Cum transpicerem hina contigua vitra obiectiva, observabam interiacentem aerem exhibere annulos coloratos, lumine transmisio, aeque ac reflexo . Macula in centro iam allia erat , & colores ordine inde numerati , erant ruber flavescens , niger , violacem, caeruleus, albus, stavus, ruber, violaceus, caeruleus, viridis, flavus, ru-
ber, &c. Uerum colores isti valde languidi erant ac diluti , nisi cum lumen valde oblique per vitra traiiceretur; etenim eo pacto, satis clari ac floridi videbantur: attamen primus ille ruber flavescens, etiam adhuc, scuti caeruleus in quarta observatione, adeo exiguuς erat atque evanidus , ut vix discerni potuerit . Quum annulos hosce coloratos, luminis transinit sit exhibitos , cum illis reflexione exhibitis compararem ; observabam album ex opposito respondere nigro , rubrum caeruleo , flavum violaceo , & viridem colori composito ex rubro & violaceo : hoc est , partes vitri eas, quae inspicienti albae viderentur, transpicienti videri nis ras; & contra . Simillia ter , quae partes inspicienti caeruleae viderentur , eas trant picienti videri rubras ; &contra : & similiter reliquos omnes colores. Hoc qui fiat , exeressum habes in tertio schemate Tab. I. ); ubi A B, CD, sunt superficies vitrorum conti Suorum in E; lineae autem nigrae interductae , sunt liuperficierum illarum intervalla in nrogrellione arithmetica: & colores supra adscripti ii sunt, qui lumine reflexo videntur : colores autem infra adscripti ii, qui lumine transmisio .
Cum vitra obiectiva ab extremis suis maminibus madefecissem nonnihil , aqualente inter ea porro subrepsit ; eoque pacto circuli minores sunt facti , coloresque languidiores.' adeo ut, dum aqua ultro adrepebat, circuli dimidii, quo illa primum pervenit , abrupti ab alteris suis dimidiis viderentur , & in parvitatem contracti . Circulos hosce minores in aqua exhibitos dimensus , inveni diametros ipsorum ad diametros similium circulorum in lamella aerea exhibitorum , cam fere habere proportionem , quam habent septem ad octo ; A consequenter intervalla vitrorum iacomitatibus circulis aqua & aere extubitis, elsu inter se circiter ut 3 ad 4. Utique
99쪽
fieri potest, ut universalis sit regula ista e si quod medium magis minusve densum
uuam aqua , inter duo vitta comprimatur fore ut intervalla vitrorum in annulis illo medio interiacente exhibitis , sint ad intervalla eorundem in consimili hus annulis interiacente aere exhibitis , ut sunt inter se sinus qui metiuntur refractionem quae fiat ex illo medio in aerem.
Cum aquae lamella inter vitra interiaceret ; si vitrum superius varie in margine suo apprimerem , quo annuli ultro citroque celeriter deserrentur ; sequebatur continuo centrum iptorum exigua quaedam macula alba , quae, prout aqua circumiecta in locum illum adrepebat , illico evanelcebat . Specie videbatur tali , atque etiam coloribus talibus, quales aer ibidem inter vitra interiectaς, cxhibiturus su:sset . At qui ea non erat aer: etenim bullulae aereae, siquae sorte in aqua inessent, non continuo , adrepente aqua , evanescebant . Proinde reflexio illa , ex subtiliori aliquo
medio, quod trans vitrum recedendo aquae ad repenti locum cedere potuerit, orta
Hae mihi observationes factae sunt in aperta luce . Uerum , quo adhuc penitius hanc materiam specularer , perscrutando deinceps quinam essent suturi effectus luminis colorati in haecce vitra obiectiva incidentis; cubiculo tenebras induxi. Et timspexi eadem vitra illuminata iam reflexu i colorum prismaticorum chartae albae pla-pula exceptorum; oculo nimirum ita collocato, ut chartam coloratam in vitris illis, tanquam in speculo , possem reflexione conlpicari . Eventus autem experimentiis erat ut annuli iam multo distinctiores facti essent ; & longe etiam maiori numero sub aspectum venirent, quam in aperta luce. Vidi aliquando hoc pacto amplius viginti ; cum in aperta luce diurna , haud amplius octo aut novem discernere po
Cum quendam mihi tum sorte adsistentem , prisina hac illac circa axem suu in
convertere jussissem; quo colores omnes sua quisque vice in eam partem chartae inciderent , quam ego in ea parte vitrorum , ubi circuli apparebant , reflexione conspicarer , ut adeo colores omnes sua quisque vice ex circulis istis reflecterentur ad oculum meum immotum interea permanentem : observavi circulos quos exhibebat lumen rubrum , manifesto majores esse quam quos exhiberet lumen caeruleum ac violaceum : magnaque voluptate perfusus , videbam eos dilatare aut contrahere se gradatim , pro eo ac color luminis immutabatur . Vitrorum intervallum in quovis annulorum luce rubra extrema exhibitorum , ad interuallum ipsorum in eodem annulo luce violacea extrema exhibito , proportionem habebat maiorem , quam habent 3 ad 2 ; & minorem, quam habent i 3 ad 8; secundum plerassue autem ob servationum mearum , eam , quam habent I ad 9. Atque haec quidem proportio una cadem ue serme, in omnibus oculi obliquitatibus, videbatur; nisi quum, loco vitrorum obiectivorum , bina iterum prismata adhiberem . Tum enim . in magna quadam oculi obliquitate, annuli diversis coloribus exhibiti aequales videbantur interie ς &, in obliquitate adhuc maiori, annuli violaceo lumine exhibiti majores videbantur, quam iidem lumine rubro exhibiti: rei .ictione prismatis videlicet , hoc in Casu , ciliciente ut radii maxime refrangibiles inciderent obliquius in lamellam a ream , quam radii minime refrangibiles . Hic erat exitus huius experimenti in lumine colorato, quod quidem satis forte & copiosum esset quo annuli sub aspectum venirent. Atque hinc porro inferri potest ; si radii maxime minimeque restangibiles satis
100쪽
satis copiosi ipsi fuissent , quo annuli sine ulla aliorum radiorum admixtione sub aspectum venire potuissent; proportionem, quae iam erat I4 ad 9, paulo majorem futuram fuisse, puta vel x Q ad 9.
Dum prisma motu aequabili circa axem suum convertebatur , quo colores omnes sua quisque vice inciderent in vitra obiectiva, eoque pacto essicerent ut avituli sese contraherent atque dilatarent ; contractio vel dilatatio cuiusque annuli , quae consequebatur hoc modo coloris sui variationem, celerrima erat in colore rubro, in vi laeeo lentissima, & in intermediis coloribus celeritate intermedia comparate Porro, cum id perscrutarer , quanta esset contractio illa ac dilatatio in omnibus gradibus uniuscuiusque coloris ; inveni maximam eam esse in colore rubro , in tam mitio. rem , in caeruleo adhuc minorem, & in violaceo omnium minimam. Utque harum contriactionum ac dilatationum proportiones quam Possem accuratissime ae limarem obferWabam totam contractionem aut dilatationem diametri cuiusvis annuli in universis gradibus coloris rubri, esse ad totam contractionem aut dilatationem diametri
eiusdem annuli in universis gradibus coloris violacei , circiter ut 4 ad 3 , aut 3 ad 4; & quum lumen effut coloris medii inter flavum & viridem , tum diametrum
annuli esse ouamproxime mediam arithmeticam inter maximam diametrum eiusdem annuli in colore rubro cxtremo, & minimam diametrum ejusdem in extremo colore violaceo ; contra , quam evenit in coloribus Oblongae imaginis refractione prismatis exhibitat ; ubi color ruber maxime contractus est , violaceus maxime expansus, iain medio colorum omnium est confinium viridis ac caerulei . Atque hinc id porro videor mihi colligere : crassitudines aeris inter vitra obiectiva interiacentis eo in to eo, ubi annulum exhibent sua quisque vice limites colorum quinque praecipuorum,
rubri, flavi, viridi ς, caerulei & violacei hoc est , limes extremus coloris rubri , confinium rubri & gavi in medio coloris aurci , confinium flavi & viridis , confinium viridis & caerulei , confinium caerulei & violacet in medio coloris indiet , &limes extremus coloris violacei eas , inquam , aeris crassitudines , esse inter se quamproxime ut sex chordae longitudines , quae sonent notas illas muscas in sexta maiori , si , ta , mi, fα , IM , ta . Verum cum experimento conveniet aliquanto meliuς, si dicemus , crassitudines aeris inter vitra interiacentis eo in loco , ubi an nulos exhibent sua quisque vice limites colorum septem , rubri , aurei, flavi, vir, dis, caerulei, indici & violaces , eas , inquam , aeris crassitudines , esse inter se ut radices cubicat quadratorum octo longitudinum chordae, quae sonent notas illas m
Hi annuli non suerunt variis coloribus, scuti illi qui in aperta luce apparuerant; sed toti videbantur eo uno colore qui esset in se a prismate proiectus . Praeterea , proiiciendo colores prismate exhibitos in ipsa vitra objectiva directo, comperi id lumen, quod incideret in nigra annulortim coloratorum interordinia , transmitti utique per vitra sine ulla coloris sui mutatione . Etenim super chartam albam ultra collocatam , depingebat id lumen annulos , mdcm colore atque eos qui reflexi essent, magnitudine autem eadem atque intervalla reflexorum annulorum comparate. Atque hinc manisesto apparet, quae sit horum omnium annulorum causa atque origo : nempe, aerem inter vitra interiacentem, pro eo quanta sit crassitudine, ita esse comparatum , ut lumen imius cuiusvis coloris aliis in locis reflestat , in aliis transimittat, quomodo rem in quarto schemate b. I. delineatam videre est; γitemque eodem in loco lumen uno colore reflectat , ubi id quod alio sit colore