Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

OPTICES L I B. I. PARS ILinter indjcos & eaeruleos medii, in spatium Qχ; radii viridium medii, in spatium

R ρ; radii inter flavos atque aureos medii, in spatium S σοῦ & reliqua radiorum intermediorum genera, in spatia comparate intermedia. Etenim hoc modo spatia , in quae diversa radiorum genera adaequale incidant, erunt , propter diversam generum illorum refrangibilitatem , ordine continuo pradatim deorsum verius disposta . Jam si charta ista MN adeo prope a prismate dillet, ut spatia PT& πτ in se mutuo non incurrant; intervallum ipsorum T π illuminatum erit omnibus radiorum generibus ea ad se invicem proportione, qua e prismate primum egrediuntur; & consequenter id spatium album erit . At spatia PT & πτ , ab utraque parte istius Tm, non erunt universs radiorum generibus illuminata ; ideoque illa videbuntur colorata. Speciatim, in loco P, quo radii violacet extremi incidunt soli, color debebit esse violaceus saturatissimus: in loco Q, ubi radii violacet atque indici sunt commixti, color debebit esse violaceus multum accedens ad indicum . in loco R , ubi . radii violacet, indici, Cerulei, & pars viridium dimidia, sunt commixti; color ex constructione problematis secundi compositus debebit esse inter indicum & caeruleum medius: in loco S, ubi radii universi , exceptis rubris atque aureis, commixti sunt; color secundum eandem regulam compositus debebit esse cyaneus sive thalassinus , ad viridem magis quam ad indicum accedens : denique in spatio quod ei tab S ad T , color iste cyaneus , magis magisque dilutus evaniduique factus; ad I demum, ubi colores universi commisceri incipiunt, desinet in ipsam albitudinem . Similiter , ex altera parte spatii illius albi T π : in loco et , quo radii minime roseangibiles, sive rubri extremi, incidunt soli; color debebit cite ruiγer saturatissimus ria loco ir, ex rubro atque aureo commixtis color compositus esse debebit ruber avirescens : in loco ρ ex rubro , aureo, flavo , & parte dimidia viridis , inter se permixtis , color compositus esse debebit inter aureum & flavum medius : in loco X , xx mixtura omnium colorum , exceptis violareo & indico : compositus esse debebit color subflavus, ad viridem magis quam ad aureum descendens: denique in eo inario quod est a χ 'ad π , color iste subflavus , magis magisque lan3uidus evanidus que factus; ad π demum, ubi radii omnium generum admisceri incipiunt, in iplam albitudinem desinet. Atque hi quidem colores ita apparere deberent, si Solis lumen plane album esset. Verum quia id lumen ad colorem subnavum accedit ; utique radiorum flavorum m-nui, qui id colore subflavo inficiunt , commixti porro cum cyanto evanido qui est inter s & T , efficient ut is colorem subviridem trahat . Jam igitur colores ordinea P ad τ disposti, debebunt esse violaceus, indicus, caeruleus, subviridis languidus,

Ribus, subnavus, aureus, ruser. Ita quidem ex computatione res se habet: & cuicunque colores prismate exhibitos libuerit oculis intueri , is reapse hunc esse verum colorum ordinem experiundo comperiet.

Hi sunt colores ex utraque parte albi, quum charta inter prisma & punctum X, ubi colores coeunt & albus interpositus evanescit , collocata sit . Nam si charta longius adhuc a prismate distet ; iam radiorum maxime minimeque rei rangibiles in medio lumine deerunt ; & radii reliqui eodem loci inter se permixti colorem vir bdem saturiorem quam antea conficient: similiter flavus & caeruleus minus iam com- soliti, quam antea, erunt facti; & consequenter magis saturi . Atque haec quoque

conveniunt cum experientia.

Quod siquis album aliquod corpus nigrore vel tenebris circundatum per prisma inspiciat i utique colorum , quibus id corpus fimbriatum videbitur , ratio cadem erit sere , ac iam diximus ; quomodo rem paulo attentius consideranti facile apparebit . E contrario , si aliquod nigrum corpus circundatum si albo ; jam colores , qui id rer prisma inspicienti se exhibebunt , attribuendi erunt lumini corporis albi , se ianistri partcs dissundenti; quamobrem & contrario ordine dispositi apparent, ac cum album corpus circundatum sit nigro . Hocque idem de iis coiporibus per prisma inl- re iis intelli endum .est , quibus partium suarum aliae aliis minus sint luminoiae. Et-unim in confnibus partium magis minusque luminosarum , colorcs eisdem de causis

82쪽

PROPOSITIO IV. E X P E R. XVI.

semper oriri debebunt ex majori lumine partium luminosiorum ; & eodem esse genere & ordine, ac si partes obscuriores essent nigrae; sed tamen magis languidi ense . & diluti. Porro, quod de coloribus, quos prismata exhibeant , dictum est ; idem facile decoloribus , quos telet copiorum micros copiorum Ue vitra , vel etiam oculi ipsius humores exhibeant, intelligi poterit . Etenim si vitrum obiectivum telescopii crassiussit ab una parte quam ab altera; vel si dimidia pars vitri , vel dimidia pars pupillae

oculi, corpore aliquo opaco obtegatur : utique id vitrum obiectivum , vel ea ipsiuς pars, oculive pupillae pars, quae non sit obtecta , considerari poterit ut cuneus lateribus curvis. Omnis autem cuneus e vitro, vel ex alia ulla materia pellucida, eundem, ac prisma, in refringendo lumine inter transmittendum, effectum obtinet. Denique colores in experimentis nono & decimo primae Partis huius Libri , quemadmodum e diversa luminis reflexibilitate oriantur; ex iis, quae ibi dicta sunt, satis quidem est maniscitum . Uerum notatu dignum est in nono experimento , tamdiu dum directum Solis lumen est subflavum , nimiam radiorum caeruleorum inreflexo luminis radio M N Fis. ai. Tab. IV. Par. I. admixtam portionem , ad id duntaxat valere , ut color ille subflavus in albidum subcinuleum convertatur non autem ut is colorem plane caeruleum induat. Quo igitur iς colorem caeruleum meliorem traheret; ulus sum, loco subfixvi luminis solaris , lumine albo nubium ;variato nonnihil, quomodo infra sequitur, illo experimento.

. EXPERIMENTUM XUI.

Sit H F G FQ. V:. Tab. IV. prisma in aperto aere collocatum & S oculus 'cctatoris , inspicientis nubes per lumen ipsarum , quod ingrediatur in prisma per faciem planam FIGK , in eoque reflectatur a basi HEI G , indeque per faciem

planam H E F Κ egrediatur ad oculum . Quum prisma & oculus convenienter loc ti sint , ut anguli incidentiae & reflexionis ad hasn sint circiter quadragenum graduum, speetator videbit arcum caeruleum MN, ab uno usciae basis extremo ad alterum pertindentem : cujus quidem arcus pars concava ipsi obverta videbitur ; &basis pars IM N G , quae erit ultra ilium arcum , luminosor videbitur , quam ejusdem parς citerior EMNH. Profecto arcus iste caeruleus , quum manifesto nulla alia ex causa oriatur, quam e reflexione superficiei specularis; adeo mirum videtur ac singulare phaenomenon , & cuius adeo nulla ratio ex vulgaribus philosophorum

hypothesibus a: ferri possit ut non potuerim , quin id notatu & explicatu dignisnsimum existimarem. Iam igitur ut hujus rei causam ae rationem intelligamuς ; finge prismatis latera plana & basin, planitie ABC ad perpendiculam interseefas. Ab oculo ad lineam BC , qua planities ista basin prismatis intersecat , ducantur line es p & St, ita ut fiant angulus .S p C graduum so , & angulus S t C graduum

H eritque iam punctum p terminus ultra quem nulli radiorum maxime restansibilium transmitti per basin prismatis & refringi possint ; eorum scilicet quorum incidentia talis sit, ut ad oculum reflecti queant . Similiter , punctum t erit terminus ultra quem nulli radiorum minime refrangibiliu in transmitti queant per basin; quorum utique incidentia taliq sit, ut ad oculum restecti possint: & punctum νὴ in medio inter ρ & t , erit similiter terminus transmissionis radiorum mediocriter refrangibilium . Quamobrem omnes radii minime refrangibilet , incidentes in balinultra t, hoc est, inter ι & B , qui quidem inde ad oculum reflecti queant ; refleetentur utique ad oculum . at citra iiiud i , hoc eli, inter i & C, multi liturum radiorum transmittentur per hasin . Similiter omnes radii maxime restangibilus, incidentes in basin ultra p , hoc est , inter p & B , qui quidem inde ad oculum reflecti queant ; rcflectent hir utique ad oculum : at citra illud p , hoc est inter ρ tu C , multi istorum radiorum transmittentur per basin & refringentur . Idemque s- militer intelligendum est de radiis medio cliter refrangibilibus , ex utraque Parte

83쪽

ι , OPTICES L I B. I. PARS II.

puncti r. Ex quo emcitur , basis prismatis partem eam . quae inter e & B interi ceat , totali radiorum omnium generum reflexione ad oculum , albam atque claram videri debere : e contrario autem, quae cius pars inter ρ & C interjaceat, eam , ex transmissu multorum omne senus radiorum , magis pallidam , obscuram , tenebrosamque videri oportere .' at in ν , omniaue in parte inter ρ & t , ubi omnes radii maxime refrangibiles reflectuntur ad oculum , multi autem minime refrangibilium transmittuntur ; nimiam racliorum maxime refrangit,ilium admixtam lumini reflexo portionem , inficere debere id lumen suo colore, hoc est, violaceo & caeruleo. Hoc

'M idem evenit , quacunque in parte basis , inter extrema H G & Ε Ι , capiatur linea C p r e B.

PROPOSITIO IX. PROBLEMA IU.

Ex proprietatibus luminis supra expositis, explicare arcus coelesis

colorum rationem.

HIc arcus nunquam videtur , nisi cadente pluvia , & smill sulgente Sole. Fe- praesentari autem potest etiam arte, iaciendo aquam in sublime , quae in put-tulas dispersa , in modum pluviae, decidat . Etenim Solis radii in liuiusmodi quinitas incigentes , semper arcum exhibent spectatori apta positione inter Solem & pli viam collocato. Unde hodie convenit inter omnes , arcum istum refractione luminis solaris in guttulis pluviae cadentis emci . Intellexerunt hoc etiam antiquorum nonnulli inter recentiores autem plenius id invenit uberiusque explicavit celeberrimus Antoniat de Dominis Archiepiscopus Dalatensis , in libro suo de radiis votis lucis , quem ante annos amplius viginti scriptum , in lucem tandem edidit amicus suus Bariolus , Venetiis anno Ioii. In eo enim libro ostendit vir celeberrimus, quemadmodum arcus interior, hinis refraesionibus radiorum Solis, sngulisque reflexionibus inter binas istas refractiones intervenientibus, in rotundis pluviae guttis es- fingatur ; exterior autem arcus , binis restaehionibus , binisque itidem reflexionibus interiectis , in similibus actuat guttis eiciatur . Suamque is explicandi rationem experimentis comprobavit, in phiala aquae picna, & globis vitreis aquae plenis, in Sola collocatis ; quo duorum arcuum illorum colores , in illis te exhiberent contemplandos . Porro , eandem explicandi rationem persecutus est Cartesus in meteori Si uis ; eamque quae est de arcu exteriori , insuper emendavit . Verum cum hi scriptores veram colorum originem non intelligerent ; necesse erit hanc materiam Paulo adhuc ulterius prosequi. Ut clarius igitur intelligamus, quemadmodum arcus coelestis emciatur esto globus B N F G , Fla. 14. Tab. IV. centro C & semidi metro C N descriptus , pluviae gutta , vel aliud quodvis corpus perlucidum glob sum . Sit porro A N unus ex radiis Solis , incidens in elobum istum ad N , indeque refractus ad F; ubi vel exeat e globo refractus ad U , vel rei lactatur ad G ; ibique iterum vel exeat refractus ad R , vel reflectatur ad H : ubi tandem .exeat refractus ad S, radiumque incidentem secet in transversum in Y . Produc iam R N,& R G donec coeant in X ; & super A X & N F , demitte perpendiculares CD, & C E ; produc C D , donec incidat in circumferentiam ad L . Denique , parallelam radio incidenti A N duc diametrum B d; sitque sinus incidentiae ex aere in aquam. ad sinum refractionis, ut I ad R . Jam si fingaς punctum incidentiae N moveri & serri gradatim a puncto B ad usque punitum L ; arcus Q F augebitur primo, & deinde minuetur; & limiliter angulus A X R , quem continenti adii A N , & G R : illeque arcus O E , & angulus A X R maximi tum erunt lacti , cum N D sit ad C N , ut V T ad V 3 R R ; quo in casu N E erit ad N D, ut a R ad Ι. Praeterea angulus A Y S, qui continetur radiis A N & H S , minuetur primo,& deinde augchitur . minimus autem tum erit factus, cum N D stad CN, ut A in xx ad H 8 R R; quo in casu N E erit ad N D, ut 3 R ad I. bimiliter angulus quem radi .s proximus emergens , hoc eii , radius poli tres rem

84쪽

PROPOSITIO IX. 63

flexiones emergens, continet cum radio incidente A N, veniet tum ad terminum

suum, cum N D si ad C N, ut L mTk ad H is RR; quo in casu N E erit ad

N D, ut R ad I . Porro , anguluς quem radius ad haec proximus emergens hoe est, radius poli quatuor reflexiones cmergens, continet cum radio incidente AN, veniet tum ad terminum suum, cum N D sit ad C N, ut ι ii. xx ad μ μ R R; quo in casu N E erit ad N D, ut 3 R ad I. Et similiter in infinitum : numeris nimirum 7, 8, I 3, 2 , &c. colices is continua additione terminorum arithmeticae progressionis, 3, 3, 7, 9, O . Quorum quidem omnium veritatem facile expendent intelligentque mathematici. Iam observandum est sicuti quum Sol ad tropicorum alterutrum accedat , dierum longitudo per aliquod temporis spatium parvis admodum portionibus augetur vel minuitur ἱ ita hosce angulos , quum augendo distantiam C D ad terminos suos perveniunt , quantitatem suam aliquandiu variare parva admodum portione ;ideoque radiorum in omnia puncta N quadrantis B L incidentium, multo maiorem numerum emergere debere prope t crminos horum angulorum , quam in aliis ullis inclinationibus . observandum cit praeterea , futurum ut radii , qui refrangibilitate inter se disserunt, diversos habeant terminos angulorum suorum emersionis; & consequenter, pro diversis refrangibilitatis 3radibus, emersio ipsorum copiosissima in diis versis angulis fiat, adeoque ipsi a se invicem separati, suum singuli colorem proprium exhibeant . Illi autem anguli qui sint , ex praecedenti theoremate facili computatione colligi poterit. Etenim in radiis minime restanetibilibus , sinus I & R quomodo supra comperimus sunt i 8 & 3I: unde, posito calculo , angulus maximus A X R invenietur graduum 42, 2 & angulus minimus Α Y S, graduum Io, 3r . In radiis autem maxime refrangibilibus, sinus I & R sunt Io' & 8I : unde posito calculo , angulus maximus A X R invenietur graduum V, 17 ;& angulus minimus A Y S , graduum 34 , 7 . Finge jam o esse oculum spectatoris, δc o P Fig. I . Tab. IV lineam parallelam radiis Solis; sntque PO E , P Ο F, Ρ Ο G , P O H , anguli graduum V,

a P ; 42,2 ueo, 37 & sa, s , respective e Iamque hi anguli circum latus suum commune o p circumacti, describent reliquis suis lateribus O E , o F ; Ο G , ΟH, margines duorum arcuum AFBE&CH DG. Etenim si E, F, G, H, sint guttae collocatae ubivis in superficiebus conicis descriptis a lineis Ο Ε , o F, o G , O FI ; & illuminatae radiis Solis S E, S F ,SG,S H: utique angulus S Eo, cum sit

aequalis angulo PO E sive graduum 4o , II ; erit maximus angulus , in Quo radii maxime refrangibiles possint post unam reflexionem refringi ad oculum; & proinde guttae omnes in linea O E emittent ad oculum radios maxime refrangibiles copiolissime ; eoque pacto sensui colorem violaceum se iurat illimum illo in loci, ex hibebunt . Simili ratione , angulus S F Ο , cum sit aequalis angulo Ρ O F , sive graduum 42, 2 erit utique maximus , in quo radii minime refrangibiles possint post unam reflexionem emergere e guttis ; & proinde suttae in linea O F emittent ad oculum radios illos copiosissime , eoque pacho sensui colorem rubrum saturatissimum illo in loco exhibebunt . Porro , eadem argumentandi ratione, radii qui sint intermediis refrangibilitatis gradibus, emittentur copiosissime e guttis inter E & F ;& sensui exhibebunt colores intermedios eo ordine, qui refrangibilitatis ipsorum gradibus respondeat; hoc est , in progrelsu ab E ad F, sive ab interiori parte arcus ad exteriorem, colores hosce ordine exhibebunt , violaceum, indicum , caeruleum , viridem , flavum , aureum . rubrum . Verum enimvero color violaceus , propter admixtum lumen album nubium , evanidus vi tabitur & ad purpureum accedens. Rursum, angulus S G Ο , cum si aequalis angulo P O G, sive graduum so , s ; erit utique minimus angulus , in quo radii minime refrangibiles possint post binas reflexiones emergere e guttis ; quare guttae in linea O G emittent ad oculum radiosna minae refrangibiles copiosissime; eoque pacto sensui colorem rubrum saturatissimum

illo in loco exhibebunt. Similiter angulus S O H, cum sit aequalis angulo P Ο Η,

85쪽

M OPTICES, LIB. I. PARS II.

sive graduum 34, erit utique minimus angulus, in quo radii maxime reseragibiles possint post binas reflexiones emergere e guttis , quare guttae in linea O H emittent ad oculum radios istos copiosissime ; eoque pacto sensui colorem violaccum saturatissimum illo in loco exhibebunt. Eademque argumentandi ratione , guttae in

mediis partibus inter G & H, sensui exhibebunt colores intermedios eo ordine , qui restangibi litatis suae gradibus respondeat ; hoc est , in progressu a G ad FI , sive ah

interiori parte arcus ad exteriorem , colores holce ordine exhibebunt , rubrum, aureum, flavum, viridem, caeruleum, indicum , violaceum . Denique , cum hae quatuor lineae o E, O F, O G, OH , qualibet in parte superficierum conicarum supra memoratarum litae esse possint ; utique quod de guttis & coloribus in istis lineis dictum est , id de guttis 3c coloribus in omni parte illarum superficierum similiter dictum intelligi oportet.

Atque hoc pacto efficti erunt duo arcus colorati ; interior ac clarior , una reflexione intra guttas facta; & exterior ac dilutior, binis reflexionibus i etenim lumen unaquaque reflexione fit languidius perpetuo . Porro arcuum illorum colores contra rio erunt ordine dispositi inter se: color enim ruber utriusque arcus 4 continens erit utrinque spatio G F inter duos arcus interiacenti . Arcus interioris latitudo EO F, in transversum coloribus dimensa , erit gradus I, 43 ; exterioris latitudo G Ο H,

3, io ; arcuumque inter se distantia G O F, 8, 33 maxima nimirum siemidiametro interioris . noc est, angulo P o F , exiliente qa, a ; & minima semidiam tro exterioris P O G, Io, 37 . Hae sunt mensurae arcuum, ita utique futurae, si Sol esset unum duntaxat punctum. At enim Solis globi latitudine latitudo arcuum augebitur , eorumque distantia inter se minuetur, dimidio gradu. Iamque latitudo arcus interioris erit et , rq ; latitudo exterioris, 3 , distantia ipsorum inter se, 8,

23 ; maxima semio iameter arcus interioris , M , II & minima exterioris, 3o , 42 . Atque hae suidem revera arcuum in coelo reperiuntur mensurae quam proxime, quando colores ipsorum clari atque persecti videntur. Quondam enim, qua tum accideret ut potuerim ratione , dimensus sum maximam semidiametrum arcus interi ris , eamque comperi graduum circiter 42 ; eodemque tempore latitudinem colorum

rubri , flavi , & viridis , in eodem arcu, comperi esse minutorum 63 vel 64 Praeter extremum colorem rubrum evanidum , claritate nubium circumiacentium obscuratum, in quem tria vel quatuor minuta amplius annumerari poterunt. Latitudo coloris caerulei erat circiter minutorum amplius , praeter violaceum , qui claritate nubium circumiectarum ita erat Ohscuratus , ut eiuς latitudinem dimetiri non potuerim . Verum posto quod latitudo caerulei simul & violacei , aequalis sit latituat ni rubri, flavi, & viridis simul itidem sumptorum ; erit iam tota huius arcus latitudo,

graduum 22. , ut supra. Minimum intervallum, quo arcus interior exteriorque inter se distarent, erat. circiter graduum 8, 3es . Exterior arcus latior erat, quam interior; Verum adco evanidus , praesertim a caerulea sui parte , ut latitudinem ejus distincte dimetiri haud potuerim . Alio tempore, eum ambo arcus distinctiores apparerent, di-1nensus sum latitudinem arcus interioris, graduum et, res e eratque latitudo colorum rubrii flavi, & viridis , in exteriori arcu , ad latitudinem eorundem colorum in interiori ; ut 3 ad 2. Haec arcus coelestis phaenomena explicandi ratio confirmatur adhuc amplius experimento illo notissimo, quod Antonius de Dominis & Cartesiis excozitarunt. Suspensus nempe in Sole globus vitreus aquae plenus, inspiciendus est tali in positu , ut ra dii a globo ad oculum pervenientes, contineant cum Solis radiis angulum vel 42 VClso graduum . Etenim quum iste angulus erit iactus graduum 42 vel 43 , spectator puta ad Ο videbit colorem rubrum clarum in ea parte globi , quae erit a Sole aversa quomodo repraesentatur ad F : sique iste angulus paulo minor factus fuerit puta deprimendo globum ad E , ) videbuntur continuo alii colores, flavus, Viridis , & caeruleus ex ordine, in eadem parte globi. Verum quum iste angulus erit factus graduum circiter Io, puta attollendo globum ad G, videbitur tum color ruber in ea parte globi, quae erit Soli obversa ; sque angulus iste adhuc major factus

86쪽

iuerit puta attollendo globum ad H , color ille ruber convertet se in alios colo

res , flavum, viridem , & caeruleum ex ordine . Porro rem eandem expertus sum . intuendo globum immotum, attollendo autem interea vel deprimendo oculum , vel aliter eum movendo, prout opus erat facto; donec angulus ante dictus, iusta magnitudine esset constitutus . . Audivi narratum , lumen candelae refraetum prismate ad oculum , ita se habere , ut cum color caeruleus incidat in oculum, ipectator videat tum in prismate rubrum ἔcumque ruber incidat in oculum, tum is caeruleum videat . Quod quidem si verum esset; utique colores in globo antedieto, & in arcu coelesti, ordine contrario, quam experimur, apparere deberent. Uerum errorem hunc inde ortum puto, quod, cum colores luminis candelae valde sint languidi , difficile sit dii cernere quinam colores in oculum incidant . Etenim ipse obtervavi saepe e contrario , in Solis lumine a prisma te refracto , spectatorem semper eum colorem in prismate videre , qui incidat in culum. Idemque etiam in lumine candelae verum esse comperi . Cum enim prismalente moveatur e linea , quae direcho a candela ad oculum ducta st; color ruber primum videtur in prismate, deinde caeruleus; ac proinde uterque tum videtur , cum incidat in oculum : nam color ruber primo super oculum transit , deinde caeruleus.

Lumen quod binis refractionibus sine ulla reflexione per guttas pluviae transmittitur, sortissimum videri debet intervallo circiter 26 graduum a Sole, & languescere gradatim utroque , prout intervallum istud vel augeatur vel minuatur . Idemque dietum intelligi debet, de lumine per grandinem globosam transmisso. Quod si grando, quomodo saepe evenit, compressa sit aliquantum atque planior facta; utique lumen transmissum adeo serte evadere poterit intervallo paulo minus 26 graduum , ut circum Solem aut Lunam Halo sive coronam effingat : Quae porro Halos, quoties grando apta sit figura , colorata esse poterit : tumque intra rubra erit facta , radiis minime restangibilibus; & cierulea extra, radiis maxime refrangibilibus; praesertim si grandinis particulae sabeant sorte in centris suis opacos nivis globulos, qui lumen intra Halo intercipientes , quomodo Hugemus observavit, eiscere possint ut interior ipsius pars distinctius, quam alioqui futurum esset, definita st . Etenim huiusmodi grandinis particulae, quamvis glo is , tamen terminando lumen in lusa sua nive, exhibere poterunt Halo rubram intra , & coloris expertem extra I at-lue etiam obscuriorem intra rubram sui partem , quam extra ; uti plerunque fieri olet . Etenim ex radiis qui pruxime nivem praeterseruntur , rubri refringentur minime ; adeoque ad oculum in lineis directissimis pervenient. Lumen, quod e pluviae gutta post duas refractiones & tres pluresve reflexiones egreditur, vix satis porte est ad arcum efficiendum, qui sub sensum cadat. At in glaciei particulis illis cylindraceis, quarum ope Hugemus rationem Parhesiorum explicat, poterit fortasse sensu percipi.

Ex proprietatibus luminis supra expositis , explicare colorum in corporibus

naturatibus permanentium rationem .

ISti colores hinc oriuntur, quod a certis corporibus naturalibus certa radiorum genera reflectuntur reliquis omnibus copiosius , & ab aliis alia . Minium refleetit radios minime refrangibiles, sive rubros, copiosissime ἔ atque inde rubrum videtur. Violae reflectunt radios maxime refrangibiles copiosus ; indeque suum habent col rem: & similiter caetera corpora omnia. Omne corpus reflectit radios, qui sunt suo

ipsius colore, copiosus quam reliquos; & colorem suum inde trahit , quod radii isti

in reflexo lumine praevaleant ac dominentur.

87쪽

EXΡERIMENTUM XVII. i , inenim si in luminibus homogeneis , qualia per problema in quarta propositione

primae Partis hujus Libri expositum obtineri poterunt, collocentur corpora diverso rum colorum; invenies , sicuti ipse expertus sum , Omne corpus in eo temper lumine, quod sit suo ipsius colore , clarissimum & luminosissimum videri. Cinnabaris inlumine rubro homogeneo , maxime resplendet ; in lumine viridi , manifesto fit minus splendens; in caeruleo , etiam adhuc minus . Indicum in lumine violaceo-caeruleo, fulgentissimum est ; sulgor autem iste, prout id inde pedetentim per lumen viride & navum transvehatur ad rubrum, minuit se gradatim. Porrum lucem viridem prasinam praecipue , deinde autem caeruleam quoque & flavam , ex quibus viridis componitur, sertius reflectit quam colores reliquos rubrum & violaceum . Et similiter caetera corpora omnia . Verum quo huiusmodi experimenta evidentiora fiant , talia corpora oportebit adhiberi, quae sint coloribus clarissimis & plenissimis . Atque etiam hina hujusmodi corpora inter se comparari oportebit. Exempli gratia: si cinnabaris & carruleum cyprium sive ultra marinum, vel alius quivis color caeruleus floridus & largus , in lumine rubro homogeneo simul conserantur ἰ utioue utrumque videbitur rubrum; at cinnabaris quidem colore rubro videbitur claro, largo & splendentissimo; caeruleum cyprium autem , rubro quidem saturo , sed obscuro tamen &tenebricoso . Sin haec eadem corpora deinceps in lumine caeruleo homogeneo simul conserantur utique utrumque videbitur iam caeruleum at ciruleum cyprium quisdem colore ciruleo videbitur claro, largo & splendentillimo ἔ cinnabaris autem , ct ruleo quidem saturo, sed obscuro tamen & tenebris offuso. Quo quidem experime to clarissime , sine omni dubitatione , evincitur , lumen rubrum multo copiosius a cinnabari reflecti, quam a ceruleo cyprio; & lumen ciruleum multo copiosius a e

ruleo cyprio , quam a cinnabari . Idem autem experimentum non sine optato even

tu capi poterit etiam in minio & indico, vel hinis aliis quibusviς corporibus color tis ; si modo illud, quam non ex aequo sorte vel languidum sit utriusque naturale i

men atque color , rationis habeatur. Porro autem , ut corporum naturalium colorum ratio ex hisce experimentis evidens est atque mani sella ; ita uberius insuper confirmatur, adeo ut res nullam amisplius dubitationem habeat ex duobus primis experimentis primae Partis huius Libri; quibus quidem experimentis probavimus in litiusmodi corporibus, lumina refloxa quae coloribus inter se differunt, ea itidem refrangibilitatis gradibus differre inter se. Etenim inde manifestum est, alia corpora radios magis refrangibiles , alia minus refrangibiles , reflectere copiosius. Atque hanc quidem esse non veram solummodo, sed & solam quoque horum colorum rationem, adhuc amplius inde apparere poterit, quod color luminis homogenei non possit corporum naturalium reflexione ullo modo immutari. Etenim si corpora naturalia nequeunt reflexione sua colorem ullius generis radi rum ne quidem quicquam omnino immutare i utique ea corpora non possunt vita alia de causa apparere colorata , quam quia radios illos reflectant , qui vel natura eo

sint colore quem ipsa exhibent , vel qui aliqua sui permixtione eum conficere de

beant .

Verum in huiusmodi experimentis capiendis , cavendum est diligenter , ne lumen non fit latis persecte homogeneum . Si enim corpora illuminaveris coloribus vulgaribus pril male exhibitis; videbuntur ea iam neque suo ipsorum colore , qualem interdiu & in aprico exhibent; neque colore qui est luminis iam sibi immitti; sed colorem aliquem referent Inter utrumque medium ἰ uti ipse experiundo comperi . taxempli gratia i minium lumine viridi ordinario prismatibus exhibito illuminatum, noque rubrum videbitur neque viride; sed aureum aut flavum, vel coloris alicuius inter flavum & viridem medii, pro eo ut viride lumen, quo id illuminatum sit, magis fuerit minusve compositum. Etenim ex una parie , quoniam minium, quum il

88쪽

PROPOSITIO X. E X P g R. XVII. Θ

luminatum sit lumine albo, in quo omnia radiorum genera ex aequo commixta sunt, rubrum videtur ; in viridi autem lumine omnia radiorum genera non sunt ex aequo

commixta ; utique radii flavi , virides , & cerulei , qui in illo viridi lumine iam in minium incidente insunt nimia portione, efficere debebunt ut iidem radii in reflexo

etiam lumine adeo praevaleant , ut id, cum rubrum esse deberet, jam colorem ipsorum subviridem trahat. Ex altera autem parte; quoniam minium radios rubros reliquis omnibus copiosus , pro ratione numeri ipsorum in lumine incidente , reflectit I & deinceps aureos atque flavos ; utique isti radii in lumine reflexo majoremiam proportionem ad totum illud lumen habebunt ; quam habuerant ad lumen viride incidens ; ac proinde emcient ut lumen illud reflexum , cum viride ille deberet , iam colorem ipsorum subrubrum trahat . Atque hoc quidem pacto minium neque rubrum videbitur, neque viride; sed colore aliquo inter utrumque medio. In liquoribus ita coloratis, ut tamen sint pellucidi , observandum eli colorem una cum crassitudine ipsorum variari solere . Exempli gratia ; liquor ruber in vitro conico inter lucem & oculum collocatus , prope a fundo , ubi tenuior eit , colore tavo videtur pallido ac diluto; paulo superius autem , ubi crassor eli , colorem aureum induit qua parte adhuc crassor est , rubrum; qua denique crassissimus eli, colorem rubrum saturum atque pressum . Etenim existimandum est , istiusmodi liquorem intercipere radios indicos de violaceos facillime ; caeruleos , dissicilius ; virides, adhuc dissicilius ; rubros, omnium difficillime : Quod si igitur crassitudo liqum

ris ea fit duntaxat, qua radiorum violaceorum indicorumque satis multi intercipiantur , nec tamen de reliquorum numero multum diminuatur: tum utique ex reliquiis

istis per prop. 6. huius Pariis colorem componi debere pallidum flavelcentem:

Uerum si liquoris crassitudo tanta si facta, ut caeruleortim quoque radiorum plurimos intercipiat, etiam 3c viridium nonnullos: tum utique ex reliquis colorem com-. poni debere aureum: Cumque porro liquor ille eo crassitucinis excreverit , ut etiam maximam pariem radiorum viridium intercipiat , flavorum quoque aliquam multos ἔtum utique ex reliquis oriri oportere colorem rubescentem 2 Qui denique color ruber, pro eo ut radii flavi atque aurei augendo adhue liquorem in cras studinem magis magitque intercipiantur , Ilargior perpetuo saturatiorque fieri debeat ,' donec pauci admodum radiorum, praeter rubros stilos, demum traiis mitti possint. Atque huius quidem generis est experimentum , quod mihi nuper retulit D. Ha Icius; qui cum, die quodam insolato , in mare se ad ingentem uisue aquarum altitudinem in vase ad urinandum comparato submersisset , observavit superiorem pamtem manus suae, cui Sol per aquas superiores ad altitudinem multarum orgyiarum incumbentes, perque parvam senestram vitream in vase infixam, directo tum collucebat , colore roseo sibi vitam esse ; aquam autem infra se , & inferiorem manus suae partem, illustratam lumine ab aqua inferiori reflexo, virides esse visas . Etenim hinc colligi potest , aquam marinam reflectere radios violaceos & caeruleos facillime, rubros autem liberrime & copiosissime ad ingentem usque altitudinem transmittere . Nam hoc quidem pacto directum Solis lumen , in in3enti aquarum altitudine , propter radios rubros numero praevalentes, rubrum videri oportebit; & quo major suerit aquarum altitudo, eo largior ac saturior color ille ruber esse debebit. Re- flexi autem inferne radii caerulei, virides. 8t flavi, copiosius multo quam rubri , fiet iam in ea aquarum altitudine , quo radii violacei vix penetrant omnino; colorem viridem exhibeant necesse est. Iam si duo liquores , coloribus largis saturatisque , puta rubro & caeruleo , ea quantitate in crassitudinem , qua colores ipsorum iustam saturitatem habeant, inspiciantur ἰ quamvis uterque eorum satis translucidus sit seorsum, tamen ambo non erunt con; unctim translucidi . Si enim per unum horum liquorum radii rubri soli transmittantur , & caerulei soli per alterum s utique' per utrumque transmitti poterunt uiane nulli . Hoc casu & fortuito expertus est D. Hoο itis in cuncis vitreis, laquoribus rubro & caeruleo plenis ; magnamque ei admirationem movit improvisusti inopinatus rei eventus s cujus quippe causa tum prorsus incognita esset: quo equi

. I a dem

89쪽

sPTICES L I B. I. PARS IL

dem magis experimento eius fidem habeo, quamvis ipse id non iteraverim . Uerum quicunque husus rei experimentum iterum capere velit ; et diligentillime illud inprimis erit agendum, ut liquores sint coloribus bonis admodum & saturatis. Existimandum eli autem , dum corpora fiunt colorata , reflectendo aut transmit tendo hoc vel illud genus radiorum copiosius quam caeteros; utique intercipere ea &ret tinguere intra se radios illos quos neque reflectunt neque transmittunt. Etenim si aurum in bracteas tenuissimas ductum, collocetur inter oculum & lucem s lux per id caerulea videbitur , vel viridis . Quare aureum solidum intromittit in se radios caeruleos; eosque ultro citroque reflexos aliquandiu intra se, intercipit tandem atque restinguit penitus ; dum radios flavos refleetit extra, ipsumque adeo videtur flavum . Quo autem modo bracteae aureae , flavae videntur lumine reflexo , & caeruleae transem illa ; aurum autem solidum , omni ex parte , omnique in positu oculi, ex aequo flavum : eodem fere modo certi sunt liquores, ut ligni mphritici infusio ς & certa etiam vitri genera ; quae unum genus duminis transmittunt copiosius , aliud autem genus reflediunt f eoque pacto codoribus variis , pro vario oculi atque luminis pos- tu , videntur. Quod si liquores vel vitra illa, adeo cralsa ac solida essent facta, ut nullum omnino lumen per ea transmitti posset; equidem nihil dubito , s quamvis nondum quidem expertus hoc affirmare queam , quin ea similiter ac alia omnia

Corpora opaca, uno eodemque colore in omni oculi positu eissent apparitura. Etenim opaca ipsa corpora omnia colorata . cum quantum ego quidem observare potuerim

lucem transmittere possint , si modo satis tenuia facta lint ; utique perlucida sunt quodam modo , & gradu ὸuntaxat pelluciditatis differunt a liquoribus pellucidis c loratis quippe & hi liquores, aeque ac corpora illa, nimia crassitudine evadunt paci. Porro, corpus petilucidum , quod cujusvis coloris videatur lumine transmisso ;poterit etiam ejusdem coloris videri , lumine reflexo ; ita videlicet, si lumen ii ius coloris reflectatur a posteriori corporis superficie , vel ab aere qui est ultra eam . Tumque codor iste reflexus diminui poterit , & sortasse evanescere ; augendo corpus ipsum in cniisitudinem , & induendo id a tergo pice , ad cohibendam superficiei eius

posterioris reflexionem ἱ ut lumen adeo ab ipsis corporis particulis reflexum praevaleat, &, quo colore se inde tinxerit , ostendere possit . Utique tali in casu, crediderim colorem luminis reflexi alium facile futurum , ac transmissi . Uerum unde tandem fiat, ut corpora & liquores colorata, reflectant alia genera radiorum , alia autem intromittant vel transmittant; id in sequenti Libro dicetur . In hac propositione satis habebo , illud me ita eomprobesse , ut res nullam amplius dubitationem habere possit; ciusmodi proprietates revera in corporibus inesse , eaque inde appare

re colorata.

Permixtis inter se luminibus coloratis , eomtonere radium luminis, qui sit eodem colore eademque natura , ac radius dirilli luminis Solis; tu eoque experiri propositionum praemissarum veritatem.

SIt A B C a b c Fig. 16. Tab. IV. prisma, quo Solis radiuς in cubiculum tenebricosum per soramen F immissus refringatur ad lentem Μ N ; superque ea in locis p., q, r , I, & t, depingat colorcs solitos , violaceum, caeruleum , viridem, flavum k rubrum. Radios iam ita divergentes cogat refractio hujus lentis ; iacia que ut iterum convergant ad X ; ubi permixtione colorum illorum omnium inter se albitudinem , quomodo supra expositum eit , conficiant . Tum in X collocetur Mliud prisma DE la d e g priori parallelum ; quo lumen id album refringatur sursum versus ad Y . Sint refringentes prismatum anguli, ipsorumque distantiae a lente , ae quales comparate inter se ; ut radii, qui convergebant a lente ad X , quique ibi , absque nova retractione esset, suturum erat ut decussarentur divergerentque iterum retractione jam secundi psismatis fiant denuo paralleli inter se , nec divergant am pli

90쪽

PROPOSITIO X. 69

plius. Etenim hoc pacto ex radiis istis compositus erit iterum radius albus X Y . Si angulus refringens utriusvis prismatis major fuerit ; id prisma tanto propius alente distet oportebit . At enim quando demum prismata & lem apte sint inter se disposita, ita intelliges ; si observabis utrum radius X F, qui e secundo prismate e- reditur, sit ad usque extrema sui lateria persecte planeque albus; &, interiectis qui-Duscunque a prismate intervallis, perfecte & ex omni parte albus, haud secus ac directus Solis radius, permaneat necne. Etenim usque eo, donec is ita se habeat, mutanda erit perpetuo & corrigenda prismatum lentisque dispositio inter se. Quum autem haec omnia apte disposita compereris; si tum deinceps ope trabis longioris, qualis in schemate depicta est . vel tubi , vel alius cuiusvis instrumenti in id compar, ii , prismata & lens eo in situ fixa retineantur; poteris exinde in hoe composito luminis radio X Y earundem omnium rerum experimenta capere , quarum hactenus

fecimus in directo Solis lumine . Nam hic compositus radius eandem habet spe

ciem , easdemque omnes omnino proprietates , quantum ego quidem obtervare potuerim ; ac directus Solis luminis radius . Porro autem , inter experimenta in nocradio agenda, poteris, intercipiendo quoties libuerit quemvis colorum 8,q,r s,t, ad lentem, videre mani selio quemadmodum colores in hujusmodi experimentis gen rati , non sint alii, sed iidem plane, qxii erant radiorum ad lentem, iam antequam. ai ad hunc radium constitue naum convenirent ; & consequenter colores istos non oriri ex novis luminis modificationibus 4 refractione stadicet & reflexione ei impressis ; sed ex variis duntaxat separationibus ac mixturis radiorum , congenitas utique qualitates suas colorificas habentium. Exempli gratia : Quum lente uncias lata , duobusque prismatibus a lente utrinque pedes Q. distantibus, compositum istiusmodi radium luminis consecissem: ut experirer deinceps quae esset causa atque ratio colorum prismatibus exhibitorum, refregi compositum illum radium luminis X Y alio prismate H Ι Κ ε h , eoque pacto solitos prismatis colorea P QR S T in chartam L U ultra collocatam proiecistumque intercipiendo quemvis colorum p, q, r, f, i, ad lentem, observabam eundem colorem charta L U continuo evanescere. Ita, si color purpureus p intercipiebatur ad lentem ; utique purpureus P in charta continuo evanelcchat : reliqui autem colores permanebant nihil immutati; nisi sorte caeruleum excipias, qui eatenus fortasse immutaretur, quatenus aliquid purpurei in eo ad lentem latitans , refractionibus sequentibus postea separari potuerit . Similiter , intercepto ad lentem colore viridi r ; utique viridis R in charta continuo evanescehat ; idemque de caeteris coloribus similiter intelli endum est. Ex quo manifesto apparet ; ut radius albus X Y

compositus erat ex diversis luminibus ad lentem varie coloratis; ita colores ex eo pollea ope novarum refractionum emerrenteῖ , non alios esse , quam eos ipsos , ex

quibus albitudo illa composita fuerat . Utique refractio prismatis H I K h h generat colores P . R S T in charta L U , non immutando colorificas radiorum qu litates, sed separando radios a se invicem , qui easdem videlicet qualitates colorificas habebant , iam antequam ad refractum luminis albi radium X Y componendum

coirent. Etenim alioqui fieri posset ut radii , qui fuerant uno quovis colore ad lentem , alio sorte colore essent deinde in charta ; contra , quam experientia comperimus.

Similiter . ut experirer quae esset corporum naturalium colorum causa atque ratio ; collocabam istiusmodi corpora in radio illo albo composio X Y , & comperi

tam ea omnia suos ipsorum colores proprios exhibere tales, quales interdiu in apri eo exhibere solent eosque porro colores pendere omnino ex radiis , qui essent iiDdem coloribus ad lentem , iam antequam ad radium illum componendum coirent. Exempli gatia: Cinnabaris in radio illo albo collocata , eodem plane videtur colore rubro, ac in coelo aperto posita. Quod si porm intercipiantur ad lentem radii virides & cerulei ; utique rubor ipsius iam multo clarior atque largior crit factus . Verum H radios rubros ad lentem intercipias; cinnabaris non iam amplius rubra vi

SEARCH

MENU NAVIGATION