Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

OPTICES L I D. II. PARS III.

mnibus intermediis ante dictis . Quae utiquc mutationes emci videntur exhalatione succi ; unde videlicet particulae coloratae , densiorcs potuerint ess: factae , atque etiam auctae nonnihil accretione Olmsarum atque terrestrium partium succi . Iam vero color viridis plantarum , sine dubio eiusdem est ordinis , ac colores illi in quos ipsie se immutat; quia mutationes eae fiunt gradatim. Colores autem iiii , quamvis plerunque non admodum saturi , saturiores tamen saepe floridioresque sunt, quam ut quarti possint ordinis esse. Colores caerulei & purpurei , poterunt esse vel secundi vel tertii ordinis ; at purissimi qui sunt , ordinis erunt tertii . Exempli gratia : Color violarum , ejus videtur esse ordinis; quia illarum syrupus, admixtione liquorum acidorum, convertit se

in colorem rubrum ; urinosorum autem vel aikalizatorum , in viridem . Etenim , cum corporum acidorum sit , distblvere sve extenuare ; aikaliratorum autem, praecipitare sive incrat Iare ; utique si color purpureus huius sirupi esset secundi ordinis,

jam suturum esset ut liquor acidus , extenuando particulas eius colorata , convc teret eum in colorem rubrum primi ordinis ; aikali ratus autem , incrassando particulas eius , converteret eum in colorem viridem secundi ordinis r at enim istorum

ordinum colores ruber & viridis , praefertim viridis , minus persecti esse videntur , quam sunt colores hisce mutationibus producti . Jam vero igitur , si color ille pur- Iureus ponatur tertii esse ordinis; mutatio ipsius in rubrum secundi ordinis, & viriem tertii, satis commode poterit existimari. Siquod reperiatur corpus colore purpureo saturiori & minus rubescente , quam violarum; verisimillimum est, ejus colorem secundi ella ordinis. Uerim tamen . quoniam nullum corpus est vulgo notum , cuius color sit perpetuo saturior , quam illarum; visum est mihi vocabulrua violis deducto, signincare colores purpureos saturatissimos minimeque omnium rubescentes, quamvis ii iii per i piarum violarum colorem manifesto excellant puritate.

Color caeruleus primi ordinis , quamvis languidus admodum & exiguus . poterit tamen in aliquibus fortasse corporibus se exhibere ἔ nominatim , color caeruleus cce li sereni, huius ordinis esse videtur. Etenim vapores omnes , cum condentari & in exiguas particulas coalescere incipiunt , ea primum fiunt magnitudine , qua illiusmodi color caeruleus reflecti debeat; antequam se in nubes, quae sint aliis coloribus, induere possint. Ac proinde color ille , cum sit primus quem vapores reflectere incipiunt, debet utique coeli esse color sudi ac serentili mi; in quo scilicet vapores non

dum eo excreverint cras studinis, ut colores alios reflectere queant: id quod re comprobat experientia .

Albor , si clarissimus sit ae luminosiis mus , primi erit ordinis ; si minus sortis &luminosus , mixtura erit colorum omnium ordinum . Huius pollerioris generis elial bitudo spumae, chartae, linteorum, &.plurimorum corporum alborum e prioris esse generis existimo metalla alba . Etenim cum aurum , metallorum omnium dens stimum , si in bracteas ductum sit , pelluceat; metallaque omnia, si in menstrui dissoluta sint vel vitrificata , itidem pelluceant ; utique opacitas nactallorum albo

Ium , non Oritur ex densitate eorum sola . Futurum omnino sane esset , ut haec

metalla , cum sint auro minus densa, forent itidem magis pellucidas nisi ad ea opacanda conspiraret insuper, cum densitate ipsorum, alia quaedam causa . Tam autem causam exit limo esse particularum suarum magnitudinem talem , qua illae ad alborem primi ordinis resectendum aptae sint factae . Etenim siquo sorte pacto acciderit, ut illae aliis factae sint magnitudinibus ; poterunt & alios colores rcflcclere. Id quod evincunt colores , qui nonnunquam in candefacto chalybe inter temperandum apparent , & nonnunquam etiam in superficie metallorum fusorum sese exhi- nt, nempe in scoria sive cuticula illa, quae metallis inter i rigefaciendum adnascitur. Praeterea autem, ut albor primi ordinis , fortit simus est qui corporum pelluci

dorum lamellis renecti possit ; ita fortior esse debet in densiori materia metallorum , quam in rariori aeris , aquae, & vitri . Nec equidem quicquam video , quia corpuscula metallica ea crassitudine , qua albori primi ordinis ref ectendo apta sint,

122쪽

PROPOSITIO VII.

possint, propter magnam suam densitatem secundum proportionem primae propolitionis , ) lumen id omne quod sibi inciderit resectere , eo bie tam opaca tamque splendentia fieri, ut nihil pol sit supra . Utique aurum ipsum . vel cuprum; admixto argento , vel si anno , vel repulo antimonii , infra portiouem dimidiam pondo , fusum vel amalgamatum , ut loquuntur , cum argenti vivi paululo , album fit . Ex quo apearet , & particulas metallorum alborum multo plus habere superficiei , adeoque exigitiores elle , quam auri vel cupri ; itemque eas tam esse opacas , ut particulas auri vel cupri trans se interlucere non permittant . Iam quidem colore;

auri & cupri, quin secundi sint ordinis tertiive , dubitari haud potest : fieri itaque

nequit, ut particulae metallorum alborum multo sint maiores, quam necessarium eliquo eat alborem primi ordinis reflectere possint . Ne multo sint majores , evincit quidem ipsa argenti vivi natura admodum volatilis: neque vero, e contrario, multo minores tamen esse debebunt ne opacitatem suam amittant ; & vel pel hicidae fiant : ut quum vitrificando aut in menstruis dis&lvendo extenuatae fuerint; vel nigrat evadant , ut quia: n comminutae fuerint, atterendo nimirum argentum vel lian.

num vel plumbum aliis quibusvis corporibus ad lineas nigras inducendaς . Utique primus & solus color , quem metalla alba comminutione particularum suarum induunt , eli nigror: ac proinde albor ipsorum is cise debet , qui confinis est maculae nigrae in centro annulorum coloratorum hoc eis , albor primi ordinis . Ucrunt amen si hinc colligere vellis , quanta sit particularum metallicarum magnitudo ; ha henda erit ratio densitatis i plarum . Etenim si argentum vivum pellucidum ei set ;densitas ejus tanta est, ut sinus incidcntiae in id, quomodo ego quidem calculum posui foret ad filium refractionis suae , ut 7i ad ro , vcl 7 ad 2 . Quamobrem particulae eius, quo colores eosdem ac aquae bullae exhibere queant, debent esse minus crassae quam cuticula istarum hullarum, ea proportione quae est 2 ad 7. Unde feri sane poteli, ut particulae argenti vivi prorsus tam sint exiguae , quam particulae liquorum quorundam volatilium pellucidorum ; & tamen alborem primi ordinis renediant Denique , ad nigrorem exhibendum , particulae adhuc minores esse debent omnibus illis , quae colores cuiuscunque modi exhibent . Nam particulae omnes maiusculae, plus renectunt luminis , quam ut ni rae possint videri . Uerum si paululo minores esse ponantur, quam satis sit ad reflectendum album & caeruleum languidum primi ordinis ; iam , ex ohservationibus IV. VIII. XVII. & XVIII. , reflectent tam pusillum luminis, ut & valde nigrae appareant , & tamen lumen varie refringant f rtasse intra se usque eo , donec id rellinguatur penitus & intercidat ; quo pacto insae in omnibus oculi positionibus nigrae , sine ulla pelluciditate , videantur .

Atque binc quidem intelligi potest qui fiat , ut ignis , & , adhuc subtilior illa rerum dissolutrix, putredo , utique dividendo particulas corporum , nigra omnia essiciant : item exiguae admodum corporum nigrorum portiones corpora alia , ad 'uae applicentur , colore nigro facillime & copiose inficiant ; minutissimis nimirum horum corporum particulis , quae eli ingens earum multitudo , facillime se in crassi res aliorum corporum particulas superinducentibus r item vitrum cum arena super lamina cuprea enixius attritum , usquedum id perpolitum fiat ; reddat & arenam,& simul intertrimentum vitri ac cupri , valde nigra : item corpora nigra, in lumi, ne Solis , omnium iacillime calefiant & comburantur qui quidem effectus partim ex multitudine refractionum in angusto spatio factarum , partim ex faciliori Particularum tam exiguarum commotione , oriri poteti ; & denique qui fiat , ut corpora nigra plerunque ad colorem subcaeruleum accedant aliquantum. id enim revera ita se habere , apparere poterit ex eo , quod charta alba , illuminata lumine a corporibus nigris reflexo, colore albo subcaeruleo plerunque videatur . hoc

autem inde fit , quod nigror confinis sit caeruleo obscuro erimi ordinis in obiervatione XVIII. descripto; ac proinde plures radios qui sint illo, quam alio ullo colore, reflectat.

In hisce descriptionibus , res singulatim & enucleatius expendere volui Propic

123쪽

rea quod fieri sorte poterit aliquando, si non etiam nune quadantenus id effemimst ut micros copia eo persectionis perducantur , ut discerni in illis queant particiniae corporum eae , ex quibus colores ipsorum pendeant . Etenim si microscopia vel iam sunt , vel posthac poterunt esse eo persectionis perdudia , ut corpora objecta satis distincte repraesentare queant quingentis vel sexcentis partibus ampliora, quam quanta nudis oculis , intervallo pedis unius objecta , apparere solent ἔ equidem sperem suturum, ut grandiores particularum illarum, ex quibus colores corporum pendent , discernere possimus . Quinimo si construi queat microscopium , quod corpora obiecta ad ter vel quater millies vero ampliora exhibeat; possint sortasse eae omnes oculis cerni particulae, exceptis quae nigrorem emciant . Interea nihil video ullius quidem momenti in hae materia, quod in dubium juste vocari queat ; nisi id sorte dubitationem aliquam habere videatur , quod statuerim particulas Pellucidas , quae eadent crassitudine & densitate sint ac tenuis lamella , exhibere utique & eosdem colores . Iam vero hoc laxe quodammodo accipi velim ; tum quia particulae istae possunt figuris esse irregularibus , multique radii oblique in eas incidant necesse est, adeoque per eas breviori traiectu , quam secundum diametros ipsarum , transmitti debeant ; tum quia medii intra istiusmodi particulas coarctati & undique anetuste contenti, motus fortasse aliaeve qualitates, ex quibus reflexio pendeat , coarctatione illa immutari possunt nonnihil . Et tamen hanc posteriorem causam non equidem multum suspicari vossum ; cum observaverim parvas quasdam lamellas lapidis specularis, quae aequabili essent crassitudine, ter microscopium inspectas, colorem eundem a marginibus & angulis suis, ubi inclusum medium terminabatur . ac in aliis sui partibus exhibuisse. Verum, utcunque id sit, permultum nobis ad dubitationem omnem tollendam conseret , si partieulae iam dictat microscopiis tandem discerni queant . Quod fieri si poterit aliquando , metuo equidem ut unquam sensus videndi possit inde ulterius penetrare . Videtur enim fieri nullo modo posse , ut cernamus secretiora & nohiliora opera naturae intra ipsas particulas ; utique propter nimiam rel- luciditatem lumen omne in interioribus sui partibus transmittentes.

PROPOSITIO VIII.

Reflexionis causa non attribtienda es impactioni luminis in paries eorporum solidas e impervias quomodo usque antehae creditum fuit. R Pparebit hoc ex seqtientibu considerationibus . Primo , In transmissis luminis eL A vitro in aerem, reflexio fit aeque sortis , ac in tr inimissu eius ex aere in vitrum imo vero, fortior aliquanto; multoque etiam adhuc sortior , suam in trant- missu ejus e vitro in aquam . Iam quidem aerem partes lumini sortius reflectendo aptas , quam aquam aut vitrum , habere ; id vero nullam habet similitudinem veri . Neque tamen, si illud iplum fingi utique posset, quicquam omnino inde porro conficeretur . Nam quum aer omnis i ibmotus sit a posteriore vitri superficie, puta in machina pneumatica, ab Oitone Guerac o inventa , & a nostrate D. Boleo ad majorem utilitatem persecta ; ὶ reflexio tamen fit aeque sortis , vel etiam fortior aliquanto , quam antequam is submoveretur.

Secundo , Si lumen inter transeundum e vitro in aerem , incidat obliquius quam in angulo graduum M vel 4r , reflectitur id in totum i sin incidat minus oblique, transmittitur utique maximam partem. Iam quidem animo & cogitatione fingi non poteti lumen , uno quodam obliquitatis gradu, satis quidem multos in aere offen dere posse meatus , per quos id maximam plane partem transmittatur & tamen alio obliquitatis gradu, prorsus in nil nisi partes solidas incurrere , quibus id totum

reflectatur : praesertim cum in transeundo quidem contra ex aere in vitrum , quan tumuis oblique id incidat, inveniat tamen in vitro satis multos meatus , Per quos magna ex parte transmittatur. Siquis porro hic illud sibi fingere volet ς lumen non

utique ab aere, sed ab extremis vitri partibus, in ipsa superncie ejus stis, reflecti;

124쪽

PROPOSITIO VIII. Io I

dissicultas tamen eadem manebit : praeterquam quod ea suppositio neque intellectu capi potest , atque etiam plane salia esse insuper apparebit, si aqua modo, loco aeis ris , poli vitrum aliqua in parte apponatur . Etenim eo pacto ἔ quum idonea sit facta obliquitas radiorum, puta graduum 43 vel 46 , qua nimirum ii reflectantur omnes illo in loco , ubi acr vitro adiaceat ; utique trani mittentur magnam quidem partem altero in loco , ubi vitro adiaceat aqua . Ex quo apparet , reflexionem vel

transmissum radiorum , non ex impactione ipsorum in partes vitri , sed ex consti t tione aeris & aquae post vitrum iacentis, pendere. Tertio, Si colores, quos radius luminis per prisma ad foramen in cubiculo tene. bricoso politum traiectus exhibeat , incidant deinceps suo quisque ordine in aliud prisima majori interiecto intervallo ita collocatum . ut id eos omnes consimili obliquitate excipiat ; utique secundi illius prismatis ad radios sibi incidentes ea poterit esse facta inclinatio , ut radii caerulei inde reflectantur universi , & tamen rubri eadem plane obliquitate incidentes satis copiose transmittantur . Iam , si reflexio ciatur impactione radiorum in partes aeris aut vitri et id mihi exinde ostendas velim, qui nat ut , cum radii omnes una eademque obliquitate incidere ponantur; eaerulei quidem se in partes istas impingant universi , adeoque omnes reflectantur ;& tameu rubri eodem loci in satis multos meatus incurrant , quo transmittantur plurimi. Quarto , Ubi duo vitra se continaunt inter se et nulla fit reflexio , quae quidem sensu percis possit; uti in prima observatione dirium est. Et tamen nihil causae video , quominus radii impingere se debeant perinde in partes vitri vitro contiguas, ae

Quinto, Cum summitas bullae aquae, in XUII. observatione, continua subs-

dentia & exhalatione aquae , valde tenuis erat LEha lumen Perexiguum adeo, &sub se alum vix cadens , inde reflectebatur , ut ea valde nigra appareret: quanquam eodem quidem tempore , in partibus circumcirca macula: isti nigrae adiacentibus , ubi videlicet crassior erat aqua, reflexio adeo sortis erat, ut aquam valde albam exis hiberet . Neque vero in minima solummodo crassitudine , verum etiam in aliis permultis tenuium laminarum vel bullarum crassitudinibus continua proportione excrescentibus , abest omnis sensibilis reflexio e nam in observatione XU. radii uno e demque colore , transmittebantur in una crassitudine , & in alia reflectebantur , per innumerabiles vices alternas . Attamen in superficie corporis tenuis, qua parte id innius cujusvis sit crassitudinis, omnino nihilo pauciores sunt partes in quas radii se impingant , quam qua parte id alia quavis sit crassitudine. Sexto , Si reflexio emceretur impactione radiorum in ipsas partes corporum I ut iisque nullo paelo fieri posset, ut tenues laminae vel bullae una eademque sui parte re- necterent radios uno colore, & transmitterent radios alio colore ἔ quomodo faciunt

in observationibus XIII. & XU. Neque enim ullo modo concipi aut fingi potest , casu & fortuito ita evenire posse , ut alio in loco radii cirulei exempli gratia in

ipsas corporis partes se impingant , & rubri omnes incurrant in meatus ; alio autem in loco , ubi corpus vel paulo crassius vel paulo tenuius fuerit , iam econtrario radii caerulei incurrant in meatus eius , rubri autem impingant se iaipias Partes.

Denique , Si radii luminis reflecterentur impingendo se in solidas corporum partes ἔ renexiones eorum a politis corporum superficiebus, nou possent esse tam accuratae tamque ad certam normam directae, quam reapse sunt . Etenim quum vitrum

arena, vel stanno ino , vel pulvere Samio politur ἔ existimari utique non potest , corpora ea, perfricando & atterendo vitrum , essicere posse ut minimae ipsus partiis culat accurate leves & perpolitae fiant universa: ἱ adeo ut superficies earum omnes vere sint planae , aut vere sphaericae , eodemque omnes spectent , unamque omnes plane aequabilem constituant superficiem. Quanto minores erunt qarticulae pulverum istorum; tanto minores quidem esse debebunt rasurae, quibus ii vitrum perpetuo interradent & atterent , usquedum id expolitum sit : verum, quantumvis exiguae illat

125쪽

fuerint, non poterunt tamen vitri saciem alia ulla ratione complanare & coaequare , quam deterendo id & deradendo , & partes eius prominentes defricando; adeo ut perpolire vitrum , nihil aliud sit nisi asperitatem ejus eatenus adradendo minuere& laevigare , quoad rasurae in superficie ipsius minutiores sint fatis , quam ut oculis cerni queant . Quare , si lumen refleeteretur impingendo se in solidas partes vitri ; utique dispergi deberet id quaquaversum a vitro accuratissime perpolito , aequeae ab asperrimo . Manet itaque quaestio illa , nondum plane expedita ; qui fiat ut

vitrum pulveribus adradentibus expolitum , tamen lumen tam ad certam normam reflectat, quam revera facit. Atque haec quidem quaestio non videtur aliter expediri posse. quam si dicamus radii cujusvis reflexionem emci, non utique ab uno cor poris reflectentis puncto , sed vi aliqua per totam corporis superficiem aequabiliter diffusa ; qua nimirum id in radium ita astat , ut tamen illum non contingat immediate. Nam corporum partes , interiecto licet aliquo intervallo , agere tamen in radios luminis ; id vero geinceps ostendetur. Iam autem, si luminis resexionis causa, non impactioni radiorum in solidas co porum partes , sed alii alicui rei trihuenda est ; erit porro illud exinde verisimil- Iimum , qui radii impingant se in solidas corporum partes , utique non reflecti eos, sed restingui intra ipsa corpora & intercidere penitus . Alioqui enim duo nobis essent fingenda reflexionis genera. Et vero, si resecterentur radii , quotquot se in interiores aquae vel crystalli pellucidae particulas impingant f serent sane corpora ista, non pellucida plane , sed colore nubilo ac eluto. Porro, quo corpora Videantur nigra , necesse est ut permulti radii intercipiantur , restinguantur , Oc intra ipsa intercidant; veri autem non videtur simile , radiorum ullos rellingui & intercidere posse , nisi qui in ipsas corporum partes sese impingant. Atque hinc quidem id insuper intelligi potest , corpora multo esse rariora , multoque plures intra se meatus habere, quam vulgo existimatur . Utique aqua I9 pa tibus levior est , & consequenter I9 partibus rarior , quam aurum . Aurum autem

ipsum tam est rarum , ut & facillime nulloque obiecto impedimento effluvia magnetica per se transmittat, & argentum vivum facile in meatus suos recipiat , &ipsam etiam aquam per se transmittat . Nam globus ex auro concavus, aqua re pletus, ac probe ferruminatus, & deinceps magna vi compressus, exsudavit aquam, uti ex teste oculato quidem accepi , & innumeris guttulis exiguis tanquam rorulentus undique stillavit ; tametsi aurum ipsum interea nihil omnino rimae egerit. Ex quibus omnibus emcitur , ut aurum plus habeat meatuum inter partes suas s lidas, quam partium solidarum quibus meatus interiacent; & consequenter spatium vacuum in meatibus aquae , spatium partibus solidis occupatum amplius quadragies superet. Et quicunque hypothesin aliquam excogitaverit , qua aqua tam queat rara esse, nec tamen ulla vi comerimi possit ; poterit is sane , ex eadem hypothesi, aurum & aquam, aliaque omnia corpora , tanto adhuc rariora , quantum sibi ipsi li-huerit . eiungere . Adeo ut iam satis admodum si spatii in corporibus omnibus pellucidis , qua lumen transitum sibi per ea liberum atque apertum reperiat. Magnes virtutem qua in serrum agit, sine ulla diminutione aut alteratione , integram transmittit per corpora omnia non magnetica , nec candentia , ut aurum ,

argentum, plumbum, vitrum , aquam . Vis gravitans Solis transmittitur integra per ingentia planetarum corpora; ita ut eadem vi eisdemque legibus, ad ipsa usque centra , in omnes eorum partes agat , ac si partes illae interiores reliquo planetae corpore non citent circundatae. Et radii luminis , sive sint illi exigua proiecta corpuscula , sive motus solummodo vel vis aliqua propagata , moventur in lineis re Gis; radiusque, cum semel, cujusvis rei oppos tu, de via deflectatur, nunquam iterum, nisi sorte casu aliquo, in eandem lineam rectam reverti poterit : attamen lumen per solida corpora pellucida in lineis rectis ad longa usque intervalla transmittitur . Qui fieri queat , ut corpora satis habeant meatuum ad hos effectus obtinendos , dissicile quidem est conceptu ; at nequaquam impossibile . Etenim , ut supra se expositum est, colores corporum oriuntur ex eo , quoa particulae ipsorum reflecten

tesi

126쪽

PROPOSITIO VIII. ICI

res, certis sint magnitudinibus . Iam si particulas istas ita dispositas concipiamus, ut inter eas tantum intervallorum sive meatuum interjaceat , quantum lint ipsae particulae; ipsasque porro ita ex aliis multo minoribus particulis compositas esse, ut minores illae particulae habeant & ipsae interiectum sibi meatuum tantum, quantum sunt ipsae particulae; hasque ipsas similiter, ita ex aliis multo adhuc minoribus pariaticalis compositas else, ut illae adhuc minores particulae habeant & ipsae interketum sibi meatuum tantum, quantum sunt ipsae particulae; & sic deinceps , donec ad solidas demum particulas deveniatur, quae nullos omnino habeant in se meatus: sintque in aliquo corpore tres, puta, hujusmodi particularum gradus; quorum ultimuς sit earum, quae minimae sint & plane solidae : utique id corpus septies tantum habebit meatuum , quam quantum partium solidarum . Quod si quatuor huiusmodi fuerint particularum gradus , quorum ultimus sit minimarum & plane lolidarum ;iam corpus decies & quinquies tantum habebit meatuum , quam quantum partium litarum. Si quinque fuerint particularum gradus ; coreus tricies & semel tantum habebit meatuum, quam quantum partium solidarum. Si sex gradus ; corpus t ex gies & ter tantum habebit meatuum , quam quantum partium solidarum : & sic deinceps. Quin etiam aliae adhuc esse possit ni in interiori corporum fabricatione nobis nondum cognita rationes . quibus effici queat ut multo etiam adhuc plus meatuum in corporibus inesse possit.

PROPOSITIO IX.

Corpora resectunt refringunt lumen una eademque es , diverse in diversis eircumstantiis se exerente.

APparet hoc permultis ex rebus . Primo , Quia cum lumen e vitro in aerem qua possit summa cum obliquitate transi ; si iam deinceps paulo adhuc obliquius incidat, reflectitur continuo in totum. Etenim vitri vis , postquam refregerit lumen quam potuerit obliquissime ; si id deinceps adhuc Obliquius incidat , sortior

exinde evadet, quam ut radiorum ullos transire permittat; & consequenter reflac item ex toto. Secundo, Quia lumen in tenuibus vitri lamellis reflectitur per multas vices & transmittitur alternis, pro eo ac crassitudo lamellae in progressione arithmetica excrescat. Hic enim , utrum vis qua vitrum in lumen agit, essiciat ut id reflectatur, an vero ut transmittatur permittat , pendet utique ex crassitudine vitri . Tertio denique, Quia quae corporum pellucidorum superficies vim refringentem maximam habent, eae itidem plurimum luminis reflectunt; quomodo in prima propilitione ostensum est.

Si Itimen celerius sit in eorporibus qDam in inani, ea proportioue , que est sinuum qui

corporum refractionem metiuntur ; erunt utique tares cor rerum ad refleflendum r fringendum tamen , proportionales eorporum ipsorum de talibus quamproxime; excepto

quod corpora unctuosa sulphureo , refringant plus quam alia corpora , quae mi

eadem aensitate.

R raesentet Α B, Fig. 8. Tab. II. corporis cuiusvis superficiem planam re fringentem ; & I C, radium incidentem ei in C valde oblique ; adeo ut angulus A C I sit quasi infinite parvus ; & ello C R radius refractus . Tum a dato puncto B, demitte lineam rei ingenti superficiei perpendicularem B R, quae radio refracto C R occurrat in R. Iamque si C R repraesentet motum radii refracti ; iste autem motus distin uatur in binos motus C B & B R, quorum quidem C B p

rallelus sit plano refringenti, B R autem eidem perpendicularis; utique CB repraesentabit motum incidentis radii , B R autem motum refractione generatum i licuti exposuerunt nuperi de re optica scriptores.

127쪽

tos OPTICES LIB. IL PARS III.

Iam siquod corpus , vel res quaecunque , interea dum movetur per spatium datae latitudinis duobusque planis inter se parallelis utrinque terminatum , urgeatur pro sum in omnibus partibus istius spatii , viribus directo verius posterius planum tendentibus ; & antequam incideret in prius planum, motu vel nullo vel infinite parvo fuerit eo verius delatum : sique vires in omnibus partibus istius spatii inter hi plana iacentibus, sint, in aequalibus quidem intervallis ab istis planis, aequales inter se; in inaequalibus autem intervallis, majores vel minores secundum quamlibet datam proportionem : Utiquo motus viribus istis generatus in toto transitu corporis vel rei antedictae per id spatium, erit in subduplicata proportione virium ἰ ut m thematici facile quidem intelligent . Quamobrem si spatium activitatis refringentis superficiei cuiusvis corporis , su nimirum illud spatium ; debebit motus radii lumianis, generatus vi reseingente corporis inter tram tum radii per id spatium , hoc est motus B R, esse in subduplicata proportione istius vis refiingentis. Eris itaque quadratum lineae B R, & consequenter vis refiingens corporis , ut densuas ipuus c--'poris quamproxime. Hoc autem apparebit ex sequenti tabula e in qua proportio sinuum, oui diversorum coForum refraehiones metiuntur ἰ quadratum lineae B R , p sito quod C B si I ; densitates corporum, ex specifica ipsorum gravitate aestimatae peorumque vis resractiva, respectu densitatum suarum I in divinis columnis descripta sunt.

Corpora

128쪽

PROPOSITIO X.

tum lineaetas ct fim Corpora refringem dentiae ct re.

speri

gens faritionis la- proporti ca gra

corpo tia.

minis favi. natis es

depta-poris . iis sua. Pseudo topazius, lapis naturalis,

pellucidus, se gilis, hirsimis, 3 ad

& coloris flavi.

Selenites.

Uitrum commune .

Sal Gemmae.

T ad

Alumen.

3s ad

Gummi arabicum. 32 ad

Spiritus vini rectifi

catus a

Camphora. Olivum .

Oleum ex lini se-

3 ad

aa ad

mine .

129쪽

OPTICES L I B. II. PARS III.

Retractio aeris in hac tabula. est refract io atmosphaerae ab A stronomis observata. Nam si lumen transeat per multa refringentia corpora , sive media , gradatim i vicem densiora , & superficiebus inter se parallelis terminata ; utique summa omnium refractionum. aequalis erit uni refractioni ei , quae esset sutura luminis immediate e primo medio in ultimum tanseuntis . Hocque perinde verum erit ; etiamsi corporum refringentium numerus adaugeatur infinite, eorumque distantiae inter se tantundem minuantur , adeo ut lumen iam refringi fingatur in singulis traiectus sui punctis , continuisque illis refractionibus in lineam plane curvam innectatur . Quamobrem tota refractio luminis inter transeundum per atm sphaeram ab altissima & rarissima ejus parte ad usque infimam di densissimam , aequalis esse debet refractioni ei , quae esset futura luminis simili obliquitate trans-cumis immediate ex inani in aerem qui sit pari densitate ac infima pars atmosphaerae . Iam quidem ex hac tabula , si refractiones pseudo-topazii , selenitis . crystalli de rupe, crystalli Istandicae, vitri communis, hoc est, arenae colliquefactae, & vitri antimonii , quae sunt concreta terrestria , lapidea , alcalizata ; atque . aeris , qui, ut probabile eit, generatur sermentatione ex istiusmodi cori oribus, compa rentur inter sed apparebit corpora ista, quamvis densitate valde inter se ditarentia, tamen vires habere refrachi vas eadem sere proportione inter se , ac ipsas densitates suas; excepto quod rei iactio mirae illius substantiae, crystalli Istandicae, paulo maior sit quam reliquorum.' & nominatim aerem, qui est 35 partibus rariar quam pseudo topazius , & 4 o partibus rarior quam vitrum antimonii , & ao o partibu*rarior quam selenitis, vitrum commune, aut crystallus de rupe ; non obstante tanta illa raritat ci, vim tamen restae ivam , pro ratione uuidem densitatis suae , eandem plane hahere , ae habent sibi illae valde dent e substantiae s excepto quatenus ista quidem disserant inter se. . . . .

Rursum, si reseactiones camphorae, olivi, olei ex lini semine, spiritus resinae terebinthinae, & electri, quae sunt corpora pinguia , sulphurea , tinctuosa atque adamantis, qui, ut probabile est, subilantia est unctuosa coagul.ua comparentur itidem inter se: apharchit similiter haec quoque corpora vires habere refractivas eadem sere proportione inter se ac ipsas densitates suas; sine ulla quidem variatione notatu digna . At vero vires illae refractivae corporum horum omnium unctuosorum , pro tuae quidem cuiusque densitatis ratione , duplo vel triplo maiores sunt , quam vites refractivae corporum antedictorum cum suis itidem singulorum densitatibus compararie. Aqua vim refractivam intermediam quandam habet inter bina illa substantiarum nenera, ut verisimile cli , mediae est inter utrunaque naturae . Nam cx ea qu dem oritur plantarum omnium animaliumque materia; quae constant tam ex partibus sulphureis , ninguibus , & dammae concipiendae aptis , quam ex terrestribus , macris, & alcatietatis. Sales & vitriola vireς reseae ivas intermedias habent , inter corporum terrestrium& aquae; A perinde composita sunt ex duabus istis subit intiis . Nam spiritus ipsorum dii illando utique & rectificando, abeunt magnam partem in aquamῆ pars a tem magna supere it, specie ac forma terrae si cae & fixae & ad vitrincandum aptae. Spiritus vini vi in refractivam mediam habet: inter eam quae eit aquae , & eamque est corporum oleosorum ἰ ti perinde ex utrisque videtur compositus , se entatione utique in unum coniunctis; aqua nimirum, ope spirituum quorundam salinorum quibus imbuta est, dissolvente oleum , idque per illam actionem volatia in te. Etenim spiritus vini, flammae concipiendae aptus fit per partes suas oleolas ; & distillatus saepe ex sale tartari , fit singulis dilὲ illationibus magis magisque aquosus &phlegmatis plenuῖ. Et chymici observant , herbas. .ut lavendulam , rutam , mai ranam, &c. distillatas per se ante sermentandum dare utique olea sine spiritibus ardentibus; post sermentandum autem, spiritus ardentes sine oleis: ex quo apparet, oleum ipsarum converti in spiritum sermentatione . Praeterea comperiunt chymici ,

si olea Diuili do by

130쪽

s olea herbis sermentantibus affundantur parva portione , distillare ea deinceps post

sermentandum, specie ac sorma spirituum. Ita, ex tabula praecedente , videntur corpora omnia vires habere refractivas ea dem aut sere eadem proportione inter se , ac ipsas densitates suas ; excepto quatenus particularum sulpnurearum oleotarumque abundantia vel defectu, vis ea adauctast oel imminuta. Atque hinc quidem rationi videtur consentaneum , ut corporum

omnium vis refractivae causam, particulis suis sulphureis maxima sane ex parte, si non etiam in totum 4 attribuamus . Ueri enim simillimum est , inesse in omnibus corporibus partes sulphureas ; in aliis quidem maiori portione , in aliis minori . Ut autem lumen vitro ustorio coactum , agit sortissime in corpora sulphurosa , quo ea in ignem & flammam convertantur; sic, quando omnis quidem actio est reciproca, sulphura agere debent sortissime itidem in radios luminis. Nam actionem quidem, quae est inter lumen & corpora, reciprocam esse , etiam vel hinc apparere poterit; quod, ut quodque corpus densissimum est, radiosque sortissime refringit & reflectit; ita ipsum in Sole aestivo , actione luminis refracti vel reflexi , itidem maxime calefiat. Hactenus vim reflectendi & refringendi, quae in corporibus inest, exposui; ostendique tenues pellucidas lamellas, fibras, ac particulas, pro sua cujusque crassitudine.

ac densitate, reflectere quidem radios diversorum generum , indeque varios colores lexhilκrre ; & consequenter , ad producendos omnes corporum naturalium colores

nihil utique aliud opus esse, nisi certas particularum suarum pellucentium magnitudines ac densitates. Verum cauta ac ratio efficiens , qua istae lamellae , fibrae , sive particulae , pro sua quidem cujusque crassitudine ac densitate , reflectant eo pacto radios diversorum generum; ea demum quae sit, nondum explicavi. Ut huic igitur rei deinceps explicandae, & sequenti hujus libri parti intelligendae, viam porro sternam ; paucas amplius propositiones sub finem huius partis hic apponam . Quae hactenus propositae fuerunt , erant de corporum quidem natura ; quae sequuntur deinceps , erunt de natura luminis: nam amborum quidem naturam probe intellectam oportet , antequam actiones ipsorum mutuae quibus ex causis pendeant , intelligi queat . Quoniam autem propolitio proxime antecedens pendebat de velocitate ii

minis ; congruum erit ut incipiamus jam deinceps a propositione, quae sit de eadem adhuc luminis proprietate .

PROPOSITIO XI.

Lumen tro fatur spatio temporit, a corporibus lucidis ς impenditque in transtu suo dente in Tra eam , ad septem circiter vel octo minuta.

litum. Istae enim eclipses, quum Terra inter Solem & Iovem interposita si, accidunt circiter septem vel octo minutis citius ; quam secundum tabulaς accidere debent; quum autem Terra sit ex adverso Jovi ultra Solem opposita, tum illae circiter septem vel octo minutis tardius, suam secundum tabulas, accidunt : ea videlicet de causa , quod lumen satellitum in posteriori casu, spxtium tota orbis magni diametro longius, quam in casu priori, emetiatur. Poterunt quidem aliquae inaequalitates temporis, ex orbium istorum satellitum excentricitatibus oriri ; at vero caenon poterunt in omnibus satellitibus , & in omnibus temporibus , respondere positioni & distantiae Telluris a Sole. Praeterea, medii quidem motus satellitum Iovis, celeriores sunt inter descensum ejus ab aphelio suo ad perihelium , quam inter Micensum eius in altera orbis sui parte verum neque haec ina qualitas quicquam O

SEARCH

MENU NAVIGATION