Nouum systema medicum ex unitate doctrinae recentiorum, & antiquorum auctore Pompeo Sacco Parmensi

발행: 1693년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

tat , cum periculo vigiliarum i & deliri j, unde corrigendum cum medicamentis inserius dicendis, ubi de supradictis symptomatibus.

DE SENSIBUS EXTERNIS IN GENERE.

SEnsus est perceptio affectionis, aut passionis, quae ab obi cto sensibili proficiscitur & organa sensus adicit, Vel cum Aristotele lib. a. de anim. tex. 121. sensus est id, quod est susceptiuum serinarum sine materia, eo modo quo cera suscipit figuram sigilli aurei, aut ferrei, sed sine materia auri, aut ferri, ex quo colligere possiimus, quod sicuti figura sistilli

aurci imprimitur in cera, per solum motum, sed modificatum a lincamentis eiusdem figurae, ita organum sensus per

motum modificatum ab obiecto sensibili recipit ideam ipsius obiecti, non secundum esse materiale, pro ut est inobiecto sensibili, sed modo vitali, scia intentionali, nempe per quid distinctiim a materia obiecti sensibilis, sed representativum ipsius obiecti , in quo consistit ratio intentionalis, nam per boc potentia sensitiva distinguens sensus habet,unde percipiat

ipsum obiectum,& naturam eius,& huiusnodi representativuest motus eo modo, quo per solum motum sigilli in cera imprimitur istitis figura, cum similitudine sine illius materia is, ac si motus csset repraesentativus figurae praedictar. Hinc recte cum codem Aristotele deducitur organum sensus i quando actu ab hoc motu obicisti sensibilis actuatur, esse actu

ipsum obiectum, si quidem habet actu speciem, & similit cinem ipsius obiecti, eo modo quo cera est actu figura sigilli, quia habet speciem, & similitudinem ipsius figurae; per

solum vero motum organa sensus affici docuit idem Aristoteles lib. a. de anima tex. II. & in hoc sequaces habet omnes Recentiores. EX

332쪽

Ex quibus deducitur ad sensum requiri, quod obiecta externa assiciant organa sensus, vel per immediatum contactum obiecti, & organi, vel per effluxum aliquem ab obiecto emanantem,vel per impulsum ab obiecto in organum impressum, vel per quoddam rcflexum ab obiecto, & transmissiim ad organum, in his omnibus modis desideratur motus, sine quo non fieret sensus, & ouod obicetum habeat rationem lensibilis, nempc quod talibus, qualitatibus, vel modis assiciatur, per quae valeat organa sensuum mouere. De istarum qualitatum, & modorum conditione, & numero videbimus, dum de sensibus in particulari a pro nunc autem sufficit scire primo sensibile aliud esse proprium, aut commune& aliud per accidens, sensibile proprium est illud, quod est perceptibile solum ab uno sensu, qui circa illud non potest

errare, ita color dicitur proprium sensibile visiis, quia ab hoc solum percipitur, & non ab alijs sensibus. Sensibile commune est illud, quod a pluribus sciasibus percipitur, ut motus, quies, numerus, figura, magnitudo, quae a visu, & a tactu percipiuntur. Sensibile per accidens cst illud, quod licet per se nota sentiatur una cum eo, quod sentitur percipitur, ut quando video album, si hoc album sit Princeps, video Principem, & sic album videtur per se, Princeps vero per

accidens.

Secundo sciendum est, organum sensus in communi esse partem sensitiuuam nostri corporis, & haec est sola membrana, quae solum sentit, & diuerta dispositio membranarum inseruit pro diticcsitate organorum, diuersis sensibus destinatorum. Affectio, vel impressio obiecti sensibilis facta in organum sensus, quatenus est in hoc, dicitur a bea assici, & aliterari, & per hoc pati, & hoc modo sensis respectit organi in passione consistit, respectu obiecti in actione, passio tamen est improprie in hoc casu accipienda, ut docuit Ari

Haec passio, & affectio organi perseetiim sensum non sa-cit, nisi quatenus ad primum sensorium deducitur, a quo

Percepta illa passio, vel affectio fit sensus perfectus. Hinc est

333쪽

est, quod, dum mente alio intendimus, obiecta praslitia non percipimus, nec sentimus, quamuis organa externa ab eis a sticiantur. Hanc potentiam percipientem passionem organi, demonstrauit Aristoteles Ioc. cit. tex. 1.14. dum probat necesse essedari sensum, quo discernimus plures sensus, & talis sensus dicitur sensus communis, quo etiam discernimus passionem cuilibet organo sensus particularis impressam. Sedem huius sensus relictis aliorum sententijs puto esse sexum choroidem, &hanc opinionem exsequentibus coligo, primo quod praedictus plexus positis sit in basi cor

bri , ubi omnes nerui, ex communi sensu oriuntur, & sensus communis cum debeat percipere omnes motus in nem uis, & membranis contingentibus, & hoc ut de eorum aD sectione iudicet, debet esse in ea parte, in qua nerui oriuntur, quo in loco est prae limis plexus. Secundo, quod colligo esst sensum communem dcbere esse in parte sentiente, si debet iudicare de affectione ibi impres sa per membranas, & spiritus affectos ab obiecto externo, plexus hic choroides est sentiens, cum membrana constet commune habens principium cum 'membrana, neruos inuestiente. Tertio, quia sensus communis debet esse in ea parte cer bri , in qua est spirituum animalium promptuarium, ut eos possit mouere aci determinatos neruos iuXta exigentiam corporis, determinatam ab affectione organo impressa, &ab lanc ad sensum communem traducta , pleXus autem

choroides existens in basi cerebri est iuxta spirituum promp

tuarium.

Quarto, quia pars, qtue est sensus communis sedes, debet posse mouere cerebrum ad aperiendos determinatos poros pro recipiendo in eos spiritus, ad tales neruos idoneos pro tali motu necessirio, vel spontaneo exequendo, talis cst plexus praedicinis ex sentcntia Uarthoni in suo lib. de gland. Sensus communis percipiendo motum traduetiam ad cum ab organo sensus externi sensum elicit, non passive soluin

se habendo, nempe per solam impressionem illius affecti

334쪽

nis, seu motus, nam, si se haberet solum passive sentire idem esset, quod assici, seu pati, quod est falsum, quia affici ab obiecto, non est sentire, cum ipsemet affectio, qua asscitur organum sentiri dicatur, & hoc sentiri dicit essem tialem respectum ad scntire, cum fieri non possit, ut aliquid sentiatur, nisi sit, suod sentiat, cum vero sentiri dicatur illud, quod afficit sentire non potest consistere in ista asse

tione, quae sentitur. Ergo sentire non consistit in ipsa passione, sed in actione quae non fundatur in cognitione,

alioquin sensus ab intellectit non differret, saltem quo ad obiecta sensibilia, & si haec cognosceret iposset haec desiniare, quod est falsum ; nam percipio quidem me affici ab aliabedinc, odore, dulcedine, & sono, tamen per hoc nescio quid sit albedo odor, dulcedo, & sonus, di solum horiunnaturam attingo, quando intellectum consulo, sed actio, qua sensus agit est attingentia praedictae affectionis perpessae

Lusta non modo repraei entativo, vel assimiliativo, vel lintcntionali, sed modo sensitivo consistente in solo exercitio actuali sitae potentiar, nam in scimi communi adest facultassensithia, sentire est actu istam facultatem eXercere, quod

idem est ac sensitivo modo rem sensibilem attingere, de hic actus secundus huius facilitatis cst actio, qua in se ipsam

agit, non producendo alliquam entitatem a se diuersam,sed solum actum vitalem sentientem exercendo, qui non est nisi ipsiux facultatis, vel animae sentioniis modus, cum a tus vitalis, non sit nisi motus a potentia vitali exercitus immanens, motus autem cst. modus ipsius substantiar, qua-Propter potentiam sensitivam attingere affectionem ab obiecto externo proficiscentem, de ad cam traductam nihil aliud est, nisi actu tali determinato motu se monore dependenter ab assectione perpessa.

Hinc patet sensum fieri, diuia spiritus mcmbranae &nerui facultati senstiuar inseruientes, de propriae organi sensiis alicuius, ab impulsu obiecti commouentur, & motus ille ab obiecto prosectus in momento ab organo sensus patiente, per neruos membranas, & spiritus mediis undulationibus, a quibus dicta corpora mouentur ad cerebrum, & organum

335쪽

sentiis communis traducitur, vel quia nefui,& membranae instrumenta sensus externi, cum eo colligantur, vel quia spiritus animales in neruis, & membranis existentes moti amotit modificato ab obiecto proueniente, cadein ratione

motus mediis dictis undulationibus mouent spiritus in sede sui principii existentos, quae est in basi cerebri, ubi m dulla oblongata incipit, & hi eodem motu plexum chor idem assiciunt, in quo est mansio sensus communis, ita ut

idem motus modificatus, qui est in organo sensiis externi integre, & sincerὰ traducatur ad organum sensus communis, qui tali assectione motus perculsus se mouet, cum d iterminata restrictione,& modificatione determinata a motu susccpto cκtrinsecus, & suum moturi in se recipit, iatali motu, qui est actus secundus suae potentiae attingit m diuia motus impressi ab obiecto in organo sensus una cum istius assectione, & haec attingentia est perceptio, in qua consistit ratio sentiendi non importans niti per optio nem motus ab obiceto sensibili impressi in organum senasus, cum sua modificatione, & passione, qua dictum organum assicitur per dictum motum modificatum. Vnde colligendum cst species, quas Peripatetici vocant intentionales, nihil aliud csse, quam motum spiritus animalis in membrana, quae est organum sensus interni miscientis, impressum ab tecto externo, quo motu obiectum

secundum suam naturam sensibilem delineatur, & dum ille

a spiritibus per neritos, & membranas traducitur ad sensim communem, hic in motu percepto percipit ideam, &naturam ipsius obiecti.

336쪽

NOVUM SYSTEMA MEDICUM. 29I

CAPUT III.

DE SENSU IN PARTICULARI, ET

PRIMO DE VISU .

MIrabilis in uniuersa microcosmi fabrica aeterni,& 6-pientissimi Architecti sapientia,& prouidentia, semanifestant, sed excessiim attingunt in occuli fabrica, & an suae operationis exercitio, quae est visio, ria uti mens humana cuiuslibet cxcellentissimae dotis prae stupore haereat,& in causis huius indagandis leficiat. Ad hoc opus me accingo solum pro ea parte, quae ad Medicos spectat &quae pro morborum indagatione potentiae visivae requiritur. Obieetum huius sensus proprium est lunam,&coler,ho

rum qui iditas non minores inuoluit difficultates, quam imciat modus, quo fit visio,&obiceta visibilia percipiantur.

Desinit Aristoteles lib. de cens. & sensibili. Lumen este actum perspicui, pro ut perspicuum est, & per actitin motum intelligere debemus; nam si per aetiim intellistamus sermana prout multoties facit Alistotcles sensus crit, lumen esse sermam pellucidi, & hoc modo definitio data est sine ratione, nam serma pellucidi facit pellucidum non luminosium, & si intelligamus formam actuantem lumine pel- Iucidum, de hac forma quaeritur definitio, quia haec forma, non est nisi lumen, de quo quaeritur, quid sit , &responde' re lumen esse serinam actuans lumine perspicuum cst rel- pondere lumen esse lumen ; Non possumus ergo per actum in definitione positum intelligere, nisi motum, quod Phil

pontis in lib. a. de anim. ex mente Aristotelis expressit &Simplicius eius scin Aristotelis acutissimus Interi res conficinauit, & hoc modo I cccntiores Duce Cartesio Aristotelis sententiam sequuntur, explicando lumen per motula is pressionis aethereae substantiae pellucidae, & ita a Cartesionihil noui in scolis introductum fuit, sed Germanus solum o T a Aristo-

337쪽

1 1 POMPEI SACCHI PAR M sta

Aristotelis sensus circa luminis naturam explicatus, & dilucidatus. Huius definitionis veritas ab eius explicatione colligetur, nam intimam lucis essentiam, & proprietates comprehendit .

per perspicuim intelligimus illud, quod secundum se

non est visibile, sed soluin propter colorem extraneum, &addit Philosophus reduplicationem, ut perspicuum, adhoc ut intelligamus solam rationem perspicim ab omni emraneo colore liberi, luminis essentiain constituere, una cum in

tu eius . . , ut -: Hoc perspicuuin est materia aetherea, qua totiun sp xium a coelo usque ad terrae superfici)m repletur, ut omnia inania, quibus corpora composita, vel una plicia perso-diuntur, remeantur. Hoc perspicuum motu actuatuin lumen reddit, ita ut via deatur rationem essentialeio luminis primario constitui ainotti actuante perspicuum, pro ut est perspicuum: Lumen in motu consistere optimξ cemonstrant varia, quae agitatione spiciidorem emittunt, ut aqua maris tempestate turbata, saccliarum tempore noctis celeri motu contusuin, &agitatum, pili selium in nocte celeri confricarione commoti . Haec enim omnia scintillas, & lucem quamdan praebent; alia experimenta legi possunt in Philosophia Burgundica parte tertia dissertatione quarta. Dei citus luminis ablato corpore luminoso, hoc videtur confirmare, nam si adiecto corpore diffunderetur substantia Per medium lumine corruscans, illo silpresso saltem lucis reliquiae in eodem medio deberent remanere, cum non sitrrobabile, substantiam luminosam diffusam perire remoto corpore illuminante, sicuti extincto igne in cubiculo, calida substanti i per hoc di Tisa non cxtinguitur, sed calor in cubiculo remanet, praeterquamqu0d non apparet destru tintina talis substantiae luminosis, &idem dicendii est, si lumen in qualitate consisterct, nam haec qualitas medio ina, pressa absente luminoso in eodem deberet permanere, cu subiectum sit proportionalii , & deficiat qualitati luminis coni ridin positiuuin . . . Q Motus

338쪽

Motus ad luminis naturam requisitus, est motus pressionis. Motiura pressionis voco illum , qui consistit in leni impulsu partem alicuius corporis versus aliam rartem mouente, a quo & haec mouetur. Fit hic motus pressionis ab omni corpore luminoso praecipue a coelesti dum particulae in istis pellucidae innumerae,& de natura aetherea mouentur, & in hoc motu conantur

recedere 1 suo centro, pro ut est proprium omnium fluidorum , circa sitim centriun se mouentium, ab huiusmodi materia Proprium centrum derelinquente,& ad circumferentiam deducta, & ab hac etiam exorbitante, cellaerea materia praedici ae circumserentiae, contigua premitur, de hic motus pressionis per rectam lineam continuatus in eadem materia aetherea, totam hanc cauitatem intra coelum . &globum terraqueum existentem una cum alio aere implente lucem ieii lumen exhibet.

Hinc facile est exilicare, quomodo a corpore luminoso radii 'exeant dum a quolibet puncto istius fluit materia

quae premit substantiam aetheream pellucidam Contiguam, ct cum haec a corpore luminoso usque ad nostrum oculum per lineam rectam extendatur, ita inotus ille in substantiam aetheream proximam corpori luminoso impraestas in momento per illam rectam lineam materiae aetherear ad nostrum oculum traducitur, eo modo quo ab extremitate hastae percussit motus impressus in momento ad alteram CXtreinitatem peruenit, & ita per has rectas lineas, radii

Corporis luminosi citarinantur, & cum a quolibet puncto Corporis praedicti praematur aether illud ambiens, ita totus aether per lineas rectas semper premitur, ita ut in quolibet spatio, & parte eiusdem aetheris semper datum sit corpu' luminosum inspicere, & eius imaginem contemplari.

Et quamuis cuni substantia aetherea in hoc medio CXL stente intra Coelum,& globum terraqueum aliae particularminus pellucidar, & crassiores coniungantur, hae tamen Don impediunt traductionem motus pressionis , sed solusnillum rorangunt, ita ut ulterius per lineum refractam abcadein materia aetherea constitutam suum progressum con-

339쪽

i 4 POMPEI SACCHI PARMENfis

tinuet, eo modo quo in vase vita repleto,dum calcatur, &mustum exprimitur, hoc per lineas continuatas defccndit ad orificium inserius, racemis non impedientibus continuationem sui motus, nisi per rechina lineam continuatam, sed per refractam permittentibus, quamuis etiam possit dici , quod motus prcssionis materiae aetherear communicetur ctiam aeri ei mixto, & ab hoc ad aetheream substantiam cicontiguam traduci, & hoc modo non obstantibus particulis crassis alterius conditionis, & minus pellucidis semper talis

motus perrectam lineam,in aetherea substantia continuatur, ita ut nec a vento, nec ab agitatione aeris, talis continuutas interrumpatur, quia in tali agitatione, & motu semper adsunt rectar lineae deductae a corpore luminoso ad nostrum

oculum.

Credunt aliqui materiam substantiam aetheream Prementem esse ignem, quia radii solares in speculo metallico

concavo CXcepti ignem accendunt, Gradii solis sunt Iuminos ; expcrientia tamen falsam esse demonstrat, nam si intorignem ardentem, & speculum ustorium, vitrum interponatur in foco speculi, nullus calor procreatur, & si lumen, &ignis essent eadem lubstantia, si lux intenditur,deberet etiam intendi calor, concludendum ergo materiam, quae premit aether, esse diuersi generis ab igne, nam istius materia motu vehementi, & valido, celeri, ac perturbato calorem efficit sed celer, & breuis, & vibrativus, in materia subtili

existens lucem praebet, & haec aetheream substantiam promens eiusdem lucis diffusionem efficit. Color, quis est alterum visus obieetiim definitur ab Aristotcle, quod sit motitium eius quod est secundum actum perspicui, & sensiis est colorem esse illum qui moliet per- icuum motum, ex data vero definitione perspicuum in tum est lumen, consequenter color erit ille, qui movet liminen sed motu ciuerse ab eo, quem habet lumen; huiusnodi autem est reflexio,vel refractio luminis, consequenter c lor non erit nisi refractio, vel reflexio luminis ex Aristot te, cui se adiungunt omnes Recentiores. Diuer-

340쪽

FDiuersam vero luminis modificationem a varia sui resea xione, vel refractione inductam csse colorum fundamen tum deducitur a Trigono vitreo, qui Soli exposito vario cxhibet colores, nullatenus in vitro eXistentes, consequenter debent dici praedicti colores pendere a lumine diuersimode reflexo, sicuti colores representati a Phiala, aqua plena luci exposita, & illi qui miro artificio in Iride pinguntur, & cum certi simus colores praedictos luminis r nexione fieri. omnes etiam hoc modo in omnibus obiectis apparere credendum est. Ab hac luminis diuersa re sexione diuersi resultant colores ue album fit, qliando luminis radii codem ordine, quo in obiecto recipiuntur, resectuntur. Niger, dum radii in corpus directi in pauca quantitate versus suum principium emittuntii , sed maior pars eorum si is, catur, & extinguitur, & hoc videtiit posse conuinci ab

co, quod corpora alba a luminoso agente ipneo amiata minus incalelcunt, quam nigra, cum haec una cum luce igneos radios retineant, illa retorqueant ,

Ceruleus fit ex maiori remissione radiorum, quam i , nigro colore, & minori, quam in albo. Ruber repraesentatur a radijs, qui valide in centro corporis illuminati molientur, & eodem motu reflectinatur. Flaui, purpurei, & virides ab hac radiorum circa centrum, varia rotatione pendent, ita ut sauris consistat in rotatione radiorum magis remissa, quam ea, quar succedit in rubro & viridis in rotatione praedicta tardiori ea. quae succedit in Flauo. Caeteri colores ex Permixtione norum

resultant ; hoc est ex mixta reflexione luminis in praedictis

contingente.

organum visus est oculus,& non secundum omnes sit partes, sed Glam secundum retinam, in qua omnium obiectorum imagines pinguntur, ut patet in oculo animalis conglatiato, disse sto, & posito iuxta soramen famina in asenestra lignea occlusa, ut cubiculum sit obscurum ; obser vamus enim omnia obiecta transeuntia per viam , cui correspondet fenestra supradicta transinittere radios, qiii in I

SEARCH

MENU NAVIGATION