Io. Marianae hispani. e Socie. Iesu, Historiae de rebus Hispaniae libri XX

발행: 1592년

분량: 978페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

851쪽

8ret De Rebus Hispaniae'

Lunae, atque segorsit principatu dotali. Exerica a patre Rege a3dita. neque multo post, idem equitum Magister in Aragonia est constitutus. I)sdem cliebus , Ioanni maiori eius Regis filio Maia Ioannis Armeniaci soror desponsa

est. dos dicta, centum quinquaginta Francorum millia: nata ex eo coniugio Ioanna Matthaei Fuxentis comitis quondam uxor. Augusti vigesimo secundo die Bernardino nepoti Bernardi Cabrerae ex filio Ausae Comite per haec rempora defuncto uita oppida a Rege restituta, Ausa urbe tantum excepta, cum subiecto circum ad quartum lapidem agro. misericordia erga nobilissimam familiam successerat: conscientiaque tanti viri iniuria perempti, Regem Reginamque vrebat. Inter Castellam & Lusitaniam, maiori quam ante mole alia roque periculo bellum renatum. multat Cantabricae naues serro, cal3be, alijsque mercibus ut soli natura sert onustara Lusitanis erant interceptat,qua caussa in

certum:nisi quod transfugis,quorum erat magnus numerus,pacem inter utran que gentem constare egre erat,veritis,ne per conditiones,ut antea erat factum,

ad supplicium hosti dederentur. Seniica quo FHenricus accessit bello comparando intentus missi seciales res repetituri, & nisi esset satisfactum bellum denunciaturi Ab his initijs ventum ad arma. Alsensus Henrici filius e1 impari matre in Cal cia curare iussus. Buccanigrae mandatum uti Hispali duodecim triremi bus instructis Lusitaniae littora vetaret intestina gentis dissidia, praeclari facinoris opportunitatem dabant. ad senticam urbem quod grauissimum impe li- ad mentorum erat relictum. Rex ipse in Lusitaniam irruit. ubi ventum in nosti, cum est,agros populatur,pecora abisit,villas,vicosque incendit: Aimoi la Cil- loricum, aliaque oppida capta sunt fine anni. Quo tempore Guidonem Bononiensem Cardinalem a Gregorio potifice Legatum venisse in Hispaniam nunciatum est. rogat Henricus uti eius a3uentum Caracae operiretur, ubi Regina morabatur. negat ille cum tantum belli esset excitatum, cuius componen ii causa, missus esset in Hispaniam. ergo continuato itinere Mirobrigam appulit, utrunque Regem adire constituens.'ebatur Lusitania belli flamma, proxir 3 3 mique anni principio millesimi trecentesimi septuagesimi terti j Viseum, cui olim oppido Vico aquarro nomen suisse creditur, expugnatum est. Conimbri- loca tentata. belli impetus scalabim versus est: bi Lusitanus Rex stativa habe bat praelio cum eo decernere Henrico erat propositum. detrectat ille certa

men, minori copiarum numero, suorumque voluntati non satis credens. nam

Dionysus frater hosti se adiunaerat Dieghi paciechi opera cui iam Begiar in castella principatus erat Henrici dono.is Dionysum anatum aggressis hortatur, ut contumeliarum quae a fratre extabant poenas petat, Henricum secutus. facileque, ut ita faceret,persuaserat, in partesq; traduxerat. Ergo spe totius ce taminis abiecta, Olisponem itum. suburbia, quae ea tempestate muro cincta non erant,primo aduentu occupata .pulcherrimis aedifici s iniectus ignis. pars urbis superior, propter incentum firmitatem propugnantiumque virtutem ex Aopugnata non est. multae tamen naues in portu qua combustae, qua captae sunt a Castellae classe. ingens praeda fuit, multi captiui. Cardinalis Legatus inter Leges commeare non desistebat, nullum laborem, nullum vitae periculum recusare certus pacis reuocandae caussa. Eo annitente ad quintum Kalen. Aprilis sce dus

852쪽

Liber Septimusdecimus. 8si

dus ijs conditionibus fictum est. Oppida utrinque redduntor. Castellae persu

gae omnino ad quingentos equites Lusitaniae sinibus arcentor. Beatrix Lusita

iani soror, sanctio Alburquerqui; Comiti. Iubella eiusdem sita furto genita, Alsetisse Henrici filio Gegionis Comiti nubunto. Regum & Cardinalis colloquium ad scalabim in medio sumine suit: ibi concordia inter Reges sanctisssimo iureiurando sancita. Obsdes a Lusitano dati. nuptiae, ut conuenerat, in eo oppido celebratae sancti j Beatricisque. Isi bella octo tantum annos nata, viroque immatura, in Henrici potestatem tradita est. sic pace constituta ἡLusitaniae linibus discessum. Vis belli in Vascones versa. ad D. Dominici Cali, sadij sanum, Castellae copiae progressae erant. Legati pontifici j opera. priusquam ad manus veniretur, ea etiam parte concordia sancita. Lugrunium, Victoriaque Castellae Regi restituta. Inter Eleonoram Henrici & Carolum Vasconis filios pactae nuptiae. Centum viginti aureorum millia Vasconi certis pensionibus numeranda erant dotis nomine: & propter eos sumptus, quos ijs oppidis muniendis, quae reddebantur, tolerare necesse suerat. Ad Briones municipium, in finibus utriusque regni, Regum colloquium suit. ibi Carolo puero Vasconis filio & Eteonorae sponsalia data. initae pacis conditiones fore stabiles, petrus minor Caroli frater obses fuit, in Castellae regia educandus. Bernardus pompelonensis Episcopus Crusatus Tudeli Deca ro nus, quos rebus gerendis a Vascone adhibitos quo tempore in Galliam abiit dictum est eo reduce in Hispaniam solum effilio vertere compulsi sunt. rei male gestae crimen imponebatur. & praesectorum saepe periculo peccatur, quamuis nulla propria noxa,praesertim apud seroti animo principes atque implacacabili qualis Carolus fuisse memoratur Grusitus insidiis exceptus peremptus', est. Bernardus fuga felicior Auenionem euasit: deinde in Italiam transcendit Gregorij pontificas comes.

ae cum Aristonio Rege. Cap. a VIII.

O L V T O Brionens principum conuentu, fundataque publicus in Hispania tranquillitatis spe Henricus quidem in Carpetanos giscessit:Carolus sese in Vascones retulit solicitasse eum quosdam persuas seq. ut Regem Francum veneno perimerent, fama erat. venenarij deprehens, capite poenas soluerunt. Regina Vasconum eius criminis auertendi deprecandiq; studio in Galliam missa. Rex ipseMadritum abi, ubi Castellae Rege conuento eum a Gallica amicitia cleducere conatus est discessuros Anglos ab armis neq; de regno amplius cum Lecestriae Dure futurum certamen si V valliae principi ea pecunia repraesentata quae a petro Rege stipendi j nomine patia erat, Gallicae amicitiae Anglicam praeserret.

o Henrico aduersus Gallum neq: votum erat ne i animus superiori benefici j memoria obstricto. itaq: se ficturum praecise negaui imon recusare ramen pace irater eos Principes ficta tertium ad tedus acce3ere pecuniaq. pr bitaAnglo satis ficere,quantam designati arbitri iudicastent sicVasco inani conatu Pompeio nem,Henricus in Baeticam abiere.subsecutum est nouum certame de re2m par

853쪽

8 De Rebus Hispaniae.

te. Maria Ferdinandi Cerdae filia eadem Ioannis Lars cognomento Coclitis soror germana Alansonio Comiti in Gallia nupserat,regio ex sanguine nobilissimo numerosa prole felix cognatisq; ceteris in Hispania extinctis Viscais Lareque principatus materno iure repetebat.missus in eam rem legatus apud Henricum Regem Burgis quo is venerat Baetica obita caussam diligenter egit. graue erat amplam ditionem ad Gallos proceres redire. legibus resistere & aequitati nefas. arte Gallici conatus delusi sunt. Respondet Rex, se quidem paratum duobus Mariae filiis, Laram Visca iamque red3ere, modo in Hispaniam reducibus domicilio stabili. detrectant illi conditionem, amplis principatibus, opimisque sacerdotijs in patria aucti Regum fauore &propin- loquitate praepotentes. Aragonius ad iungendas cum Anglis vires solicita tur,legato in eam rem spinula cive Genuens: Murciam, Concham, Soriam, contributaque iis urbibua oppida, victoriae praemium Aragonio sutura, scommunibus armis Castellae regnum Henrico esset ablatum. cautior is Hen

rici amicitiam praeferebat, bellica gloria ea tempestate clarissimi, suorum gratia praeualicii: praeterea rerum potientis, vicinique. & erat si bellum exi iteret Aragonio formidabilis propter rerum locorumque notitiam: & quoniam exiiij tempore magnam sibi Aragoniae nobilitatis partem adiunxerat. Occulta lege sati ostentis ac responsis Henrico Hispaniae regnum de

stinari, Aragoniae etiam opinio erat: terroresque de caelo multorum men- rates conturbabant, horrendo terrae hiatu, motuque multis oppidis ea Aragoniae parte, ubi Ripagorsa sita est, euersis mense Februario. Superstitiose homines ingenio. ea parte cla3em prouinciae imminere interpretabantur. dictis s3es passim adiuncta, quod multae cohortes Gallicae Balearis sti pendio con/uctae ad fines Ruscinonenses tenderent irrumpere paratae. Itaque Anglici conatus vani fuerunt: es de Regibus Castellae atque Arago niae inter se conciliandis Ludovici Andegavensis praecipua diligentia agebatur, Carcasone sese tenentis, in eamque caussam intenti. metus ne Angli, perpetui Gallorum hostes rerum potirentur in Hispania solicitabat. Missi ea de causa ad Aragonium legati. Eteonoram filio suo antea desponsam reddi , o

Henricus postulabat. neque recusabat Aragonius honestissimam conditio nem, modo iis urbibus redditis, quae priori tempore pollicitus erat. Excu-tibat Henricus sibi profugo atque exuli nullam opem allatam: contra cum laoste insens suetinos dos pepigisse. placuit totius controuersae arbitrium Guidoni Cardinali Legato permitti,pace inter Hispaniae gentes constituenda, quam antea feliciori. Quo tempore haec in Aragonia agitabantur Octobris die quin-iodecimo , Gregorio Pontifici ratio vivendi probata est: quam ij monachi

consectantur in Hispania, quibus a Diuo Hieronymo nomen est, copij aedificiorum amplitudine, diuinas laudes concentu suauissimo decantandi studio, clausurae 'patientia praecipui prae caeteris atque praestantes. natiuis lana orum coloribus extra veneto intus candido distincti. Quidam viri Itali pie tatis studio incens non procul Toleto domicilium constituerunt ab hominum conuentu secretum. Horum vitae genus,propter excellentem sanctitatis opinionem aeditiJati alij sese illia adiunxerunt. Viri in eo numero primari ,sernandus

854쪽

Liber Septimus decimus.

gui Iuaritus templi Tolerant Ganonicus, pechae fratres, Alsensus petrasque hic regius cubicularius ille Genuensis Episcopus. primum huic ordini mona sterium legibus institutisque temperatum prope Caracam supra Lupianam pagum Regum principumque muniscentia deinde mulsa alia fundata sunt. ab his Isidoriani monachi prodierunt annis consequentibus Barcinone inter Reges Castellae Aragoniaeque mense Decembri cum de pacis conditionibus non conuenirent, pactae induciae sunt,vsque ad iustum Pentecostis quo die illapsi in Apostolos diuini spiritus memoria celebratur. Ioannes Emporitanus Co mes Aragonij patruelis generque, Ioanna uxore Aragonii filia Ioannes ii Arelio sanus pro Henrico Rege legatus induciarum auctores. Iccium, qui portus in Morinis est Galliae Belgicae parte, Lecestriae Dux cum vali iis copijs transmi serat. adiunctus Ioannes Dux Armoricus, qui eius sororem coniugem habebat: eoque Anglicis partibus fauebar, a Franco alienus ab his finitimi Atreb tes & Veromandui rapinis, serro, incendijs vexatio verso mor in Aquitaniam itinere, Ligeris traiectus. ventum Burdigalam. Hispaniae in serre arma cogit bant, atque Castellae regnum inuadere. Aragoni j Vasconesque ad belli socie larem, missis identidem legationibus solicitati. prudentiores illi pro incerta praemiorum spe, in certum exiiij periculum incurrere detrectabantis. rtunam, ut plerique mortalium,in consilio habituri alieni periculi spectatores. Henri-1o cum eius tempestatis amouendae cura solicitabat. Burgos ubi se tenebat, copiae ex uniuersa ὀitione contractae sunt noui habiti delectus veterani nominatim ad signa euocati. Assuere proceres periculo permoti,& studio in suum Regem incensit illi etiam, qui superioribus bellis alieno animo fuerant, promptitudine, diligentia alacritate, idem approbare cupientes. dissidere antea solitos commune nunc externi imperij odium iunxit Noua & inopinata re omnium animi conturbati sunt. eodem appulsus sanctius Alburquerqui j Comes in tumultu nocturno peremptus est: cum eius & petri Mendoetae milites de hospitatijs decertarent, ad compescendos tumultuantes simulos,heri essent progressi, ad quartumdecimum Kalend. Aprilis, eius seculi anno septuagesimo quarto.

3o Fratris casu Henricus pro eo ac par erat,commotus, vindieta tamen abstinuit

culpae per imprudentiam commissae. Beatrix Sanctij uxor grauida,Eleon oram deinde peperit, Aragoniae olim Reginam Castra regia Bagna res municipaum promota. i)s locis recensitae copiae. equites sex millia ducenti, pedites quinque

millia inuenti: virtute quam numero validior manus : parataque quocunque subita armorum vis aduocasset, eo occurrere: bellicumque terrore tum Galliae tum Aragoniae finitimae intentans. nam pactum induciarum tempus exi

bat : & Angli imminuto numero belli Hispanici cogitationem intermittere nunciabantur. Philippus Burgundus, Ioannesque Vienna, maris Gallici praesectus, magni nominis Dux, palantes, vagos praedaque graues toto iti o nere magnis cladibus oppresserant. sic ex triginta hominum millibus, vir sex millia Burdigalam peruenerunt. Rei bene gerendae occaso osserebatur, pellendi Anglos et uniuersa Gallia: quos belli sortuna destituisse videbatur versa ad Gallos. Ludovicus Andegavensis Henricum monet, uti iunctis viribus Baionam in Tarbellas obsideant. ad tuendam nominis existia

maticia

855쪽

De Rebus Hispaniae.

mationem, ea rex pertinere visa est: si tantum virium fiduci eque inesse, per suasum hostibus esset, vi non tantum bello propulsando, sea etiam inserendo idonei elle viderentur. Obsella ea urbs ab Henrico est extremo mense Iunio. verum continuis imbribus impedita opera, commeatus inopia, finitima Cantabria ob locorum sterilitatem mul igne suppeAitante , sessis omnibus, re inisecta est discessum. & Ludovicus Andegaven is contra quam erat pollicitus venire non potuit, alijs curis districtus. In reditu Bertrando Gueuarae eius se

tiar principi innatij regulo, nauatae operae Lenitium eo tractu oppidum pr:emium suit Henrici Regis dono, nimia liberalitate prosus: quod posterire tractarent. Augusto mense Iacobus Balearis in Ruscinonensem agrum per- 1 ouenit. Dumerosae validaeque copibe sequebantur, quibus Aragoniae vires impares erant sutura ,si uniuerso praesto decertandum esset. vicit tamen eius gentis fortuna. variae manus vicinis locis dissipatae exiguo fructu sunt. hominum tantum & pecorum pro dar abactae. vis mala in Urgelitanum tractum potissi naum incubuit. Alia parte Bearnensis regulus & Gotisredus Recco Armoricus,

quibus ampla ditio ra Castella erat, siue Henrici permissu,siue sua sponte Eo

giae agros irruptione facta insessos reddiderunt. tentata oppida. villae agrique incenti. A Gratiatensi Franciscus Perellus interceptus,quem Aragonius in Angliam mari legatum miserat, auxilia pacemque eIpetitum. Catatu unis mercatoribus iniecta vincula. captae Graiaatensis nauis ad Tunetanum littus a Pe aorro Berna o Aragonio dolor stimulabat: simul Henrico Regi gratificari cipiebat. In tantis calamitatibus,tantisque periculis, quo se Aragoni j verterent unde euocarent auxilia r Henricus sanari Aragonium, quam perire mallebat, memor eius ope, tantum imperium accessisse. Ioannes Arellanus &Salmanticensis praesul ruri is de pace legati, Barcinonem appulere. Ipso tempore Vulconum Regina in Eburovicibus decessit, die tertio Nouembris. eius lacrymis multa marito scelera antea condonata suerant: nunc fratris Regis aures suis precibus obturatas dolebat. is bolor aegritudinem , & ex aegritudine mortem attulit. Corpus in D. Dionysi ad maiorum busta tumulatum est exequiae regio apparatu splendidae fati e . Noua marito inuidia ad populum , o concitata, eorum propinquis es necessariis vindicandis, quos hostium par tes in ea temporum calamitate secutos esse constabat. bona publicata, ipsi

exilio supplici sque mulctati. quae mala si ipsis auctoribus inflicta essent,vinclictγ dolor excusari potuit: nunc alienam culpam innoxij luebant. Grauius atque atrocius time, quam bello Aragonia uniuersa conflictabatur. aduecto ex Africa frumento, inopia vicunque leuata. id incommo9um salutem rebus attulit . hostium copiae eo malo compulsis, in Castellus sines discesserea 3 s principio anni milies mi trecentesimi septuagesimi quinti.ipse Halearis Prina ceps ex morbo continuo decessit. Corpus Soriae in D. Francisci sepultum Isabella, Montis serrati Marchioni iuncta coniugio fratrem in eam expedi- hotionem secuta erat , spe paternas iniurias vindicandi. ea Duce Gallorum copiae in patriam reductae sunt. Paterna iura Ludovico Andegavens ea te

se data, si armis Aragonios inuaderet. Vnde noua contentionum materia extitit, vix inter Aragoniae & Castellae Reges pace conciliata , opera

Ioannal

856쪽

Liber Septimus decimus.

Ioannae Castellae Reginae eo studio Alma sanum appulsar. venere e Archie piscopus Cesaraugustanus, Ceruelloniusque ab Aragonio legati. ijs agen tibus concordia pridie Idus Aprili; confirmata est, his con sitionibus. Eleo nora Aragonia Ioanni principi antea pacta, nuptura redderetur. Dos di cta ducenta forenorum millia: quae Henricus belli ciuil4s initio mutua ab Aragonio acceperat. Molina Castellae Regi restituta. Aragonio in belli sum prus centum octoginta florenorum millia pacta, certis pensionibus nume randa. Eius concordiae laetitia, quam diuturnam sere ominabantur suae quis que spei inguigentes, in utraque prouincia conuiuijs,ludis, spectaculis , publicaque gratulatione celebrata est. ex tantis moribus, tantisque tempestatibus in niuersam Hispaniam exoptatam tandiu tranquiJlitatem reuocari gaudebant scilicet, atque sperabant.

V IT hic annus non Hispaniae siustus, sed orbi terrarum uni uerso, quam lati gens Christiana fusa erat. Gregorius undeci mus pontis ex Maximus pontificium decus an veteres maiorum sedes, & celeberrima sanctitatis domicilia reuocauit Auenione relicta, ubi septuaginta annis haeserat:Romamq; delatus est, ut in ea urbe reliquam vitam exigeret, vir magnus,immortalique laude dignus. res in Italia turbatae absentiam Pontificum non ferebant Catharina Senensis vir go sanctissima, cuius a i Gregorium cluodecim epistolae extant salutaris con filii auctor praecipua extitis, aduersus dissuadentes Cardinales, in re certa pro priaque proprio ut arbitrio uteretur,elegantissimis verbis persuadens citii trandus Clahinus magnis honoribus in Gallia habitis, auctusque Longae villae principatu, Soriam , Attensam , Almasanum aliaque oppida, quae in Castel la data erant, Henrico Regi vendidit. ducenta septuaginta aureorum millia centies octies sestertium) pretium fuit. ingens ea tempestate pecuniae sum 3 o ma, redditis viginti sex Anglis nobilissimis, qui ad Rupellam capti erant,magna parte compensata. pro reliqua pecunia, obses datus Ioannis Arellani tilius, patri cognominis. nam regium arearium bellicis sumptibus exhaustum erat. Conficiendis Principum nuptiis, urbs soria delecta est ad vaseonum& Aragoniae fines pertinens. loci commoditate Rex Henricus inuitatus, vino tempore geminas nuptias celebrare constituit. Eleon ora Aragonia deducen tibus Lupo Luna Caesaraugustano Praesule & Ceruellonio legato, Aragonia nobilitate prosequente Soriam venit. Eodem Carolus Vasconis silius appulit. prior Eleonora Henrici filia nuptui collocata Maii mensis die vige simo septimo. is honor hospitibus basi ius. Iuni j octata odecimo die Iotin ηο ni, Castellae Principis & Eteonorae sponse coniugium cst initum. plautasti, faustisque acclamationibus ac ludas cuncta plena erant, non in ea ur be modo, sed in reliqua Hispania, ob spem diuturnae se licitatis hominum animis conceptam. Ferdinan3um Castrium Ioannae Castriae is stater germatanus fuit) qui superiori tempore ex Lusitania profugerat, in Anglia decessis:

857쪽

838 De Rebus Hispaniae.

dum spei imminet patriae armis repetendae nunciarum est: Angliaeque littora cognitum a Castellar classe praedis direptionibus; incendioque vastata. ductor Rrdinandus Touarius, Dux ea tempestate nobilissimus. Soria sese Henricus Burgos retulit sotis clarissimus domi selix Gallicis partibus unde tantum praesidii extiterat subleuandis intentus. Alsensus Gegionis Comes pactas nuptias aversatus iuuenili leuitate, in Galliam pro agit: Rupellamque mari tenuit.vnde patris diligent a aliquanto post reuocatus est. Obierat Manricus Toletanus praesul. comitia habita successore desgnando. Sacerdotes Toletani, quorum eae partes erant studiis scissi, pars petrum Fernandum Decanum Toletanum praeserebat: pars Ioannem Manricum ex Archidiacono Talauerae Auriensem ioprius. deinde Seguntinum presulem, Isuncti propinquum,fratris filium Ga siae Fernandi Manrici huic Rex impense fauebat quippe Arellani affini & ne cessario. Controuersia ad Gregorium pontificem reiecta, iis pulsis, vii xitio creatis, petrus Tenorius Conimbrica, ubi Episcopum agebat, ad Toletanam ecclesiam translatus est, eru sitionis laude ptiestans:quam halica peregrinatione obita, maximam ceperat Baldo praeceptore usus, prudentia ex multarum rerum usu collecta, atque animi magnitudine ea tempestate clarissimus Nobilissimi viri Vascones extincti: Rodericus Vrricius opibus auctoritateque prinstans, sui Regis iussu pompelone captus trucidatusque est mense Martio extre- 13 3 6 mo, salutis anno millesimo trecentesimo septuagesino sexto. male tecta destia a octionis consilia exitium attulere, cum Henrico Rege uti fama tulit, communicata, falsis ut ego arbitror rumoribus accommodata fide. nam pacem tam cito turbare voluisse quis inducat in animum ' Bernardus pompelonensis Episcopus Nonis Iuli j Anagniae in exilio decessit. Grauitas viri, & prompta liberias

inuisa Regi erat. in eius locum Martinus cognomento Calva cooptatus est iuris cognitione sacri profaniq; publici atqi priuati excellens ea tempestate.prorsus ut Baldo aequali iurisperitorum principi multorum opinione exaequaretur. Hi dericus Siciliae Rex Mesana obi jt ad sextum Kalend. Augusti, Maria

regni haerede Athenarum, atque Neopatriae. unde nouae spes, multisque principibus contentionum materia puellae coniugium,Siciliaeque regnum ambien 3 otibus, nouorum motuum consiliorumque expectatio, Aragoni s imperi j amplificandi occasio.

Libri Septimi decimi Finis.

858쪽

DE REBUS HISΡANIAE. LIBER XVIII.

E QV UNTVR tempora bello vacua praecipua tranquillitate insignia Hispani Reges quamuis legibus,institutis, lingua,animi causa j discrepates bello sessi a tam

multis affinitatis vinculis inter se constricti quiescebant: pax diuturna sere videbatur. cum Mauris coniugij commercium esse non poterat ob diuersam religionem: induciae ramen extabant. Lece triae Duci Castellae armis repetendae in tanta nostrorum concordia neque ficultas erat neque spes: es bellumao in Gallia nuper concitatum vigebat maxim Angli victores passim caedebantur, versa partium fortuna. Henricus Rex tanto imperio parto clarissimus ea tempestate habebatur.in Hispania belli & pacis moderator ad pacis artes conuersus castigare sagitia quorum maxima licentia suerat belli tempore : mores pristinos reuocare urbes,oppida munire:rempublicam uniuersam modis o

nibus augere. Aragonia modo nouis belli suspicionibus satigata Lugouico Andegavensi pro Baleari principe cuius iura persequenda susceperat, vicario substituto uti paulo ante dictum est sa caussa Montione gentis Aragoniae conuentus habiti sunt.eius belli defendendi agitata consita pecunia in stipendium imperata ludsis atqj Mauris uniuersa prouincia consulas ut promiscue indiceretur 3o populi & proceres recusarunt: parati tamen more maiorum suo sumptu regiis auspici s pro patriae incolumitate, libertateqj militare ergo magni delectus habiti, caeteraq; omnia ex belli usu compar ta grauissimi & omnium quae extiterant maximi. sic opinio hominum suit,quadraginta triremibus in Gallie litto re instructis,cataphractis equitibus ad quatuor millia.& pace cum Anglis constituta quod propediem fore videbatur tanta a Romano pontifice cotentio ea caussa adhibita eli uniuersae Galliae vires & copiae ne sese in Aragonius lines

infunderent,verebantur. Accessit noui atque inopinati belli metus, leui de caussa excitatus: vii ex paruis saepe scintillis, nisi tempestiue occurras, magna incendia concitantur. Ioannes Arellanus seguntinum Episcopum Je Toletanoclo episcopatu coram Romano pontifice disceptaturum, offici j causa prosecutus erat in reditu Barcinone coram Aragonio Rege a Rotae Vi ecomite confidenti animo iuuene ad singulare certamen prouocatur, per auellionis crimine ima

posto quasi ab Aragosio multis benesiciis obstrictus Iacobum Palestrem superiori tempore in prouinciam euocasset Vicecomitis partibus fauereAragonius

859쪽

8 6 De Rebus Hispani*.

visus est, Atellano cum ptimis insensus nulla ma ori culpa quam quod e us consilijs Castelli Rees multum & familiariter uterem haberetque intimum diem

certamini dicit ex eo die nonagesimum. Henricus in amici ignominia ipse violari sibi videbatur per legatos certamen excusatum. &ctim non impetraretur, quoniam Aragonius in alteram partem propensus esset, tria equitum millia praesidio affutura renunciatum . haud obscura belli denunciatio ea legatione continebatur. Itaque Aragonius conatu destititi consilium non ratione prudentius quam euentu salutare est habitum. Brugis, quod . ea tempestate nobilissimum Belgi j emporium erat Andegavens, Burgundisque cum Lece striae Eboraciq. Ducibus Angli data & accepta s le ad colloquium de pace conuenere. 1 opetrus Velascus regio cubiculo praes eius.& Alsensus Barrasa Salmatinus Episcopus ab Henrico Rege legati, si qua ratione inito inter principes foederi tertius accederet. magnus labor irritusque. ne Bononiae qui 3eae, in quam urbem 7 7 nempe locis finitimum proximo salutis anno millesimo trecentesimo septuagesimo septiino Principes commigrarunt,concordia sancita est. Eduardi Regis Angli sexto Idus Iulij defuncti importunus obitus praeclaros prancipum conatus,conceptamque omnium animis spem conturbauit bierat aliquarito ante

Eduardus Uvalii e princeps Richardus eius filius un3ecam annos natus auo Ecuardo successit. ita moriens testamento mandarat, nulla a patruis clarissimis Ducibus controuersia quod in ea temporum perturbatione labe ii insigne a opietatis & mod a1ae exemplum suit. Soluto Bononiens conuentu, surgundus qui iam in Hispaniam veni voti reus Compostellae templum aditurus D. Iacosi religione praesentiq; numine celeberrimum omnibus ossicijs & comitate gobiae ubi Henricus era herculius persoluto voto ressi)t in patriam Castellar

Rex Legione reliquum a statiue exegit hyeme proxima Hispalim abiit. Galliciselli impetus in Vasconis δitionem versus est Gallis cum primis insensis,ob rerum festarum memoriam Erant in Nort mannia petrus Mariaque matrem Reginam Vasionum in Galliam secutius innocentis artatis com nus eratione Rex

auunculus moueretur,iram l. temperaret in patrem conceptam. Eadem de caussa Carolus maior natu,noua nupta apud patrem relicta,quamuis dolente dehor 3otanteque socero in Galliam sestinauit. dati comites Balduinus artium belli ea tempestate peritissimus,lacobus Rua patri in paucis carus. huic data abs Rege mandata Anglos conueniendi: si Aquitania re/ὰeretur quas Angliae beneficiario, Galliae bellum inferre non recusare. nihil eorum quae gerebantur Gallum latuit.gua interceptus in itinere est de capto quaestiones tormentis habitae consesso, pitale supplicium Lutetiae in fictum. Balduino mandatum arces

tradere quas in Nortina ni aVasconis nomine obtinebat arcanis notis indicatis per quas intelligeretur haud dubium ipsus esse mandata Carolo ipsi princi

si vetitum e curia pedem ecterre petrus Mariaque statres Eretoli j capti auita Vasconit amplissima : in Gallia ditio uno impetu occupata. Eburovices mul- otaeque aliae urbes& ospida partim expugnata,partim in sdem v ccepta: Vasconisque conatus & facinora ea calamitate,qua gravior atque atrocior nulla earia terat,vindicati. Clahinus, Burgundus, Borboniusque belli Duces unum & alierum oppidum qua caussa incertum sed in fide tamen Vasconis perstitere.Che reburgum

860쪽

Liber Octauus decimus. 8 I '

reburgum Anglorum praesidio tenebatur mutuae amicitiae,pecuniaeque pignus priori tempore datum. Henricus a Gallo solicitatur,ut Vasconem praecipitantem, portunum': iniuriae,alia parte lacesseret belli inserendi causa principiamico & necessario non erat optimam sors attulit. querebatur ille, pa, superiori scedere pecunia: partem argenteam oblatam,cum auream deberent. nempe adulterata pecunia, genus etiam monetae commerciis ineun3is paciscebaniatur. eius iniuriae vindicandae studio, petius Manricus Castellae Antelatus precibus, gratia,pretioque inuitatus,vi Lugrunium,quod praesidio obtinebat. Vasconi traderet. praestanti fide heros rem omnem Henrico Regi aperit. Monetio ille uti spem Vasconis alat, atque specie Θe tendi municipium, attractum intra moenia capiat Re composita Vasco Lugrianium accessit quadringenti equites sequebanturi horum pars in oppidum praemissa est, ipso quia fraudem suspicabatur intra moenia se includere recusante capti is Vascones atque spoliati .pauci expedito animo manuque prompti sega seruati. in his regis vexilliseri Maratini Henrici virtus enituit, qui districto serro oppidanorum impetum tulit: deinde ἡ vicino ponte in Iberum subterfluentem desiliens se, vexillumq; conseruauit. Ab hec initio res ad apertum bellum de lucta. Ioannes Henrici filius bello praesectus Dur, in Vasconum fines populabundus irrupit. Guardia Via naque captae. Lagarra & Artaxona incens, odio implacabili pugnabatur nula o li omnium rerum parcitum in quam serrum ignisve saeuire possent. miserabilis rerum status:a duobus potentissimi; Regibus uno tempore Vasconibus bellum illatum vel alteri suturis imparibus: Haec salutis anno millesimo trecente i 3 3simo septuagesimo octauo gerebantur. Qui annus Castellae qui lem priuatim laetus fuit publice toti orbi Christiano mareime infaustus. Burgis, ubi Castella Rex morabatur bello intentu rei bene gestae in vasconibus laetitiam si ijs cotinusio locandis celebrabat. Also sus Gegionis Comes eX iuga reuocatus, is abellae Lusianae sponsae iunctus est inconstanti iuuenis ingenio,prauoque. soanna

Eleon oraque,& ipsae furto genitae Henrici filiae, Alsons Dia ij C6milis duo bus fili s prior Petro minori nupsit: Eleon ora Alsenso maiori natu pacta 3o est,ea tempestate apud Anglos obsidi in Gall1et, preti) quod pater ad Tritium

captus pro libertate erat pollicitus ea caussa dilata nuptiae irritae postmodum extiterunt. Romae ante sextum Kalend. Aprilis Gregorius pontifiet decessit. inseriae desuncti manibus data . vacuo pontificatu Cardinales ad successbrem deligendum euocati eos Romana nobilitas magistratusqj adeunt: ne Roma deserta,Gallia rursus repeteretur sapplices orant atque obtestantu Ecclesiae Romanae Romanum pontificem darent turbis nobilissiimae, unde origo religioni

ubi domicilium sanctitatis extitisset misererentur. additae minae metusque intentati: adeo plebem esse commotam vi verendum esset, ne quod atrox exemplum ederetur. Quatucr Itali Cardinale tredecim Galli, ad comitia conuene i o nerant ludijs voluntatibusq inter se discrepantes. multitudinis ad arma coit sternatae strepitus clamoresq: terrebant una vox exaudiebatur. per Deum crucifisum Romanum pontificem date,certe generis Italici. Eo metu proposito

Bartholomaeus fui illus patria Neapolitanus parensium Episcopia; Romanae ecclesiae praeficitur gubernator, ad quintum Idus Aprilis. Vrbani VI. nomen

SEARCH

MENU NAVIGATION