Io. Marianae hispani. e Socie. Iesu, Historiae de rebus Hispaniae libri XX

발행: 1592년

분량: 978페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

881쪽

862 De Rebus Hispaniae.

ino Jh venia ab Urbano Pontisce esset, cuius religione astrictus erat Lustanus ad instar Calatraue militum homo religiosus. stellae res periculo proximas Diui indigetes Hispani:e tutati sunt magis quam ulla humana industria. tametsi sese Castellae Re Za morae tenens, in omnes prospiciebat partes: nouaeque indies ex prouincia Galliaque copiae aduentabant. Legionem in quam primus impetus futurus crat valido praesidio muniendam curauit Ioanni Maniarico Compostellano Episcopo ea cura demandata. sed locis natura grauisus, pestilentique anni tempore morbi inter Anglos vulgati. unde crebrae mortes, tertiaque copiarum pars extincta est. praeterea commeatus, aut pabuli causa

palantes per agros, vagosque intercipiebant oppidani, nam pars maxima in iotide perstitio quae priori pesse grauior pestis suit. ego reliquum aestatis nullo magno operaepretio consumptum, nisi quod legationes inter principes missae sunt secialis ab Anglo nisi regnum redderetur bellum denunciaturus: a Casteblae Rege viri primarij, in quibus serranus erat Guadalupeus prior, eo templo recens Hieronymianis contributo ij Auris via se hostis tenebat,causas explicarunt cur Ioannes iure Rer esset Constantia paterna hereditate excluderetur. sanctis neptis eius cui regnum per vim occupanti Alsensus pater cognoπento sapiens iure paterno maledixerat, & quasi impium erat execratus, Cerdis successionis iure restituto: unde ipse materni generis originem duceret. de iniustis padilliae nuptijs mentio nulla. credo ut inter se vitium generis condo- 16 narent Haec palam consilio aduocato explicata: ex arcano prior Guada lupeus

optimum fore sui Regis verbis denunciauit, Catharinam Constantiae filiam Henrico iungi Castellae iuuentutis principi. sic viriusq; familiat iura connubi j lege firmari,atque in unum coalescere. id publice,id priuatim consilium salutare sore Gratissimum id Anglo suit honestissimaque pacis conditio visa. tamet-s,re nondum matura aliud prs se tulit:coramq; nisi regnum restitueretur, hello se temperaturum negauit, neque aliam pacis conditionem sere respondit.

Tritim Regum olitus. C p. II.

-IC res in Castella erant, ut in malis conditione tolerabili. quod non essent, continuo oppressi in praesens laetitia n futurum spes, ἐωipos e inclinata restitui minusque iam terroris ab hoste erat. Regionibus disiunctissimis continuata firme trium principum su-nera. in Hungaria Caroli Neapolitani pridie nonas Iuni j securi in caput impacta. pompelone Caroli Vasconis eo nomine II. ipsis Kalend. 13ar Ianuari j principio anni millesimi trecentesimi octogesimi septimi. tametsi ὀe

pno variant auctores, & nonnulli superiorem a 3scriboni. sed quoniam die Martis decessit diuersam opinionem sequamur necesse est V1xit annos quinquaginta quinque,menses quatuor dies duos es viginti regnauit annos septem ηος triginta menses duos, δies quinque & viginti Corpus in eius urbis aede maxima tumulo est compositum: Rex Aragonius petrus eo nomine IIlI. quarto post die Barcinone decessit annos natus septuaginta quinque regni anno quinquagesmo primo erpleto, minus diebus decem & nouem in exiguo & debilicoriore

882쪽

Liber Octauus decimus

corpore,ardenti vir ingenio, ambitione marima. omnia ad Icorem impe rij eo Rege comparata : unde Caeremonios nomen. suis p ijs cum opulentis Regibus bella gessit: ispeque violentiam sortunae excelso animo tolerauit.litteras,litteratosque coluit Astrologiae impense de3itu atque chalchymiae metalla commutare arte profitenti:si ars est,& non otiosorum potius & vanissimorum hominum praestigiae Corpus Barcinone primum sepultum: deinde popu-Jerum, uti ipse testamento mandarat, translatum. Neapolitano Regi amplifican3i imperii cupiditas exitio fuit. ab Hungaris proceribus ad regnum cape sendum Ludovico Rege defuncto,iure propinquitatis euocatus,atque ab Elisa-ro bellia Regina vi ὀua beneuolent e simulatione splendide acceptui Budar in conuiuio atque anter pocula ipsusmet fraude perimitur, hospitij iure violato, Mariam filiam paterna haereditate excludi dolentis Vsorem habuit Margari tam Ioannae minimam sororem Neapolitanae Reginae Ioannam alteram huius Coroli sororem, Ludovico Vasconis fratri nupsisse dictum est) ex ea liberos susceperat Liaislaum, Ioannamque deinceps Neapolitatos Reges, aetate

sexuque inualidos. unde noui in Italia motus, heliaque internecina ea iterunt. RexVasco superiori tempore leprae contagione ita laborare coeperatot corpus depasceretur ureretque. iustas caestrum iras vulgis homines Interpretabantur, ob ea quae impla & crudeliter gesserat seroci , auaro,crudelique ingenio praete-a o rea immensa libHine. Inde sabulam ortam existim horrendo vitae exitu semiustulatum decessisse lecti cortinis sorte incensis, linteisque, quibus corpus erat inuolutum avide concipientibus flammam: aod sulphureis balneis& somentis medicorum iussu curaretur. Filia sanὸ nutu minima,cui Ioanno nomen erat,

Ioanni Montsortio Duci Armorico pacta de mense septembri ad 1ponsum nauigarat: puella auis, atque atauis nobilis11ma, prole deinde numerosa felix, Ioannem Arturum,Guillelmum, Richardum,filias tres viro peperit: eoque defuncto Henricta Angli:e Regi nupsit ansas consequentibus: successit desun-cto Vasconi filius cognomanis, ea tempestate Castellar Regi assiduus .vnde pa.

terno obitu nunciato in patriam accurrens, parentis manibus iusta letioluit,3ρ MOX in procerum conventu; Clementem eo romine VII iustum videri ponatiscem pronunciatum. quod eatenus A ragoniae exemplo factum non erat in

certis suspensisque princ4pum & populi animis. Regum Gallia utque Castet

Jae gratiar id dari visum in , potius quam ad veritatis atque aequitatis regulam satiς expendi. & extabat a Castellae Rege nouum beneficium redditis Vascon arcibus,quae in ditione eius Castellae praesidiis magno numero obtinebantumpecunia etiam, quam pater magno pondere mutuam accepera condonata. Erant

etiam a Gallo & Anglo multa oppida & urbes, quae in Norimannia, alijsque locis occupata erant,recuperandareoque honestistimat legat)ones ad utrunque principem misy,in magna prouentu, spe. sic inter se Principe offic)js,& be- o nevolentia certabant quae pulcherrima contentio est.&passim nouo principi fauebatur, propter morum integritatem. facilitatem ingeni j atque hseralitatem nihil denegantis quod Jono clignum esscsad caetera quibus nemo ea aetate instructior Princeps fuit, congestis omnibus a natura, sertunaque bon1s: eo ς patri dissimillimus,unde Nobilis cognomerium factum est. Ex uxore Eteono

883쪽

86 De Rebus Hispanis.

ra Ioannam Mariam Blancam, Beatricem, Isabes lam: praeterea Carolum, Ludovicumque in minori aetate defunctos genuit, furto cotis edum Marescatum Gorte sumque Marchionem suturum Ioannam quae Eneco stunicae viro nobilissimo nupsit. Aragoniae regnum post patris obitum; Ioannes princeps suscepit odesto,mitiaue ingenio nisi iniuria naturam corrumperet. decubuerat is paulo ante Gerunci ex morbo grauissimo esperata propemodum valetudine. ex quo nondum plane confirmatus, neque paterno funeri interesse potuit negregni curam suscipere: tametsi respublica commota vehementer erat, Sibylla

Regina vidua fratreque Bernardo alijsq:viris primarias in iuga captis qui me- tu noui Regis suae saluti consuluerant. Magicarum cantionum , ijsque virum Iocontaminasse crimen Reginae impositum, Iudaei euiusdam indicio haud sati, idoneo sic visum est )de conscijs qu stiones tormentis habit atq; sicuti de manifestis rerum capitalium supplicium sumptum Regina eiusq; frater conseruata tametsi bona eorum nous Regine addicta sun leui compensationeannui vectigalis , unde Sibylla vitam sustentaret. Rege restituto, nillil prius quam de pontificum dissidio actum, uti moriens pater testamento sanxerat diris exscrationibus nisi esset obtemperatum. Barcinone in Episcoporum & procerum conuentu agitata causa diu multumque. Fundana comitia preserenda videri, pronunciatum pridie Nonas Februarij. Er Clemens omnium ordinum con sensu atque laetitia,pontifix sallitatur.sic Hispaniae multo maxima pars eius au- aospicia sequebatur: novisq; accessionibus factio ea vehementius confirmabatur. petri Lunae Cardinalis Aragoni j,qui a Clemente Legatus in Hispania agebat, diligentia, & auctoritate res ad exitum perducta. Ioanni Emporitano ob me moriam amicitiae,quae illi cum nouo Rege fuerat,in patriam reduci, melioraq; speranti vincula Barcinone iniecta.saepe apud Reges magna merita leui ossensione inducuntur, officiorum obliuione parata. Gallica arma commouisse crimen obtendebatur. De Sardiniae motibus pacandis, quod saepe ante tentatum erat, nouo conatu speque agitatum. & erant Sardi diuturni belli mali, domi ii dure i seruitutis iugo oppressi, finem calamitatibus oraban Semenus Areno sus ea re insulae pro Aragoniis praefictus, cum Eteonora Arborea,viroqi Oria sofoedus ea conditione sanxit:vt Arboreae principatus illis, Mariano filio & po stetis integer esset. de oppidis controuersi iuris, dati partium consensu iudices disceptarent atque statuerent quae eorum armis S praesdijs occupata teneban- id regiam ditionem redirent.sic in praesenti discessum ab armis est

Pax cum Anglis Iacta. Cap. XII.

ISDEM diebus belli ei apparatus motusque graues Lustaniam inter Castellamque erant. Beneuentum Angli equites sexcenti,parique numero sagittarij, reliqua multitudine peste consumpta, e 46 Lusitania duo millia equites pedites ad sex millia inuadunt:m nibusque prohibiti ab Aluaro Osorio praesecto leui pro munitione commisso certamine oppidum obsident ignobilia circum oppi3a capiunt. Rex Castell2 superiori clade cautior in proposito totius certaminis detrectan a perstaia

884쪽

Liber Octauus decimus 86

Hi perstabat. sic nullo magno operaepretio 3uo menses exacti sunt. quo spatio peltis lue nondum planὸ sedata & denuo resumente vires praeterea inopia commeatus,qui in loca tuta collatus erat, reliqua de industria corrupta, cum tantae uno tempore difficultates premerent copiaeAnglicae Lusitan aeqj, qua parte Mirobriga sita est,sese in Lutitaniam contulerunt.Milites morae impatientia, quibus in temeritate spes,caedes & vulnera praedae auiditate pensantur, iniecta inter Principes pacis mentione minori studio gerebant arma. metu depulso Gallica auxilia serius quam opus fuisset aduenientia, a Castellae Rege dimisia sunt, stipendij parte in pecunia parte alia in nominibus persoluta.Caduceatores adro Anglum in Lusitaniam de pace continuδ missi ad Troncosum oppidum mandatis expositis mite ac tempori locoque conueniens responsum tulere. taedebat

Anglos infaustae militiae:patriae , desiderium urgebat nuptijs Henrici Catha rinaeq:,quam unicam Lecestris Dux ex Constantia sitam haberet victoriae fructum compendio breui redire,nempe Castellae regnum. Ergo eae nuptiae in primis pactae. dos puellae dicta soria,Atiens a Alma sanum,Molina. matri Caraca in Carpetania Medina Campestrissime tum in ulteriori prouincia. Seacenta

francorum millia certis pensionibus numeranda erant praeterea dum Lecestris Dux uxorve Constantia vicerent, quadraginta stancorum millia annua promissa sunt. Haec summa scederis fuit Lusiano ingrati. qua causa portu urbe ad soluentes Angli, Batonam in Tarbellis tenuerunt irati Lusitano Regi, quod sestinatis nuptijs, nondum voti religione exolutus desponsam sibi philippam toro iunxisset. Simul Angli e Lusitania discesserunt, omniaque in Calaecis oppida, quae fuerant primo assuentu occupata, ad pristinam Castellae ditio

nem redierunt.proceribus,qui desecerant,venia data.prouinciae magna ex parite restituta tranquillitas, metus depulsus. missi denuo Baionam, ut conuene rat, legati foederis conditiones retractaturi, sacramentoque inuicem reddito,

acceptoque firmaturi. pecuniae a popularibus cogendae praecipua difficultas obijciebatur, multo maioris, quam pro eorum facultatibus. eo studio Vir uescae ineunte salutis anno millesimo trecentesimo octogesimo octauo con- 1 33ο uentus generales ex uniuersa prouincia agitaiti locorum propinquitas invia tauit,& quoniam Burgi urbs, aliaq; circum oppida, pestis contagione laborabant In ijs conuentibus institutum vectigal est,eius summae redigendae gratia: a quo neque viri sacrati, neque ingenui immunes essent: neque videbatur iniquum, quoniam de communi omnium libertate agebatur, communi sub

sidio reipublicae opitulari. sed ab eo initio ius libertatis imminui optimates conquerebantur, nihil non ausuri per 3esperationem. quae tan lem senatentia valuiti decretumque inductum. Soluto conuentu ad Calagurrim Regum Castellae &Vasconis congressus suit. Rursus Nauarreti, eorum principum colloquium habitum. Eteonora Vasconum Regina virum comitata o assuit: eiusque permissu in Castella permansit, valetudinem qua diu afluem sa confictabatur, natiuo caelo, quod praesentissimum remed1um esse consueuit, curatura. Catharina Lecestriae Ducis sita smato inter Principes scedere, in Hispaniam missa, palentiae propter urbis amplitudinem, subiectique agri bonitatem, sponsalia regio apparatu celebrata sunt. decimum aetatis iii annum

885쪽

866 De Rebus Hispaniae.

annum Henricus agebat Vatharina annos decem & nouem nata erat. ut Astu

rum principes vocarentur datum, more ex Anglia translato : Vbi Regum filia maiores V valliae piincipes nominantur. quod ab hoc initio susceptum ad no stram aetatem conseruatur, ut Castellae Regum maiores fili j, Asturum principes sint : quibus annis consequentibus Vbeda, Biatia, Illiturgisque sunt ad tectae. pace ad hunc modum inter Castellam & Angliam constituta, Constantia puellae mater, regio iam nomine abstinens, permissu Castellae Re sis Medinam Campestrem ad eum mense Augusto venit. benigne acceptae, ossiciisque omnibus, uti iura propinquitatis, & amicitiae nuper initae postulabant, cultae ad pacta oppida Opta urbs adiecta est, unde annui redi- ratus ampliores suppeditarent. praecipua liberalitas, sed regni amissi, compem salio non magna. Inter Regem & Lecestriae Ducem munificentiae certamen erat. aurea corona eximii decoris preri jque missa abs Lecestriae Duce. ad

dita muneri verborum gratia: regni iure abdicato, corona etiam quam suo capiti pararat cedere. pactae pecuniae conquirendae ratio eacogitata. conia

uenit uti priori decreto rescisso , in quo tantum offensonis erat , summa

ea per familiarum capita, mutui nomine imperaretur, eorum qui ante ea tempora in aerarios relati essent. ingenuis, virginibus, matronis, viris sa i cratis immunitas conseruata. Constantia ineunte salutis anno millesimo tre

centesimo octogesimo nono possessionem Caracae urbis sibi attributae adi t. ao Rer Madriti restitit. Quo tempore a Leccstriae Duce de mutuo colloquio, ad Castabriae Aquitaniaeque sines, per legatos appellatus, primum ventu rum se dixit: eaque voluntate Burgos sese retulit: ubi ieiuni j tempore, quod ritu Christiano obseruatur . ex morbo decubuit. spatio temporis interiecto sententia mutata. tametsi Victoriam accessit, unde Constantia ad virum dimissa erat. Legati Petrus Aiala, VIamae Episcopus, Fernandus Illesca, qui ex ordine Franciscano, Regi a sacris consessionibus erat, Lecestriae Duce conuento Regis valetudinem nondum plane confirmatam, annique tempus excusarunt: pyrenaei iuga nivibus impedita, gelu rigentia fore superanda. haec species obtenta. ex arcano colloquium Rex ὀetrectabat, quo3 3o Lecestriae Duci propositum esse cognouerat, eum a Gallica amicitia .li iastrahere. parque periculum os rebatur, siue principi recens scederato, ali quid coram negaret: siue annueret, iniquissimo postulato, tantis a Gallis Regibus benescijs obstrictus , in quo turpissimam ingrati animi notam incurreret. Actum de re tota cum legatas. 1j sui muneris esse negant quidquam nisi Rege conscio constituere: remque omnem ad eius arbitrium re uocari integram petunt. sic re insecta Victoriam ad Regem redeunt, ne sacta quidem Anglis potestate Compostellam religionis ergo adeun)i quo i reliquis nationibus datum erat. Calaecorum animos ne suo aduentu denuo ad studium rerum nouarum concitarent, ob belli superioris memoriam prouideba- otur. Quo tempore omnino quarto Idus Marti j Caesaraugustae dum templi pars reiicitur,cui ab Engratia nomen est opinione sanctitatis in ea urbe celeberrimum , dumque superstruendo operi fundamenta estodiuntur gemina sepulcra vetustate obruta sorte reperta sunt, D. Fngratiae,atque D. Luperlij.consecuta

publica

886쪽

Liber Octauus decimus. 86γ',

publica uniuersae ciuitatis laetitia & gratulatio eo pignore Diuos tutelares pro - pitios amplius fore existimantis. numini gratiae actae,supplicatioque ad omnia

templa insigni apparatu habita.

Ruis Coelia obitus. Cap. XIII.

UTVI inter Principes Leeestriae. Castellaeque colloqui j mentio intermissa est. Inter Anglos Gallosq: triennes induciae fictae:

succedenteque aemulatione virtutis ex longo interuallo sacrum

bellum repetitum. iunctis viribus Genua traijciunt in Africam Aphrodisium,quae urbs hac aetate Africae nomen habe obsidione tentata prouentus tantis molitionibus impar fuit. Hispania nondum quiescebat.Castellae conuentus segobiae habiti sunt: inde ad Lusitanum missi legati, quoniam in Gallico scedere utriusqj gentis cons derata principes comprehensi erant, quid animi haberet sciscitatum. negat ille a 3 se rem eam pertinere:r bus secundis insolens ferorque, neque satis reputans rerum humanarum inconstantiam:& nouo bello Calaecos impetere cogitabat. induciae tantum semestres

Ferdinandi Illescae diligentia impetratae: quem ego ea tempestate probum industriumque hominem fuisse comperio. Romae Vrbanus VI. decessit Idibus dio Octobris. in eius locum petrus Tomacellus patria Neapolitanus paucis post diebus cooptatus est. Bonifacij IX. nomen pontifex desumpsit. Tuda Calaeciae urbs ad Lusitaniae sines pertinens,quo primum tempore induciarum tempus transactum erat, a Lusitano obsessa, omnique conatu impugnara est subiectus ager incendijs, ruina, caede foedatus. Castellae Rex belli fortunam quam

auersam erat expertus formidabat: & Lusitanos successu seroces lacessere tutum non erat. ne tamen nihil agere videretur, Tenorium Toletanum praesulem, Martinum Iuantum opitulaturos praemittit. serum auxilium fuit, rebus perditis urbe capta. Eorum tamen interuentu induciae in sex annos inter tranque gentem factae. Tuda restituta, aliaque ab utraque parte oppida pro-3o ximo anno millesimo trecentesimo nonagesimo regni conuentus Caracae ha- is obiti sunt erum gestarum magnitudine, multitudine, varietate omnium celeberrimi. reserente Rege de regno abdicando actum:si Castellae imperium 3e posuisset, silioque de manu tra lidisset, Lusitanos eius & Beatricis uroris imperium haudquaquam repudiaturos. Decumarum ecclesiasticarum tertiam partem Clemens pontifex concesserat, ut eo blandimento Castellae princi pes deuinctos teneret, exemplo Vrbani VI. qui idem Anglis praestiterat. Ea se decumas Hispalim, Cordubam, Giennium , Murciam atque Cantabriam

retenturum dixit: caetera cessurum filio: proceres sententiam rogata, sese id passuros negant. pessimum exemplum induci. Regem, idonea marime aeta- o te reipublicae curam abdicare: tradere puero curis publicis impari. malo cogen)os Lusitanos, neque quidquam pro sano voluntate ficturos. Deinde de sactiosis relatum. iis incommune venia est concessa mo3o delicti poenitentiam benefactis approbarent. unus exceptus Gegionis Comes in custodia manens: cui insensus Rex ossines ad eum opprimendum occasiones saepe . iii a captarat:

887쪽

868 De Rebus Hispaniae.

captarat: secissetque, ni petri Regis calamitatis exemplum, ob similes eaedes

retardasset Vectigal militare ordinum consensu maius quam unquam institutum. Consueuerant milites hostili metu sublato, consenescentibus bellis ista prouincia vagari, res agrestium agere, serreque. sancitum, ut eorum multitudo ad competentem numerum redigeretur. grauis armaturae equites quatuor millia, leuis mille & quingentos, sagittarios mille cum suo iusto comitatu, ordinario stipendio ali: atque in praes/i3s, quarum videretur u bium collocati finem licentiae facerent. Sic militari, disciplina restituta, &arari j inopiae prouisum, imminutis stipendiis immunitate veniaque multitarum legum concessa. externa stipen ita faciendi facultas omnibus subta iota. rem haud dubio utilem,& a bonis postea principibus perpetuitate disciplinae firmatam. Erternis hominibus sacerdotia in prouincia dari usu re

ceptum erat, unde magna incommoda extare necesse erat: templorum culti

tum negligi sacerὀotum absentia: litterarum studia prouinciales non curare , nullis virtuti praemiis. Communi consensu constitutum, Clementem pontificem de ea re appellandum. neque enim iustissimis prouinciae votis repugnaturum putabant. priorum temporum perturbatione Castellae Vlterio rioris proceres in iura ecclesiarum inuaserant patronorum occupato nomine sacerdotes instituere soliti exiguo stipendio constituto ὀecumarum multo maximam partem, pro se quisque domum auertere, ecclesiarum iura occupare,da- rore,& auferte templis mercenarios sacerdotes atque temporarios Episcopis Burgens & Calagurritano, ubi vis mali incubuerat maxime, agentibus de ea re in conuentu est relatum. Rege ad aequitatem propenso praeclari ij conatus impediti regulorum intercessione, ne noua os sensione eorum animi irritarentur. Erat enim subditis paulo ante potestas concessa, a proceribus ad regios iudices prouocandi: quod aegerrime tulerant. Itaque ecclesiarum libertas sanciri non potuit: & illi morem per multas aetates continuatum, maiorum merita,pri O. rum pontificum veniam excusabant, ante concili j Lateranensis tempora:Alexandro tertio pontifice scilicet cum nouo decreto est cautum,ne decumas protini inuaderent, ne pontiscum quidem permissu.praeterea petentibus,ut Hen- 3 orici Regis testamentum, qua parte profusas donationes restrinxisse dictum est, nouo decreto rescinderetur, praeter speciosa verba: placere Regi dona paterna esse rata, nihil impetratum. Vno tempore a duobus Regibus Vasco ne atque Granatens legati Caracam venere , Ramirus Arellanus, Martinus Ayuarus pro Vascone dati senatu postularunt Reginam Eteonoram curata valetudine , qua causa discesserat impetrata venia , ad virum remitti. aequum non esse integra utriusque aetate coniugium dirimi. regium insigne, quod eatenus dilatum erat, more gentis utrique imponendum sere. De ea re, Fleonora Regina a statre Rege appellata: videri aequa virum petere: prosectionem continuo maturaret: odium illa gentis excusauit, insidias vi stae suae comparatas, veneno a medico Iudaeo praebito unde tandiu aduensa valetudine confictata esset. vim adhiberi regiae sceminae graue erat. leagatis tamen postulantibus datum, ut Ioanna maior silia, quoniam virili prole carebant, Roa ubi a matre erat relicta, primo quoque tempore, uti iactum est,

888쪽

Liber Octauus decimus. 860

remitteretur ad patrem. Qui reuocandi uxoris spe depulsus celeberrimo apparatu Pompelone in templo maximo regias insulas suscepit Idibus Februarij. regni libertatem,subditorum commoda iuratus, inunctusque de more, clypeo militari impositus,humerisque sublatus Rex a cunctis ordinibus proclamatur. totius caeremoniae Antistes Petrus Martinus Salua pompelonensis Episcopus. Petrus Luna clementis Legatus affuit, ali)que magno numero nobilissimi proceres a Rege Mauro Malacor praesectus legatus, insignes equos, gemmas,

vestemq: pretiosam splendidi muneris loco Castellae Regi attulit petenti inducie concessae. petruaenorius ArchiepiscopusToletanus insigni ponte Tagumio iungendum curabat, eo cui ab Archiepiscopo nomen est, ivataque casae riis L canae in pagi formam. loci commoditate Rex oblectatus, cum belli Lusitatii tempore Hispalim peteret, hac tempestate expetenti eidem praesuli dedit in colis eius oppidi vectigalium omnium immunitatem, Villae Francae hoc est, immunis, ab ea re nomine dato. idem Alcoleae oppido concessum, in cuius agro pons aedificabatur. Estat diploma regium in aerario sacro inter schedas templi Toletani, Garacae datum, pridie Idus Martii. Ferdinando minori Regis filio, cui Lara principatus erat oppidum pennasess additum, Ducis nomine corona capiti imposita, nullis extantibus soribus, quod collatae di gnitatis insigne erat:tametsi nostra aetate non Duces,sed Comites etiam coro-ao nam clypeis adiiciunt regiae haud absimilem. ex utraque regia Castellae atque Aragoniae insignia puero temperata distinctionis causa, & quoniam utrisque

Regibus satus erat. Sic adulto vere,iantisque rebus qua perfectis, qua constitutis conuentus Caracenses soluti sunt. mense Iunio cum Lusitano Rege,cuius in-

dies potentia confirmabatur Gastellae formidabilis induciae sexennes denu5 pacta .Romae pontiscatum gerebat Bonifacius eo nomine IX. patria Neapolitanus, anni superioris fine, uti paulo ante monstratum est, in Urbani defuncti locum subrogatus. eo concedente Olisponensis pra sui Archiepiscopi honore auctus est Con imbricensia spiscopo contributo. nostra aetate Portale-gris episcopatus pauli tertii Pontisci, Maximi venia recens institutus acces 3o sit. hoc aliaque multa blandimenta Lusitanis in fide confirmandis a nouo principe pontificeque per id tempus data. Segobia in aditu Castellae Viterioris sita

est urbs ampla, ciuium numero frequens,lanarum artificio, unde magnus ciuibus prouentus,quam re alia nobilior montibus ambientibus, qui perpetuis nivibus rigent, eoque per aestatem praecipua caeli temperie. eis se Castellae Rex Caraca prosectus contulit. Vicinis locis ad pagum Ras castiam Regis impensa structura monasterij surgebat, eius cui paularii nomen est, inter Carthusianorum domicilia ipso aedificii splendore, copiis, & loci sanctitate in Hispania celeberrimum Vallisoleti ara vetus in monasterij formam conuersa: unde Bene31ctini monachi uniuersa prouincia iura repetere nostra quidem aetate sodo liti sunt. Guadalupeum templum alijs sacerdotibus, quibus ab Alsonso auo datum erat, detractum, atque monachis, quibus a D. Hieronymo nomen est, attributum superioribus annis fuerat, regiae pietatis atque religionis, quae in Ioanne erat haec errant monimenta in Hispania. AEstate circumacta, Reginam quidem Madritu, praemisit : Henricum & Catharinam sponsam Iii a Talaue

889쪽

8 o De Rebus Hispaniae.

Tabueram hyematuros, regionis temperie ' amoenitate inuitatus. Ipse coh-silio in Baeticam sellinandi, ubi perturbatione temporum omnium sucinorum licentia erat, inualido legum auxilio quae vi, ambitulostremo pecunia iurbabantur fluxa magistratuum auctoritate, quae magna pernicies est, Comptu.

tum in primis abiit. Venerant ex Africa quinquaginta milites, proselsione quidem Christiani, atque Farfanes vulgo dicti: caeterum Matrocio Regi operam nauare soliti atque Africanae militiae assuefacti, ut sere quibus qui,

que in locis milites versantur,multum earum regionum consuetudine moueantur necesse est: equos magna agilitate incitabant, variosque orbes elegantia quadam implicare explicareque erant edocti. Eo spectaculo cum se Rer io' proceres oblectare cuperent, die Dominico, septimo Idus Octobris,sacris procuratis, egressi in vicinum agrum sunt, ea porta, quae palatio coniuncta est,& vulgo Burgensis vocatur. Rex studio incitatus equum quo ins-gni vehebatur in vervacto clim subditis calcaribus incitasset, loci inaequalitate sulcisque offendente equo, concusso afflictoque corpore ad re1ram praecipitatur: momentoque temporis extinguitur. O nullam constantem se licitatem agnumque rerum humanarum ludibrium, morteque ipsa tristius mortis genus. Quid regia potentia prosuit opes,comitatus, copiae t quid aetatis viridae decoraeque iuuentae sos, annum agenti trigesimum tertium' regnum tenuit annis undecim, mensibus tribus, diebus viginti. sub vitae finem Segobiae a o ipso D. Iacobi festo die insgne excogitarat, ex aureo torque ra3 ijs distincto columbae effigiem se ilicis, atque nobilibus ad praeclara facinora aut exemplo honoris specie obiecta incitamentum. verum eius morte res ea priusquam

confirmaretur euanuit.

Res Ara hiati op. XIIII.

AEC in Castella. in Aragonia Ioannis Regis mores a paternis degenerabant institutis. Ille vivido ingenio erat, bellaque ex sellis serendo imperium ampliscare semper studuit: belli & pacis ab

consilia utilitate magis metiri, quam honestate: Ioanni mitis ac tractabilis animus Lit,nis naturam fortuna corrumperet,aut grauis aliqua iniuria ad vindictam prouocaret.quietis quam belli cupidior cuncta tamen ad imperi j gloriam composita. aucupio venatrona musices & poetices

studi js de litus in primis suit sed cum splendore suπptuq.: ut pares imperio diuitiae,ijs oblectationibus vanitatiqj non sufficerent.neque dissimulatae voluptates aliae neque tecta luxuria. Regina ijsdem studi j s. ut sexus serebat delectabatur eoque viri potens erat. regia conuiuijs,cantibus, saltationibus personabat. puellae que in obsequiis erant psallere & saltare elegantius & frequetius quam necesse erat ingenuis. omnia instrumenta luxuriae visebantur. Praecipua prae- omia poetis, qui Lemovicensi lingua aliqu)d dignum ingenio ijsque moribus consentaneum cuderenti prorsus It legatione ad Regem Gallum missa id genus poetas conquiri , atque ad se mitti postulant. Prouocauit erus rei ma Vuencellaum Caesarem pudenda hominem ignauia, uti per legatos noui

Regis

890쪽

Liber Octauus decimus. 871

Regis amicitiam expeteret eiusque filiam Ioannam sibi in coniugium dari. morum smilitudo hudia concilicibat: tametsi quod de coniugio petebatur,dilatum in praesent , ac postmodum disturbatum est. proceres Aragoni j rerum

perturbationem ex Regis socordia non serentes, communicaris inter je consi1- lijs iunctisqj viribus Calasanctium anno superiori conuenerunt: quo tempore regni conuentus Montione erant. conspirationis princeps Alsonsus Villenae

Marchio Iacobusq; illius frater Dertusae Episcopus, praeterea Bernardus Ca-brem,alijque viri prancipes. Querelae de scripto propositae, missaeque ad Regem & conuentum summa erat: Militarem disciplinam labefactatam volu, io ptatibus. priscos gentis mores indies magis euerti. nec libidini, nec sumptibus, neque vestium pretio modum esse. Atque illud intoleran3um, ad unius sceminae arbitrium rempublicam verti: Carrocia haec erat, qua multum & familiariter Regina utebatur) plus in aula poste,quam grauitas illius aetatis sexusque conditio, & imperii maiestas postularet. vulgi & procerum querelas, atque sermones in eius potissimum nomen erumpere, neque a Rege & pegibna tamen temperare. certatum ab utraque parte minis conuitijsque & initium

belli ciuilis proceribus in fictiones diductis, quaeri videbatur. Regis mite

ingenium praesdio rebus suit. post multas altercationes principibus coniuratis datum, quod iuste petebatur. Regia lasciuia voluptatesque restrictae., e repetitae leges sumptuariae. & quod caput erat Carrocis,aula eIacta est nullamque ut deinceps reipublicae regiaeve partem attingeret, cautum. Sic irae consedere: paxque publica miaice lacessita tandem stetit. Noui tamen ex Galalia belli terrores ostentati. Armorici milites magno numero, Tomichus ad . decem & octo millia equitum fuisse ait ductore Comite Armeniaco, cui aegre erat fraternos conatus fiustra fuisse, in Ausetanos, Incligetesque sese magno impetu infuderunt, nulla belli caussa, uno tantum studio praedandi. villae vicique incensi. direpta oppida, abacta pecora. caedes factae. in Em poritanos Gerundensesque fines vis mali desaeuiit. Contractae raptim pro uincialium copiae.Raymundoqj Bagio Duce ad Cabanias oppidum iusto prae 3 o lio cum hoste certatum est. victi fusique Galli. Dux ipse earum copiarum Ma stinus in potestatem venit. secundum eam victoriam Rer, qui se Gerun Econtinuerat, ad omnem occasionem intentus ex ea urbe egressas, hostium copias, quae ex varijs partibus in unum corpus conuenerant, deleturus contendit. Gallorum vires impetu valent, mora consenescunt: uti tunc accidit

diuturna enim militia sessi, & superiori clade castigati, certamen deuata runt: seque superato Pyrenaeo monte in Galliam retulerunt, agro Ruscinonensi direpto veratoque: cum Vari otus Aruernus Regis Aragoni j auspicijs militaturus, Armeniacum Comitem in patriam retraxisset, dationis defendendae necessitate. Bellum in Aragoniae finibus gerebatur,& nouorum 46 coniugiorum pacta inibantur, Ludovicum inter Andegauensem alterius Lu

donici filium, qui se Neapolitanum Regem serebat, & Violantem Regis Ara gonij filiam. per legatos, Clemente pontifice Auenione disceptante coram& conditiones serente, pactae nuptiae. Maria Siciliae Regina Martino E1ericae regul Regis ex statre nato pacta est. sponsalia perpiniani data: uebi Rex

Iii 4 bello

SEARCH

MENU NAVIGATION