Io. Marianae hispani. e Socie. Iesu, Historiae de rebus Hispaniae libri XX

발행: 1592년

분량: 978페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

891쪽

bello defendendo intentus, veris tempore morabatur. In Sardinia noui motus Is 3 1 concitati sunt,principio anni millesimi trecentesimi nonagesmi primi: a Brancaleone Ona nulla memoria icti nuper foederis veniatq; impetratae arma quasi pro communi libertate correpta. fauebant Genuenses insulamque rerum n tiarum studio, Aragonioque imperio sessi. Sassaris urbs primaria aliaq: oppida&arces,pars vi,pars voluntate occupatae. Aragoniae vires imminutae erant nouae ergo copiae conscriptae atque Caesaraugustae ad quintum Idus Februarij omnes quicunque in ea insula possessiones aut oppida haberent,continuo praes-dio accurrere a Rege mandatum est. Quo anno Martinus salua pompelonens, Episcopus a Clemente pontifice honore purpurae donatus est: eumque pri- romum ea ecclesia Cardinalem habuit, virum omnibus animi & corporis dotibus praestantem ea tempestate.

E GIS Castellae lateri quo tempore equi casu affictus oppressusque est Tenorius Archiepiscopus adhaerebat praestanti vir, expeditoque consilio. Ergo reten orati tentorio ipso loco extructo acres custodias adhibet. exanime Regis corpus vestibus & somentis te sit. pro principis incolumitate quasi eius iussu votis & supplicationibus supe asr1 fatigantur hau i quaquam exaudituri extracto iam Rege sed a prudenti praesule prouidebatur,ut extracto tempore editrus in omnes partes tabel ari j urbes& oppida in fide confirmarent: proceribusque & spiscopis, qui diuisi stud ij serant reipublicie conturban ae facultas non esset. Quo consilio interdum nuncis vulgati Regem melius habere:dareque mandata. sed cum vultus non consentiret cum verbis omniaque timide ac perturbate agerentur, multumque ministri inter se arcano colloquerentur consultarentque,diu res contineri non potuit prima Beatrix Regina ad triste spectaculum accurrit, paterno ante spoliata regno, nunc etiam viduata viro nulla prole quae calamitatem leuaret. Henricus eodem percitus nuncio Madritum venit, iter proseqente Ferdinanὰo sta- sotrc.Agenteq; Toletano Archiepiscopo, cuius primae partes erant, in eo municipio vexillis de more effplicatis,Henricus primum in conuentu procerum,deinde per compita Castellae Rex proclamatur undecim annos natus, paucis adie ctis diebus. publicae lauitiae moeror permistus,tanto sublato principe, corpore noui Regis imbecillo unde Valetudinari j cognomen accessit. Conuenere tamen certatim tota prouincia proceres nouum Regem salutaturi rebus i in discrimine opem laturi nouas nonnulli fingebant spes rebus mutatis turbatisque, augeri ipsos copiis & potentia posse. assuerunt Fridericus Beneuenti Dux, petrus Tras amarae Comes Magistri militum Laurentius Figueroa D. Iacobi Gonsaluus Gui manius Calatrauar, Martinus Iuamus Alcantara , Ioannes Maiari- gocus Archiepiscopus Compostellanus idem regi; scrinij Magister.Alsonso Millenae Marchioni, qui priori tempore in Aragoniam discellerat insensus sic arbitror Castellae Regi, nunc eapetenti, seseque ea conditione assuturum pol licenti equitum praefectura concella a Rege Reginaque est, iudicium defuncti principis

892쪽

Liber Octauus decimus. 8ZI N

principis secutis , sub quo eum hon orem obtinuerat. neque venit tamen, alijs in Aragonia rebus implicitus. Extincto Regi postquam iusta magnificὸ facta

sunt corpusque uti ipse mandauerat Toleti in regio sacello est tumulatum:pro ceres in unum conuenere, ut inter se de reipublicae statu componendo disceptarent. venere urbium procuratores studio incitati patriae opitulandi. Ehonora

Sanctij Alburquerqui j comitis filia unica, & amplissimi principatus haeres,

prorsus ut ea tempestate locuples scemina vulgo diceretur, in aula versabatur. huius nuptias Beneuet1 Dux eius patruelis ambire cepit verum conatus frustra fuit Ferdis an io Regis fiatre praelato,ea lege ne prius ratae nuptiae essent quamas Rex quatuordecim annos esset natus, uti erat in Anglico scedere cautum, si quid Henrico ante iustam aetatem humanitus accidisset, perdinandum cum regno in Catharinae nuptias subrogari. Ea causa pleonora sacramento, nuptiarum pactum confirma it, lectissima puella forma, regia iudole, decem &sex annos nara : Ferdinandus aetate minor, iureiurando abstinuit. Dum de re publica disceptatur, petri Aialae ad quem Fuens alidae Comites genus referunt, indicio cognitum est, a Ioanne Rege testamentum conscriptum superioribus annis fuisse. conquirendum proinde diligenter visum est,priusquam certi aliquid statuerent. regiae schedae excussor omnes, atque testamentum inuentum ante annos aliquot ad Giloricum oppidum in Lustania nuncupatum, utidio superius dictum est. Recitatae tabulae in conuentu. varii animorum consecuti sunt motus. ac illud plerosque ossendebat maxime quod Henrici rutores usque

ad quintumdecimum aetatis annum instituti erant, Alsensus equitum Magister Archiepiscopi Toletanus, Compostella nusque, Calatrauae Magister, Nie-blae Comes Alsonsus Gusmanius, petrus Mendo a regiae procurator. his sex ciues Burgis, Toleto. Legione, Hispali, Corduba, Murcia, ex singulis urbibus singuli, aliorum ciuium suiffragio deligendi, adiungebantur. Res magna

controuersa agitata pauci desuncti Regis voluntatem ratam ese cupiebant. alijs testamentum abrogandum videbatur: quod conditori ipsi displieuisse multis argumentis & testibus confirmabant. Itaque ea sententia valuit:tametsi 3 o Arch1episcopus Toletanus comburi tabulas testamenti vetuit: quὁ3 in eo tem plo Toletano multa abs Rege legarentur, quae rata fore disputabat, ut caetera consulta & decreta rescinderentu De administrando imperio mox actum. &communi sententia rerum potestas Beneuenti, Villenae, atque Trastamarae regulis commendata, Archiepiscopis Toletano,& Compostellano, D.Iacobi &Calatrauae Magistris.e sedecim regni procuratoribus octo per vices spatio trimestri adiuncti proceribus collatis omnium sententiis,quod maior pars decreuiset id ratum fixumque sere placuit. Ea gubernationis ratio uni Toletano Archiepiscopo displicebat,in plures partito principatu, eoq; minori singulorum

potentia, maiori rerum perturbatione:atque Alfons sapientis stari lege malle o bat,unum,ires,quinque, aut septem Rege minori creari procuratores sancietis. victus tamen aliorum procerum importunitate, minisque consensit. Monetae genus Agni figura percusiae,quoniam nuper excogitata erat, & temporum vitio adulterata abrogari placuit: atque ex pristina serma valoreque conflari. AJ-

sensus Gegionis Comes vinctus, in Toletani Archiepiscopi potestate erat. eo I i i s rese-

893쪽

8 De Rebus Hispaniae.

reserente contendenteque Almonaciri arce Montem regalem translatus D.Ia-

cobi Magistro eius custodiendi cura demandata: donec maturo consilio de eius rebus communi consensu deliberatum esset. Fine anni Hispali atque Cordubae in Iudaeorum gentem saeuitum a populo est. illatae clades. domicilia Synagoga que eorum direptae.turbae concitator Ferdinandus MartinusArchidiaconus Migitanus per plateas concionabundus inualidis magistratibus, apud vulgus

spe prsdae,magis quam syncero religionis studio vis mali ex interuallo in alias P ispaniae regiones diffusa Toleti, tagrunij,Valentiae atque Barcinone, quasi signo dato ad certam diem Nonis Augusti in miserorum fortunas grasutum est. multi Christiani hominis ossicium datis nominibus, simularunt potius, 1 o

quam impleuerunt metus haud syncera voluntate impellebat. verum haec ali quanto post. Madriti in templo quodam procuratorum regni conuentus haberi soliti erant. Beneuenti atque Trastamara regul erro tecti in conuentum irrupere. cohortibus armatis locus circunseptus. ea res in praesulis Toletani pectus altius,quam vi facilὸ euelli posset, descenditataque proxima luce Complutum abijt,suae ditionis municipium deinde Talaueram concessit. ex ijs locis solicitare populos & proceres latieris non desstebat, atque ad arma concitare. pontificem Clementem,Reges Galliat atque Aragoniae monere: paucorum vi oppressam Castellae libertatem In senatu non argumento & ratione seὰ lingui petulantia. de rebus publicis & priuatis disceptari. Non publicum consilium 16 vigere, sed paucorum libidine regnum a3ministrari. In regia signa esse, in oppido ubi curia erat,milites vagari senatum nihil decernere,nihil a singulis pro sententia dici: terrore proposito ad paucorum libidinem circumagi: Defuncti,, Regis voluntatem quae sacrosancta esse ἡeberet, pro nihilo duci. Quod si regii, , testamenti tabulae contemnebantur, quas in procincta ac perturbate factae, id ,, enim nequitiae velamen pra tenditur, quid regni leges a sapientissimo Rege, , promulgatae an eum etiam parum animo valui se, consectum annis & labori , , bus contendant ' Ne ergo senatus iti3icio, neque regni publico consensu statu- , , tum esse putate,quod paucis collibitum suit ac rebus potius perditis Regi mino, , ri,cuius aetas ludibrio est, regnum quaestui,opem ferre maturate. quod per om- 36, , nia numina, & quidquid in terris sanctum est; melior & sanior regni pars, , oramus, obtestamurque. Beneuentanus Toletani Praesulis exemplum secutus, insalutato Rege Beneuentum discessit, seseque cum Toletano coniunxit. accessit in partes Villenae Marchio. missi ad omnes legati: ut quoniam regni

conuentus futuri erant generales, venire non recusarent. certe pro se vicarios cum potestate mitterent, frustra is conatus suit. variae facto excusatio

nes praetensae. Dominicus s. pontii Episcopus ex praedicatorio ordine, praestanti vir eruditionis opinione a Clemente pontifice Legatus, geminas litteras attulit, ad Regem, regnique procuratores. summa erat. Dolere eum op-ptimi principis inopinato tristique casu: atque ex eo intelligere, quanta sit ηυinconstantia humana felicitatis debere eos aequo animo ferre orbitatem atque in unam reipublicae iuuandae concordiam pari voluntate incumbere. publicamque regni salutem priuatis doloribus atque cupiditatibus potiorem arbitrari. quod ut sacerent,pro iure paterni imperij mandare. Eo legato ultro ci

troque

894쪽

Liber Octauus decimus. 8n

iroque commeante, de concordia inter proceres actum, nullo fructu. Α Regiabus Galliae atque Aragoniae legati eadem de causa venerunt cum ijs scedus in stauratum, ac nouo iureiurando sancitum est. Vasconum Regis legati praeterea, Eleon oram Reginam ad virum remitti postularunt eo loco suturam, quo

erat consentaneum De ea re appellata, quae fratris preces reiecerat,pueri conatus facile ijsdem excusationibus ludificata est Interea a Toletano praesule deleactus habit conquisita auxilia: species erat reipublicae liberandae:sed ut est prona ulgi in deterius persuasio,plerique existimabant, occasiones captare uniuersae administrationis occupandae, profunda ambitione hominem, personarao quam sustinebat nulla memoria. legationibus ineundae concordiae ratio semel& iterum tentata: & cum nil proficeretur,vim veriti regni procuratores,atque

Madriti munitione disses, cum Rege Segobiam abierunt. Trastarnarae Comes Magister equitum creari cupiebat: idque Ioanni Regi suisse propositum dum viveret, disputabat. Villenae Marchionem eo honore detracto irritari, in ea

rerum colluuione, sanioribus non placebat. temperamento excogitato, septuaginta millia aeris annua in praesenti,ex regio fisco Trastarnarae regulo constituta quod Magistri equitum stipendium erat:in posterum nisi villenae regulus mutaret, a fictroneque recederet, honor quem ambiebat promissus. quod paulo post factum est. Sequebantur Toletani partes Alcantarae Magister , & Die - α , ghus Mendo a , is ad quem Insaniatus Duces copiis & litione hac tempesta te praeualidi generis originem reserunt Exercitus consatus: in quo mille quingenti equales erant, pedites quingenti. cum ijs copiis coniurati Valli soletum perueniunt, quo Rex se contulerat: ad vicini suminis ripam posta castra sunt. Vasconum Regina, quae se Areuali tenebat, periculo percita, ne pars cum parte consigeret, pari damno sue victoribus sue victis coniuratis regijsve,utros que adeundo, magno labore,magna contentione impetrauit, ut colloquium de pace esset.peratio oppido designato conuenere die dicta eg utraque parte proceres. alluit Regina ipsa virili animo scemina, Clementis ponti cis Legatus

rogat in conuentu Toletanum praesulem Compostellanus: cuperet ne rata esse 3o omnia quaecunque defuncti Regis testamento sancita erant. ad eam vocem Toletantis cunctatus dolumque veritus,id agi ut seneuentanus alienaretur. quoniam in regni procuratoribus eo testamento nominatus non erat: placere sibi

respondit, ea tamen lege, si tres alij proceres accederent Beneuenti, & Trasta marae reguli ex regio nati sanguine, atque D. Iacobi Magister opibus & clien telis in primis potens. id publice & priuatim sere salutare, tantos principes areipublicae procuratione non excludi. Asensere aduersari j ante discrimen se roces, in periculo paui31. cautumque uti eo scedere confirmando Burgis generales conuentus haberentur dati obsides virorum principum sti) Ioannis Mendo ae regiae procuratoris, ad quem Montis acuti, Almasanique reguli genus re-

o serunt, petri Aialis. Dieghi Sunicae, Alsons Cerdae. sic in praesenti discessum quidem ab armis est. Ibris ere itiones malam

895쪽

8 6 De Rebus Hispaniae.

O L p T A NI praesuli, p,rte, nouo scessere haud obsevia coinfirmabantur:plusq; unus auctoritatis & virium habiturus videbatur,quam omnes aduersarij,& suis opibus validus, &noua trium principum accessione sermidabilis. id intelligentes Compostillanus &socij omnes ingenij & industriae neruos ad imminuendam illius potentiam conserunt. Consilio inter se communicato Alsons Oe pionis Comitis liberandi,at 3: in pristinam ditionem restituendi auctores eri-1tunt. satis aerumnarum pertulisse satis poenarum esse datum. sic ille mutatione temporum euasit,ad Regemque deductus est.Burgis ubi conuentus agebantur, de scedere nuper icto 3isceptatur. negat Compostellanus assensurum, nisi Geia 1 o gionis Comes quartus tribus proceribus accederet, pari nobilitate potentiaq: dolet Toletanus suis se artibus peti .diducti in partes ipsi ciuitatum procurato

res. res magna altercatione agebantur. nouorum motuum metus iniectus. para

trum consensu delecti iudices controuersiae,Gonsaluus Episcopus segobiensis, atque Aluarus Martinus,utriusque iuris publici & priuati peritissimi,caeterum, & ipsi inficti partibus eoque consensu nullo principio haec anni millesimi trecentesimi nonagesimi secundi agebantur. multis in ea re diebus & laboribus

consumptis conuenit tandem:quatuor proceribus,de quibus controuersa erat,

ad reliquos adiunctis regia vectigalia diuidit tempora imperi j singulis consi1-

tui:ita ut semestri spatio quini rempublicam procurarent:cessarent alij.ea com a Spositione tranquillitatis spem prouincialium animis conceptam improuisus casus repente conturbauit. Diegnus Rogius ex Gegionis Comitis familia e ven tione rediens a duobus Beneuentani asseclis trucidatur, hero haud ignaro se vulgo persuasum est unde magna inuidia flagrare coepit. sngalis consderantibus qualis futurus esset accepta potestate, qui id specimen saeui animi ipsis initi js praebuisset. ergo rebus mutatis,retractatoque scedere defuncti Regis te stamento stari placuit eu modo condition ut quoniam Villenae & Niesiae re guli aberant,dum euocati denuo regiis litteris venirent, eorum partes Tolet nus praesul impleret, quasi utriusque vicarius cum iure trini su ragij.Duci Beneuentano, & Gegionis Gomiti ex regio fisco, stipendii nomine centum atris myriades annuae, singulis designatae. datum praeterea Toletano, ut regia vectigalia dimidia ex parte penes ipsum essent: unde eos sumptus compensaret, qui paulo ante contrahendo, alendoque exercitu facti erant, publica xtilitatis caussa. sic ipse praedicabat, credique cupiebat. & quoniam induciarum tempus exibat, quae pactae cum Lusitano erant, neque fatis virium ad bellum instauran3um: communi consensu legatio ad Lusitanum missa est cuius legationis principes suere Ioannes serranus Seguntinus Episcopus atque Die-glius Corduba Castellae Marescatus, nobilis in primis potensque. unde figabrisue Gabrae Comites, generis stemma perpetua serie deducunt. Nieblae Comite in curiam euocato, graues Hispali motus extiterunt. Maris praefecturam ηοAluarus Gusmanius illius propinquus obtinebat. Dieghus Mendo ius pro ea gratia ' auctoritate qua apud puerum Regem valebat, dari sibi cupiebat.

Irtraxeratque in partes Ni eblar Comitem, aliena calamitate studentem,nouumssi & potentissimum amicum conciliare. ea irarum causa grauissima. pe-

896쪽

trus pontius Marchenae regulus, iunctis cum Aluaro Gusmanio viribus uispalim occupat. Nieblae Comitis amici & necessarij ad unum omnes urbe exacti. Segobiam propter loci firmitatem ciuiumque fidem abs Rege itum est. eo ex Lusitania allatum: Regem Lusianum a scedere aures auersas praebere. Henrici Regis aetas contemptui erat, & ex procerum Castellae discordia rei bene se rendae occaso existere videbatur. praeterea Beneuentanus Dux, qui publicam inuidiam non serens , & ne testis deformis acceptae ignominiar in curia viseretur, in patriam discesserat, rebus Lusitanis fauere nunciabatur, Beatrice

Regi, Lusitani filia notha desponsa, ingenti auri pondere dotis nomine pro-ro misso.aegre id habuit Regem & proceres reputantes,quantum momenti acces surum Lusitanis esset, Beneuentano in paries attracto magnis opibus & clientelis, finitimo principatu. Eteonorae Alburquerquij Comitis nuptias interceptas, accusabat ille dolebatque ea caussa Rogium intersciendum curasse credotum, cupiditati repugna tem . quod si Ferdinando Θetracta sibi redderetur L eslὸ Lusitanam conditionem esse repudiaturum: consilio inter proceres collato, parere necessitati visum est. Areualum in ulteriori Castella nobile munici-plum, nuptiarum celebritati designatum. quam rem incenso studio ambierat, eius copia fastidium peperit repente j mutata voluntate destitit. sue id lit,sue inlidias & fraudem vetitus in s deris specie,certe ad Lusitanum coniugium ac denuo animum retulit. Toletanus p taesul haud ignarus quantum periculum rebus immineret, pro ea gratia & auctoritate quam penes Beneuentanum obtinebat , ad eum citato itinere prosectus est. V lenae Malchionis filiam conis gem pollicebatur: auri pondus dotis nomine, non minus quim quod in Lusitania octerebatur. recusat ille conditionem: sibique,externo praesidio opus esse

ait, aduersus inimicorum potentiam: quorum erat magnus numerus in prouincia, opes amplissimae. ergo nihil prosectum. tantum in reditu a Toletano praesule Senticae hoc est Tarnorae ciues in fide confrmati: villaisanoque arcis Praefecto suspecto, ne eam Beneuentano traderet pro litionis facultas sublata, praecipua turri templi maximi, cui a Saluatore nomen est, quam occuparat o praesidio, detracta. Erat annus in aestatem extractus: cum ex Lusitania , quo

legati de pace amandati sunt intellectum est, nahil ea legatione sui se pro sectum. tametsi ad sabugaliam oppidum in utriusque regni finibus ubi prior

Hospitalarius pro Rege Lusitano cum ipsis conuenerat, supremus conatus erat adhibitus. res ad bellum respectare: Lusitanos ex memoria rerum gesturum spei imminere ditionis ampliscanda 1 nec nisi suo commodo stellus facturos. Beneuentanum quingentos equites sub signis habere:peditum ma gnum numerum cum ea manu ad pedrosam habere castra, quod oppidum prope Taurum in Vaccaeis stum est. Magna regni procuratoribus iniecta cura : ingens popularibus metus reputantibus ad intestinas difficultates ma- o laque quantum periculi accederet, nouo bello concitato. Ergo Rex Medi nam

Campestrem abi j t. uniuersa ditione militares delectus habiti. bellico strepitu, armorum apparatu cuncta personare. Eo maiori terrore, quod a Mauris

alia parte bellum imminere videbatur Mahomadis Grana tensis Regis obiatu: cui huius anni principio importune sane defuncto,magnoq, rei Christianae

incommo

897쪽

823 De Rebus Hispaniae.

.incommodo nam nostrorum amicitiam perpetuo coluerat) Iu ephus situs successit, ingenio haud absimillimoribusque,atque pietate: qui superstite patre, multis Christianis libertatem restituit eosque in patriam remist,nullo redemptionas pretio, sed propensa de nostra gente bene merendi voluntate . quod illi Regi ficto malo stit. Quatuor genuerat filios Iugephum Mahomadem Halim, Hametum Mahomad ardenti spiritu iuuenis, nullamque spem regni nisi in

fraudibus habens, aetate m1nor patrem criminan3o, quasi nomine tantum Maurus esset, re & ex arcano prosessione Christianus, multos in partes a traxit, vitio humani ingeni j rerum nouarum cupiditate concitatos,&prauae superstitionis studio incensos. Eo res a paruis initiis processerat, ut pericu- Iolum ellet, ne pars cum parte armis certaret, pari utrinque gentis malo cla- deque. aderat Marroch Regis legatus, vir a multo rerum usu collecta prvidentia , ut in ea gente admirabilis. eo annitente, dissidio sublato inter patrem& filium, pax in praesenti quidem composita est. ne potentia imminuta ciuili bello gens Maurica praedae esset hostibus prouidebatur,ad omnem occasionem, eius imper1j Θelendi intentis. Moneant, inquit, vos utriusque temporis docu-

, menta ne cotumaciam cum pernicie,quam concordiam cum securitate malitis., Nostris dissidijs, nulla hostium virtute, maximae clades acceptae. quid nunc, sere putatis, nouo tumultu concitator parenti quamuis impio, filium obsequi, consentaneum est. in eius vitam conspirare, quid aliud, quam naturam inue Io, tere & ima summis, summa infimis commutaret Quin potitis iunctis viribus, , in hostium sines irruitis, iniuriae opportunos propter infirmam Regis artatem, , dissentientes procerum inter se voluntates, belli Lusitani metum. Ad has voces rebellium studia repente conquieuerunt. Mahomad in patris se potestate sere dixit. mox in Murciae sines impetus factus, ea parte ubi Eliocr

ta sita est, nostris Lorca. vastati agri. achar praedar. Septingenti equites erant,

peditum tria millia. his obuiam factns Alsonsus Fagia us cum centum &septuaginta equitibus, quadringentis peditibus, magna eos strage cecidit, seditque,ablata praeda. magno metu Hispania liberata quo metu belli etiam Sardici apparatus classe Barcinone instructa per causam Sardiniae repetendae, soubi Brancaleonis armis urbes & oppida occupabantur, disturbatus est. Acce pia Mauri clade castigati, maiorisque mali metu, ad pacatiora consilia animos reuocantes,inducias petierunt, impetraruntque:reputantibus nostris plus gloriae atque periculi e Lusitania instare : eoque bello, aut composito, aut prosigato, Mauros in caetera victoriae praemia facile accessuros. Augebatur Lusitanus numerosa prole, quatuor filiis continuatis serme annis ex phi lippa uxore susceptis. Alsensus, qui ad iustam aetatem non peruenit, Edua dias cui regnum fata destinabant,prioribus annis nati sunt. hoc anno septembris nono die Olis pone petrus in lucem prodiit Conimbricae deinde Dux: &sedecim mensibus elapsis Henricus cui Viseum principatus stit, eius militiae 4o

Magistro cui a Christo nomen est: rerum caelestium atque conuersonum peritia maxima. Quo praesidio arque animi magnitudine Oceano enauigato, intima Asticae littora explorare primus, atque aperire tentauit. unde posteris occasio in ultimas Orientis oras circunducta Africa nauigandi, magno splen

dore,

898쪽

Liber Octauus decimus. 8 9

dore, sama, prouentuque gentis Lusianae , uti alio loco commodius est ex plicandum Caroli Regis Galliae eo nomine vI. mens conuulsa erat,suroreque percita eet inopinato miserabilique cultu. Magistrum equitum Lutetiae ex aula redeuntem noctu, Crao vir nobilis aggressus multis vulneribus inflictis pro mortuo reliquerat,seq; ad Armorici: Ducem ex fuga recepit inde irae in utrunque Regi, quae semet vindictae mora atque difficultate accendit. dedere homi nem iussus Dux non parebat: se tamen neque auctore neque conscio sucinus factum excusabat. Rex delectu habito vindicare iniuriam parabat. EI Cenomannorum urbe, iniquissimo anni tempore maximis solis ardoribus sub me ic ridiem praeceps abijt. vix ad alterum ab urbe lapidem peruentum erat,ctim imuisus eum furor corripuit. stringit repente gladium. unum & alterum interimit, vulnerat alios:equo tandem delapsus pro mortuo inter manus Cenomannos reportatur. adhibita curatione ita restituitur, ut ex interuallo mente periclitaretur vacillaretque. unde magna mala Gallicae genti extiterunt Rese curis grauioribus inepto, rerum procurationem multis uno tempore proceribus ambientibus. Ioannes Iuvenalis Bellovacorum pontifex Carolum in eo surore

nihil molestius tulisse ait, quam si quis Angliae Anglorumque mentionem iaceret. purpureas cruces,quae Anglis pro militiae resera sunt,plurimum execrari solitum.credo quod insanis & dormientibus eae potissimum inerrant menti,ao atque oculis imaga ne quibus sani vigilantesve maximὸ mouebantur.

Inducti cum Lositanis facti. Cap. XVII.

' RIDERICI Beneuentani Ducis pacandi in partesqj trabendi cura Castellae proceres solicitabat. Toletanus praesul nullum reipublicae laborem negare fas esse cogitans, & nouis propositis conditionibus eius animum secti posse considens, rebus alijs neglectis ad eum maturare constituit principio anni mille smi tre- 1 3 9 scentesimi nonagesimi tertij. optimi presulis precibus &auctoritate id modis

3o datum,ne Lusitanas nuptias maturaret, donec induciae, de quibus magna contentione agebatur pactae elient. ut ad Regem veniret militesque dimitteret,ad 3uci non potuit, multis inimicis,praepotentibus aes icis: quod erat necesse Rege minore,neque sui penitus arbitrii turpe autem illis rempublicam gubernantibus se in curia conspici, nulla apud Regem auctoritate. Digresso Toletano, rursus Sentica urbs in periculum venit, ne a Beneuentano caperetur:sed conatus eius Villaifani inconstantiam dedendae arcis consilia agitantis,compostellanus Toletanus y Calatrauae Magister magna celeritate occuparunt, ciuibus sua praesentia in fide confirmatis, munita urbe. Beneuentanus, qui cum copijs in ursis conspectum venerat, ea spe depulsus, alio impetum vertit. Maiorgae 46 arcem Alsensus Cerda obtinebat, Perdinan31 regij fratris nomine. eo dedente, in Beneuentani potestatem venit. acceptae iniunae dolor stimulabat, quod bo nore esset spoliatus ex Ioannis Regis testamento,quem an perdinandi pueri aula ostinuera familiae procurator. v rebat etiam Vallaisanum, lictoris munus, quo pater erat sanctus senticae,ereptum esse. ea inconstantis fidei caussa erat ut solent

899쪽

886 De Rebus Hispaniae.

ut solent homines dolori indulgere magis quam ossicio satisfacere, nulla fama

memoria.eo minus iidus sere putabatur,perluasumq:,ut annuo vectigali concesso,arcem traderet Gonsaluo sanabriae Bietis a ,hoc e Liae simiae ciui eius sanabriae filio quem ad Montielem captum se isse monstratum est, Petro Rege interfecto.Henrici Regis curia senticam migrauit, vi locorum vicinitate comm dius de Lusitano scedere ageretur.Beneuentani gratia potentiaq; indies minuebatutimultique consilio mutato,eo relicto sese ad Regem conserebant Retra.ctandis scederis conditionibus multi menses consumpti sunt. re diu multumq; iactata onueuit tandem,ut Sabugalia Mirandaq: superiori tempore de Lusta nis capiae redderentur Castellar Rex Beatrici nouerca ,Ioanni, Dionysoq, eius aqpatruis,quos in Castella detineri dictum est, Lusitano regno recuperando, quo se serebant iniuria spoliatos nullam opem communicaret. idem Lusitanus sacere si qui vellent Castellae fines inuadere. Captiuis utraque parte libertas esset. Iis legibus induciae annorum quindecim pactas: cautumque vi duodecim obsi des in Lusitani potestatem darentur, procerum Castellae filij. id unum muta- tuae: latiq; Hispal1,Corduba, Toleto, Burgis, Legione, Sentica ex singulis urbibus bini obsides primatijs ciuibus nati. sic foedus sancitum: Olisponeq; & Burgis ubi Reges erant Castellae & Lusitaniae,magna utriusque gentis laetitia voce praeconis promulgatum Maio mense dimidiato:turpe quidem atq; ignominiosum Castellae Regi. sed est prudentium virorum, malis reipublicae temporibus roobsecundare: meliora in voto habere,quaecunque tolerare.

AE induciae, quantum prouinciam uniuersam recrearunt, iurarinae tranquillitatis spe, tantopere conturbauit Toletano praesuli irrogata iniuria. Externo timore depulso, intestina 3issidia con firmata sauebat Duci Beneuentano Toletan s praesul:Ioanni Velasco regio cubiculario utriusque amico & necessario maiores honores haberi cupiebat augerique stipendium,quod ex regio testamento magna soex parte erat imminutum: & cum non impetraret, curia abire constituit. vertati alii proceres, ne nouorum motuum ea occasio existeret, propter amplas opes,ditionemque, Toletani excelsum animum, omnisque iniuriae impatientem:consilio inter se & cum Rege communicato, eum in aula Ioannem velas cum domi suae capiunt. erat 1s opibus & clientelis validus, nuperque accesserat Villat pandum dotale municipium) eius Velasci sim, quem ad Olisponem decessisse dictum est nobilissima familiae conditor:vnde plures Magistri equi

tum continuato honore, nostra tempestate extiterunt. capti etiam petrus Vra-

mensis Episcopus Ioannes Fufetensis Abbas. iniicere viris sacratis manus,pudori non suit. publica tranquillitatis species obtenta .sentica ubi capti sunt,pa ηοlentia, atque salmantica sacris interdictae. Itaque aliquanto post dimissi omnes sunt: cum Toletanus Talaueram, Complutum, obsidum loco tradidisset, praeterea quatuor propinquos.Ioannes Velascus soriae arcem,quam Regis nomine obtinebat. Anathematis religione Rex & proceres ex eo facto erant deuincti.

900쪽

Liber Octauus decimus. 88s

vincti. Eius procurandae potestas Dominico pontificio Legato Albiens tune Episcopo ficta est, iis litteris,quarum eremptum subilcimus ex Toletani tem , , pli schedis. Impleuit amaritudine mentem nostram nunciata nobis nouiter, , venerabilium fratrum nostrorum Petri Archiepiscopi Toleiani, & Petri Epi- , , scopi Oromensis & dilecti filii Ioan is Abbatis de Fusellis in ecclesia palent in. , , captio seu detentio personarum per nonnullos tam ecclesasticos quam laicos, , , Henrici Regis Castellae & Legionis illustris tutores,consiliarios & subditos ac , , de mandato & consensu Regis ipsius perpetrata .dolemtis siquiὀem & mconso, , labiliter contristamur ecclesiae sanctae Dei his maestuosissimis temporibus tamio afflicts & multifarie desolatae,necnon schismatico dissidio miserabiliter lacera, , tae, super tot suorum vulnerum, per dictum Regem ipsius peculiarem filium, , & praecipuum defensorem superadditum existere tantum vulnus vertim quia , , sicut pro parte dicti Regis expositum nobis suit, in captione seu detentione, , praedicta, quae ex certis, iustis & rationabilibus caussis, personae Regis eiusdem, , & regnorum, ac subditorum suorum statum bonum,securitatem, pacem, quie- , , tem,& commoditatem concernentibus,maturaq; consiliariorum ac magnato- , , rum suorum super hoc deliberatione praehabita, acta fuit:alias grauis vel eno , , mis circa personas dictorum sic captorum,seu detentorum,non interuenit e , , cesus: ipssque sic capti siue detenti postmodum restituti fuerunt plenarie libera o tali & ipsa principaliter potiuntur. nos teneritudinem aetatis Regis ipsius, ad-i, , huc impuberis, propentius attendentes: & proinde captionem seu detentio, , nem huiusmodi,non tam ex ipsius quam sui deliberatione consili j perpetratam, , suisse verisimiliter arbatrantes volentesque propter hoc mitius agere cum eo. , , dem:suis in hac parte supplicationibus inclinati,sraternitati tuae committimus, , & mandamus quatenus ipsum Regem ab excommunicationis sententia, quam, , occasione praemissorum incurrit a iure vel ab homine quoquomodo si hoc hu , , militer petierit, auctoritare nostra absoluas in serma consueta:& iniungas, , inde sibi pro modo culpae poenitentiam salutarem: &alia quae de iure fueώ, , rint iniungendar etiam iuris rigore circa hoc mansuetudine temperato, si 3o & prout ex iusti, & rationabilibus caussis discretioni tus videbitur faciendum , , necnon pcenas alias, in quas propter praemissa quomodolibet incidi circa ip- , , sum eadem auctoritate retares. Datis Auenione, arto Kalendaunij, pontili- , , catus nostri anno quintodecimo. His acceptis mandatis in D Catharinae templi maximi Burgensis sacrario Rex in genua procumbe, atq; humillimo corporis habitu veniam precatus, sacramentoque adactus, se ui posterum legibus lacris obtemperaturum, satisfacturumque Toletano prasuli redditis arcibus: anathematis religione exolutus est quarto Nonas Iuli j die Veneris. Assuerunt Episcopi Petrus Uxamensis, Ioannes Calagurritanus, Lupus Mandoniensis,

Dieghus Mendoga maris praesectus. interdicti decretum inductum,quo tres o urbes astrictae erant. Ad hanc hetitiam, noua accessit. Compostellano, penes quem rerum arbitrium erat, deprecatore atque annitente, Beneuentano Duci persuasum est, uti dimissis copijs animum ad tranquillitatem referret: atque se Regis permitteret potestati. Lusitanae induciae mouebant amici ptieselis casus unde rebus suis praesidium expectabat. sexaginta millia Francorum pacta, xkh dotis

SEARCH

MENU NAVIGATION