Triennium philosophicum quod P. Andreas Semery Remus e Societate Iesu in Collegio Romano philosophiae iterum professor dictabat ... Annus primus tertius

발행: 1690년

분량: 859페이지

출처: archive.org

분류: 철학

601쪽

De organis sensuum externor sAlii enim affirmat fieri visionem in ner. Do optico alii in tunica retina Pro quo

sciendum est nerum a cerebro profluentCm, ubi peruenit prope partem interior-xem summitatis nasi , distribui in duos ra-rnos ad duos oculos pertinentes . Aiunt igitur ahqui in illa nerii optici parte fieri visionem, in qua duo si nerui conueniunt Quod si vehementer tendas Oculi mi , Ob: ecti m remotum, talis pars nerui comprimitur ad nasum empropterea tunc reis Ceptae in utroque Oculo species neq rentini num idemq; puunctum confluere. Huac reddunt rationem cur per talem oculi conistentionem duplicetur apparenter qiectu quia videlicet compressio illa nerui optici ad interiorem nasum , impedit specierum

conflii xumi coalescentiam in unam cam-demque partem species autem receptae per oculum sinistrum repraesentant obe inim&dcterminant ad visionem in illa Paste nerui et sciendum, in qua sistunt idem dic de speciebus eiusdem obiecti receptis per oculum dexterum , 'lς etiam deteris minant ad visionem eliciendam in illa nerui parte in hi quiescunt cum igitur duae illae eiusdem nerui partes in erct plantur per intermediam species discontinuatae duplicem visionem esticiunt , unicam effecturae, si caluissent in medio Hoc qui tuentur experimentum adducunt unicuique obuium. Erige e regionet uinasi ad distantiam unius palmi digitumi Merozrumque oculum Digito ita pro .

602쪽

posito intende visum in obiectum virerius videbisque tuum tibi digitum duplicari Idem dic de quolibet alio obiecto lata a Occupante amplitudine sua totum illud spatium, per quod specjes ad oculum transmittuntur. Huius duplicationis ration Ieddunt per compressione nerui optici ad superiora parie nasi, quae accidit te oculum amendente, ut explicatum est supra. Discursus hic placeret summopere quod bet obiectum ad huiusmodi compressionem duplicaretur m tunc solum duplicaretur quando neruus huiusmodi comprimitur Duo continet nostra haec consideratio. Primum est quod per compressinnem tui optici ad summitaterr anasi non solum species obiecti A sed

etiam species obiecti B impediuntur ne confluant in idem punctum . Cur igitur objectum solum, non autem etiam Ob. biectum B duplicatura est enim eadem ratio nam si compresso nerui non impe-dnias, neque impediet illas species, ne an unum conueniant. Secundum est etiami sine tali compresione duplicari obiectiam. Hoc cxpetieris si digito superposito, vellauiter oculum premas Hrnc inferes duphcationem oblecti non oriri ex compres.sione nerui optici, sed ex aliquo alio ca-Dico igitur visionem fieri in retinata

Haec conclusio est urier recentiores Om-n uni S. Retinρ profluens ab ipsa substantia ecrebis abundati spiritibus: adeoque aptissi ma

603쪽

De organis sensum externor. 'ma est ad sensationem omnium nobilissimam exercendam. Praeterea Scetne hac in materia recte versatus, testatur se experiment tim fecisse in oculo mortui quo obseruauit lucernae radios retractos in humone et istallino procedere ex cimam illamq,

illuminare. Si igit utre lux species e clipe lucem ad retinam terminantur,prs-babilissimum est in ipsa visionem elici. Ad rationem pro neruo optico iam diiscium est . Cur autem aliquando duplicetur, vel potius appareat duplex obiectum non est facile explicare, Probablissimum est geminationes huiusmodi recte refundi in divaricationem oculorum dispergen istum, ac distorquentium species ab obiectis emissas , Conmatur hoc experimento satis familiata perspicili multas facies multosque angulus habentis. Constat enim perspic Milio huiusmodi multiplicari obiectari huius multipIicationis non aliam soriatas erationem mesus assegnabis, quamdispersionem specierum intra eandem potentiam visivam. Neque enim retina ipsa consistit in puncto, sed ampla est & huiusmodi dispersionis iacile capax .

ARTICULUS II.

De organis aliorum sensuum post organa visus storganum Auditus

organum auditus est auris. Habet haec duas partes, exteriore quae dicstur auricula,

604쪽

interiorem in qua sunt multi meatus,& sinuositatas labirinti in statin cochleae . Mirabille hoc opificium est etiam per arte imitabile, ut testari potest auricula Siracula. na. In medio habet ramen cui ex parte

interiori obtenditur membrana quaedam, quae dicitur tympannum auditus, paulatim desinit in neruos, qui ad cerebrum usque protens, transmittunt unt a cerebro spiritus necessarios ad auditionem eliciendam . Intra coauitatem piae dictae membranae continetur aeri, qui dicitur iuuntus. In hoc aere ponunt aliqui organum forma. 1 auditus probabilius tamen est organum hujusmodi esse neruum, quem vocant audio

rorium 'atio est quia auditio est actus vitalis, adeoque per illam organi partem elici debet quae se anima . Aerem autem innatum , qui nihil aliud est 'iram vapor quidam intra auriculam latens, quis dicat esse animatum Et hoc ipsum quis neget

de ncruo auscultatorio ZOrganum gustus sunt nerui quidam, qui&intra palatum& in ipsa lingua praecipue autem in cuspide disperguntur.

Organum odoratus iuxta communem a

sententiam residc in carunculis quibusdam mam illaribus hoc est in carneis quia busdam turberculis, quae sunt in superema parte narium δε spiratione seu attractione spiritus dilatant ut , respiratione vero

coarcantur.

Organum tactus non est in una corporio parie sed per omnes fere dilaergitur:

605쪽

- organis sensuum externorum s 9

residet enim in neruis toto corpore diffuissi Sunt qui aiunt non neruos solum sed etiam carnem esse organum formale tactus, eo quod ubicunque approximatur carni sensibile proprium tactus, puta frigu aut calor, aut aliud huiusmodi, eliciatur tactio seu fersatio circa tangibile ut tale. Facile tamen est, etiam stante hac experientia, per solos neruos fieri tactionem . Nam quaesibet pars carnis in qua tactio fiat sferra est multis neruulis,m quibus oneratio huiusmodi exerceatur. Quod si ostenderet aliquis se sentire etiam ubi nullus vel iis

nimus crimius reperitur , nos facile traheret in suam sententiam.

Circa sensus internos di buatur , an in eadem , an in diu crsis cerebri partibus diuersorum sensuum organain . Sunt enim qui mordicus tenet organum memoriae senstiuae esse posteriorem ccrcbri partem eadducuntque pro hac opinione experimentum satis neqtiens hominis praedictam

sibi partem digito perfricantis , ut species

exciter rememoratiuas. Pratere ad e-sionem huius partis notabitus mar variationes fiunt quoad vim remeaea orandi. De hac re non et valde contendendum : cum certum sit apud omnes organum sensuum internorum esse cerebrum. Cum autem in cerebro multae canitates , multi sinus

multi nerui appareant , facile est sustinere huc quidem esse sedem sensus commuis nis ibi vero Imaginatiuae seu Phantasiae, Asic de caeteris; quamuis in re tam incerta pro

606쪽

pronunciare vix audeam hoc esse altero probabilius. Quia vero operation s anime intellectitiae magnam habent praedictis organis dependςntiam, modo sup mus explicato:

saepe contingit per immutatiqnem dispositionis in cerebru , ita hominem immutari ut ex ingenioso stolio is, ei stolido fiat

ingeniosus. Aliquando enim per fracturam capitis , cerebrum pluS aequo compressum dilatatur ad amplitudinem sibi debitania, aliquando nimis dilatatum comprim hur; utroque modo aptatur ad operationes anima perfectissimasci aliquando vero in dispositione debita praeexistens remouetur ab eadem adeoque ex apto sit ineptunia operationibus persectis. Prout enim est speciebus recipiendis, conservandis, ordinandis &in haec vel illa phantasmata conformandis magis vel minus idoneum, obii. cit intellectui perfectiora, vel imperfectiora phantasmata, quae intellectus spe. culatur, ut alibi indicatum est quo autem perfectiora sunt praedicta phantasmata, eo consequuntur ad ipsa opex*tione intelleιctuales ei sectiores.

Diximus alibi omne sensitiuum esse etiaappetitiuum . Consequitur igitur ad sed-sus praedictos Appetitus qui propterea dicitur appetitus sensiouus De hoc, secundum quod dicit de anima , ita philosophandum est sicut de potenti js, de quibus supra Inclinatio animae in bonum sen. sibile tribuitur appetitui sensitivo quae in.

607쪽

De organis sensuam extern cetclinatio, ut ait Augustinus, non est ad malum, d ad bonum Deus coim qui vidit cuncta qua fecerat esse valde bona fecit bonnm sensibile. Ea igitur dumtaxat propensio in bonum sensibilis damnabilis est, quae contra regulam4 dictamen rectae

rationis trahit in prariudicium. boni maioris, puta honi honesti Caelerum si tu arria hanc inclinationem sic reges, ut rectae rationi cedat, atque obtemperet, laudabili

ter agis.

Verratur appetitus sensitivus circa bo. num malum ioc molestum illud iucundum . siue circa voluptatem dolorem. Bonum cundum delectabile representatum amrinam trahit obiectum vero molestum animam fugat, cuia , tamen recta ratio aliquando dictet amplectendum essere olestum, fugien d lim vero a iucundo. Sed de his magister Ethices.

ARTICVLVS VLTIMUS.

Obiecta sensuum.

. a r

Post organa sensuum inuestiganda sunt

eorundem obiecta. Haec mae procedemus ordineret toga do. Obiectum actus sunt primaequalitates, di aliquae secundet quae no verbo dicuntur qualuates tangibiles-Tactu enim percipimus caliduvi siccum humidii irigi cu: asperudame, molle,duru&alia huiusa:odi: quorum aliqua non sunt

608쪽

Obiectum odoratus est odor qui definita solet 'qualitas resultans ex permixtio. ne primarum quali latum praedominante calido&sicco . Quid sit odor facilius experiris quam explicas.

Obiectum Gustus est sapor qui definitur a Philosopho qualitas secunda solo gustuproxime sensibilis , ita ex ea primarum qualitato temper te, in qua humidum a. queum sicco terrestri praeualeat Viden et .

hic putes etiarn qualitates tangibiles Mia obiectum gustus; eo quod frigidis potioni hus maxime clecteris. Delectatio en irria quam habes in potione frigida pertinet non ad gustum, sed ad tactu ; cuius organus diximus esse diffusum per totum corpus. Frigidum crgo, calidum non pertinent ad saporem , nisi per accidens quatenus v. g. sapor cum calido magis si cit sensum quam cum frigido hinc qui in gustu potius quam in tactu voluptatem amant , calidis magis quam stigidus, si caetera sint paria delectantur.

Obiectum auditus est sonus. Fit autem secundum actum sonuis in philosophus a. de Anima tex. 78. semper alicuius ad aliquod

e in aliquo. Perculso enim est quas acii. Ex

hac definitione Philosophi habes tria ad sonum requiri videlicet corpus percutiens, corpus percussum, medium laus enit a seu percussio fieri nequit nisi in ahquo , hoc est nisi in medio inter percutiens, uercussum. Ruisus ibi explicati bilosophus de clarius Philosophi Paraphiastes, non eu.ieti

609쪽

De organis sensuum extern sysiuslibet corporis percussione sonum effici. Puta neque lana neque spongia sonum edent Secus si aes vel argentum allo corpo reicias. Hinc adeo difficilis est definitio soni ut nemo fere illum definiens non supponat iam cognitum ante definitionem ,

Si enim aiunt sonns est qualitas producto ex percussione corporis sonori. Si intelligis

quid sit sonorum, gratias age sic definien- tibias, si non incelligis, quid discis ab ipsis 3 Alii definiunt sonum qualitatem o tuam potentiae audit suae, vere; sed an bene et que riturenti qu6dnam sit obiectum notiuum auditus Respondetur sonus, quaeriturduid sit sonus Respondetur est obiectum motivum audi tus, non omnino tamen dis. plicet haec definitio; quia quid sit audire est Omnibus non surdis per se notum, adeoque per ordinem ad hoc non male definitur sonus. Aliis suffecit dicere sonum esse qualitatem distinctam a motu locali, possent etiam cum veritate dicere esse qualitatem distinctam a calore &frigore, c. Ex his omnibus recte colliges smcillimum csse saluere quid sit sonus: hine sonus fuit aliquibus , erit materia ingentium voluminum, non tamen nobis. Fuere qui dicerent non aliter fieri sonum, quam per impulsum corporum Tympanum ausculcatorium. v. g. dum hac dites, eodem spiria tu, quo haec dico, ita articulate moueo to. tum aerem compraehensum hoc spatio viae motus simillic moneat vestra Tympana, ct in vobis illam sensatio en exci- Tom. III. Aa et,

610쪽

tet,quae dicitur audito Haer opinio potest multis experimentis suaderi Primum est, quod pro diuersa agitatione aeris, diuersimode sonans aut loquens auditur, Puta si hanc eandem vocem, quam edo hic in aere

tranquilo, ederem, vento aerem contra

vel inrasuersum agente, non aequa racile exisaudiret quia nimirum aer aduersum impulsus non tam facile a me contra impel-l: tur. Idem accidit etiam in voce seu sono Campanae, tormenti bellici, qui vento versas Orientem pirante , in hanc aduersus piant , in illam alium partem songe lateque diffunditur. Hinc etiam alii ams sonisongius funduntur quia videlicet alti alus maiorem spnitum edunt ex sonantibus: Nos vero sonum definimus qualitatem ortam dumtaxat ex collisione corpora ad corpus. Addimus licitimtaxatri ita calor, raritas, alla huiusninod quae oriri apta sunt ex collisione, ex altis etiam causis oriuntur, cin hoc diis runt a sono. Non requirimus in utroque ex collidentibus soliditatem quia constat cliam vento excitari sonum in acre, re tamen non haberi tunc percusi one solidi cum solido Sibilat enim non umquam aer cintigit 'flante Austro vel Aqu.lone Verusta quidem est etiam tunc aerem commotum in sol dum impingere e simul cum aere infinitas parti uias Ier- res res aqia eas dispellas per aer m , quae in montes de ipsam terrae super me m che mcntc impactae, sonitum educ M sicut etiam conIing cua aqua in aquam ut in terram cadita

SEARCH

MENU NAVIGATION