Compendiaria metaphysicae institutio quam in vsum auditorum philosophiae elucubratus est Paulus Mako e S.I

발행: 1766년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

roo DR ONTOLOGIAT percurrat spatium S: alterum mobilem celeritate c, et tempore t percurrat spatium s ; demonstrandum est fore C :e m St: s T. Feratur igitur etiam tertium quoddam mobile lae, et celeritate ae' intra tempus T percurrat spatium S, erit conferendo M et lae, S: S - C: e; El. Conferendo ni et lae, erit t: T m R: c(praec. . Vnde multiplicatis proportionibus habebitur St: sT m CE: ec

Coroli. Multiplicatione extremorum . Et mediorum nascitur haec aequatio Ste M sTC. Ex qua facillime omnes motus aequabilis leges dedu- , Cuntur. Sed hace in collegiis.

Ouid quan- IS . Ovaxtitas motus est mobile ipsum tu, celeritate sua multiplicatum.

e. g. si mobile dicatur M. eius ceIeritas C. quantitas motus v. erit Q MC. Coroli. Quemadmodum Q - M C. ita quodlibet aliud q ma me. Habemus ergo Or q - MC ente. unde oritur aequatio Q me qM C, ex qua omnes quantitatis motuum rigulae suapte contro quuntur. Quodsii in Proportione numeri praecedentis loco rationis C: e substituatur ratio Omis M. erit Le: sT Ome qM. et hinc StqM Ms Tom: vnde rursus Complures guunt motus aequabilis regulae.I88. Motus est ens successitium. Est enim motus continua loci mutatio (136 , hinc mobile , quod mouetur, continenter de loco in locum transit: essentiales

122쪽

DR ONTOLOGIA IOIergo motus determinationes successiuae sunt: igitur et motus ens successivum est

I Sq. Omnis mutatio , quae in ente composito accidit, motu perficitur. Ensenim compositsim est, quod constat pa 'tibus extra sese positis , et coniunctis( 83 : quod si ergo eaedem numero parteS , eadem partium multitudo, idem modus, quo sibi copulantur, siue idem earum inter se locus perseueret, cuncta quae in ente composito fuere , etiamnum adsunt, ac proinde ipsum ens Compositum prorsus aedem manet. Quare si diuersum fieri, hoc est, mutari debeat, necesse est . ut vel partium inter se locus, vel numerus accessione, aut ablatione varietur: haec autem sine motu

contingere nequeunt (IZ6 ; omnis

adeo mutatio in ente composito motu perficitur.

Iso. Si minimae corporum particiniae in sese agant, admodum est probabile nullum materiae pumstum Vnquam Conquiescere. Sit enim aliquod materiae punctum momento A in certo spatii puncto, et quaeratur pro momento aliquo

sequente , quanto sit probabilius ipsium esse alibi , quam ibidem. Tanto sane erit illud , quam hoc probabiliuS, quass

123쪽

Iost

to plura sunt spatii puncta, quam illud

unicum : ea vero in quavis linea sunt infinita , lineae in quotus plano infinitae, plana in toto spatio infinita: est e go numerus aliorum spatii punctorum. in quibus sequenti aliquo momento illud materiae puninim esse potest, infinitus infinitate tertii generis: igitur eadem infibnitate probabilius est punctum illud materiae momento sequenti fore in alio poetius puncto spatii, quam in priore. Cumque numerus punctorum materiae finitus sit, eadem manet probabilitas pro omnibus materiae punctis si ut sumtis. Quia tamen momenta, in quorum saltem aliquo posset materiae punctum manere in priore loco , sunt infinita . decrescit prior illa probabilitas uno infiniti gradu: erit e go adhuc infinitate secundi generis prinhabilius quodvis materiae punctum pro quouis momento temporis loco suo esse

dimotum.. Is I. Facta eadem hypothesi, asmodum probabile est, nullum vnquam materiae Punctum reuerti ad locum, quem iam aliquando occupauerit. Posutis enim superioribus, tametsi omnia materiae punm ponantur infinito tempore

exsistere, tamen puncta spatii ab iis ocicupata non erunt, nisi infinita infinitate pri,

124쪽

DE ONTOLOGIA Iogmi ordinis, cuius nempe ordinis sunt momenta infinita temporis: quare probabilitas contra regressionem ad aliquod ex iis,

decrescens tum in ratione momentorum

infinitorum, in quorum aliquo ad idem spatii punctum regressio haberi posset, tum in ratione punctorum spatii iam alias ociscupatorum , pariterque infinitorum, adhuc erit infinita infinitate primi ordinis.

Seholion. Eodem genere ratiocinandi haec in. stiper concludit Bomouichius. i) Nullum unquam materiae punctum venire in locum ab alio iam aliis quando occupatum. ab Ne bina quidem unquam

materiae puncta accurate moueri in eadem ibnea recta . sibique aduersa occurrere . aut tale insequi. Theoremata superiora alio praeterea arginmento confirmari possunt. Cum enim omnia ma- . teriae puncta . ut dicemus in sequentibus . vires quasdam mutuas habeant. ad distantias utcunque magnas pertinentes, nullum potest moueri punctum. quin omnium Ceterorum vires mutenture unde singula describunt curuas nuspiam interruptas.

De Principio, et Caussa. Isa. TIrincipium generatim omne illud est, unde aliquid quoquo modo pendet.

Coroll. i. Quare Tr neipium rationem suffcientem alterius . quod Ir.imip atum in scholis audit.

ouid Prin cipium . Et Principi tum tDiuitia Coos e

125쪽

Corosi a. Posito itaque principio poni principiatum necesse est ( as l.

Is p. Principium prius est principiato. Principium enim rationem in se principiati continet ( praee. Cor. I. , principiatum vero propter istam rationem est Potius, quam non est (2o ; atqui ratio ante ponenda est , quam ponatur id , quod per eam potius est, quam non est: igitur principium prius est principiato.

Scholi on. Dupliciter potest alterum prius esse altero. natura scilicet. ac tempore. Natura prius est. quod Concipi potest, quin aliud , quod posterius dicitur . Concipiatur: atque sic est principium prius principiato. Tempore prius ost . quod exsistit altero nondum exsistente, id quod princi

pio non necessario Conuenit.

Is . Inter principium, et principiatum nexus intercedit. Pendet enim a principio principiatum (Isa : inter ea Vero, quorum alterum pendet ab altero, nexus intercedit (66 . Is S. Id , quod rationem in se continet, cur alterum sit, principium essendi; id .autem , in quo continetur ratio, Cur alterum cognoscatur, Frincipium cognoscendi dicitur. Opid c ut Is 6. Principium, a quo exsistentia alterius pendet, siue quod rationem in se continet, cur alterum in rerum natura exstet, cavit a Vocatur . illud autem alterum essecius, vel cavillatum adpellatur.

126쪽

Corali. Hinc vero utique facile colligitis, r)latius pertinere principii, quam Caussae notionem. a J Caustam effectu priorem esse (isso. 3b Inter Caussam . et effectum nexum intercedere cis ). Scholion. Theologi ad Caussae notionem requirunt. ut haec ab effectu natura distinguatur. Unde tametsi Dei filius in Patre rationem exsistendi habeat. quia tamen ab illo natura . seu diuinitate non distinguitur . Patrem non caussam Filii, sed principium duntaxat votant. Graecii tamen viro tque vocabulo etiam in diuinis promiscue utuntur.

Is T. Caugsalitatem dicunt illam ipsam

rationem, propter quam caussati exsistem. tia pendere a caussa infelligitur.

e. g. Caussalitas in architecto palatium aliquod exstruente est ipsa illa molitio .' qua Palatium ad exsistendum perdUCit.

Is 8. Vt res quaepiam consequatur exsistentiam , complura, teste experientia , solent concurrere. Quaedam scilicet ad rei esse stionem aliquid conferunt per Veram a Stionem et quaedam per bonitatem repraesentatam : quaedam Pernecessarias determinationes et quaedam denique per harum determinationum re- .ceptionem. Quare caussae sunt genere quatuor, inquit Tullius , partibus plu

Isy Caussa e ciens, quae sola pro-prie caussa est, illa dicitur, quae aetione sua continet rationem essectus exsistentis, seu quae vi sua illum, emcit. .

127쪽

e. g. Deus uniuersitatis huius est caussa e

Seholion. Effectricem caussam vocat Cicero , quae id essicit . cuius est caussa. ut vulnus moditis . Cruditas morbi. ignis ardoris. Itaque non sic caussa intelligi debet. vi. quod Cuique ante cedat. id ei caussa sit; sed quod cuique effcienter antecedat. DE Fato. c. I s. Caussam autem arationa cuiuspiam rei diligenter secernere Conum niti Quis enim Deum mundi huius rationem nun cunauerit Quare diuersia est subiecta sententia hiadumus enunciatisi Nihil est sine caussa. Nihil est sine ratione suffciente.

tuae stius diuisiones p

etoo. Nihil potest esse caussa effciens sui ipsius. Dum enim quidpiam est caussa essiciens, tum agit (praec. : ergo iam exsistit. Atqui ratio eius exsistentiae, fisui caussa essiciens esset, tunc primum Poneretur , quum agit: ergo tunc primum inciperet exsistere , cum agit, seu cum iam exsistit, quod absurdum est. ao I. Si caussa effciens effectum prinducendo sic agat, ut actionem possit pro arbitrio omittere, libera dicitur; nec Jaria vero, si ad agendum vnde demumcunque compulsa nequeat non agere.

e. g. quoniam Iibri huius elucubratione pol ram abstinere. sum eiusdem caussa libera et eum aintem fieri non possit. vi ignis pulueri nitrato ad motus actionem sustineat pro arbitrio . est caussa incendii necessaria.

sua effcacitate producit effectum, nec

128쪽

DR ONTOLOGIA Iopin aedone sua a re alia creata pendet, Frincipalis adpellatur. Sin autem eius actio vi aliena erutatur . instrumentalis

vocatur.

e. g. scriptionis huius ego quidem sum caussa Drine palis: at calamus. quo utor. caussa est imurumentalis. Coroll. Est ergo instrumentum . quod potentia agendi instructum. vi effectrice destituitur ( n. xoo, Sic inest in ense potentia infligendi vulnus; sed vi. qua potentia haec ad actionem deducatur. nequaquam pollet.

ao g. Caussa effciens ruefica est .

quae effemim vera, ac reali agione proexime essicit: quae vero alieno ministerio quidpiam facit , sic tamen , ut actio communi hominum opinione eidem assignetur, caussa moralis est.

e. g. qui manu stia hominem iugulat. causi, homicidii physica dicitur: qui alienam caedem vescohortatione. ves imperio, vel ope adiuuat . vel denique cum deberet. non auertit, caussa eiusdem moralis esse censetur.

ao . Caussa per se est, quae gignit

effectum vel animo designatum, si quidem intelligens sit, vel cui essiciendo natura sua destinatur, si quidem intelligentia careat: quae vero agit quidpiam' praeter designationem animi, Vel naturae, est caussa per accidens.

129쪽

e. g. qui alteri mortem dosignatam adfert. per se est caussa mortis: at Caussa per accidens fuit iIIe iuuenis apud Plutarchum, qui . quum lapide canem peteret. infestam sibi nouercam tuteremiti falsoque risu adiecit, lapidem ne sic quidem male cecidisse.

Ios. Effectus a caussa proficiscitur

interdum caussis aliis intercedentibus, interdum nulla intercedente. In casu priore Caussa vocatur remota, et mediata: in posteriore proxima, et immediata. Caussae proximae ad remotiores comparatae,

subordinatae quoque dicuntur. 2o6. Adaequatam effectus cuiuspiam notionem adipiscimur, si caussarum sub- ordinationes distincte cognoscimus. Dum enim has distincte cognoscimus , singulatim explicare possumus, quomodo Caussa proxima pendeat a remota, remota a remotiori, et ita porro, dum ad eam Perueniatur denique, 'in qua acquiescere liceat (Log. 26 . Hac autem ratione actionem caussae proximae resoluimus in actionem remotae, et huius actionem in actionem remotioris etc. hoc est, rationem reddimus estectus, quae petitur a caussa proxima, tum rationem rationis, quae petitur a Caussa remota, et fio deinceps: ergo notionem modi, quo effectus fuit determinatus, adaequatam 'consequimur (Log. 2 3. - .

130쪽

. e. g. Caussam inflicti vulneris repetimus a globo machina excusso; caussam excussi globi ab elaeterio pulueris nitrati, Caussam elaterii a viribus quibusdam repelleutibus, Certa naturae lege Meu-

aop. Quidquid contingenter exsistit,

caussam habere effectricem debet. Eiusmodi enim rei exsistentiae est ipsius moduS (I62. eor. 2), cuius ratio susticiens in ente eXtraneo continetur (do . Quando ergo exsistentiam sortitur, subit mutationem (sZ cor. , cuius ratio suffciens in alio quopiam ente sita est: ensergo illud agit, suaque actione rationem eius exsistentiae in se continet: est adeo caussa eiusdem effciens. (Iss).uo S. Nequit plus esse in esseetii, quam sit in caussa. Illud enim plus aut

dependeret a caussa, aut non. Si dependeret, iam omnino fuisset in caussa eius rationem sufficientem, seu, ut sic dicam, F cientiam continente. Si non dependeret, tum effectus id aut habereta semetipso, aut ab alia quapiam caussa; non autem haberet a semetipso (a oo rergo ab alia quapiam caussar tum Vero id ad effectum prioris caussae non peditinebit, cum id eatenus solum sit eius caussae effemis, quatenus ab eadem de

SEARCH

MENU NAVIGATION