장음표시 사용
91쪽
ro DE ONTOLOGIAnimus a modo, quo idein coexsistit ceteris C, D, E etc. quatenus scilicet eum ad inuicem obtinent ordinem, ut distantia inter A et B diuersa sit a distantiis eiusdem A a ceteris C, D, E etc. cum ergo ordinem hunc concipimus, qui in modo, quo res sibi coexsistunt, positus est, ideam
spatii nanciscimur. Est adeo spatium ordo simultaneorum, quatenus coexsistunt.
e. g. in foro academico Vindobonensi dicimus dari spatium quoddam, propterea. quod Complura recitque aedificia simul exsistentia certam quamdam relationem, certumque in coexsistendo habeant inter se ordinem. Seholion. Maiorem in modum notanda hoc Ioco venit spatii realis . et imaginarii distinctio. Quando concipitur ordo duntaxat possibilis, quo entia pure possibilia extra sese pon l. et coexsistere Poslunt, spatium conCipitur abstractum. atque Imaginarium. Quum vero repraesentatur ordo. quo entia reapse exstantia coexsistunt. formatur notio
spatii realis. Vulgo spatium imaginarium concipimus tanquam reCeptaculum quoddam inane, undique productum. Sed diligentissime animadueris tendum est. aliam esse illam. cum veritas ipsa limatur in disputatione subtilitatem. ut ait Tullius taliam. quum ad opinionem Communem omnis aQ- commodatur oratio. Vt autem utriusque spatii notio magis dilucide intelligatur. considerabim cum Boscoulchio bina materiae puncta indiuidua. Fingamus ea certo a se disiungi interuallor poterit semper aliud materiae pvuctum ultra utrumquoin eadem recta aequis collocari distantiis. et vltra hoc rursus aliud. atque ita porro absque ullo fine
Similiter poterit inter utrumque in medio poni aliud punctum. quod neutrum attingat saliter enim duo illa precta assumta non disturet, sed cum illo
92쪽
interposito Compenetrata eundem locum occupa,
rent)r diuidi ergo interuallum illud poterit sine fine. ac proinde quouis interuallo dato aliud minus. maiusque haberi r eritque haec distantiae inter duo illa puncta comprehensae non tam partibilitas, quam punctorum realium , ut sic loquar. interseribilitas sine ullo filio. Quotcunque autem puncta
realia interponantur, semper definitus erit eorum numerus. itemque interuallorum ab ipsis intere Piorum; at vero numerus punctorum, ac distantiarum possibilium finem habebit nullum et magnitudo priorum interuallorum certa semper erit, atque finita; magnitudo horum decrescet ultra quoscunque limites sine ullo determinato hiatu . qui adiectis punctis intermediis imminui porro non possit. Hinc vero exsistit spatii imaginarii infinitio . et
continuitas. In rebus exsistentibus certus semper est numerus. Certa interuallorum quantitas et nuIlus est terminus possibilium, quorum abstracta Cognitio excludens limitem omnem. ac definitionem. constituit infinitatem. et continuitatem lineae imaginariae . quae partibus constat duntaxat postibilibus. Cumque ea Postibilitas et aeterna. et neCeolaria fit. spatium huiusmodi imaginarium est aeternum . atque necesiarium , non actu exsistens. sed capax duntaxat exsistendi. atque a nobis sine de nitione Conceptum. Vnde geometria. quae Circa spatium Continuum veriatur, tota imaginaria est; propontiones tamen hypotheticae . quae in ea demonstrantur, sunt verissimae : et liquidem exstent conditiones ab eadem assumtae . exsistent utique et Conditiones erutae; ac relationes inter distantias punctorum imaginarias ope geometriae ex Certis conditionibus deductae semper erunt realeS . et tales, quales eas eruit geometria. ubi illae ipsae
Conditiones in realibus punctorum distantiis exii stant. At de his coram pluribus.
I a C. Sublatis rebus simultaneis extra
. sese positis tollitur spatium reale : iisdem repositis redditur. Est enim spatium rea-
93쪽
Z2DE ONTOLOGIA Ie simultaneorum ordo (Ias : ordinem autem sublatis rebus ordinatis tolli, et
positis restitui in aperto est ( 6
Ita plane sublatis rebus. quae numerentur nullus amplius numerus re vera superest . sed possibilis tantum Concipitur. quatenus rerum numerandarum exsistentia possibilis intelligitur e redditis Contra iisdem rebus redditur numerus, qui ante solum possibilis erat. Seholion. Quidam assertioni huic acriter refragantur . Putantque spatium illud . quod imaginarium esse diximus . reapse exstare etiam re nulla exsistente. Horum argumenta paulo post refellemus et illud interea monemus . id spatium neque substantiam, neque accidens sine manifesto absurdo dici poste . ac proinde esse commentitium Et siquidem reipsa detur . periculum erit. ne sit ipse Epinogae Deus. Cum ejus proprietates nonnisi Deo poste Conuenire videantur.
I 2 p. Spatium tamen reale a rebus simul exsistentibus diuersum est. Ordinem enim a rebus ordinatis secernendum esse
Ia8. Spatii partes amiales nullae sunt, nisi quae per res simul exsistentes actu designantur. Cum enim spatium sit
ordo simultaneorum , quatenus CoeXfistunt (ias , nulla potest in spatio imaginario ei pars respondere , nisi quatenus aliquid exsistit, quod ceteris simul exi stentibus coexsistere intelligatur.
Seholion. Si in fig. r. inter puncta A et B in eadem recta aequis utrinque distantiis interiaceat
94쪽
Punctum C, non erit reipsa verum. binas distantias AC et B Cesse partes d stantiae AB punctorum A et B; sed erunt tres distinctae reales diliantiae. Nempe relationem distantiae punctorum A et Cconstitu'nt duo reales modi exsistetidi ipsisrum. quemadmodum et relationem distantiae punctorum B et C. A et B. Vltima haec relatio Constat duobus nat,dis realibus . tantummodo ad puncta A et B pertinentibus; summa vero priorum Constat m, dis realibus omnium trium punctorum A. C, B. Igitur distantiae AC, et BC sunt partes interualli A B solum in statu imaginario. et geometri Cor geometra enim ConCipit abstracte omnes. possibiles intermedios exsistendi modos, interuallaque Continua. ac eorum partes assignat. et ope id gonus Continptuum ratiocinationes contexit ab assumtis corditionibus pendentes. quae ubi demum ad aliquid reale deducunt. non possint non ad verum deducere, sed quod verum sit tantunianodo, si vocabula, rite intelligantur.
Ias. Ens compositum implet spatium, non item simplex. Cum enim spatium sit ordo coexsistentium (IaS palam est, ab eo duntaxat ente impleri spatium, in quo reperitur ordo plurium sibi coexsi- stentium; atqui huiusmodi ordo in ente composito: inuenitur (83 , non autem in
simplici (8 r): illud ergo implet spatium,
non item istud. Igo. Cum res plures sibi inuicem quia r o
coexsistunt, quaelibet earum obtinet ceris rum hi tum quemdam, ac determinatum ceteris
coexsistendi modum, quo fiat, ut ibi sit, ubi est, et qui exsistat tunc, dum res ibi
95쪽
est, pereat, cum ibi esse desinit. Modum
hunc realem determinatum locum nominamus. e. g. liber iste . quem Coram vides. Iotum certum. atque definitum obtinet. quia et tibi. et aliis circumsitis rebus Certo quodam modo Coexsistit.
IgI. Situs est ordo simultaneorum interruptorum quatenus coexsistunt.
e. g. dum obtutu uno Complures in horto quopiam statuas Contueris. unamque earum tanquam Primam designas. Ceteris omnibus ad illam Comparatis certum attribuis situm. Duabus Contrae eiuS-dem lineae rectae partibus nullum ad se inuicem asesignas situm, quia Continuae sunt.
Iga. Situs plurium ad unum aliquod comparatorum per distantias determinatur. Ea enim, quibus comparate ad aliud situm assignamus, non sunt continua(praec : inter illa ergo extensum ali
quod interponi potest (IIJ . Quare quae
certum ad inuicem situm obtinent, inter se distant (Ia I : situs proinde per eorum distantias determinatur.
Coro . Eodem itaque situ gaudent. inter quavidem extensum interponi potest, seu quae aequis disiuncta sunt interuallis.
IJ J. Cum plura interrupta coexsistunt, modus, quo Vnumquodque ceteris coexsistit, constituitur per situm, quem comparate ad eadem obtinet. Si enim plura interrupta coexsistunt, patet singu-
96쪽
Da ONTOLOGIAlis ad reliqua comparatis Certum conuenire situm (IJ I). Perspicuum autem est fieri non posIe, ut ens aliquod ab A diuersum, ac extra illud positum eosdem situs habeat ad reliqua B, C, D, etc. quos habet ipsum A: modus ergo, quo reSUM quaeque ceteris coexsistit, persitum eiusdem constituitur. Iga. Entis cuiusuis locus determinatur per distantias, quas habet a tribus, vel pluribus coexsistentibus non in eadem linea recta positis. Locus enim est modus quidam determinatus, quo Ens ceteris coexsistit (Igo , modus autem iste in entibus disiunctis obtinetur per situm, quoens ceteris coexsistit (praec. , et situs per distantias determinatur (Iga : igitur et locus. Sufficere vero distantias a tribus eiusmodi coexsistentibus tum res ipsa loquitur, tum exempla facile declarabunt. IJS. Locus differt a re in loco posita. Nam locus est modus determinatuS, quo unum exsistens aliis simultaneis coexsistit (igo : modus autem a re utique dis fert, in qua sola eius possibilitas contine
I36. Locus instar puncti consideratur. Locus enim determinatur per distantias ab aliis coexsistentibus (IJ ); hae autem distantiae exhibentur lineis (Ia I :
97쪽
quare cum extremum linearum Concur
rentium sit punctum, perspicuum est, locum instar puncti considerari.
Seholion. Locum hunc. cuius notionem explicauimus. vulgo adpellant comparativum, quem nos solum realem agnoscimus: Iocus a Mutus est nobis omnino imaginarius. Sed iam locus ipse admonet. vi argumenta eorum, qui Coutra dicunt, paucis refellamus. Atuat igitur ro Sublatis de medio rebus omni-hus exstantibus adhuc superfore spatium mensionis capax: esse proinde spatium. Et locum rem quamdam absolutam . per se consistentem. Cardo argU- menti in vocabulia mensionis vertitur. Spatium itaque esse mensionis capax non aliud sonat, quam ordinem rerum posse per men suram explicari; non
autem significat in spatio inesse partes reapse prodinctas , quibus mensura sensim adplicari possit. Spatium mensuramus, quatenus rerum ordinem Permensuras explicamus, seu quatenus terminis a re-hus ipsis abstractis, et cogitatione designatis dicere possumus. quot e. g. hexapedae possint interponi.ab Contendunt mundum hunc spectabilem fuisse in loco aliquo procreatum; locum ergo fuisse ante, qUam res vlla Conderetur. At si de reali spatio. de quo omnis haec est disputatio, sermo sit. coepit illud sane esse cum ipso mundo; est enim
realis rerum exstantium modus. Verum itaque enunciatum illud est de spatio solum imaginario. quatenus abstracte Concipimus ordinem etiam nondum procreatis rebus ordinandis. quemadmodum etiam nullo exsistente globo figuram sphaericam animo comprehendimus. 3 Sed nonne spathim illud et quantum. et magnum, et paruum dititur Ita sane. siquidem eae notiones abstracte, et duntaxat mathematite non item si Composite. et, ut aiunt. in conCreto considerentur. Eatenus spatium ost quantum . quae tenus in eo concipiuntur termini, non quatenus Gutur. Exemplum cape sis a numero, cui etiam
98쪽
a rebus ipsis seiuncto Conuenit quantitas, at nourealis . sed tantum mathematica. Sunt qui e nostra sententia putent manifeste effet, mundum in eodem, in quo nunc est. Ioco fuisse futurum, tametsi seruato praesenti rerum ordine sic fuisset conditus, ut ibi sol esset . ubi nunc stella Sirius. Sed perperam: non enim tunc idem fuisset mundi locus absolutus. ac imaginarius. Fingamus enim omne uniuersum ita transferri. ut sol succedat in locum Sirii: erit corpus aliquod possibile, quod ante a sole abesset decem
leucis. quodque ad uniuersum non pertineat. Cum tantum possibile Ponatur, atque adeo translato vniuerso immotum Concipi possit. Facta ergo mundi translatione, Vtique nOC Corpus uran amplius eandem obtinebit a sose ceterisque uniuersi partibus distantiam: locus ergo, spatiumque mundi imaginarium mutatum est, tametsi spatium reale idem omnino perseuerarit
s) Videtur posse locus concipi et tamen negari
ullam in eo rem esse posse. Videtur item chimaera . si exsisteret, fore in locor nulla ergo defendi ratione potest, locum esse ordinem quemdam a rebus exstantibus abstractum. At hic quidem nodus perfacilis est. Quanquam enim ponit fortasse concipi locus, et tamen negari Corpus aliquod determinatum in eo esse poster negari tamen nunquam poterit, Posse in eo esse corpus aliquod generatim. Id, quod de Chimaera additur. hanc omnino sententiam Continet; si res ordinis faciundi minime capax faceret Ordinem, tum faceret ordinem cum aliis rebus simul exsistentibus. C Euterus putat e Corporum inertia effli, spatium non esse ordinem entium una exsistentium. Corpus enim. inquit, inertia sua tuetur totum. in quo conquieuit: si ergo spatium ordo ille dicendus esset, corpus inertia sua illum utique tueretur. Id autem non fieri tali exemplo probat. Quiescat globus in aqua stagnante. tum aqua illa incipiat nuerer globus inertia sua illam non sequetur; non igitur nititur Conseruare ordinem, quem Cum circumfusa aqua obtinebat, sed locum aliquem abo
99쪽
solutum exstare necesse est . quem tueri Conetur. Verum non recte vim inertiae Euterus concipit et nec enim vis ea est quaedam quasi loci appetitio; sed conatus externae actioni resistens. ut alias explicabimus: quae notio absolutum illum locum profecto nec probat. nec refellit. At corpus . inquit . pulsioni externae reluctans, ipsa illa pertinacia nititur Conseruare locum. Ita nos quidem colligimus. qui locum quemdam absolutum cogitatione fingimus. Similiter autem fingimus et lineas directionum, et motus aequabiles: quae Cum reapse non exstent, sententiam nostram ni nima Iabeiactant, r) Fingamus. aiunt. Deum omnia, quae quidem sint possibilia. procreasse: sieri poterit, vi omnia versus plagam eandem moueantur. IOCumquct mutent; atqui in hoc euentu nequit explicari locus per illum rerum exstantium ordinem. Cum nul- Ius possit definiri terminus immobilis. a quo distantiae rerum mutarcntur. Sed haeci suppositio semetipsam iugulat. Qui enim ponit res omnes pose sibiles exsistere. ponit utique loca omnia postibilia expleta esse. omnibus autem Iocis expletis fieri non potest . ut alius atque alius locus versus eandem plagam occupetur, hoe eit, ut omnia, quae
locum occupant, eodem moueantur.
s Quaerunt ad extremum, an spiritus creati. an Deus in loco sinit Spiritus creatos in loco esse non est dubium: habent enim Certum Cum rebus aliis simul exsistendi modum. Non tamen implent patium cras); neque magui. aut parui dici possunt. nili forte extrinsecus, quatenus sint in loco. in quo posset este Corpus magnum, vel paruum. Quod ad Deum attinet. is in loco proprie non est e Cum enim nullam a rebus exsistentibus habeat distantiam, nequit cum iis ordinem Constituere.
.he bis. IJ I. Id quod in entibus sibi succedon
aeritum. et tibus actu praesto est, praesens; idem ver - ro quum adesse delat, praeteritum dici
100쪽
Da ONTOLOGIA pstur: quod autem aliquando aderit, fulserum adpellatur. In horum vero successione aequabilitas quaedam, et similitudo, atque adeo ordo deprehenditur ( 6 :
ordinem hunc rerum in continenti serie sibi succedentium te vi nuncupamus.
Coro . I. Positis ergo rebus in continua serie succedentibus ponitur tempus; iisdem sublatis ioblitur Coroli. Quia tamen ord , quo sese res excipiunt. a rebus ipsis differt, patet tempus quoque ab iis diuersum esse. Seholion. Vetustam esse hanc temporis notionem testis est Lucretius, Cum in Lib.. X. de nat. rer. alte Tempus item per se non est, sed rebus ab v . ipsis Consequitur sensus, transactum quid sit in
Tum quae res instent, quid porro deinde sequatur. Nec per se quemquam tempus sentire fatendum est Semotum ab rerum motu . placidaque quiem
Ig8. Entia successiva tametsi non exsistant, possibilia sunt: concipi proinde tempus etiam abstracte potest, quatenus denotat ordinem possibilium in serie continenti sibi succedentium. Atque hinc est, quod tempus superstes esse vulgo putetur, tametsi aut sublatae sint, aut nondum conditae res ipsae successiuae. .
Sehesion. Notione imaginaria repraesentare tempus solemus tanquam continens quiddam aequabi-ouid Temis Puar