Compendiaria metaphysicae institutio quam in vsum auditorum philosophiae elucubratus est Paulus Mako e S.I

발행: 1766년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

a Io DR Cos MOLOGIAc B in vallisae ordissem vero fit, quod Cum eodem consentit, eoque illaeto euenire potest, E. g. Communicatio motus in constictu corporum per 'geretur Contra naturae ordinem . si Cor- ius unum alterum ad motum Concitans nullum Ce-eritatis suae caperet detrimentum e nunc vero minpartem velocitatis suae amittit. communicatio iuxta uaturae ordinem fit.

326. Quae eunque in corporeo hocvniuerso naturaliter fiunt, ea secundum ordinem naturae eueniunt. Naturales enim Corporum omnium mutationes fiunt per motum (26o , adeoque per eiusdem leges explicari possunt. Quare cum ordo naturae legibus motus Contineatur gag cor. I , mutationeS Corporum naturales , seu quae naturaliter eueniunt, . secundum ordinem naturae fiunt.

Coroll. Facillime vicis lini efficietis, miracula naturae ordini aduersari.

v. h. .' S a T. OsrsisS naturae adpellatur con-rae sequutio eventuum essentiis , et naturae, rerum Consentanea. Coroll. Quoniam igitur naturale est, Cuius ratio in essentia , ac natura rerum inclusa est (sos cor ) . supernaturale vero . , adeoque miraculum csos). Cuius ratio in his minime continetur; per spicuum est. naturale secundum naturae Cursum, miraculum Contra naturae cursum fieri. e. g. defectio solis. quam in eiusdem cum luna Coniunctione ante aunum mense Iunio spectauiamus, fuit secundum naturae Cursum; at ea. qua moriente Chri lo in oppositione contigit, facta est

Contra naturae Cursum. Diuitia es by Cooste

FIN IS COSMOLOG IA H

232쪽

PRO LEGO ME NON

PSYCHOLOGIAM.

S. CCCXXV Ii a dicha gia, si Graeci vocabuli po- 'viam,

male testatem spectes , sermonem 'hyi's' '. de anima institutum; re at tem ipsa scientiam animae significat (u . Quid vero sonet haec vox animae, deinceps videbimus. 3as. Ea, quae nobis de animo com-ii vota perta sunt, Vel obseruatione, seu a po

su) Componitur scilicet sixahoetia e votabulis, quod animum . et , quod sermo nem valet ' ut adeo lit

233쪽

aia PRO LEGO ME NON

steriori; vel rationis conclusione , seu a, priori innotuerunt. Vnde duplex exsistit psychologia: empirica scilicet, quae subsidio experientiae constabilit principia, e quibus eorum , quae animae insunt, probabilis ratio reddi possit: tum rationalis , quae ex ipsa indole, et natura humanae mentis ratiocinando elicit eorum principia, quae in eadem obseruantur.

e. g. sentituus in nobis nomi. rerumque extra nos positarum Conscientiam et experimur nos res obiectas praesentes sensu . ablentes imaginatione comprehenderer appetimus bonum. malum repudiamus etc. haec, et horum similia in psychol, gia empirica distincte explicantur. At vero animum es id natura individuum . ac indissolubilem: Concretionis Corporeae expertem; vi tua immortalem etc. haeci sane non experientiae magisterio . sed ratiocinationis adminiCulo Conse mimur ' quare, quae huius sunt generis . ad rationalem psycholo

giam reuOCantur.

virisque S go. Psychologia empirica rationasorian , si socianda est. Cum enim in rationali psychologia eorum, quae in anima deprehendimus , ratio reddenda sit; haec vero e principiis, quae in empirica consta-hiliuntur, eruatur, (praee. , palam est, psychologiam rationalem sine empirica non posse consistere. Sed neque empi- rica sine rationali recte pertractabitur. Imprimis enim perspecta animi indole, et plenius intelliguntur, quae eidem in-

234쪽

sunt: et clarius pervidentur limites, intra quos eadem Coercentur. Deinde Veritates a priori iam cognitae non solumnos eorum commonefaciunt, quae obseruari in anima debent, quaeque attentionem nostram aliter effugerent; sed etiam obseruandi rationes , modumque insinuant.

Coroll. Imitandi igitur sunt astronomi. qui ex obseruatis suis eruunt theoriam . et hane ad illa vicissim exigunt. eiusque ope ad obseruationes instituendas ducuntur. quarum in mentem aliter nUn- quam venisset. Cons. S 2aa.

ggr. Psychologia facem theologiae Psyeholo. naturali praefert. Naturalis enim theo- - logia Dei attributa, quae ratione Consequi mortali concessum est , persequitur( a ), patebit autem nos attributorum diuinorum scientiam tum maxime consequi, curis notiones eorum , quae menti humanae insunt, a limitibus, intra quos consistunt, liberamus. Deinde , cum anima hominis, sicuti videbimus, ad naturae diuinae similitudinem proxime accedat , principia psychologica ad Deum quoque accommodari posse manifestum est. Quis igitur ambigat a psychologialum enadfundi theologiae 332. Vsus psychologiae in iure naturae est amplissimus. Ius enim naturae

235쪽

uid PSYCIIOLOGIA tradit leges naturales de rebus eXpetendis, ac fugiendis; docet proinde, quaenam actiones honestae, quaenam turpes sint (Log. 8 cor. : ex iiS autem, quae illic explicantur, adparet rationem, Cur honestae , turpe sue sint actiones humanae , a natura humana, atque adeo ab iis, quae menti humanae insita sunt, de. promi. Adde libertatem Voluntatis ,

quae in psychologia constabilitur, ess3

iuris totius basim, ac fundamentum. Quid verbis opus y ecquis, obsecro, vel ossicia hominis erga seipsum rite conforma-hil , nisi principiis psychologicis apprime imbutus sit 8 .

Scholion. Sed nec alia desunt . quae psychologiae dignitatem. ac emolumenta vehementer Commendent. Ea certe explicat humanarum affectionum. et propensionum initia. nemm . Et Ordinem . quem qui perspectum habet . nae is . vi inquit Baumeisterus. et in propriis affectibus compescendis. et in aliorum propensionibus vel excitandis, vel sedandis, vel refingendis erit felicissimus. .. Qui seipse nouit, ait Tullius. primum - aliquid se habere sentit diuinum . ingeniumque A in se suum. sicut simulacrum aliquod dedicatum is putabit. tantoque munere Deorum semper ali-- quid dignum et faciet. et sentiet. Et cum se si ipse perspexerit. totumque tentarii. intelliget . quemadmodum a natura subornatus tu vitam ve-- nerit, quantaque instrumenta habeat ad obtinen-- dam . adipiscendamque sapientiam . quoniam se principio rerum onunum quasi adumbratas inteI-

236쪽

.. ligentias animo, ac mente conceperit L. ade Leg. C. Is (α b.

De ex sentia animae his maliae , eis que cognorumcendi iacultate generatim. 333. Ipso naturae sensu, tacitaque ad-

monitione comperimus , nos tum nosmetipsos a rebus extrinsecuS positis , tum eas ab inuicem secernere , a que interno lcere.

e. g. perspicuum tibi est. non esse te librum quem iam in manu habes; neci librum ei se mensam, cui assides: diltinguis ergo et te ipsum a libro, et hunc a mensa.

ggd. Discretio haec , qua siue nos ab externis rebus, siue has a te ipsis di 'v' scrimina mus , coni cientia dicitur: conscii proinde eorum sumus, quorum discrimen

animo nostro obuersatur.

cu) Aristoteles in praefatione Iibolli. quem nTivc inscripsit, scientiam hanc ad omnem veritatem plurimum Conferre ait. oo M

συμο λ εσ3α . Uocumento sunt, his praesertim temporibus. funeila eorum exempla. qui disciplinae huius ignoratione in tot, tamque ab tur-dOS errores prolabuntur. ut Quinem non rationis modo, sed etiam humanitatis sensum exui levideantur.

237쪽

E. g. Cum te a libro tuo secernis . tui tibi conscius est Cum vero notionem libri a notione mensae distin uis . conscientiam viri usque habes. Coroll. 1. Quatenus ergo id , quod percipimus. a rebus aliis internoscimus, eatenus eius pedi Ceptionem Conscientia Comprehendimus: quatenus vero id agnoicere . atque a Ceteris discernere nequimus. eatenus eius Conscientia destituimur. e. g. qui inermi oculo papilionum alam coqtemplatur . plumularum . quibus ea undique consita est. non habet Conscientiam e quam tamen Consequitur. quum opo microscopii easdem internoscit. Corsit a. Quoniam igitur . teste experientia et nosmetipsos a rebus extraneis. et eas ab inuicem secemimus cass), et nostri. Et earum, quatenuq in mente vostra repraesentantur, pollemus conscientia.

Puid Aoi- 33S. Ens, quod in nobis sui, et rerum, quae EXtra nos sunt, conscium est,

anima adpellatur (et .

hoIion. Nondum in naturam animae hic inquirimus definitionem duntaxat nominis adferimus. quam quidem ei conuenire philosophi omnes facile dabunt, tametsi tu eiusdem indole consti-cco Animam definiuit Aristoteles L. a. de Ani

- , olivos Avetuet. Sed hunc. quoniam intelligi noluit. omittimus. Triplicem autem vetE- res statuebant animam in viventibus . nimirum qua vigerent , qua sentirent, qua Cogitarent. quemadmodum Inte . comoed. tradit ex Arist.

haec. ut plurima veterum . hodie obsoleta plane satque antiquata sunt.

Diuitiam brum Coos e

238쪽

tuenda in contrarias opiniones distram plurimum dissentiaui.

gg6. Inest in nobis anima. Si enim An exster neges, fatendum erit posse ens quoddam sui, rerumque aliarum conscientia esse

praeditum , tametsi ipsum actu non sit; atque adeo posse ei reuera inesse quiddam, antequam exsistat; id vero pera, surdum est. Ipsa certe de anima dubita- tio, cum sine conscientia suscipi non possit, eius exsistentiam luculenter loquitur.

- - Si quis dubitet, inquit Aug. vivit: si se dubitat, unde dubitet meminit: si du-- bitat, dubitare se intelligit: si dubitat, si certus esse vult: si dubitat, cogitat; se si dubitat, scit se nescire: si dubitat,

in iudicat non se temere Consentire oporqis tere M. De Ciu. L. Io C. Io.

Seholion. Ex intima tamen ista conscientia neque alienorum animorum . neque ullius alterius omnino rei. sed animae duntaxat nostrae exsistentia nobis innotescit . idque . non quassi ea sit ratio. Cur anima in rerum natura exstet caliter dum somno consopita est. nusquam esset) sed quod eius exsistentiae id fit cortissimum testimoninm. quo Cum in somnis Caremus . scientiam quoque nostrae Exsistentiae non habemus. Dicaearchum autem missum facimus. qui ne condoluisse quidem, ut ait Cicero. unquam videtur, qui animam se habere non sentiat.

33Z. Dum nostri, rerum ue aliarum conscientiam habemus , exsistit in nobis cultas eo-

239쪽

quaedam Velut imago, et repraesentatio. Actio, qua huiusmodi repraesentatio Peragitur , cognitio , potentia vero eius actionis effectrix facultas cognoscendi adpellatur. e

Seholion. Repraesentationem iIIam . seu per Ceptionem rerum . quae in mente nostra fit. noti nem vel ideam vocari alias diximus ( Log. x et quanquam alii notionem obiectis Communibus .ideam indiuiduis passim assignent. Attulimus etiam cIoc. citi) diuersa notionum genera . quae hic di- Iigenter recolcnda sunt. Leibniigius actionem . qua mens suae perceptionis sibimet est conscia. adperceptionem; ipsam vero iIIam perceptionem, cuius praesto est in animo conscientia. rvirationem vomuit. Sunt . qui ipsam rerum perceptionemideam: actionem vero, qua idea essicitur, peree- Ptionem. vel Cognitionem nuncupente nos illud ipsum . quatenus ad rem obiectam refertur, ideam; quatenus autem ad mentem comparatur , perce pilonem dicemus.

838. Cognoscendi facultatem duas quasi in partes tribuunt philosophi. Eam,

qua ideas rerum obscuras , et confusas nobis conformamus , inferiorem; eam , qua notiones distinctas effngimus, superiorem solent nuncupare. iCoroll. Igitur inferiorem facultatis cognoscendi partem communem habemus cum brutis animautibus. quibus conuenire ideas obscuras, et Confulas deinceps viderimus.

33s. Cuncta, quae animus noster sua repraesentatione amplecti potest , aut

240쪽

et Issunt indiuidua , aut abstracta (Log. 2 s. gi): rursus indiuidua aut nobis praesentia, aut absentia. Indiuidua Iraesentias, si bus, absentia imaginatione, res abstractas intellectu, et ratione complectimur.

Coro I. Sensum. imaginationem. ac memoriam communem habemus Cum bestiis; quare haec ad partem facultatis Cognoscendi inferiorem pertinentsPraee. Cor. . quae iam singillatim exetquemur.

CAPUT II.

De Facultate Sextiendi. 3 o. occasione mutationum, quae hirqi: ''

in corpore nostro Eueniunt, eulixa sen-

res eXtra nos positas, nobisque praesen ii q) tes percipimus, tum illassentire dicimur: ipsa Vero earum rerum repraesentatio

sensio, vel sensatio , et potentia eiusdem effectrix facultas sentiendi adpellatur.

e. g. dum nuper oculis in solis disco defixis venerem transeuntem vidimus , eundem visione illa sensimus. Seholion. Quidam inter sensionem. et sensationem aliquid . quo differrent. esse volunt i hanc nimirum vocant ipsiam. quae in Corpore nostro accidit. mutationem . illam vero adpellant cognitionem, qua mens eam mutationem persentiscit. Nos utroque vocabulo nullo discrimine ad dest.

SEARCH

MENU NAVIGATION