Compendiaria metaphysicae institutio quam in vsum auditorum philosophiae elucubratus est Paulus Mako e S.I

발행: 1766년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

Soholion. Ne cui forte iniiciat scrupulum, quod 'pe toninus ea nobis offerat . quis e ne fandoquidem unquam a 'perimurum, dili 'inter aduertat velim, P ile nos idesarum rerum imani natione excitatas inii umeris plane modis iungere. vel iunctas distrahere: quam animae potestatam philosophi vulgo ficultatem stimendi vocant. ex qua omnis illa infinita somniorum varietas extiliati Tamcisi aut m plures id generis specios ponianus sic con-sOC: a e. ut indo Consurgat res. quam nullo vnquam sensu CGmprphenderimus. ideas tamen singulas . quaR Coinungimus. sensibus aliquando haustas esse nec fle est: vi humano capiti ceruicem pictor equinam iungere si velit . eum profecto et humani capitis. et equinae Cervicis ideas sensu ACc pille oportuit. Atque ista est sententia subiicienda illi Cioeronis effato: - Quae est enim for-- ma tam inusitata. tam nulla. quam sibi ipie ani-- mustum possit eiungere 8 ut quae nunquam vi-- dimus. ea tamen informata habeamus. OppidO- . - ritia suus, hominum si uras in . Diin L. I.

36 I. Omne somnium a sensione aliqua , tanquam a principio proficiscitur. Adest enim in somnio plurium phan Oasmatum series, et colligatio, (praee. . atqui primum eius seriei phantasma sensu, non imaginatione essicitur (g38 r somnii ergo cuiusuis initium ducitur a quapiam sensione.

. ' - . .

Seholion. Dissicile fere est senstonem illam, quae somnio initium fecerit, a phantasmatis internoscere; est enim admodum imbecilla: nam aliter non dormiendi , sed vig tandi dedillet initium. Fit tamen interdum, ut immuo explicati eiusdem re

252쪽

36 a. Si intra somnium noua quaepi- quid Soam sensio animum sic assiciat, vi ad eam sese aduertat, phantasmatum, quae som- xv 'nium effciunt, series commutatur. Aocedente enim ea sensione facultas imaginandi continuo refingit ideas cum eadem consociatas (336. cor : noua ergo enascitur phantasmatum continuatio. Somnium huiusmodi vocatur con obitum.

Exempla cumulare nihil a ret, quae sua Cuiuis experientia abunde suppeding 63. Res, quae longissime absunt, videntur somniantibus esse praesenteS. Cum enim sensiones, a quibus somniandi initium ducitur, admodum imbecillae sint, a speciebus phanta ilicis non satis internoscuntur: quare animus phantasmata illa nocturna pro sensionibus habet; ab qui sensiones praesentia iis uni obiecta

(gdo : igitur et somnia.

Scholion. Cum res a phantasia menti sic exhibentur. at si omnino praesentes estent. diligenter est animai uertendum . omne discrimen verti in solo idearum vigore. et Claritudine: nisi enim diuersa earum claritudo nos admoneret de discrimine. reS omnes, quas imaginando Concipimus. Ctan- stanter pro praesentibus haberemus; quod quidem furiosis interdum usu venit. iti quorum Cerebro EX- citatae Commotiones eam acquirunt Celeritatem. quae actione Corporum Praesentium in organis Coum

253쪽

ciliari solet ca). Iam vero omne illud olaritudinis discriinen in somnio tollitur: mirum adeo esse non debet, si omnia praesentia esse videantur.36 . Si phantasmatum claritas sensim decrescat, eorum conscientia evanescit

( ag ): igitur somnio somnus profundus

finem imponit. Cum autem de somno expergiscimur, sensiones clarae renascuntur (gSs , quibus proinde phantasmata debilitantur (3SS): illas ergo ab his internoscere incipimus, nec iam res absentes pro Uaesentibus habemus (g 6.3sa : quare somnium euigilando extinguitur (praee .g63. Cum idea rei ante sensu pe ceptae renascitur quoque idea materialis, quae eidem adiuncta fuit. Cum enim concordi medicorum testimonio comper- tum sit, vim imaginandi morbo, cerebri potissimum, hebetari, inesse quiddam in cerebro debet, quod respondeat operationi , quam imaginandi facultas in anima exercet. Id enimuero sunt ideae mat

b) Vide, ut alcmaeo ille incitato furore virgianis. quam nusquam videt. fidem imploret: Fer mi auxilium: pestem abigc a merFlammiferam hanc vim, quae me excruciat, Ceruleae incinctae igni incedunt: Circumstant Cum ardentibus taedis. Num dubitas. inquit Tullius. quin sibi haec videre videatur in Lucullo c. gS

254쪽

DR P sv CHOLOGIA 233riales: hae quippe sensionibus respondent in cerebro (g So): sensionibus itaque vi imaginandi redintegratis redintegrari et ipsae debent.. Coroli. r. Cuiuis adeo phantasmati sua in Cerebro respondet idea materialis . illi plane similis, quae Cum sensione praeuia coniungebatur. coroll. a. Eodem ergo pacto hebetatur. vel extinsuitur vis imaginandi. quo vim sentiendi hebetari. aut exstingui antea ouendimus (3 . Seholion. E diuersis idone huius materialis affectionibus pendent omnes phantasmatum varietates. Diuersa nimirum illarum celeritas diueriam in his essicit claritudinem; quae quidem Celeritas si tanta esset . quanta obiectis praesentibus, aesensuum organa impellentibus esse solet. imaginationes a sensionibus discernere non possemus. Sed haec porro persequi non est instituti nostri.

366. Quanto saepius idea quaepiam

materialis excitatur, tanto maior eius excitandae nascitur in cerebro facilitas.

Cum enim ideae illae sint cerebri commotiones (gSo , si saepius renouentur,

saepius motiones eaedem essiciuntur. Amplissima autem constat inductione naturam corporis nostri sic esse comparatam, ut saepius iteratis eiusdem generiS motibus, promtitudo quaedam, et alacritas eorum deinceps instaurandorum Contrahatur: quo quidem pacto habitus corpo- .rei. omneS generantur.

255쪽

DE Psv CROLOGIA 36Z. Ideae materiales praeteritis nostris vel sensionibus, vel imaginationibus respondenteS, non insunt cerebro actu , sed potestate duntaxat. Cum enim sitae

sint in cerebri motibus (g So). per sese

conseruari nequeunt, sed diminuta celeritate sensim elanguescunt: non ergo Con

seruantur , nisi continua quasi reparatione ; igitur cessante vel corporis oblati, vel imaginationis actione, intereunt.

Scholion. Multi cerebrum tanqUam idearum eiusmodi receptaculum . at promtuarium sibi uel singunt, et dissicultate inenodabili se se implicant, cum volunt expedire . quinam tot innumerabiles rerum obiectarum formae in tam exigua Corporis portione queant ConCludi. Spinosa hac cura leuatist Philosophus, si ad ea , quae diximus. aciem ingenii diligenter aduertat. Sed ne in animo quidem idearum praeteritarum quaedam quasi impressa vestigia superare censenda sunt, in quibus facilitas. ac habitus mentis situs sit. A Quid igitur 3 quaerit Cicero . Utrum CapaCltatem aliquam in animo se Putamus esse, quo tanquam in aliquod vas ea. quae m8mjnimm infundanturi absurdum id qui-- dem: qui enim fundus. aut quae talis animi si-- gura intelligi poteit s aut quae tanta animo Ca-- pacitas An inlprinu . quasi Ceram . animum pUtam US , Et memoriam esse signatarum rerumta iii mmte vestigium 8 Quae pol sunt verborum. - quae rerum iptarum elle vestigia' si Tusc. Quaest.

L. I. C. 25.

368. Illa praeteritas ideas reuogandi facilitas sita est in quadam cerebri muta

tione. Cum enim haec facilitas acquTatur crebra earundem idearum generatio-

256쪽

DE P svo HOLOGIA 233 ne ( 366 , cerebro per se se non inest rquare , dum acquiritur, quiddam ei accedat neeesse est , quod non ante inerat, hoc est mutatio quaepiam in eodem contingat ( I68. Itaque propositi vertestas in aperto est.

Scholion. Npmo vero a me isthic exigat. vi mu tationis huius indolem . aut proprietates diluciduexplicemi nondum enim licuit reconditam cerebri structuram . et mirabilem coagmentationem licFEruidere. ut ea, quae inde pendent. intellig ter declarari queant et quid . quod res ad physiologiam potiuS pertinet. a qua Cetera etiam erunt petenda, quae hic breuitatis studio praetermissa laut.

De Memoria, obliuione , et Remiviscelitia. g6s. V xiis, quae hactenus disseruimus, ouid Mo. intelligi potest . inesse in hu myx tmana mente facultatem ideas, quas aliquando conceperit , denuo instaurandi. Illud praeterea testatum facit experientia , inesse quoque eidem facultatem ideas eiusmodi instauratas recognoscendi, siue, quod eaedem simi, quas mens iam alias habuerit, agnoscendi. Facultas ista memoria dicitur.

257쪽

e. g. Cernis peregrinam quandam bell uam in amphitheatro. tibique Conscius es tam te iam vicisso in Belli fontis vivario ., agnoscis igitur

ideam hanc helluae ipsissimam esse . quam ante habuisti. . . ., ' ' Scholion. Qui facultatem ideas pristinas refingandi

sono dicia. memoriam adPellant. duas res maxime discrepan-inen i tes imperite Confundunt. vim nimirum imaginandi . et memoriam. Profecto enim aliud est ideas praeteritas veluti reuocare et aliud reuocatas recognoscere. Nonne viu persaepe venit . ut primum illud sine isto altero in nobis experiamur vi si sententiam aliquam, quam olim legimus in Terentio. vis imaginandi exsuscitet. neque tamen recor demur eam nos in poeta illo aliquando legisse. Idearum itaque in animum reuocatio debetur vel, sensui. vhI imaginationi: Earundem autem rem-gnitio unius est memoriae opus.

gZo. Si qua notio menti recurrit,excitatur continuo series idearum ei consociatarum (JS6. cor. : sin autem notio , quae in animo exoritur , plane noua sit, nulla consequitur id genus idearum associatarum Colligatio: si quam ergo ideam

in mente enascentem Consociatae rerum

absentium species comitentur , id erit indicii nos ideam illam una cum ceteris illis iam alias habuisse: Vnde eaS omnes

recognoscimuS.

E. g. hominem in foro occurrentem adpello perquam familiariter; improuisa salutatione attonito aio me ante annum Vindobonae eodem ex Palatio . Ct fenestra pompam nuptialem Iosephi Primcipis spectauisse cum et . Harum idearum. m-Pae scilicet, palatii, fenestrae , etc. excitatio iu

258쪽

tum admonet. Ut ideam mei recursantem agnosecat. Maxima autem vis admonitionis inest in Iocis . e quibus Etiam augendae memoriae ducta est disciplina. . coroll. Ideam itaque recognoscimus. Cum ad duas notionum series, quarum alteri nunc est. alteri antea fuit consociata . animaduertimus. e. g. belluam . quam in vivario Principum olim videras . nunC in amphitheatro recognoscis. quod nunci eam sensu percipis una cum amphitheatro . aliisque adiunctis; Iamul autem vis imaginandi eiusdem ideam reuocat cum idea vivarii. Ipsa haec diuersa idearum Coniugatio Contium te reddit, helluam hanc a te iam fuisse alias visam. holion. Similitudinem . quam praesens idea belluae cum praeterita habet. eidem recognoscendae minime lassicere, facile intelligitur. Sed nee sola idearum loci. ceterorumque adiunctorum. quibus ea copulatur. dissimiIitudo suffcit; sed accedere praeterea debent actiones mentis super belluam in vivario sese reflectentis, quarum Ope ea recognosceretur , tametsi pristino iterum loco cer

neretur.

3II. Memoriae magna est cum ima- 2' i iugi natione assinitas. Ex eo enim, quod idea A cum certa id earum serie colligata fuerit, intelligitur, cur eadem recur rente series illa recurrat (J SC): ex eo autem , quod illa recurrente haec recurrat , memoria illam recognoscit. (prae. cor.

sp a. Si aut saepius , aut distinctius,

aut recentius rem in certa id earum serie Dercepimus , notionem eius etiam post

259쪽

ouid meis

mori pesti ai clare, et memoriaretinete

In quo sta

st memiam

ag8 DE PSYcuo LOGIA longius tempus facillus , et clarius recognoscimus. Nom ex eo, quod rei idea

recurronte recurrat series eidem associata

memoria eandem recognosse it (spo cor); atqui si vel saepius, vel diuinctius, vel recentius rem in certa idearum serie percepimus, ideam seriei etiam post longius tempus, et facilius, et clarius prouocat

facultas imaginandi (gS ): propositi qrgo Veritas obscura esse non potest.

Scholion. Quum facilitatem nobis Compara- mus . ideam rei Cuiuspiam renouandi, et rOCognoscendi . tam memoriae mandare dicimur: quaindiu autem eam facilitatem exorcitatione Crebra Conseruamus . rLm ipsam memoria retinemus. Porro haec animi vis. siue quaedam naturae felicitate. siue adiutrice exercitatione tenta interdum est . vi Conditionem humanam superare videatur. Themistocles. si Tullio crcdimus . pollidenti cuidam se artem ei memoriae . quae tum Pi Imum proferebatur. traditurum . respCndIsie dicituri obliuisci se malle discerer credo, quod haerebant in animo, quaeCunque audierat, vel viderati Tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam. quam Thomiliocles spreuerat . di ciplinam. Itaque vi ibteris Conlignanula, quae monumentIS mandare vinlumus: sic ille in animo res insculptas habebat. Quippe sciendum est. dupli Coni esse memoriam ;Alteram naturalem , quae animis nostris insita eiu et simul cum cogitatione nata ; alteram artificiosam . quam Confirmat induetio quaedam. et ratio praeceptionis. ut ait autor ad Horeian. L. 3 C. IG. qui et rationes augendae memoriae CompliareS Persequitur.

3γJ. Memoria, quatenus in cerebro est , consistit in facilitate reuocandi ideas

260쪽

DR PsYCHOLOGIA 23smateriales. Memoria quippe, Vt in men te insita est , in eo consistit, quod aduertamus ad duas idearum series, quarum alteri nunc est, alteri alias fuit associata idea illa, quam meminimus (SIO. cor. id vero tunc usu uenit, quum ea cum utraque illa serie recurrit, id quod facilitatem excitandi in cerebro ideas mate-

riales utiqe postulat (g6S ): in hac adeo

memoria, quatenus in cerebro est , merito reponitur.

Soholion. Quaesitum erat apud Philosoplios. quid reapse es et haec recordandi i Cultas , quate nus in mente insita est: putabant plerique languida quaedam ideariam imprella veitigia inhaerere in animo. quorum. deinde admonitione memoriam rerum praetoritarum veluti replicemus. Mihi tota ea res perobscura videtur . neque intelligentiae nolirae accomodatos habere explicatus. Cons. Sch. s. 36Ta

g Id. Memoria labimur, quum ideam,

--tametsi ia In immutatam, multumque diuersam pro eadem Putamus , quam ante in nobis exstitisse conscientia testis est.

e. g. legis in Tullio, Syracusiis fuisse humatum Archimedem. Recurrit deinde eius viri sepulti idea . sed quae Agrigenti eundem humatum sistat. Si ergo illic sepultum putes, memoria la

beris.

g pS. Memoria nostra labitur, cum ea, quae ad res diuersas olim perceptas

quid meis moria Iabi unde e his lapsus Diqitipod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION