Compendiaria metaphysicae institutio quam in vsum auditorum philosophiae elucubratus est Paulus Mako e S.I

발행: 1766년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

ficiente; in qua tamen maxime consueuit eorum se iactare oratio. Si enim mens externa corporum pulsione ad rerum perceptiones effciendas non determinetur, quae proferri poterit earum ratio suffciens y non ideae antecedentes; nam cum oculis in lexico percurro vocabula lepus, lethargus, sinum, lixaetc. rerumque harum notiones in me informo, quid, quae se, inter eas intercedit vinculi, et connexionis cur ideam leporis perceptio lethargi excipity Nonne multo est verisimilius ab externis pulsibus, quibus Cere-hrum pervellitur, eas excitari y Sed sic

res sunt: plerique errare malunt, Eamque sententiam, quam adamaverunt, pugnacissime defendere, quam sine pertinacia, quid constantissime dicatur, eXquirere. Sin autem putent eam rationem in animo contineri, grauiorem plagam accipiunt , ut leuiorem repellant: erit enim inde Consequens, omnes actiones animi esse absolute necessarias, Ut quae per animae essentiam determinentur. a Si

omnes animae perceptiones eodem EUE-nirent ordine, tametsi nihil extra eam positum exsisteret, unde essicient aduersarii corpore se esse circumseptos, aut omnino mundum hunc adspeetabilem exstare Dicent ingenitam in nobis esse Ui-

322쪽

DR PsYCHOLOGIA Jo auodi ideam: nihil promouent; ut enim hoc demus, quod multis modis reprinhendi potest, quaeremuS tamen, Cur eam rum tantum rerum notiones insitae in nobis eXplicentur, quae sensus assiciunt cur caecus colorum, surdus concentuum ideis destituatur cur mentis deliramenta, e perturbatione cerebri exsistentia, medicamentis tollantur Sexcenta eiusmodisiant, quorum ne coniectura quidem in

hoc systemate possit informari. 3 Si

humani corporis motus nulla mentis administratione regantur, corpus Pompeii etiam animo destitutum ea gessisset omnia , quae pro lege Manilia tanta praedicatione commendauit Tullius; quae, Vereor, i Vt vlli probet LeibnitZianus. D inde nullae corporis motiones erunt Voluntariae, sed omnes colligatione naturali consertae, contextaeque fient, atque i, circo tam Parum laude, aut vituperatione dignae, quam alterna cordis agitatio,

vel motus arteriae.

Seholion. Boehmius. ut' rationes idearum Condisequentium ex antecedentibus extundat, easque, licet plurimum discrepantes copulet. Mutem OMCogitauit admirabilem. perceptiones nimirum qua dam obscuras . quarum Conscientia destituamur.

Ariolari istuc quidem est. non philosophari. Quan- suam enim perceptiones id genus latentes iaepe in nobis laesis coucedamus, ratiouem tamen, cur

323쪽

clarae illae ideae leporis . lethargi. lini ete. illo

ordine Consequantur. putamus ex iis Cum ratione is

aliqua suffcienti exsculpi nqn posse; ita multi a

surca quaeque malunt digerere . quam dimittere Opiniones, quas mordicus tenent, quaSque ante

sibi tuendas statuerunt. quam philosophi esse eo pissent. Sed candido ingenio est Bohemius, qui expensis harmoniae dissicultatibus. sentiendi liber. . talem auditoribus osteri . se autem propendere in Partem Contrariam profitetur. Non ferendus Wolonus, qui Leibniigii fontibus hortulos suos irrigauit . quum: veluti debellatum esset. pertinaciae addit contumeliam. ., Si quis . ait. hebetior fue-- rit, quam ut Philosophicam scientiam capere.. possit; vel infirmior . quam ut inoffensa pietate A systemati harmoniae praestabilitae assentiatur. ista systema influxus physici ana plectatur Eliotharmonia tua scientiane est philosophica; et qui eam non probent, te hebetiores o tu galinae filius albael Nos viles pulli nati infelicibus ovis lVtrum tandem hebes est, qui tua dictata non intelligat puderet mes dicere interdum non intes gere, si tu ipse intelligeres. qui illa defendis. Addit Icepleri se exemplum ea in re sequi, qui

idem Copernici aduersariis olim consilii dederit. Caussam . ait, esse persimilem: qui telluris motum. quique harmoniam inficientur. in iisdem versari erroribus, iudiciisque anticipatis. Verum aut ignorat homo acutus, aut potius Callide dissimulat, quid diltent aera lupinis. Lenta salix quantum palleuti cedit oliuae. Puniceis humilis quantum saliunca rosetis; Tantum doctrinae Coperniqi, hodie potissimum. Cedit harmonia praestabilita, in qua extricanda quantum laborat ipse Nolssius 'l quot res precario. imo sensu communi repugnante sumit, ut illud.

mentem ne ad sensiones quidem pulsu externo determinari et voluntarios corporis motus absque ullo animae ministerio euenire. et horum similia 3 quid.

quod secum ipse pugnat quam saepissime ut cum

ocet sensionum rationem sussicientem in Commo-

324쪽

tionibus cerebri. siue ideis materialibus contin ri . easque ab istis pendere . nihil tamen has ad iblarum effectionem Conferre e rationis exercitium absque sermonis usu vix cuiquam Concedi; nec tamen sermonem, quippe Corporeum motum. ad eum usum quidquam adiuuare. Ut qui etiam siue Corpore haberetur. Infinita sunt eiusmodi apud Wolffum. qui uno hoc vitio maxime mihi premi videtur. quod se posse putat duas contrarias sententias obtinere; neque tamen Cognoui quemquam . qui maiori autoritate nihil diceret: taceo de arrogantia illa dictatoria; in communi quidem Certe Ansu repudiando similiter latit, atque Timago- iras ille Epicureus. qui negauit sibi unquam. Cunt oculos torsisset, duas ex lucerna fiammulas esIevisas. ne cogeretur sensuum errorem Confiteri. Adeat, cui erit otium. Fortunatum a Brixia acedirimum harmoniae huius oppugnatorem. Mihi autem ista scribenti Wolffus ignoscat necesse est. vi qui putarit scriptionem hane perinde a manu fuisse profecturam. etiamsi nullo animi consilio reingeretur.

dso. Reliquum est systema caucyrum cientium, siue, ut iam loquendi suscepit consuetudo; systema influxus pusici,

situm in Vera, ac mutua essicientia, quae animo aduersus corpus, et huic aduersus animam attribuitur. Docent nimirum ejus defensores, naturas has plurimum dissimiles, ita sibi esse adstrictas, ac deuinctas, ut altera in alteram Vere, atque ossicienter influat; neque tamen ea actione ex Vna in alteram quidquam transferri; sed impressis in sensu motionibus, et neruorum ope ad cerebrum usque propa

325쪽

gatis, mentem ad informandas rerum notiones determinari; et vicistim suborta in animo voluntate membri cuiuspiam commouendi, neruos continuo impelli, motusque in eo membro voluntarios consequi. Quare opinantur hi philosophi saepe in humano corpore inchoari motus, qui caussam in corporeipta antecedentem non habeant, sed exanimi adpetitu, et mouendi facultate progignantur : saepe item ad mentis arbitrium motiones in membris exstingui nullo in natura corporea motu consequente.

- .. '' SI, Systema caussarum eruientium, euis tametsi obscuritate non modica sit implicatum , defendi tamen posse videtur. Imprimis enim ex eo intelligitur, quomodo corpus animo instructum vivat; quo item modo mens Corpori unita ex vero dicatur: quod utrumque in systematis superioribus explicari nullo pacto potest. Deinde sentimus profecto animam pro Varia corporis mutatione vario modo assici; nunc dolore, cuius est morsus acerrimus, nunc voluptate perfundi: modo languere, modo Vigere, et ad exsequendum munus suum aptissimam esse: unde admodum est verisimile, corporis impulsionibus animum re Vera appeti, ac inci. Videmus praeterea ad mentis nutum

Diuitia es brum Coos

326쪽

nutum motiones in membris voluntarias admirabili celeritate, et constantia conis

sequi: igitur probabile est, eas a mente ipsa proficisci: ut adeo systema hoc primi defensores ab ipsa natura didicisse, non ipsi reperisse videantur. Quid quod nulla unquam latio suffciens proferri possit, cur ideae in nobis tam dissimiles enascantur, nisi ad pulsiones in organis impressas confugiamus y Denique Wolffius, aduersarius in primis acer, fateri , coactus est, eam obseruari in animo, et corpore colligationem, quae esset, si veram in sese essicientiam exercerent: cum ergo in ea essicientia neque repugnantia ostendi ulla possit, et effectus omnes mirum in modum Consentiant, nihil caussae est, cur eam sententiam repudiemus. Nam qui propter naturarum dissimisitudinem facultatem corpus mouen

di ab animo submouent, hi illam a Deo

etiam submouere debent: eorum proinde oratio non iam a philosopho, sed a Censore opprimenda est.

Seholion. Qui dimicationem contra hoc Systa'

ma susceperunt. plura confertim agglomerant quae nulla defendi ratione posse videntura nos sinlectione quadam utemur . et summa tantum cavi. ta perstringemus. Aiunt itaque X.) hanet opinionem non posse sustineri . nisii Concedatur . ex animo in Corpus. et vicissim ex corpore in inimam

A. P. Maho Metaptis V

327쪽

quidpiam transfundi. idque sonare ipsum influxus vocadulum. Nolmus haec ita disputat, quali de

verbo . non de re laboretur. Quum Corpus in mentem agere. aut influere Contendimus, pingui sit in- ,

genio. oportet . qui sic accipiat . . quasi ii vienna influat in Danubium: id intelligimus vim duntaxat, ac naturam mentis a commotionibus cerebri sic assici. ac dirigi, vi repraesentationcs in ea oriantur, minime vero ideas rerum externarum e Cor. 'pore in mentem quasi Commeare. Similiter cum mens Commouere manus, aut pedes dicitur . non

est putanda motum quendam suum eis impertiri; sed vim, quae corporis elementis insita est, sic extitare. et quodam modo determinare. vi motus demum in his partibus consequantur. Sed quoniam neque mentis indolem. neque structuram nostri corporis intime pervidemus . non parua sem-ter obscuritas in his enucleate explicandis reside-iti et pleraque in scholis disceptata ex eo sunt genere. quod, cum quis praeclare didicerit, nihilaeiat. Illud certum. agitationibus terebri animo non Communicari motum quemdam intestinum coriaporibus proprium; sed eum modo naturae suae cono ueniente ad agendum determinari g. Negant ab anima posse percieri membra corporis . ut cui prorsus ignota sit admirabilis neruorum, et musculorum itructura . quorum tamen ope eae membrorum motiones effCerentur. Veis

rum quis est tam excors. quem ista moueant 8 R sponsum occupauit illustris Mutgenius in symcaus L effC. p. 1ya. - Concipe, inquit, ab inge-- nioso quodam artifice fontem quemdam ad adiis iis mechaniciae, et hydraulicae amussim ita com- structum esse. ut quamprimum asserculi. peris quos aditus demum ad fontem datur. inceden-- tium gressu deprimuntur. occulto mechanismo is V riarum rotarum. funiumque ope sub asseribus in absconditorum. aliae atque aliae mirificae species - e fonte Confestim prosiliant, qualeS v. g. fontes - Κircherus. Schoetus, aliique deshribuut. Con-- cipe iam tibi puerulo ad hocce spectaculum ad-- misso. dum hac adcurrit, Neptunum cum triden-

328쪽

., te minaci obuiam fieri. dum illac. Nereides; A ex alia parte Glaucum marinum, alibi vero Debis phinos, et sic porro. Puer ille mechanismi ab-- sconditi ignarus. nec ad omnia praesentia atrui si tus . non obseruabit se reuera actione sua produ-- Cerct hosce effectus; obseruabit tamen, si aduer-- sus eam partem processerit. semper sibi hoc -- tius, quam aliud obuiam fieri obiectum: pote- rit igitur iam pro libitu haeci phaenomena mode-

rari. ac si v. g. Neptuni. ac so piri eiusdem tri-- cipitis Contemplatione delectetur. cffcpre. viri prodeat. si sciliCet versus Ceriam plagam adcur- A rat. Nemo dubitauerit puerum horum motuum, is Caussam PIIe. ac actione sua phaenomena produce-- re . Patet hoc exemplo. aliisque tuo uniaris ad regendam machinam hane Corpoream opuS non esse. ut menti Omnis eius Construmo penitus Coni perta sit. Cons. Huutg. IOC. Cit.

s) Quaerunt. Quinam possit fieri. ut mens Cerebri pulliones plane ignoret, si ab his veluti pervellatur, atque ad agendum excitetur At qua ri ex aduersariis vicissim potest, quinam fiat, ut animus res extrinsecus positas. et magnis saepe disiunctas interuallis acute pervideat. Cerebri tamen Commisturas, et nurabis et Coagmentati,nem. Cui intime praesens sit, non perspiciat i Sed mjlla ea quae uone nodum hunc soluit Iuanciliosius Instit. Met. disp. q. p. ago. hunC in Inodum:

In quavis profecto sensatione immediate percipit

se meus motionem Cerebri a motione externi sen-- sorii propagatam . uti infra declarabo: tuinque is hoci veluti nuncio. et signo rei illius. quae in is sensorium impressionem se l. accepto. ad remis eandem Conuertitur. Interea Cum tensus nobis.. ab autore naturae eo fine dati sint . ut per eosis veluti fenei tras. nuntios . ac interpretes, intel-- Iigeremus ad usum vitae res externas; nec obis breuitatem mentis nostrae ad res litas. quantum M ad vitae rationes satis est . aduerteremus . si a lentione earum imprellionum . quas illae depen is deuter a sinsoriis externis tu cerebro excitant,

329쪽

occuparemur: idcirco sapientissima eiusdem auto-- ris naturae dispositione ita comparati sumus. Ut- impressiones iIlas neque percipiamus Clare, et di tincte. prout in nobis peraguntur; nec in iI-- las attentionem nostram defigamus; sed ut pri-- mum iptas percipimus. ad obiecta, a quibus ad-- Ueniunt, Convertamur. Proptereaque nec Const-- deramus impressiones has . tanquam Cerebri no-- stri affectiones; sed veluti qualitates obiectorum is sensibilium per sensus nobis significatas; ut adeo

is perceptionem ipsarum cum percieptione horum- Ce obiectorum Confundamus; neci tam illas. - quam haec immediate percipere nobis videa-- mur. Hinc fit. ut neque Conscii nobis simus. - impressiones easdem nos percipere; neque sciae se mus. quo Paeto, quave cerebri parte peragan- tur Queruntur Praecipuam quamdam naturae

legem subduci. et conuelli propterea, quod si

ea opinio valeat. non eadem Constanter obtineat virium vivarum in mundo quantitas. Cum viS quaedam mouens oriatur in materia aliqua . quae ex .

nulla alia tu eam derivetur; et quaedam in gratiam animae intereat. quin ulla alibi progignatur. Vinrum scire imprimis ex missio pervelim . qui ista

obiicit, ubinam demonstrauerit, vires quasdam vivas in natura esse. aut si sint, eas a quantitate motus omnino distingui Sunt sane hodie homines doctissimi, qui putent. effemis omnes ita pende

re a vi inertiae . et minimis , ac Perpetuo Pedi euntibus potentiarum actionibus, ut vires vivae sint plane superfluae: mut, qui eas a motus quantitate nihil differre arbitrentur, Wolmumque ea in re egregie refellant; in horum sententia lex illa decantata locum non habet. Sed demus. eam reapse exstare et an uspiam obtinebit alibi, quam in corporum Collisionibus, in quibus solis ante, et post conflictum eadem illa virium quantitas habebitur Certe res est indubitata. in elastiCorum Corporum iucursionibus velocitatem Comparativam , eandem semper Conseruarie idem tamen in aliorum conflictu non obtinet; an ergo idcirco pertudi

330쪽

hari naturae ordinem Clamitabunt 8 non opinior et alia quippe est huius . alia superioris ColIisionis natura. Similiter ergo de naturae perturbatione queri desinant, si eam legem mutua Corporis , at animi actio non sequatur; aut probent. his quinque naturis in sese agentibus legem eandem esse praestitutam ; quod quidam nunquam Effcient. Cum lex ipsa generalis Newtoni caTC. , ex qua speciales motuum regulae dimanant. accommodari

ad animum nequeat ( 38 ).5. Sunt . qui hane sententiam pugnare Cum

animorum immortalitate arbitrentur. Si enim PDficienter innuat Corpus in animum. Censent illum Corpore isto exsolutum vivere. siue aliquid operari non posse, ut cui desit adminiculum ad agendum necessarium. Ego vero miror haec a quoquam obiici, qui se in Leitatigii sectatoribus profiteatur e non enim debuit ignorare virum illustrem in ea fuisse opinione. ut putarit nunquam defore animabus corpora subtiliora. etiam Cum eae his Crassioribus emigrauerint. Sed utcunque istud sit. animus terrenis his vinculis exsolutus poterit sane modo longe nobiliore actiones suas eMercere, quas quidem nunc corpore adiuuante ossicit

non propter naturae suae imbecillitatem. sed propter arctissimam cum eo domicilio copulationem, Quemadmodum ergo ridiculus sis. si . quod thclusus in Carcere solem absque fenestra contueri nequeas . ex eo velis emcere nihil te, Cum carcere exieris. Posse cernere et ita quamuis animus propter corporis terreni Consortionem non queat quidquam sine eiusdem adiumento percipere. Perperam hinc Colligas . eum. Com liber euolauerit. ci cumiecta corpora non posse comprehendere. - Ea Profecto A tum multo puriora. et dilucidiora Cernentur. - Cum, quo natura fert, liber animus peruenerit: is nam nunc quidem . quanquam foramina illa. - quae Patent ad animum a corpore. callidissimois artificio natura fabricata est . tamen terrenis . A Concretisque corporibus sunt intersepta quodam-- modo et cum autem nihil erit Praeter animum,

SEARCH

MENU NAVIGATION