Compendiaria metaphysicae institutio quam in vsum auditorum philosophiae elucubratus est Paulus Mako e S.I

발행: 1766년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

ouid Con

nexae

o D E oti TOLOGI A sit quidpiam, cuius ratio lassiciens in isto continetur, illud ab hoc dependere dicitur. D euilentia igitur in eo sita est , quod intelligi ex altero possit, cur alteri quidpiam in sit.

e. g. res Creatae omnes dependent a Deo. cum exsistentiae . quam obtinent, ratio in Deo conis

neatur.

63. Alterum ab altero dependet intrinsecus, si hoc ad eius essentiam ; extrinsecus autem , si ad exsistentiam solum , aut ad qualitatem aliquam requiratur. e. g. trian ulum a tribus lateribus , ens quod- uis a suis essentialibus intrinsecus pendete mundus

contra a Deo . effectus quiuis a tua cauIIa extrinsecus tantum dependet.

Seholion. Haec probe tenenda sunt aduersus perniciosam Spinogae sententiam, qui illud Contendit a nullo pendere intrinsecus. quod in se exsistit, et in suo , non alterius rei conceptu intelligitur. vii est quaelibet subitantia. Quod vero exsistit in alio . et per Conceptum alterius intelligitur. id vult intrinsecus pendere ab alio . vi sunt substantiarum affectiones. Quorsum haec doctrina euadat. alias ostendemus . et facile per sese videt, qui aliquid omnino videt.

66. Entia, quorum unum dependet ab altero, connexa; ipsa vero eorum dependentia nexus adpellatur.

Seholion. Cave confundas Connexa cum depEndentibus: ista enim non reciprocantur. Deus Cum Creatis rebus conuellus, non item ab iis dependens

62쪽

est: res Creatas et connexae cum Deo sunt. et ab eodem dependentes.

63. Si entia quaevis ad se mutuo Contenderitis , ea vel eadem , Vel diuersa, vel similia, vel dissimilia , Vel opposita, vel denique disparata esse deprehendetis.

Quare notiones horum accurate iam euoluendae Veniunt.

68. Eadem dicuntur , quae sibi ita surrogari posIunt, Vt nulla propterea in

ducatur mutatio: quae autem Citra muta

tionem sibi substitui nequeunt, diuer a

nuncupantur.

e. g. cum duo duobus absque ulla mutatione lassici possint , eadem sunt e non item duo , Et tria. olion. Vt constituere certo possitis . an entia eadem , an diuersa sint. tot enuntiationes de uno eorum Conformabitis , quot de eodem , tanquam subiecto . enunciari praedicata postunt. Tum diis genter videbitis . virum alterum in singulis illis propositionibus subiecti vice salua veritate substitui possite et si quidem possit. id erit indicii entia illa omnino . siue adaeqvate esse eadem ; sin autem in quibusdam duntaxat possit. concludetis ea non viquequaque .sed solum inadaequate, ut dici solet, esse eadem.

6s. Affectio illa entium, qua eadem , aut diuersa sunt, receptis vocabulis idemtitas , aut distinctio nominatur. Jo. Eadem numero sunt, quae omnes omnino determinationes , seu ipsum ese

ouid Idem, et Diuet sum pquid Menistitas. et Diostinctio Diuitigod by Coosle

63쪽

Da ONTOLOGIA hoc commune habent: quibus vero illud Commune non est, numero disincta sunt.

Scholion. Patet adeo identitatem . et distinctio.

nem entium indiuiduam a loci. vel temporis unitate . aut multitudine non esse repetendam. posseque distincta entia in eodem . et idem ens in pluribus locis eodem temporis momento Consistere. Sed ridet nos nimirum Antonius Genuensis. qui putemus duas substantias formaliter . ut ait . extensaS . aesese intime penetrantes . duas numero subitantias Permanere, neque propterea in unam veluti concrescere e Censet nos minime intelligere. qua nam vocabulo ditiinctionis subiecta sit notio. Ego viro magnopere Cuperem, ut irrisor ille genuinam eius verbi lignificationem nos edoceret e nam quod idem . ac diuersum Comparate ad locum. et tempus explicat, id omnino nihil est. Nam r) loca Ipsa. et tempora inter se utique distincta sunt runde ergo distinctionem horum arcessemus 3 vinde est, quod locus A secum ipso idem, a loco autem B sit diuersus si haec identitas. et distinctio per alium locum explicanda sit. infinite progrediemur e sin autem locus A idcirco est idem secum ipso . quod onmes omnino determinationes . seu ipsum esse hoe secum ipso commune habeat . et a loco B idcirco distinctus est. quod ipsum cie hoc Cum loco B Commune non habeat. nonne hoc idem de quibus uis aliis rebus eodem iure dicemus. 8a Deinde esse in loco quopiam duo inuoluit.

nempe ipsum esse rei, quae est in Ioco , et reiPectum ad ordinem . quem res cum aliis simul exsistentibus rebus obtinet; atqui prius est rem esse hanci determinatam rem . quam habere respectum hunc vel illum ad alias simul exsistentes res . nec respectu hoc multiplicato ipsum esse rei evadit multiplex r ergo rei identitas vel distinctio per locum minime constituitur. Sane si quis materiam et spiritum eodem omnino Contineri loco. et tempore concipiat, nutuque opinione anticipata im-

64쪽

plicatus sit , non idcirco duas illas tam dissimiles

naturas in unam quasi Coaluisse arbitrabitur.32 Eadem materiae particula potest utique eodem in loco persistere innumeris punctis temporis. quin alia esse debeat uno . alia alio temPoris. articulo : quid prohibet igitur . quo minus, eadem illa particula eodem puncto temporis in pluribus exsiliat locis, quin propter locorum discrimen alia atque alia esse debeat Certe et Iocus. et tempus essentiis rerum penitus Externa sunt: entium itaquSidentitas . aut distinctio sicut non e tempore , ita nece toto aestimanda est. Deus idem . et simplicissimus extistit in omnibus locis . quemadmodum alibi demoni trabimus: id ergo rationi eutis non repugnat . unde autem nouimus repugnare indoli materiae . Cuius nullam habemus idem . nisi ope sensuum comparatam Y an vero hi possunt naturam materiae nobis exhibere . atque definire illud in ipsa potissimum repugnare , quod in aliis entibus non repugnat 3 Quam parum sit in rebus huiusmodi sensuum testimonio acquiescendum, vel illud indicio est. quod eorum ope ne id quidem liceat definire . Utrum tu rerum natura exstet materia propriae Continuae virum vel duo eiusdem puncta sese contingant unquam e validis certe argumentis euinci contrarium arbitror.

II. Siqua communi specie continentur , sunt specie eadem : quorum autem

species diuersa est , ipsa quoque specie

diuersa sunt.

e. g. Cicero . et Pompeius erant iidem specie humana et Alexander vero , eiusque Bucephalus specie diuersi fuerunt.

Za. Quum omni mentis consideratione seclusa unum non est aliud, eorum

65쪽

ouid ova

Iitas, et Quantitas S

ila DE ONTOLOGIA

distinctio re is vocatur et quum Vero in Vna , eademque re plura Concipiuntur. , quae reapse Unum, idemque sunt, tum di tinctio rationis eXsistit.

e. g. solem inter et Iunam realis est distinctio divis autem ratiocinandi a vi sentiendi in eodem homine nonnisi cogitatione nostra secernitur. Coroll. Quoniam distinctioni contra respondet identitas (Gyb. patet allatala diuisionem in hanc

quoque valere. Seholim. Vocabulum identitatis in communi vitae consuetudine saepe minus Proprie usurpamus. Res eadem perseuerare vulgo Censetur, tametsi aliae atque alias re vera sucCedant. modo ea su

celsio Continenter fiat . at sensui nostro subducatur. Sic eundem dicimus Danubium ad moenia nostra hodie allabi. qui heri allapsus fuit: idem nos habere Corpus . quod ex matris utero extulimus . tametsi haeo proprie vera esse non pose sint. - Nemo nostrum idem est in senectute. quiis fuit iuuenis . nemo est mane . qui fuit pridie. - Corpora nostra rapiuntur numinum more is .

Z3. Notae rebus internae vel sine assumto alio intelligi; vel dari tantum , non item intelligi possunt. Illae qualitatis , haec quantitatis adpellatione

gaudent.

Sic mel proprio genere saporis . ut ait Cato. non comparatione Cum aliis. duloe esse sentitur. Quaerenti. qualisnam sit globus aliquis , quum respondetur esse rotundum . grauem , Calidum. notae hae internaet sunt qualitates et auditis enim vocabulis continuo intelliguntur sine ulla ad aliud

66쪽

quidpiam Collatione. Sin autem ex me quaeras. quaenam sit globi grauitas . aut diameter . notionem . quam petis . verbis tibi deelarare nequeo, nisi aut globum ipsum experiundum in manus ti-hi tradidero , vei ostendero ; aut Pondus eius ad libram , diametrum ad lineam aliquam tibi iam Perspeetam exegero. Quare magnitudo ponderis aut diametri inter quantitates refertur. Coroll. Igitur essentiae . attributa. et modi incensum qualitatum veniunt. si Log. 22. 23.).

Zq. Quae iisdem gaudent qualitati- lel: Di,

bus , simiua quae diuersis, disimilia, '

nuncupantur.

I S. Quorum eadem est quantitas , 'd' ae*ualia ; quorum diuersa, inaequalia esse Iuamuale

dicuntur.

Coroll. Quae ergo aequalia sunt. nou sunt idcirco etiam sinulta , et contra ( et ).Seholion. Facile iam ex his deducetis theoremata . quibus erit usus in sequentibus. I Quat nus duo cum tertio conueniunt . eatenus sunt Eadem . seu inter se conueniunt e virumque enim eidem illi tertio absque ulla mutatione surrogari potest bb. ac proinde etiam alterum alteri. 2 Quorum ratio soniciens in eodem tertio Continetur. illa eatenus sunt eadem. In eo quippe viter se Conueniunt. quod rationem sui susticientem in eodem tertio habeant ex hyp. sunt igitur eatenus eadem c n. praec . ab Sicubi eaedem sunt essentiae. eadem esie attributa quoque necesse est. Cum enim attributa rationem sui susticientem habeant in essentiis (38 . essentiae autem eaedem ponantur. in confesto est. rationem sufficientem attributorum in eodem tertio coutineri: sunt ergo attributa ea,

67쪽

DE ONTO LOGIA

Ouid opposita , et Diomarath pQ uolup ex Oppositio p

dem s n. praec.). Facile hinc id quoque efficitur.e diuersis essentiis diuersa permanare attributa. Quae eandem essentiam . attributa, aUt modos habent, sunt sibi similia. Haec enim omnia nomine qualitatum veniunt ceti Cor ): quae ergo haec eadem habent . iisdem gaudent qualitatibus, hoc est. similia sunt ceta . Non minus manifestum est dissimilia esse . quorum essentiae . attributa . et modi diuersa sunt. S) Quae sunt eidem tertio similia. sunt quoque inter se similia. Nam si eidem tertio similia sunt. cum eodem qualitatibus Conueniunt (et ): conueniunt igitur etiam inter se (n. I. . atque adeo sibi similia sunt set . G) Cuncta . quae in rertim natura exstant. aliquam inter se obtinent similitudinem. Omnia enim inter se conueniunt in exsistendi potentia cas. Cor. 3 . adeoque in essentia(ss) : lunt ergo sibi similia cn. D. r Quae sunt

eidem tertio aequalia, sunt quoque inter se aequalia. Sunt enim hoc ipso quantitate uni tertio eadem (rs). proinde etiam inter se (n. r. e sunt ergo inter se aequalia (T5. . i) Quae aqualia sunt aequalibus. sibi quoque ipsis sunt aequalia. Sit enim A C. et B O. et C D: erunt C et D ratione quantitatis eadem (TS r ergo A et B sunt aequalia eidem tertio , atque adeo etiam sibimetipsis (n. praeco.

pC. Quum duo diuersa sunt, tum posito uno vel tollitur alterum, Vel non

tollitur ( 16 . Si tollitur , duo illa diuersa vocantur opposita et si non tollitur, dicuntur di parata.

e. g. odium et amor eiusdem rei sunt oppositaramor et tristitia disparata sunt.

pr. Si posito A tollitur B, tum sublato B vel vicissim ponitur A , vel non ponitur( 16 . Si ponitur, opposita erunt

68쪽

DE ONTOLOGIA dZco tradictoria ; si non ponitur, contraria. Cons. Log. S. II.

e. g. Iux et tenebrae sunt contradictoria . quia illa posita hae tolluntur . et his sublatis illa ponitur. Amor vero et odium eiusdem rei Contraria sunt: licet enim illo posito istuc tollatur , non ta men isto sublato illum poni necesse est.

De Toto, et Parte. 8. 'lura , quae simul collecta ens quid Para. Vnum esticiunt, partes adpellan 'x Tutum rtur: ens autem e pluribus constatum nuncupatur totum

Seholion. Spectamus hic totum. vi parti contrarium e nam si consideretur. quatenus mutila opponitur . integrum proprie dicitur. Quaedam totius genera in Logica tradidimus c cis ): quae proinde isthic

non repetemus.

ys. Quando plura corpora in Vnum coalescunt, totum essiciunt integrali , cu P ius Fartes integrantes Vocantur.

Tese totum est corpus hominis e diuersis mem-hris coagmentatum. N

So. Pars, quae identidem accumulata exaequat totum, dicitur aliquota:

69쪽

quae autem saepius repetita nunquam evadit aequalis toti , aliquanta est.

E. g. binarius nImerus pars est aliquota senarii, aliquanta vero septenarii.

8 I. Multitudo partium totum aliquod effcientium est eiusdem massa, ac Vera magnitudo. Nullo ergo negotio intelligitis , quid magnum , quid paragum sit. 8a. Totum est alteto maius , quando pars eius illi alteri aequalis est. Quando vero ipsum parti totius alterius coaequatur , comparate ad illud minus dicitur.

Scholion. Libuit has descriptiones adferre. non definitiones accumulandi libidine . quam alias re-pmheudimus f Log. 5 I. cor. q. ; verum ideire tolum, ut propositiones . quas iam subnectemus, plenius inteIIigantur. Totum . et partes limes 1umtae idem sunt. Cum enim partes simul sumtae constituant totum(rg). citra ullam mutationem eidem sussici possunt di idem ergo sunt (68 . 2 PO sito toto ponuntur omnes partes . et Contra: Idem enim sunt (n. Haec. . 3 Partem alicuius partis esse quoque totius partem . sola animi attentione perspicuum est. H Quaelibet pars toto suo minor est. Fac enim quamlibet totius partem esse nomuum totum: erit nouum hoc totum sibi ipsi. atque adeo totius prioris parti aequale , ac Proinde eodem minus ( 8a I. Patet vicissim totum quali sua parte maius elle.

70쪽

DE ONTOLOGIA

De ente Composito , et Simplici

8 g. vns compositum dicitur, quod ex quid ensaria partibus certa quadam ratione lumiiunctis coalescit.

e. g. Palatium e membris apte Concinnatis ex structum est ens Compositum. coroll. Omne igItur ens compositum est totum

Neholion. Discrimen tamen aliquod inter utrumque probe aduertendum est. In Composito nexus Potinimum . et iunctura partium conssideratur. sine qua non potest intelligi compolitio. In toto autem nexus iste minime . attenditur . sed ratio dua- taxat identitatis inter totum . et Partes respi

citur

. 8 d. Essentia compositi sita est in modo , quo partes eius inuicem conseruntur. Rei enim cuiusuis essentia in eo est posita,per quod res est haec,et non alia res( 3 a ;atqui per mutuam partium consertionem compositum quodvis est hoc, et non aliud compositum ( praeo. sch. : itaque in ea reponenda est compositi cuiuspis essentia.

e. g. horologium a mola secernitur interna partium Coniunctione . et structura . quae una in caussa est, cur istud mola. illud horolacium esse

SEARCH

MENU NAVIGATION