Compendiaria metaphysicae institutio quam in vsum auditorum philosophiae elucubratus est Paulus Mako e S.I

발행: 1766년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

spectabilem hanc rerum uniuersitatem Deum ipsum esse a Demens, qui seipse Deumque Confudit ranis . ac muribus t et proprium nil Sensit inesse sibi. vel cum se scire videret Ignorante alio. atque alio laetante doleret. Egregium Numen , Cultro quod ieiudere possis lNon scindetur . ait. quamuis quae membra videntur Corporis immensi . forte in diversa locorum Transtulerim ; quod scindit enim . et quod

scinditur. unum est. Insulser si Carnificem. gladiumque necato Distingui nolit . nec progenitore Creatum. Fec pallore lupos, neci vivis luCe Carentes. diam vari res una modos assumere quamuis Temporibus possit variis ; pugnantia nunquamsVt mortem vitamque , assumet tempore in

uno et

Nec simul esse potest quadrata, simulque ro tunda, Et Capere aduersas cum simplicitate figuras.' vel si quadratur partim, pariumque rotunda est, Non iam indiuidua. aut simplex. aut una

unius multas generis res esse fatebor rAt rem unam dici . quae res complectitur

Omnes

Non modo distinctas. sed tot rationibus in se Diuersas. quarum semper negat haecce, quod illa Adstruit. ac totum sine partibus esse. TEPugnat cci . Anti-LNer. L. 3.cab Impium hoc dogma iam olim tenuit Xenophanes . qui . Tullio teste . vitum dixit esse

' omnia. neque id esse mutabile. et id esse Deum. neque natum vSquam . et sempiternum, CongIoi hata figura. In Luculi. c. Zq.

82쪽

DE ONTOLOGIA GLIos. Accidentia extra substantiam esse nequeunt. Cum enim accidentia sint subiecti determinationes (praec. , EXigunt subiectum per sese durans, siue su stantiam, cui infini: ratio ergo suffciens cur exsistant, continetur etiam in substan

tia (ao : atqui sine ratione suffciente nihil est (aab: igitur ne accidentia quidem sine substantia.

Io6. Essentia entis compositi meris constat accidentibus. Entis enim compositi essentia sita est in modo , quo certae partes inuicem conseruntur (8d , atque adeo non inuoluit, nisi partium magnitudinem , qualitates, ac determinatam conis iunctionem, quae omnia mera sunt acci

IOZ. In ente composito nihil inest substantiae praeter substantias simplices. Nam cum ipsa essentia entis compositimeris constet accidentibus (praec. , cetera etiam, quae ei conueniunt, sunt me ra accidentia , cum aut modi sint, aut attributa ex essentia promanantia. Quia

In eodem errore fuit Zeno. ιαs ga

Diog. Laert. in Zeu. Quaerit item princeps Lyricorum Pindarus, . r. heos i et respondet Gι τε πα, .

83쪽

tamen accidentia esse absque substantia nequeunt (IOS , adest praeter essentiamin ente composito aliqua substantia. Quare cum sine entibus simplicibus dari com

posita non possint (88 , entia simplicia

sunt illa substantia, quae in composito deprehenditur. Io S. Non dantur substantiae nis simplices. Omne quippe ens vel simplex, vel compositum est (8Z cor. X in composito vero nihil est substantiae praeter substantias simplices (praee. : non ergo dantur substantiae nisi simplices.

Coro . Quare entia composita sunt substantiarum Coagmentationes.

Scholion. Composita quaedam vulgo dicuntur subsantialia, non quod insit in iis aliquid substantiae praeter entia simplicia . sed quia haec ipsa

entia simplicia natura operante citra industriam artis mirabiliter maloicunt. certarumque effectionum naturalium principia Constituuntur.

Ios. Dantur substantiae vi agendi

praeditae. Teste enim experientia continuas in naturis exsistentibus deprehendimus mutationes: earum ergo mutationum ratio suffciens vel continetur in

illis ipsis substantiis , quae mutationem subeunt , vel in aliis et si in illis ipsis , habebitur in illis actio (s8 , atque adeo vis (ioo : si in aliis substantiis, eas vi agendi gaudere facile intelligi potest.

84쪽

Seholion. Quamlibet substantiam esse vi agendi praeditam deinceps adparebit, quanquam vel inde satis euinci possit. quod substantia exsistens a pose sibili nequeat secerni. nisi vi, et agendi conatu( a). Ita cum storem quempiam admodum vivida cogitatione nobis effugimus , aut ope Caci speculi imaginem eius in libero aere efformamus. inde conuincimur eum re vera non exsisteret, quod naribus adhibitis odorem spargi non lautiamus. quod resistentiam tactione non experiamur, quod denique tametsi praesto sint Cetera, nullum in eo agendi Conatum deprehendamus. Imo ex ipsa assione non aliter Conuintimur de rerum exlientia. nisi quia Patiendo reagunt, atque adeo vi agendi instructae sunt.

De Extensione, Spatio, Loco, et Tempore. II o. mensum Voco, quod Constat Ex- Partibus extra sese positis, s tem iudicio sens Um coniunctis.

e. g. libri huiu, theca extensa est: habet enim partes alias extra alias oculorum iudicio miniunctas. Coroll. r. Non ergo iussistit ad extensionem. ut plura extra se inuicem sita sint. sed coniungi praeterea saltem sem nostro. unumque emtore de-hent. Quare globi plures simul exsistentes. neque tamen sibi adstricti . unum extensum minime constituunt: at si liquefacti in massam unam coale

scant. Ea extensa erit.

Corali. a. quodlibet ens Compositum est emtensum e constat enim partibus sibi invicem de,

85쪽

ouid Figura et

ouid Conistinuum , et Interruis Pium p

III. Limes extensionis, seu extremus terminus sevra nuncupatur.

e. g. quadrata huius mensae figura consurgit ex his limitibus extensionis. quae in eadem reperiuntur. CD i. r Quoniam omne ens compositum est extensum c praec . omne ens Compositum definitum figura est praeditum. Corsi. a. Mutatis limitibus extensionis mutari figuram necesse est ; quod fit vel amessione. vel ablatione, vel Commutatione Partium.

II a. Si dantur entia extensa, dari quoque debent inextensa. Demonstratur eadem plane rationis conclusione, qua ens compositum simplicibus constare

Scholion. At enim hic rhodus, hic saltus est , ut explicetur. quonam pacto ex inextensis oriri extensa possint. Sunt . qui principio rationis susscientis constricti . negent extensionem e Coniunctione partium nasci; at vereor, ut hi seipsos intelligant et in dissicultates Arte inenodabiles sese induunt. Ego ea de re quid sentiam. insta insinuabo e sed paucis, ne in septa physicae irrupisse videar.

IIJ. Compositum, cuius partes sic continuantur, ut aliae iisdem interseri nequeant, continuum Vocatur et interruptum autem, si inter eius partes locum aliae habere possint. Sin autem duo composita sic fuerint consociata , Ut eorum superficies sese attingant, ipsa tamen

86쪽

DR ONTOLOGIA 6smen maneant plura. nhc unum extensumessiciant, haec dicentur colituus.

e. g. tabula marmorea est Continua, cum eius partes sibimetipsis sic adltrictae sint, ut nulla alia maiesria iisdem queat Interponj. Via interrupta dicitur . si fossis. riuis . agris . pratis interjectis veluti amputetur. Globi duo sese contingentes. nEque tamen in extensum unum Constati . sunt contigui.

I Id. Pars, quae propriis suis terminis continetur, actigalis est: cui Vero termini pro arbitrio posIunt constitui, Wὴ hisis dicitur.

Scholion. Nempe ubi partes duntaxat possibiles sunt. nulla ibi adest interna ratio . cur possis ex vero dicere. partem primam hic potius, quam illic desinere, et secundam inchoari et sed desinit illa . inchoatur haec , ubicunque volueris. Sic partium tabulae marmoreae termini statui possunt pro arbitrio. neque pars ulla suos te ipsa habet terminos Citra nostram designationem. At vero partes horologii actuales, et suis quaeque terminis definitae sunt , absque ulla nostra determina

tione.

IIS. Quodsi continuum abstracte, aeta subiecta materia separatim spectetur. partes habet duntaxat possibiles. Sint enim eius partes, si fieri possit, actuales : gaudebit suis unaquaeque ter nis( praee. ; sibi ergo consertae sese contingent solummodo, nec Vnum extensum essicient : erunt adeo contiguae

(ii 3 , quod assumtioni repugnat. R. P. Maho Metaph E

ces eorum

Partes Disit iam by Coos e

87쪽

Du ONTOLOGIA II 6. In serie continua contiguorum partes sunt actuales. Quodlibet enim contiguorum sua gaudet superficie, qua contingit alterum (IIJ : quaelibet ergo seriei pars suos habet terminos, hoc est,

III. Extensa continua communem

habere terminum debent. Si enim partes ultra, citraque positae distinctis praeditae sint terminis, quorum alter finis partis praecedentis sit, alter initium consequentis, Partes illae actuales sunt (II 3 , ac proinde, contra quam assumtum est, continuae esse non possunt ( IIS II S. Terminus extensi continui, quatenus terminus est , caret partibus. Si enim haberet partes, non iam totus esset terminus, sed quaedam eius partes ad anterius , quaedam ad posterius continuum pertinerent. e. g. habeat in fig. s. recta D C duas partes

continuase evidens est. Communem earum termi

num oportere esse punctum individuum, nec posse esse rectam diuiduam utut minimam A B di para enim ipsius AB media pertinebit ad partem continuam rectae DC versus D, altera ad partem verius C iacentem.

II s. Duo termini in continuo nequeunt esse contigui. Vel enim nullum esset continuum ipsis interiectum , cuius essent termini: vel si eorum alter esset

88쪽

DE ONTO LooIA 6Zpartis praecedentis finis, alter sequentia

initium, partes eae non forent continuae

(IIJ Adde , quod si ii termini sibi

contigui essent, ac proinde sese tange

rent ( 113 , quoniam sunt indiuidui

( praee. , omnino penetrarentur , atque in unum coalescerent.

Seholion. - Sibi ipsi vim inferat oportet, ait P. - Bomouich. qui punctum puncto Contiguum Coin cipiat, et tamen extra ipium positum . neC CO-- penetratum. Concipit globulos quosdam extemis sos. qui globuli ex una parte se Contingant. ex is alia a se inuicem recedant. ubi partes eiusdem A puncti admittet . et indivisibilitatis. ac extensi is nis ideam destruet. Est id sane vetustissimum ar-- gumentum . quo semper Zenonis sententia con-- tinuum extensum Componentis ex punctis peni-- tus inextensis. Confutata est. Cuius solutionem se aptam nemo huCusque exhibere potuit. nemo is profecto exhibebit in posterum. Cum absolutissi-- mae demonstrationis , atque euidentiae vim ha-- beat M.

Isto. Quaevis continui pars, terminis interiecta, diuidua est. Si enim non esset diuidua, non posset virilibet termino indiuiduo esse contigua, sed cum Eodem penetraretur ( praec. : congruerent adeo termini ipsi, forentque Unicus, non plures termini. Quod argumentum cum factis quotcunque diuisionibus identidem recurrat, perspicuum est, nullam esse continui partem, quae diuidi porro nequeat.

89쪽

ouid di stantia

Sebolios. Euoluimus notionem Continui . et contigui . qualis vulgo formari latet. Superest enimvero etiamnum ille scrupulus, quonam pacto ex inextensis possit confieri Continuum extensum. aut contiguum. Illud cum Boscouichio omnino existimo, nullum in rerum natura Exliare Continuum. quale iam descripsimus , nullam simplicium tactio. nem veram. Argumentum in hane rem validissismum inlinuabo in Cosmologia et nunc quod Commoneam istuc est e sensus nostros perfectae continuitatis . aut contiguitatis testes idoneos esse non posse, quibus interualla minima subduetuntur. Eam Certe continuitatem. quam in plerisque Corporibus sensus nostri attestantur . nequaquam obtinere. tum diuersa eorum grauitas specifica . tum fluidorum penetrationes, satis manifeste loquuntur. At enim cuiusmodi futura est haeci extensio, et continuitas. quae Constet. punctis Penitus inextensis. et interiecto inani. quod sit merum nihil Futura nempoest extensio physice, non mathematice Continua. constans non solis punctis simplicibus, sed insuper certis eorundem ad se inuicem relationibus, ii in pro distantiarum varietate diuersis. verum haeo

Ia I. Duo extensa, inter quae tertium quoddam extensum Vel reapse interponitur, vel iis immotis interponi potest, d, flare dicuntur ab inuicem: distantiam Uero metitur linea breuisIima inter illa duo

intercepta.

e. g. duae arbores in horto distant ab inuicem. si inter eas una. vel plures aliae interiaceant, aut saltem iis non motis interseri queant. Coro . Partes ergo continui, et contigui non

distant ab inuicem (iis ).

Scholion. Quoniam inter duo extensa Compi res. eaeque diuersae longitudinis lineae duci posluut, quarum unica tantummodo sit breuissima ,

90쪽

idcirco distantia per eam exhibetur. Vt fixa. ac determinata eius notio ubique, et semper haberi possit.

I 22. Coniunctio partium actualium cohaesto: partium vero possibilium Inio adpellatur.

e. g. duo marmora sibi intrita Cohaerente par tes tabulae marmoreae, si esset Continua, uuiren

Coroll. Cum igitur partes extensi uniantur cruo). inter eas. nisi unione sublata. interponi nihil potest: extensum igitur est continuum cris).

Iag. Si uno exsistente alterum quoque exsistat, duo illa erunt simultanea rsin autem Uno exsistente non exsistat alterum, illo tamen desinente incipiat ex

sistere, erunt successua.

e. g. plagulae huius libri sunt simultaneae et ho. rae Coutra. et dies sunt successivae.

Iad. Vnumquodque ens per determinationes suas essentiales est hoc potius, quam aliud ens (32 . Igitur ens yermanens dicetur , cuius essentiales determinationes fuerint simultaneae, quale est horologium: messivum vero, quod determinationes essentiales habuerit successivas, ut hora, dieS, annUS. IIS. Quum animi attentionem ad statum rerum simultanearum Conuertimus, modum, quo Acoexsistit m B, discer-

quid entia

Simulta Dea. Et Sucis

SEARCH

MENU NAVIGATION