장음표시 사용
71쪽
Coroll r. Ratio ergo eorum , quae in quovis composito insunt. vel inesse possunt . in partium natura . Et mutua coniugatione continetur c a g. 3s. Cor. I.).coro . a. Essentiam cuiusuis compositi ille dismum perspectam habet . qui et partes omnes . et modum , quo eae Consertae sunt, Pervidet.
8s. Oriri dicitur , quod cum ante non esset, esse incipit ; speciatim vero oriri de nihilo, siue creari, si nihil eius ante omnino exstitit: interire autem , quod , Cum antea eXsisteret, exsistere desinit; et speciatim annihilari, si sic desinat exsist re , ut nihil eius deinde superfit. 86. Compositum et oriri potest, quin fiat de nihilo, et interire, quin abeat in nihilum. Fieri enim potest, ut partes iam exstantes, at dissociatae, certo quodammodo ad ens compositum effciendum coalescant: id autem cum fit, compotium , quod ante non exstitit, exsistere incipit ( 8 : ergo oritur( praec. . Eodem plane modo licebit de interitu eiusdem ratiocinari. ouia his. 8Z. Ens partibus prorsus destitutum, impi'3 simplex est; quod proinde opponitur com
Coroll. Omne ergo ens vel Compositum, vel simplex est si si , . Seholion. Quanquam definItionibus negantidus absticendum esse alias dixerimus og. S. cor. b.
72쪽
eam tamen isthic adhibuimus, cum positiva non sit in potestate. Neque eapropter metuendum est. ne de ente simplici nihil a priori liceat demonstrare. Imprimis enim hoc ipso. quod ens simplex Contrariam enti Composito habeat essentiam cset . contrarias quoque obtinebit affectiones. Deinde habe.hit praedicata communia entis , cui tauquam generi labiiCItur.
88. Si exstant entia composita, com exsteti sequens est, ut exstent etiam simplicia. Si enim exstant entia composita, exstantentia e partibus certa quadam ratione iunctis coagmentata (83 . Hae autem partes vel sunt entia simplicia , vel composita (praec. cor. Si sunt composita, suis it
rum gaudent partibus (83 , de quibus
eadem redibit argumentatio. Quamdiu ergo assignantur partes aliae minores , equibus maiores coalescant, quaestio continuo redibit, Vndenam eae ipsae componantur , atque adeo nondum intelligetur, unde tandem oriantur minima composita. Quare in compositi notione non continetur
ratio suffciens, cur aliquid sit compositum, sine qua tamen haberi compositum non potest (aa . Ratio itaque suffciens compositi non in composito, sed in ente simplici quaerenda est (8Z. cor. . Si ergo evstet ens conpositum, ens quoque simplex
73쪽
Seholion. vis demonstrationis exemplo numeri apprime illustratur. Numerus quiuis minorum aCCumulatione Componi potest. Si minores denuo ex aliis minoribus constentur . nondum adparebit ratio susticiens. cur dentur numeri . quod quidem pedispicuum erit . si numerum rationalem definire velis non iuppositis nisi numeris Continenter minoribus: Cogeris enim dicere . numerum rationalem esse minorum numErorum multitudinem . quae desinitio utique vitiosa est. Quemadmodum ergo , ut ratio sumetiens numeri detur , deueniri tandem ad vultatem debet . quae omnis multitudinis expeta sit . quamque omnis numerus Complectatur et ita intelligi satis non potest compositum . quamdiu illud ponitur Constare aliis compositis minoribus: sed deueniendum denique est ad aliquid omni carens compositione, quod Epicurei atomum, Pythagoraei monadem dixere.
8s. Ens simplex e composito oriri nequit. Quidquid enim e composito oritur , id oritur noua partium coniugatione, translatione, aut dissolutione ( aliter enim compositum idem Perseueraret absque
vlla mutatione ): ens autem simplex nullo horum modo oritur. Si enim partes aliter coniungantur, aut tranSferantur, palam
est inde nouum enasci compositum ( 8d . Sin autem dissolutione partium ens simplex prodit, relinquitur , quod iam aderat ( praee. , adeoque non oritur
so. Ens simplex e simplici oriri nequit. Ens enim simplex caret partibus (83):
74쪽
DE: ONTOLOGIA S gnihil ego ab eo potest avelli, quod seorsim
holion. Non negamus ab ente simplici tanquam Caussa effciente poste ens simplex procreari r id unum defendimus. ens simplex ex alio simplice tanquam materia oriri haudquaquam posse.
si . Ens simplex in aliud simplex non potest transformari. Vel enim transformaretur ablatis suis essentialibus , vel re
lictis (i C. Si primum , ens simplex pla
ne interiret, eiusque loco nouum procrearetur (3 3. cor. . Si alterum , non nouum ens , sed nouus tantum prioris moduloriretur, Cum essentia perseuerante etiam perseuerent attributa (38. Cor. , nec quidquam praeterea , nisi modi, in ente insit (3 p. cor. . sa. Ens simplex quum oritur, de nihilo oritur. Non enim oritur ex ente aut
simplici (so , aut composito (8s); praeter haec autem nihil omnino datur ( g Z.
Cor. y g. Ens simplex quum oritur, totum momento citra Ullam temporis successionem oritur. Cum enim partibus destitu
tur (8 3 , atque ex nihilo prodeat ( praee. ,
in eius ortu plura sibi inuicem succedemtia non licet concipere. D 3 -
75쪽
Coroli I. Caussam ergo videtis . cur distinctam ortus huius notionem nequeat mens nostra informare s Log. stis . itar L a. Hinc item patet. ortum compositi . dum ex ente exsistente fit. sensim . et cum successsione confieri. Omnis enim partium Colligatio. in qua compositi essentia sita est s 8 o, pedetentim fit Imo tametsi de nihilo oriatur. sensim tamen oriri potest; cum possint partes prius oriri, ac deindoprimum coagmentari.s . Ens simplex, quum interit, in nihilum abit. Nisi enim abiret in nihilum, sic esse desineret, ut de eo quiddam iupersit , ac proinde simplex non esset
Coroll. Non ergo sensim, sed momento interit.
De Substantia, et Accident . ouie Modi Ss uaecunque inente insunt, ea vel
ficatio et ad essentialia, vel ad attributa, vel denique ad modos referuntur ( Sp.Cor. : essentialia autem , et attributa sufit immutabilia (gd. cor. 38. cor.): modi Ergo duntaxat mutari in ente possunt. Quare mutatio entis est modorum Variatio,
quae modificatio dicitur es id vero, in quo
76쪽
DE ONTOLOGIA Ssmodi mutantur , subjectum modificationis adpellatur.
relationes cum essentialibus, ac attributis , quae fixa constanter manent, simul iuncta sunt, adest determinata quaedam mutabilium cum fixis consociatio, quae flatus entis solet nuncupari.
e. g. Cum quis virtute exornatus est. in alio plane statu versari dicitur . quam is . qui vitiis, atque flagitiis est coopertus. Virtus nimirum in homine est quiddam mutabile e praesto enim esse. et non esse potest. Si ergo adui . certo quodammodo cum iis . quae in homine Frpetuo insunt. iungitur, quae coniunctio statum hominis virtute praediti emcit.
essentia, et attributis iuncti constituunt, internus Vocatur et quem Vero essiciunt relationes , externus nominatur. Cons. Log. s. 23.
e. g. status eruditionis homini est internus: stutus autem regiae dignitatis externus. Coroli. Igitur non erit dissicile Constituere. quandonam status entis mutetur, quando idem. I diuersus sit.
ficiens continetur in subiecto , in quo fit mutatio, nomine actionis venit: mutatio contra, cuius ratio sussiciens extra ipsum
77쪽
subiectum mutatum deprehenditur , pas
e. g. dum scientia quapiam animus imbuitur . labit status sui mutationem . Cuius ratio suffciens in ipso est: agit ergo animus At Iignum. Cum ignouritur, non agit. sod patitur. holion. Probe aduertat philosophus. definitionem hanc ab exemplis indiuiduis rerum Creatarum esse abstractam . atque adeo nonnisi agentibus Creatis Conuenire. De modo agendi Dei hie quidem non loquimur. Haec eadem admonitio erit habenda prae oculis in multis aliis ontologicis definitionibus.
s s. Agendi potentia, siue facultas tribuitur enti, quatenus per ea , quae in eodem insunt, actio est possibilis: potentia vero patiendi , quatenus per eadem passionis capax est. Q iare potentia activa est agendi, potentia passiua patiendi possibilitaS.Coroli. Ex sola ergo agendi. vel patiendi poetentia actio , vel passio nequaquam conseqvitur
holion. E notione activae potentiae perspicuum est. inesse in subiectis ea, per quae eorum actio nes distincte explicari queant, ut dilucide ad- Pareat. quanam ratione peragantur. Sic potentia calefaciendi in igne distincte intelligitur . si per ea , quae igni insunt. explicari possit, quomodo alia torpora Calefaciat. Similiter notio potentiaci passiuae ostendit. inesse in subiectis ea . per quao passiones eorum distincte explanari queant , ut PEr- Uideatur , quomodo a caussis externis mutatio ii sciem
78쪽
induci possit. Exemplis utrumque coram illustra.
Ioo. Vis est id, in quo inuenitur ratio suffciens, cur actio ad exsistentiam Perueniat, actuque adsit.
Coroll. I. Quoniam posita ratione suffcienti ponitur etiam id , quod per eam est potius . quam non est ( a 3 posita vi ponitur actio , nisi adsit
impedimentum. Coro . a. Uis adeo sic debet concipi. ut ex ea continuo intelligatur actio sequi . quam primum ipsa in agente ponitur . et abest impedimentum. e. g. si in globo A vis mouendi praesto esse Concipitur . motio quoque ipsa sequi intelligitur, ubsi quid impediat. Nisi enim inter vim . et acti,nem nexus ponatur neCessarius. alio praeterea opus erit principio . ut actio re ipsa consequatur. Coroll. 3. Si ergo datur; in ente vis . mutatur
perpetuo illius status . nisi quid obsistat et actio enim sita est in subiecti agentis mutatione. csS .
Io I. Vis obstaculo impedita, atque adeo in solo mouendi conatu sita , Dis mortua dicitur et ut quum iubiecto plano grauitatis effcacitas impeditur. Vis autem cum ipsa motione coniuncta Dis Diua adpellatur : Vt si plano subducto corpus graue libere delabatur.
Seholion. Inter Cartesii , et Leibnitati sectatores non leuis est de virium harum mpnsura Contentio. Priores utrasque eadem mensura metiendas esse Contendunt. celeritate sci Isset in massam ducta. Posteriotes in viribus vivis non ipsas Celeritates . sed earum quadrata putant esse adhibQuda. optime , mea quidem sententia . composuit litem P.
79쪽
Bomouich tum alibi. tum vel maxime in dissert de vir. vim Romanis primum, tum Vindobonensibus typis edita a IIcis.
Ioa. Resistentia est impedimentum actionis , in quo continetur ratio suffciens, cur posita vi ad agendum sussciente actio non sequatur.
Scholion. Quae ad leges virium. et resistentiae Corporum attinent . ea . quatenus nostri sunt instituti, in Costnologia explicabimus.
Iog. In quovis ente simplici debet inesse quiddam perdurabile , seu quod per tempus aliquod duret. Cum enim ens simplex interire nequeat, quin abeat in nihilum (sd), essentiam eius naturaliter continuari in comperto est. Est ergo in illo aliquid , quod mutato identidem statu idem perseueret, et cui modi mutabiles vitat.
le, diuersarum modificationum capax, vocamus substantiam : determinationes vero omnes, quae in tali subiecto perdurabili deprehenduntur, accidentia adpellamus.. Scholion. r. Notio vulgaris, qua substantiam concipimus . tanquam accidentium sustentaculum. est imaginaria. Cum enim omnia . quae in rebus Corporeis sensui obuersantur, inesse iis dicantur.
80쪽
neque extra eas exsistere posse concipiantur, omnia a identium nomine designantur. Quoniam veroid. cui haec insunt nihil esse noti possit. animo informatur aliquid . quod ita exsistat. ut ipsum quidem non insit alteri . ei vero insint aCcidentiae atque receptatulum istud vulgo subi tantia dicitur. quod dum cogitatione lustramus . nihil ei possi
mus tribuere ; omnes enim qualitates ab eo leminuimus, et in Censum accidentium retulimus: Unde
nihil plane . quod ad illud proprie pertineat. de- gehendimus, atque idcirco subflantias rerum abusas, et a natura inuolutas esse querimur.
Aholion a. Benedictus Spinma non impie mi- inus. quam inscite de subitantia loquitur Iu parte X. Eth. defin. s. substantiam vocat id. quod in
se est. et per se Concipitur. hcc est id, cuius
Conceptus non indiget conceptu alterius rei. a quo formui debeat. Catus homo per verba quod
in se est nequaquam intelligit id, quod per se su,
sistit. atque altori tanquam sustentaculo non inhaeret a neque enim e haci notione eius theoremata ullo modo consequuntur. Sed in se esse tantumdem illi sonat . atque a se esse et ac proinde, quum ex sua definitione nititur concludero. uuam substantiam non posse ab altera estici. circulum in demonstrando committit . ut Consideranti patet. Similiter cum ait substantiam esse . cuius ConCeptus non egeat Conceptu alterius rei. a quo formari debeat. non istuc vult. in Conceptu substan tiae non includi explicate Conceptum alterius rei, ut in Conceptu statuae conceptum artificis . hinc
enim nullam suarum Concitusionum deduret et verum contendit, in conceptu substantiae nunquam includi uuam notionem Comparativam e nullam esse relationem inter substantiam . et ens quoddam aliud. ac proinde id . quod ad aliud quoquo modo referatur. non posse esse substantiam Quis autem ista Spinmae dabit absque ulla probatione Contra sensum omnium asserenti Et tamen ex hoc veluti fundamento depromit sua illa oracula et substantiam non posse effici et unicam exstare ;