Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

61쪽

modum, quo eum possent morti addicere, Matili. 27, 1. Praeterea γ' eosdem fuisse judices et aceusatores hostes nempe ejus acerrimos do. 18, 13. seqq. , 8' omnia tumultuarie , paucarum scilicet horarum spatio , gesta suisse, nempe eaptum , accusatum , judicatum , eruci affixum , neque ob delictum religiosum , sed ob crimen politicum sine testibus, renuente Praeside, cui vim pertumultum et ineussum timorem intulerunt. Hae ne fuerunt formae judiciales a Salvador enumeratae 3 Iudicet vel adversarius ipse. 163. Saevum denique Iesu judicium in executione ex parte ipsorum procerum fuisse luculenter patet l' ex eo quod nulla summo sacerdoti ac reliquis adstantibus cura fuerit de alapa Iesu inmeta dum ejus causa agitaretur Jο. 18, 22. seqq.; 2' ex eo quod totam noctem ilium dimiserint ministrorum insolentiae ac Voluntati, quibus cum Probe perspectus animus dominorum suorum esset, nihil omiserunt quo eum amigerent eique insultarent; secus ac leges ferrent Luc. 22, 63. seqq.; 3' ex eo quod vel ipsi Pontifices supplicium crucis a Praeside expetierint IO is, 6, l5. tum 4' ex eo quod principes sacerdotum cum scri- his ac senioribus Iesu jam cruci affixo barbaro omnino illuserint, amarissime eum irriserint, insultaverint, blasphemaverint, Matth. 27, 4 l. Luc. 23, 35. Non igitur ex militum solum ac ministrorum licentia, sed ex procerum, S niorum ac sacerdotum maligno animo repeti ea debet inaudita crudelitas qua in patientem ac morientem Iesum saevitum inhumaniter ecl. 164. Quibus constitutis ac demonstratis, pronum jam est inferre novum exinde argumentum pro divina Christi Jesu ac Messiana ipsius dignitate. Sic enim adamussim impleta sunt tum quae veteres praedixere vates de violenta et crudeli ex parte populi sui subeunda morte a promisso Messia, ut Ps. 21, 17. toto Psalmo 68. Dan. 9 , 26. Zachar. 12 , t 0. , tum quae Iesus ipse adjuncta omnia mortis suae praenunciaverat Matth. l6, 2 l. seqq. l7, 2 l,

62쪽

Adeoque, quod consequens est, reprobatio judeseae gentis, dispersio, ejusque miseranda conditio post XVIII. secula adhuc perdurans, in paenam acciderunt repudiati Messiae et in eam propterea sanguis recidit interiecti Salvatoris, prout dire in se illum imprecata est.

DIFFICULTATES

165. I. O . Iure merito in Iesum animadversum est uti reum eriminis religiosi ; l' siquidem ipse de se tanquam do Deo loeutus est; jam vero Iudaeorum lex morti eum addicebat qui novitatem circa hunc articulum machinatus esset; sane ossensi Iudaei sunt quod Io.6, 4 l. de se die res: quia de caelo descendi; et cum iterum ib. 10, 30. 33. diximet : Esto et Pater unum sumus, sustulerunt lapides Iudaei, ut lapidarent eum, adjicientes: de bono opere non lapid inua te, sed de blasphemia; et quia tu lismo eum sis, facis te ipsum Deum. 2' Porro si se ipsum Iesus prophetam e hibuisset , seu depravatorum morum censorem, Omnes eum

suspexissent, prout jus publicum serebat, ast cum hos mnes transitivisset, ideo morti adjudicatus est ex Legis praeseripto. Ergo. l66. B p. x A. Λd i , prob. D. Iesus de se tanquam de Deo, seu verius, tanquam de Filio Dei Ioeutius est, nihil detrahens Dei unitati, C. illi detrahens N. scopus Christi Jesu suit divinam missionem suam comprobare, quod reipsa esseeit per omnia credibilitatis motiva, praeeipue Vero per miracula. Qua constituta, reliquum erat ipsi auscultare; cum igitur Iesus se veluti Filium Dei, utique natura, praedicaret, ac simul dogma inculcaret m notheismi, si quam Iudaei dissicultatem in arcana hac doctrina invenirent, nodi ab eo solutionem petere debuissent , non autem velut blasphemum tradurere. Hoc autem praetermisserunt, ideo impegerunt, ac rei esseeli sunt. Eo vel magis quod, uti animadvertimus, in V. Τ. saepius divinitas Messiae aperte enunciata sit, et exhibeatur uti

63쪽

TRACTATUS DE INCARNATIONE

Dei Filius a Patre genitus ab aeternitate, e . g. PS. 2, 7. Ps. 109, 3. Mich. 5, 2. Is. 9, 6. et alibi passim.167. Ad 2 , T r. vel N. Antiqui vates se ipsos tanquam prophetas solum exhibuerunt ae depravatorum m rum censores; attamen Iudaei eos ingenti furore persecuti sunt; etenim Ierem. 2, 30. Iegitur: Devoravit gladius vester prophetas vestros, qua3i leo vastator, adeo ut vere exprobrare Stephanus eis potuerit Act. 7, 52. Quem ymphetarum non sunι persecuti patres vestri J Et occiderunt eos, qui praenunciabant de adventu Iusti , cujus vos nunc proditores es homicidae fuistis. Sane universa evangeΙica historia testatur phariSaeos, ac sacerdotes cum senioribus in Christum insurrexisse eo quod depravatos ipsorum morea i

sectaretur. Quid igitur nobis obtrudit Salvador publicum jus 7 Veritas redarguenη semper Odium parit. 168. II. O . Saltem ut in perturbatorem publicae quietis Iudaei in Jesum insurgere potuerunt ac paenae subjicere. Ipse enitn l' diissensiones in populo serebat IO. 7, 43. Luc. 23, 5. , ac 2' plures perditae vitae homines ad suam admittebat sequelam, ut ad bonam quidem Du-gem eos revocaret, hi tamen timores ingerebant concilio nationali uatili. 9, 10. Marc. 2, ib. Lue. 15, 1. Augebantur 3' ejusmodi timores ex concionibus suis ac deci mationibus, anathematibusque in divites Matui. 23 , 13. seqq.; 4' in ejusmodi rerum adjunctis consilium deliberat; nonnulli censent eum uti insanum spectandum Io. 10 , 20. alii ut seducentem turbas do. 7, 12. Caiphas pro munere suo deliberat bonum totius societatis unius individui honoesse praeferendum, quare se ipsum ejus accusatorem constituit Io. ii , 47-50. Huic tamen judicio eo rehensi vis 5' aliud praecesserat admonitionis Luc. 20 , l. seqq. o. 7, 38. Matth. 2I, 21. eo quod sibi arrogaret auctoritatem juri communi contrariam. 6' Duplieis idcirco eriminis Iesus incusatus est, religiosi ac politici, et ob utrumque damnatus. Ergo. I sis. Resp. X. A. Ad i , proli. N. Sed cum Christus Diuitiam by Go le

64쪽

I T. I. CAP. III. DE J ESU NAZARENO VERO MESSI A. 63

caelestem plane d trinam traderet eamque communiret uti divinam prodigiis omnigenis, cumque perspectum odium esset quo in eum serebantur pharisaei ac principes face

dolum, quorum hypocrisim detegebat, ideo factum est ut turbae diversum ferrent de Iesu judicium , et hi quidem bonum , prophetam , thaumaturgum dicerent, hi

ero malum , seductorem , noVatorem existimarent ; ast

diversitas haec sentiendi circa Christi personam nullum es- sectum politicum turbationis et agitationis, unde timores urgere possent, producebat; uti liquet ex allegato ipso

Ioannis textu.

170. Ad 2 , Nest. eiusmodi homines timorem ingerere potuisse, de qua re nullum apparet in tota historia evangeliea vestigium. Recipiebantur enim a Christo uti a patre perditi filii, a pastore oves errantes, a medico infirmi. Nonnisi tumidi pharisaei aegre Christi mitem erga peccatores agendi rationem serebant, quia falsa justitia, quam ipsi asseetabant, dura et immitis est. 17 i. Ad 3 , Neg. Nec enim in divites, sed in scribas et pharisaeos multiplicia vae Matth. 23, 13. Christus protulit, eo quod plebis favore abutentes retraherent homines a salutis via, interdum quidem et in divites insu rexit sed avaros; divites enim in se spectatos comiter semper excepit et fovit. Longe acrius invexerunt antiqui prophetae in eosdem divites duros ac avaros, ut patet ex Is. 5, 8. 32, 9. Ierem. 15, 13. Amos 6, 1. et alibi

Prasim. Itaque non e ditionem sed mores divitum perstrinxit Christus , uti remor depravatorum morum ad normam

publici juris, ut loquitur adverearius.l72. Ad 4 , My. universam texturam mendaciorum, quam Salvador orditus est, ut suis patrocinaretur. Etenim i ' salsum est deliberasse concilium in illis adjunctis, sed deliberavit ob excitationem Lagari , ob quam multi eredebant in Iesum; P falsum est in concilio nonnullos desum ut insanum traduxisse aut seducentem turbas, de quibus actum in concilio illo non est; 3' salsum est Cai-

65쪽

phani liis de causis se accusatorem Iesu constituisse, sed cum diceretur in concilio: Si dimjuimus eum sis, Omnes cre-dcvi in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum

et stentem, Caiplias confirmavit hoc assertum, deditque eonsilium de interficiendo Ireu , ne tota gem perevi, in quo nesciens et contra mentem suam vaticinium edidit, sed sensu plane contrario, ut eventus Probavit, et prout passim contingere solet pseudo politicis. i 73. Ad 5 , Nest. Duo si quidem haec judicia comprehensionis et admonitionis duo somnia Runt patrocinatoris nostri, de quibus nihil occurrit in Evangeliis. Iudicium quod

adversarius vocat comprehensionis fuit conspiratio , ut x,

dimus, et deliberatio perdendi Christum et quidem dolo, uti habetur Matth. 26, 4. Marc. 14, 1. ob multitudinem

miraculorum, quae ab ipso patrabantur; judicium vero quod vocat admonitionis, non suit nisi disceptatio excitata a principibus sacerdotum et senioribus circa doetrinam et missionem Iesu , quos ipse ad silentium redegit, proposita quaestione de baptismo Ioannis Baptistae. Quae vero adtexuit adversarius ex Jο. 7, 38. Matth. 21, 2 l. nihil habent eommune eum judicio admonitionis, sed sermo in iis est de s de, et de credentibus in Iesum.174. Ad G , D. Accusatus de duplici crimine est, sed sine sui amento et probationibus, et damnatus sub utriusque criminis Praetextu, C. convictus et jure damnatus oh utrumque vel alterutrum crimen A umquam sibi constiterunt accusatores Christi, qui modo eum de religioso crimine incusarunt , modo de politico ; et rursus hoc omisso, ad primum pervicaciori mente rediere, ut constat ex Io. capp. 18, et 19. Ast crimen religiosum nihili socii Pilatus qui Iesum a crimine politi eo iterum iterumque absolvit, eo quod de eo non pomet constare; nec nisi victus clamoribus ac minis multitudinis, tandem invitus semit eorum Voluntati. Hac ratione et innoeentia Christi , et malitia aemulorum suorum , Deo ita providente, clarissima in luce POSitae Sunt.

66쪽

i 75. III. Ohj. l' Ratione habita personarum, Sacerdotum videlicet et seniorum , ordinis quem in processu iidem tenuerunt, causae Ob quam Iesus morti addictus est, fieri nequit ut ironice, atque ad irridendum prolata illa

verba censeamus : A lios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere: Si Reae Israel est , descendat nune de crure

et credimus ei l Matth. 27, 12 l. 2' Miraculum tunc suisset decisivum. 3' Non Iudaei sed vaticinia ipsius desii ipsum intersecerunt; nam si Iudaei non interfecissoni, falsa ejus vaticinia reddidissent, adeoque suissent Deicidae; quemadmodum et interficiendo suere Deicidae. Ergo. 176. Resp. Ad i , Immo vero, ratione personarum et adjunctorum habita , luculentissime patet ad insultandum ac irridendum morientem Iesum adducta verba prolata fuisse. Erant enim sacerdotes et seniores acerrimi ejus hostes et aemuli, invidia et impotenti odio acti, qui vias omnes

ad mortem ipsi inferendam pertentaverant, nunc vero Votieompotes facti, barbare omnino canebant triumphum. Sane ex evangelistis novimus etiam qua ratione ea Verba proferrent, Milicet moventes capita sua, et dicentes ad alterutrum cum seribis; alios salvos fecis etc. fuarc. 15, 29. 3 l.

Luc. 23 , 35. Matth. 27 , 39-4l. . Nec advertebant se ad litteram vaticinia complere ea ipsa Proserentes quae David Ps. 21, 8. s. Praenuncia erat. 177. Ad 2 , Resp. l' Tr. Quos enim non tetigerant totalia miracula quorum ipsi mei spectatores suere, nec miraculum mortis tempore patratum commovisset. Quid agas cum hominibus in malitia obfirmatis 3 Resp. 2' Neque haec miracula hora illa defuisse; talia suere veli scissio a summo usque deorSum, tenebrae, terrae concussio, Matth. 27, 45-5 l. seqq. Mar. i5 , 33-38. Luc. 23 , 44. praecipue vero gloriosa Iesu a mortuis resurrectio; quin tamen illis permoti fuerint excaecati sacerdotes et pharisaei. 178. Λd a , Besp. argutiolam objectam veram scurrilitatem esse indignamque gravitate argumenti de quo agitur. Ordine ac ratione seu logice praevisio futurorum libero-

67쪽

L,s, TRACTATUS DE INCARNATIONE

rum posterior est deliberatione a qua pendet ; nisi enim libera deliberatio praecessisset, ea sutura nec praeViSa, nec

praenunciata suisset.

CONCLUSIO

179. Ut in synopticam veluti tabulam revocemus hactenus suse discussa, colligimus i ' Λb ipsius mundi primordiis promissum a Deo Liberatorem, seu Salvatorem ac Messiam suisse ; iteratam eandem promissionem patriarchis

fuisse, imo labentibus jugiter seculis , et ad praefinitum diem adventantibus, illustriora edita vaticinia ; fidem hanc

atque expectationem propagatam apud omnes gentes , praecipue vero in sua integritate viguisse et conservatam esse penes Israeliticam gentem; 2' Promissi Messiae adventus epo-cliam fixam ratam Hie , praenunciatos charaeteres , ossicia et munia ; adeoque nonnisi unicum esse, cujus adventus retardari non potuit. 3' Colligi mug jamdiu elapsas esse ePO- has omnes adventus promissi et expectati Messiae; munia insuper ac Ossicia completa esse Messiae ejusdem, adeo ut spes omnis ablata sit illum in posterum praestolandi. Colligimus 4' denique hunc alium non esse , nec esse posse ni Si imum Iesum Nazarenum , qui et ea praecise aetate apparuit, quae designata erat ab antiquis vaticiniis, a quo adimpleta munia omnia sunt Messiana quoad vocationem geutium , abolitionem Veteris foederis , novique suffectionem, repudiationem synagogae. Ipse solus illos characteres personales ac notas prae se tulit qui hus Messias a prophetis praesignificatus est; Origiuem siquidem a tribu Iuda duxitot a familia David, ortus est ex Virgine matre in Bettileem terra Iudae; humilis suit et pauper , doctor as timuma- turgiis , neci violentae addictus, ac redirivus post triduumo sepulchro , gloriosus , noxique regni theocratici, seu Εcelesiae institutor , quae per univcrsum mundum illico dii

180. Cum vero pleraque valleluia Messiana talia sint suapte natura , ut nonnisi semel eompleri potuerint, cujus-

68쪽

modi sunt quae addicta erant tempori , loco , characteribus personalibus ; plane consequitur vana omnino spe j daica in gentem sibi illudere , quae adhuc praestolatur Venturum eum, qui jamdiu venit. Cum enim flautibus adhuc Urbe ac Templo venire deheret Messias, cum haec solo aequata sint, jam patet fieri haud posse , ut venturus adhuc sit. Sed praeterea cum census tribuum ac familiarum omnino Perierint, curn omnes de stirpe Davidica progeniti ablati sint, numquam poterunt ostendere Iudaei quempiam esse promissum Messiam. 181. Ex his non solum confunduntur Judaei, sod increduli pariter arguuntur, dum non agnoscunt in admiarabili hac factorum serie argumentum ineluctabile divinae ac supernaturalis revelationis. Divina enim prorsus providentia elucet in populi judaici fatis tum anto tum post Messiae a se repudiati adventum. Siquidem olim numquam Deus destitit ab hac gente conservanda. colligenda , tutanda jugi , ut ita dicam , prodigiorum serie, et prophetarum missione; post dispersionem Vero magnam, quae Contigit post repudiatum interfectumque Messiam , jam nullum amoris signum eidem exhibet post tot secula, ubique dispersae, ubique invisae, notam veluti in fronte gerenti Oecisi Messiae ; conservatur tamen , quia illius testimonium prodest genti hus ab infidelitate conversis aut convertendis, et quia cum gentium plenitudo ad Christi cognitionem pervenerit , tandem et ipsa Iudaeorum gens ad Christum con-Vertetur, ad unum idemque Ovile efficiendum sub unico p store Christo ejusque in terris Vicario. Diuitigio by Coo e

69쪽

DE INCARNATIONE

PARS POSTERIOR

ADVERSUS HAERETICOS

i 82. Germana de Incarnatione doctrina melius erui non potest quam ab ejusdem desinitione. Est igitur inearnatio ab antiqui A oeconomia etiam seu dispensatio nuncupata, assumptio naturae humunm a Verbo divino facta in unitate personae ad humanum stenus redimendum. Verbum hoc divinum homo factum Christua VOeatur.

i 83. Ex hac definitione intelligimus ad plenam dominicae Incarnationis adstruendam doctrinam opus esse ut vindicemus in Christo I 'naturam divinam; 2' naturam humanam ; 3' unitionem , Reu unionem ambarum naturarum in una divini Verbi persona ; 4' integritatem utriusque naturae post unionem ς 5' utriusque proinde naturae operationem ae voluntatem ἔ G' idiomatum communionem , theandricas actiones ex lix postatica conjunctione provenientes , adorationemque Christo debitam ; γ' ejusdem titulos , munia et excellentiam ; 8' meritum actionum Christi; 9' exhibitam denique ab eo satisfactionem pro peccatis nostris ot redemptionem. 184. In his igitur singillatim constituendis ac vindieandis tota exinde vorsabitur tractatio nostra adverius antiquiores ae recentiores haeret leos , rationalistas et incred los , qui nullis pepercerunt nisibus ad haec catholica dogmata evertenda. Diuitiaod by Corale

70쪽

CAPUT I.

l85. Divinitatem Christi directe impugnarunt sociniani haeresim Photini , Theodoti ac Pauli Samosateni renovantes. Impietate rationalistac socinianos superarunt; hi enim in Christo non agnoscunt nitii philosophum Reu sapientem a divina providentia excitatum ad hominum aetatis suae mores rite informandos, prout excitati fuere Zoroaster, Conluctus , Mahumedes. 186. Cum vero Verbi seu Filii Dei divinitatem ejusque cum Patre consubstantialem naturam abunde vindicaverimus in Tractatu de Trinitate , ad divinitatem idcirco Christi evincendam satis nobis erit Ostendere Christum Iesum esse idem Dei Verbum humana earne indutum seu in sumpta humanitate. Hoc vero tum ex Sacris Litteris turn ex perpetua constantique Ecclesiae traditione ac doctrina elliciemus, adjicientes etiam probationes , quae magis directe Christi adstruant divinitatem.

Vera ae proprie dista clivinitus seu natura diuina in Christo Iesu agnoscenda est ae prostenda 187. De fide propositio est, ut constat ex professione fidei in omnibus symbolis exhibita, et ex perpetua Ecclesiae doctrina. Adjecimus autom: Vera et proprie dista divinitas, ad excludendam impropriam ac lato sumptam divinitatem, quam in Christo agnoscere sociniani non renuunt.188. Ita vero enunciatae propositionis veritatem evincimus : Verbum de quo loquitur Ioannes initio Evangelii sui, ut constat ex Tract. de Trinitate , verus Deus est, Omnium rerum conditor , Patrique Deo coaeternus ; atqui hoc Evangelii initium : In principis erat Verbum , et Verbum ervi apud Deum, et Deus erut Verbum , ad alium resedia Diuit Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION