Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

381쪽

PART. III. CAP. II. DE ET STENTIA MERITI. 381

merita sua, et hac ratione merentes assequeremur itam aeternam. Nec enim ita vitam nobis aeternam meruit, ut

nos desides imo iniqua gerentes eam obtineremus. Absit. Exinde patet neque inutilia , neque Christo injuriosa merita nostra esse, quae ab eo habent ut talia sint. Cumulatissime itaque Christus pro nobis satisfecit et meruit; sus-licientissima praeterea in se sunt merita ejus, ast ut nobis prosint, necesse est, ut ea nobis per bona opera applicemus.

525. Ad 2 , N. Siquidem sine meritis Christi nulla prorsuA essent merita nostra. Nisi vitis influat in palmitem, hic nullum fructum assert. 526. III. O . t ' Patres passim doeent vitam aeternam gratis nobis a Deo donari , ut s. Basilius ; nulla item esse merita nostra , ut Hilarius et Augustinus aliique apud

Bellarminum loc. cit. c. b. Sane 2' Ad meritum proportio exigitur inter opus et mercedem ; nulla autem inter just rum opera ac vitam aeternam intercedit proportio, dicente Apostolo Bom. 8, l8. Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam , quae revelabitur in nobis. 3' emo potest Deum super omnia ac persecte diligere. Ergo nemo mereri potest. 527. Resp. Ad i , My. Ideo enim patres interdum gratis vitam nobis aeternam donari docent, quod nullis nostris praecedentibus meritis Deus gratiam contulit, qua illam assequeremur; dixerunt pariter nulla esse merita nostra in se spectata , aut merita naturalia.

528. Ad 2 , Dist. min. Nulla est proportio duratiouis et aequalitatis rei ad rem, qualem exposcit justitia commi tativa , c. dignitatis et meriti, supposita promissione , qualem exigit justitia distributiva, A. Quare optime s. A

gustinus Sem. 16. De verbis Apost. c. 2. n. 2. Illo emo mo-M , inquit, possumus erigere Dominum nostrum , ut dicamus:

Redde quod promisisti, quia fecimus quod jusa isti; et Me tu fecisti, qui laborantes juvisti. 529. Ad 3 , N. Tria enim illa per Dei gratiam praestare P Sumu8 , quae ad accuratam praeeepti divinae dilectio-

382쪽

382 TRACTATUS DE GR TIA

nis observationem requiruntur, i ' ut Deum omnibus praes

ramus ; 2' ut nihil nisi in ordine ad Deum diligamus ; 3' ut ad majorem jugiter in Dei amore persectionem eluctemur.

CAPUT III.

DE CONDITIONIBUS AD MERITUM REQUISITIS

530. Ut novatores vias Omnes merito praecluderent, illas ad meritum constituendum conditiones requirunt, quibus nuspiam reperiri possit. Etenim statuunt i ' Opus sic esse debere numeris omnibus absolutum , ut purum sit a quo is impersectionis naevo ; 2' ut nullo titulo debitum sit; a' ut nostrum sit ac nulla gratia partum ; 4' ut proportionem aequalitatis habeat cum mercede. Contra vero catholici, Suinposita inter meritum de condigno ac de congruo distinctione, alias respective conditiones merito assignant, sise ex parte operantis, sive ex parte operis, sive ex parte retribuentis , quarum aliquae ratae sunt penes omnes , aliae Vero in controversiam veniunt. 53l. Λd meritum itaque de condigno ex parte operantis duas conditiones uti essentiales requirunt, i ' ut sit viator ; 2' ut sit in statu gratiae. 532. De priore conditione constat ex Christi verbis Io. 9, 4. Venit mae , quando nemo potest operari; et ex Apostolo Gal. 6, l0. seribente: Dum tempus habemus, operemur bonum. Du posteriore autem item constat ex Chriistodirente do. 15, 4. Sicut palmes min potest ferre 'urium a

semetipso nisi manserit in Nite, sic nec vos nisi in me manseritis ; nec non ex Λpostolo l. Cor. l3, 3. seribente: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas , et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam , charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Exinde a s. Pio V. et Gregorio XIII. eonfixae sunt insequentes Brii propositioncs 12. Polastii sententia est: opus bonum citra gratiam adoptionis factum, rum est regni caekstis meritorium. 13. Opera bona, Disiti geo by Coosli

383쪽

PART. III. CAP. I I. DE CONDITIONIBLS ETC. 383

a siliis adoptionis saeta, non accipiunt rationem meriti ex eo, quod sani per Spiritum adoptionis inhabitantem corda filiorum Dei; sed tantum eae eo , quod sunt conformia legi, quodque

per ea praestatur obedientia testi. 17. Sentire cum Pelagio qui dicunt, esse necessarium ad rationem meriti, ut homo per stratiam adoptionis smblimetur ad statum des m.

533. Ex parte operis ad verum meritum tria exigunt.1' ut sit liberum a necessitate; 2' ut sit bonum et honestum; 3' ut sit supernaturale tum ratione entitatis , tum ratione sinis. Necessitas primae conditionis est de fide; contradictoria enim doctrina uti haeretica damnata est in Propos. Ian- senii : Ad merendum τel demerendum etc. ut in Prael. de Deo Creatore ostendimus. Ad alteram conditionem quod attinet, res per se patet, cum nonnisi bonum omni ex parte et honestum Deo placere possit gratumque cine. Tertia conditio ex iis eruitur, quae adversus pelagianos disceptantes ostendimus , opus supernaturale constitui tum ex parte principii, gratiae actualis videlicet, tum ex parte sinis seu motivi tendendi in Deum uti auctorem supernaturalis ordinis , ut Sio aequalitas exurgat proportionis cum gloria. 534. His quae certa penes Omnes sunt, nonnulli, ut innuimus , et inter hos s. Τhomas l. 2. q. li4. art. 4. , requirunt praeterea, ut opus bonum eliciatur ex imperio charit tis juxta illud Jac. l,l2. Beatus vir, qui suffert tentationem;

quoniam cum probatus fuerit, aecipiet coronam vitae , quam REPROMISIT DEUs DILIGENTIBUS SE. Alii tamen refragantur.535. Ex parte Dei retribuentis requiritur demum promissio , prout ex me. Litteris patet, tu quibus aeterna vita generico promissionis nomine passim designatur ; sic Beb. 6, 12. ait Apostolus : Fide et patientia haereditabunt promissi nes; et iterum c. I 0, 36. Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes , reportetis promissionem. Hoc ipsum declaravit Tridentinum sess. 6. c. l6. poscitque ipsa me cedis natura, quae non redditur nisi ex pacto.

536. Ad meritum de congruo fallibili recensitae conditiones requiruntur, si excipias statum gratiae, et promisSi

384쪽

384 TRACTATUA DE GRATIA

nein ex parte Dei, quod sua natura non est nisi impetratorium uti observat V quo in 3. Part. q. 94. M. l. Dub. 4.

CAPUT IV.

DE OBJECTO MERITI

537. Duo cadunt sub meritum , gratia et gloria. De gloria jam ostendimus , hominem justum eam de condigno mereri posse perinde ac ejus augmentum. 538. Quod spectat ad gratiam certum est l' primam gratiam actualem nullo modo sub meritum cadere , utpote Proreus gratuitam ; 2' gratiam sanctificantem pariter non eadere sub meritum de condigno, dicente Apostolo Ilom. 3, 24. justimati gratis per gratiam ipsius ; declaravitque Π dentinum sess. cit. cap. 8; insuper 3' hominem justum posse mereri de condigno gratiae sanctificantis augmentum juxta definitionem Trylentini thid. cau. 32. Quod si justus potest augmentum gratiae sanctificantis moreri , acquirit hoc ipso per justificationem jus ad gratias actuales , quae necessariae sunt ad opera bona perficienda ex quibus illud augmentum pendet; 4' posse hominem peccatorem prom reri de congruo infallibili , ob divinam promissionem , primam gratiam sanctificantem per contritionem charitate persectam , tanquam vitimam dispositionem ad illam in- fallibiliter consequendam , juxta tritum illud Augustini eslatum : Sed nec ipsa remissio peccarerum sine atiquo merito est, si fides hane impetret, neque enim nullum est meritum Idei.

539. Disceptatur porro inter theologos: l' Utrum justus possit sibi veniam mereri post culpam ἔ 2' utrum sibi praeterea possit mereri perseverantiam finalem ; 3' utrum demum possit justus alteri mereri primam gratiam. 540. Non posse autem de condigno justum aliquid ex recenSitis promereri, penes omnes exploratum t. Communior tamen sententia est, cui adhaeret Bellarminus Dejusti .lib. 5. c. 2 l. n. 3. possc justum de congruo saltibili , ex desectu

385쪽

promissionis, Sihi promereri reparationem post culpam; posse item justum perge verantiam de covgruo saltibili mereri juxta illud Augustini essatum: De dono Perseu. e. 5. n. l0. Hoc dei donum suppliciter emereri potest, amitti contumaciter non potest. Quod demum spectat ad merendam alteri primam gratiam , nemo est qui dubitet, a solo Christo Salvatore nostro id de condigno praestari pome. Communis tamen sententia est, posse justum de congruo lassibili mereri, seu potius impetrare alterius conversionem, prout s. Stephanus impetravit Paulo , s. Monica Augustino , aliique non pauci. Hortabatur proinde s. Iacobus in epi St. sua caP. 5, 16.

fideles : Drale pro invisem ut salvemini.

54 l. Et haec de Gratia tum actuali tum sanctificante , nee non de merito , quod ex illis profluit; quam gratiam Deus nobis jugiter tribuat, ut ad eum pervenire possimus meritis Salvatoris nostri Christi Jesu.

387쪽

DE SACRAMENTIS IN GENERE

I. Oaeramenti vox apud latinos, μυσπιie ου seu mysterii apud Graecos , generatim usurpatur ad rem arcanam seu latentem significandam. In usu vero ecclesiastico adhibetur ad ritus Sacros et symbolicos gigni sicandos. Hi porro ritus sensibiles, seu signa externa, juxta doctrinam catholicam spectantur uti vehicula seu instrumenta, quibus Deus ut nostrae imbecillitati consuleret , gratiam sanctificantem communicat. Definitur autem a catechismo Romano Part. 2. c. i. n. 9. Sacramentum: Res sensibus sub eis, quae eae Dei instit tione sanetitatis et justitiae tum simi andae , tum e ciendas vim habet. Quibus verbis tum natura sacramenti exprimitur, quod debeat esse signum externum ἔ tum auctor, qui est Deus seu Iesus Christus ; tum efficacia signiscandae scilicet et conserendae gratiae. Quo si, ut hrevius Sacramentum dieatur : Stynum practicum stratiae. 2. Novatoribus , qui dispescunt gratiam sanctiseantem a justificatione consistente in sola externa non imputatione peccatorum ob sdem , qua Christi merita apprehendunt, sacramenta non sunt viri signa vacua. Nam juxta Lutherum sunt signa sive sigilla divinarum promi

sionum ad excitandam fidem ; juxta ZWinglium sunt signa divinae gratiae , quae Ecclesiam certiorem laciunt de suscipientium fide; juxta Calvinum sunt signa vel pignora, quae electum Ortiorem faciunt de adepta fide divinisque promissis. Anabaptistis sacramenta sunt signa allegorica spiri- tuesis vitae; arminianis , socinianis, mennonitis nudi ritus exteriores sunt, quibus christiani ab insidelibus secernum

388쪽

tur ; quakeris aetus spirituales et ivierni effectus eaelestis luminis ; sh endent,orgianis symbola sunt, quibus Deus et homo invicem conjunguntur ; rationalistis denique ritus sunt longe praestantiores ritibus paganorum significatione tum symbolica tum morali. 3. Ex quibus patet novatores Omnes abludere in notione Sacramenti a doctrina catholica in eo, quod detrahant eidem vim conserendae gratiae, sectasque recentiores a primaevo protestantismo Orias, illius magis ac magis evol isso principium , donec nullam amplius in sacramentis cum gratia aut fide etiam necessitudinem agnoscant. Quemadmodum

ero sectae omnes haereticae sacramenti notioni detrahunt, sic imminuunt sacramentorum numerum, tolluntque emcaeitatem , plus minusve errant circa eorundem ministrum , solemnemque administrationem.

4. Ut igitur veritatem catholicam adstruamus , in quatuor capita tractationem hanc distribuimus , in quibus singillatim de sacramentorum numero , efficacia, ministro, deque ritibus qui in solemni ipsorum administratione usurpantur disseremus, adjectis nounullis scholiis ad ea uberius declaranda , quae in controversiam vontulit in cath licis scholis.

DE SACR MENTORUM NUMERO

externa forensi justificatione doctrina , imminuere Sacramentorum numerum. Λb initio ancipites in eo figendo haeserunt ; demum in hi uario constiterunt. Recentiores magis principio protestantismi cohaerentes sustulerunt omnia , ac ad meros ritus redegerunt. U. Catholici e converso , avitae doctrinae insistentes , septem a Christo Servatore nostro sacramenta instituta docent , quae gratiam aut primum conserant aut augestnt . . Pulchre s. Thomas P. 2. q. 65. ar. l. Observat quandam

389쪽

CAP. I. DE S CR MENTORUM NUMERO. 389

intercedere analogiam iutor naturalem vitam ac Supernaturalem ; homo quippe nascitur , roboratur , alitur ; quod si in morbum incidat medicina reparatur , deletisque morbi reliquiis ad pristinam incolumitatem restituitur, propagatur , ac in societate sui, legitimis degit magistratibus ; haec ipsa in vita supernaturuli sacramenta ossiciunt, nec unquam ab adepta hac vita hominem deserunt, cumque iugiter comitantur donec ad mundum superiorem ac invisibilem , ad quem ordinatus est, evehant transmittantque.

Septenarium hunc sacramentorum numerum adstruendum jam aggredimur adversus novatores omnes.

Meramenta Novae Legis a D. N. I. c. instituta nec plurarent nec pauciora quam septem, baptismus videliret ete. 7. De fide propositio est, hoc can. i. sem. 7. definita a Τridentino : Si quis diserit, Sacramenta Novae Legis non fuisse omnia a I. c. D. N. instituta, aut esse plura vel pauciora quam septem , videlicet: Baptismum , consermationem , Eucharistiam, Poenitentiam , Eatremam molionem , Ordinem et Matrimonium; aut etiam aliquod horum septem non esse vere eι proprie Sacramentum; analh. sit. Duo ex hoo

canone definita sunt, septenarius videlicet Sacramentorum numerus , divinaque eorundem institutio, quaeque proinde a nobis sunt evincenda. 8. Quae veritatem divinamque institutioncm uniuscujusque Sacramenti singillatim ostendunt , cum de singulis erit sermo , asseremus. Heio ea tantum urgemus quao Septenarium numerum propius altingunt. 9. Haec autem desumuntur ex universae Ecclesiae con- Sensu , imo a consensu coetuum christianorum, qui a remotissimis temporibus ab Leelesia Romana, sive catholica divisi sunt, eandemque hac in parte cum ea fidem profitentur. Sane vetustissima Latinorum Sacramentalia apud Martentum, De antiqv. Gelas. ritibus; Graecorum Eucholο- Duilirm by Cooste

390쪽

gia apud Allatium , De perpet. Oeeid. et Orient. Eccles. c sensisne , et in Graecia Orthodooea; Armenorum apud Serpos, in Compendio historico spectante ad reis. Amen. ; aliarurnque orientalium Ecclesiarum apud Assemanum, in Biblioth. orientali eonstanter septem signa recenAentur ad gratiam conserendam divinitus instituta , quam viis ejusmodi Melesiae a pluribus seculis ab Ecclesia Romana separatae fuerint. Porro admirabilis hujus consensionis, seu hujus universalis constantisque consensus, nulla alia causa assignari potest, Praeter apostolicam eorumdem sacramentorum originem , seu doctrinam ab apostolis traditam de septem sacramentis a

Christo iustitutis , juxta tritum illud Tertulliani essatum

De praescript. c. 28. Quod vis mullos unum invenitur, non est erratum, sed traditum.

l0. Nec minus efficax argumentum suppeditavi hujus veritatis patres tum Graeci tum Latini, qui, oblata Occasi

ne , modo unum modo alterum sacramentum commemorant. De baptismo et eucharistia res notissima est passim patres disserere ; quod ultro dant protestantes. De confirmatione veluti de sacramento a baptismo distincto expresse agunt Tertullianus, Cornelius Papa , Cyprianus, qu rum testimonia suo loco proferemus. De poenitentia it rum disserunt Tertullianus, Origenes , deinceps Vero quotquot impugnarunt montanistas et novalianos. De sacramento ordinis Ioannes Chrys. , Epiphanius , Hieronymus, Optatus, Augustinus tractant ex professo , si excipias Chrysostomum, adversus donatistas et Aerium. Extremae unctionis meminit Origenes, Victor Antiochenus, Chrysostomus , Innoeentius I. aliique passim de eo disseruerunt. De matrimonio demum , tanquam de re sacra et Sacramento, loquuntur Ignatius M., Tertullianus, Iustinus, Athenagoras insequentesque seriptores quorum omnium , uti praefati sumus, testimonia singillatim proseremus , cum unumquodque sacramentum in specie vindicaverimus.ll. Hiis alietendum argumentum ex praescriptione. Ecclesia enim ab immemorabili in sua possessione fuit ita ut

SEARCH

MENU NAVIGATION