장음표시 사용
411쪽
Charitas Amicitiae fundatrix. Indignum si quis peccat qui nolit amare, o quantum est dignos non redamare scelus: AEquam memento rebus in arduis ser.
bus ut in laetis hilaris sic tristibus esto: inc vulgus dissert a sapiente nota. ulrain O Rex Philosephorum. Vulgus mobile, vulgus imperitum, Indoctum, stolidum, furensque vulgus, Fallax S; leve, garrulum ac malignum.s. Vanum denique fertur& profanum. Nempe haec insipientiam popello
Communem comitantur ac sequuntur.
A vulgo magis ergo separari Quo quisque est sapientior meretur: Et qui denique maxime remotus A vulgo, insipientiaque vivit, Princeps , Induperator, atque R X est. At Rex insipiens, dc Imperator, Vulgi non nisi nomen exuisse, Etruerd, sapientibus putantur. Philosophia Stoica. Si satis hunc credis qui nil dolet, esse beatum, Hoc tilai nostra bonum Philosophia dabit: Nam praestare docet culpam, ta contemnere
Quae duo tristitia fata carere jubent.
412쪽
Comparatio P sicae Cartesianae cum Scholastics. Immerito dubiam vexat discordia mentem , Utra sit ex usu Ρhilosophia magis. Scilicet haec cunctis ignota vocabula quaerit Et loquitur nullis percipienda modis, Altera quae cunctos fugiant corpuscula sensus, Solaque vix ratio quae bene prenset habet. Quid dubitasῖ valeant obscura vocabula longum, Quaeque latent sensus, mens ratione notet. Intemperantia linguae animi parum intelligentu signum est. Non semper illi sentiunt quid proferant , Qui proferunt promiscue quod sentiunt: Qui vero cuncta sentiunt quae proferunt , Non proferent promiscue quae sentiunt. 'Eχι θεια Platonica. Tacere recte, ne silenda proferas Adduce primum : postea addisces loqui.
Tacere semper qui sibi decus ducit . Signumque rarae censet esse virtutis, Iniquus hic injuriusque naturam Accusat, optimoque cum Creatore Pygnat, nec os nec oris obtinens usum. O quam creasse prae stitisset hunc mutum, Aut cochleam fecisse vel pigrum piscem, Cautem ve, caudicem ve vel magis truncum Desiderata quo superbiens vita Taciturnitatis concinat tacens laudes.
413쪽
At oris usus nos quibus bonus constat, Pecuduinque more qui silentio bruto Non transigendam novimus brevem vitam, Sic colloquamur, ne loquacitas nostra Taciturnitate sit vitiosior bruta. Nam si tacere semper est esse mutum , Loqui nefanda, pejus est esse muto. Et vero praestat quae nihiljuvat quemquam, Quam quae juvare non volens nocet lingua. Loquamur ergo: sed loquacitas nostra Taciturnitati praestet optimae tantum, Quantum disertos praestat esse quam mutos,
Poeticae penitus valedicit. Valete versus: Ite nugae, ac fabulae Abite Muta, Phoebe cantator vale. Jam me pigetque, pinnitetque, jam pudet, Taedetque vestri. Temporis tantum boni, Et quodaeposco serius nunc otium, Me collocasse sentio nimis male,
Studiisque consumpsisse plane Divolis. Et profuturis vix mihi quidquam seni. Sic in fiebam, senticisque temporis
Damnum dolebam concitus moeroribus 2 Sed non Tonantis alma Nata me tulit
Diu dolentem, dixit hoc selatium. Jactura quid te torquet acti temporis Transacta si transacta non fieri cupis, Et hoc quod ipsis non datur coelestibus. Revocare possint ut transae a tempora, Si tu querelis hoc petis tuis: gravem Insaniens lugendus es vesaniam:
414쪽
Quin sic habeto. Cunctos Adolescentiam Qui collocare fervidam nolunt male , Dum mentis imbecillis immaturitas Vacare nondum rebus arduis sinit, Vel versibus, vel occupari amoribus. Utrovis horum cautus atque sobrius Negotioso perfruaris otio: Non poenitenda te juventus occupat, Nec hinc redundat in senectun incommodum. Sed cum juventus cerea in pravum nimis Flecti sit omnis: hoc, licet praeclarius, Iucundiusque, sed periculosius Ilio, cavere praestat exemplo meo. Nam forte si quis, ut solet, error obrepat, Poeta si quis aut amans peccaverit, Immane quantum distat infelicior Amans Poeta. Quippe si sic compares, Cecinisse tantum praestat inficetius, Quam non amasse debita prudentia Et castitate: quantum is errat mitius Dixisse quam vixisse quem patet male. Sed cum juventa prima jam te deserat, Maturiorquejam, studiisque masculis Non impar aetas te virilis occupet: Merito severis occupationibus, Concedis annos subtrahendos otio, Sapientiaeque consecratus optimae Tectos inanibus volucris fabulas
Et ficta prudens deseris ludibria A
Totumque nobis atque divis seriis Te nuncupandum separas levioribus.
415쪽
Et mente magna voee concinis gravi: Valete versus, ite nugae ac fabulae Abite Musae : Phoebe cantator vale.
Ad Lectorem. NUnc Saturnia corda, nunc valete, Musas quae colitis severiores. Nil fastidia vestra nunc morabor. Nunc ridere iuvat, juvat jocari, Et versus fabricare dissolutos: Qui laetis placeant , 8c otiosis, Et qui sponte fluant, amoribusque Et magnis sociabiles cachinnis. Non illos nimis anxie dolabo, Nec natos velut ursa foeta lambam, Nam ridenda canens, &. ipse molli Risu ridiculus carere nolo, Et tristi studio vacare nugis. Hos quicunque meos videtis ergo, Et vultu legitis faventiore, x
Et prompti faciles jocos probatis. Vobis dent Heliconiae sororesos proclive jocis, facetiisque Urbanis, salibusque delicatis: Vobis mellifluas sacratus amnis
416쪽
Det limphas, solitoque largiores Versus sponte fluant, Zc inv ocatuSToto rideat usque Phoebus anno. Excusatio Pocorum juvenilium Ponamus frontem: concedant seria nugis. Seria Musa vale, Musa jocosa veni. Dum Phoebus pisu semel Ilia concutit anno, Nempe, Cato , frontem non probat ille
Et te praeferimus Cantorem Phoebe, Catoni, Fingat Apollo mihi carmina, nulla Cato. Imberbis laetamque serens Deus ore juventam , AElati, dc genio convenis ille meo. Scilicet ingenio, veroque vigore, juventa Festivo risu quae caret, illa caret. Quique hilaris numquam risit juvenilibus an nis , Ingenuaque probos condiit arte sales, Insulsam gustans, salsamve dolore senectam, In solas lacrumas ingeniosus erit. Et tamen haec illis praecocia lusimus annis Queis risisse quater, non queat esse nefas.
Quam fuit illius dulcissima noctis imago. Qua, mea lux, coram tu mihi visa loqui es FHaec mihi non Indi niveis, Amarilli, lapillis Somnia, non Lydiis sint potiora bonis. Tunc ego te qualem praesens Amarillida vidi.
417쪽
Ceu quondam cum nos jungeret una do
Et tu passa meis cingi tibi colla lacertis Dignata es nostro ponere membra sinu. Addebas lepidos , A marilli proterva, susurros , Permiscens variis murmura rauCajocis, Deque proco imprimis qui nunc te sedulus ambit ,
Plurima confessa es vix reticenda mihi: Scilicet ut sit iners, dc desidiosus amator Utque premat teneros rusticus ille sinus. Plurima per nutus, di per suspiria sensi, Utque soles, oculis es mihi visa loqui. Multa sinus dixere adaperti, pressaque dextra, Nec pars in toto corpore muta fuit. Tunc ego jam veros tota mihi mente trium
Concipiens, animi vi* bene compos eram. Oscula mox partes fixi fundenda per binnes ora, genas, faciem , pectora, Eolla, manus. Innumera ipse dedi, sed longe'plura recepi, Vieisti studium promptior ipsa meum. Laeva etiam teneras memini preniasiepapillas . Et dextra dextram continuisse tuam. Haec ego dum tentans solito petulantior insto, Visa mihi es totis erus uisse geniS , Et leviter repulisse manus, me protinus horror occupat, dc somnus protinus omnis abit. Somnus abit. Vacuo vigilem requiscere te Me video, di ventis tendere frustra manus.
Quid faciam Tu Somne, dc qui mortalia Morpheu
418쪽
Vexas , 8c recreas pectora mille modis Aut persecta magis per totam gaudia noctem, At mihi da similes noctibus histe dies. A ZOiHm somnium praecedens carpentem. Qui vigilans priora facis, mea somnia carpis; O sapiens, cui nec somnia mente carent. Nec tibi jam mirum vigilanti si perit usus Consumptum somno quem rationis habes. Ast ego vana seram patienter somnia noctis, Dum ratio vigili constet ubique mihi.
T Lluxit sestum compagno dolce Iohannis
- Quo rati rari decet, di bona dicere verba, Et mangiare bene, dc non piccola bevere vina. Quae quoniam nemo cupiebat spendere n
Haec riverenga tibi facta est, SI G N o R E G I
Et spedita simul quamvis male povera vincla Ut tibi banchetli bene ricchi fossero cauia. Hoc tu si spendes, clamabunt VivΑ IOH ANNEs. Amantissimi tui Commensauδ.
419쪽
Insultum vacuum negantem. Fallere cur contendis eum qui dixit inesse Naturae vacuum, quod tamen ipse probas pNamque tuum aut sano cassum est caput omne
Aut certe plenum est undique stultitiis.
Deditem Retulae Xant pes. Fletur, 3c exquiae, mirum i celebrantur aniles, Res lacrumis digna est, si moriatur anus pCui neque mens, neque dens, hirtusve manere capillus Cui potuit ; potu it sollicitare virum, Stare jubens illum, dc raros sibi findere crines, Virginibusque aptos tundere in ora cibos. Horruit hanc dudum, dc vix tandem falce re
Post longas secuit mors scelerata moras pHasce moras flentes, funus celebramus anile, Sic lacrumis digna est si moriatur annus. Disperentia Anus 9 ani, eum Eumologia utriusque. Quidquid mente caret, Grajis bene dicitur
Ηinc vetula & podex hoc sibi nomen habent. Nam fatuum caput est fatuus ceu sensus anilis , . Et cerebrum podex nullus habere solet. Si cur prima brevis modo sit, modo longa, requiras :Longo hic, illa brevi tempore mente caret. viis
420쪽
Annos quid mirum, si virgo nata tricenos Occubuit tenui morbida febricula. Namque ter in denos Venerem quae distulit
Huic naturalis num queat esse calor '. Amor ex simulato verus. Amans videri dum volo, nolens amo.
ZEuae. O puer infelix, jaculis quid ludis amoris Serius iste brevi quam tibi lusus erit l .
AEliud. O cor sincerum i simulando discis amorem: Majores flammas quam tibi fingis habes.
Quid facis, o fallax veri simulator amoris Si nimium simulas, jam tibi verus erit.
viderat augustae noctes vigilare Minervae, Viderar, & spretus me quoque sprevit Amor. Esladi risus, & verba procacia dixi, Audaci prensans fulgida tela manu: Non tulit, & poenas nobis dabis , improbe, dixit, Quem ludens simulas, sit tibi verus amor. Sic ait, & subito mediis haesere medullis Spicula, lasciva vix mihi tacta manu.