Mensa Romana siue Vrbana victus ratio. Ioan. Manelphi Eretani Sabini, ... Ad ... Innocentium 10. pont. opt. max

발행: 1650년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Mensa Romana . do transfixae assataeque comeduntur, licet aliis modis pret parari posse reserant, & inter caeteros Vlisses Aldrouandus in cap. proprio plures resert praeparandi modos perdices. Secundo loco proponebatur Starna, quae eXterna pro- p rie appellatur cum auis haec externe Romam adue cta iisit. Unde Plin. lib. Io. cap. 49. Aduenerunt, inquit, bellis Bebriacensibus ciuilibus in Italiam aues nouae, quae adhuc nomen retinent, paulum infra columbas magnitudine. Nempe starnae, inquit, Volaterranus, hoc est externae,

quemadmodum Uisses Aldrouandus in cap. de perdico recenset. Est vero starna perdicis species,quam perdicem cineream appellauit Bellonius lib. s. de Auibus ', & haecauis lic t colore aliquantulum differat a perdice, nihilo minus quoad saporem &suauitatem parum vel nihil diuersa est , & propterea de starna non aliud asseremus, quam illa, quae de perdice superius dicta sunt. Circa cocturam perdix & starna gulae magis arrident atatae, quam elixae,&eodem pacto praeparatae, quem de phasiano retulimus.

Sequitur nunc Attagena auis dicta, quam Baccius lib. 7. de Vinis. Hispaniae putat esse auem illam, quam Hispani & Itali Francolinum appellant. Est etiam haec auis no bilissima, tum propter raritatem , tum etiam quia suauio sima est; unde Petronius Arbiter in Satyricon sic conci- Inter sapores fenur alitum primus

Ionicarum g tas attagenarum. .

Et 2. Epigr. idem Martiat. attagenam recenset inter epulas suaves cuiusdam menta ita alloquens:

102쪽

A uicquid ponitur, hinc O inde verris I Mammas fuminis, imbricemque porci,

Communemque duobus attagenam,

Istillam dimiditim, lupumque totum, Murenaeque latus femurque pulli, Stillantem e alica fua palumbtim,

Haec cum condita sunt madente mappa, Traduntur puero domum ferenda. Nos accumbimus otio turba . Ullus si pudor es, repone caenam. Cras te, Caeciliane, non vocabo. Nam antiquo tempore carnes & pisces eadem mensa erant. Circa sanitatem Galen. recenset ipsam in pari graducum phasiano & perdice, ita alloquens lib. de cibis boni &mali succi cap. 3. Ex auibus phasiani, perdices attagenae, cibi sunt, neque crassi neque tenuis succi.

De Columbis, Palumbis, T ur ure, GaDimagine. Caput XXV.

Olumbus,& columba eadem auis sunt, disserunt solum inter se, quia columbus est masculus, columba vero semina.Columbini vero generis plures species sunt, inquit Aristor. s. de hist. animal. cap. I 3. Est enim Liuiata dicta aliuore diuersum certe a columba genus, quippo quae minor quam columba sit, & minus patiens mansuescerς : liuet etiam plumis, & paene nigricat, & pedibus rubidis ,scabrosisque est: quas ob res nullus id genus cellare alit. Maximo inter haec genera corpore sunt palumbes. Secundnm magnitudinis locum vinago obtinet, paulo maior, quam columbus est. Minimum ex ijs turtur est. Marcus Uarro autem lib. 3. de re Rustica cap. 7. Duo,ait, esse columbarum tenera,vnum scilicet agreste, vel ut alij dicunt saxatile, quod habetur in turribus, & columbinibus

103쪽

sc Mense Romana

bus villae, a quo appellatae columbae, quae propter timore naturalem summa loca in tectis captant. Quo fit ut maxime agrestes sequantur turres, in quas ex agris euolant suapte sponte, ac remeant. Alterum genus columbarum est clementius, quod cibo domestico contentum intra limina ianuae solet pasci. Hoc genus maximε est colore albo, illud alterum agreste sine albo, vario. Hanc distinctionem secit etiam Galen. Io. de composit. simpl. medicam. nempe , Vnum genus columbarum est pascuum, & syl- uestre,alterum vero domesticum. Disserunt vero columbae siue columbi a palumbis, propterea quod hi sere &maiores sint,&in arboribus &sep bus nidificant. Colum- hae vero minores sunt & mansuetiores, atque cibo domestico intra limina pascuntur, cum Plin. lib. IO. cap. 3 .3 s.

Sed de hac differentia pro nunc quidquid sit, veluti legitur in lib. Hori Apollinis de Hieroglis Columba purum sest animal, siquidem cum aeris constitutio pestilens est,

omniaq; cum animata, tum inanima, ea assciuntur,quotquot hoc uno vescuntur animali, ab hac lue seruantur immunes, ideoq; eo tempore regi in cibo sumendo nil aliud Praeter columbos apponitur. Olim Romae columbae in magno pretio erant ;Vnde L. Axius Eques Romanus an

te bellum ciuile Pompeianum,denarijs quadringentis singula paria columbarum venditauit , resert Plin. lib Io. cap. q7. nec non Budaeus lib. de Asse . Et Marcus Varro de Pullis columbarum haec etiam ait: Romae si sunt sormosi, bono colore integri, boni seminis,paria singula vulgo veneunt ducenis nummis, nec non eximia simpulis millibus nummum; ita resert idem Budarus lib. de A sse, &partibus eius riuaues enim sunt columbae, nec non etiam Talubris succi, praesertim vero turriculae, neque crassum, neque tenuem succum exhibent cum Gal. lib.de cibis bo- mi & mali succi cap. 3. Columbi siue palumbi omnes calidi, O sicci temperamenti sunt, licet hi magis; unde propterea sanguinem melancholicum generant, atque Vene-e rem

104쪽

. Mensa Romana 3. rem hebetant cum Poeta Martiali sic alloquente: Tmnina torquati tardant, hebetantque palumbi. Non edat hunc volucrem, qui capit esse salax. Ex altera vero parte Galen. 6. de composit. medicam. se Curicium locos cap. 8. Exoluto, inquit, & nauseabundo ventriculo conserunt palumbes ; sicci enim & calidi sunt, ideoque frequens eorum usus iuuat. Quare dicet aliquis, cum calidi sint palumbes, Veneri auxiliabuntur, non autem eandem hebetare valuerint, nisi dicamus ex proprie

tale aliqua id habere palumbes, non autem quia calidi&1acci sunt, vel potius, quia tanquam calidi & sicci succum

melancholicum generant, cuius proprium est membrutorpida , atque ad motum grauiora reddere.

Quo ad coctionem columbi siluestres, si iuuenes sint, assari debent, non exenterati ab interioribus enim saporem accipiunt j de larido transfixi, apposito etiam in comestione intinctu spurio constante ex capparibus, pinea, rum nucleis, passulis, oliuis absque osse, citi io condito picato ; omnibus nempe his ebullitis in aceto, & saccharo, aut sapa. Si autem senes sint, elixentur, & tegantur seni, culis, vel radicibus petroselim, vel carduis, vel pastillis sibculis, aut simili alia re. Ita inquit pridictus Architriclinus. Sequitur nunc Turtur, qui ut inquit Aristot. s. de hist. Animal. cap. 13. Minimus in columbaceo genere est. Nidulantur & Palumbes & Turtures semper locis eisdem , atque testate locis fri gidis degunt, hyeme vero tepidis, ex eodem Arist. V. de Hist. Animal. cap. 7 I. Calidus &siccus amplius turtur est, neque tenuem succum exhibet, veluti Gal. docet lib. de cibis boni & mali succi cap. 3. Pinguescunt valde aues istae atque hae suaviores etiam sunt, sed tamen minus salubres, inquit Cardan. l ib. de sanit. tuenda

3. cap. sto. Noxium etenim humorem atque damnosurris

dubio procul vescentibus asserunt ideoqimediocriter pineves eligi debent, quales sunt quae in montibus degunt, quaque a Gal. maximopere laudantur. lib. de attenuanae

victus

105쪽

ps Menga Romana s. victus ratione cap. 8. Atq; de his sortasse etiam intellexit

Princeps cum de turture agens, Venerem irritat, inquit, ingenium acuit. Unde Nicolaus Massa turturem cibum sapientum esse assirmat nempe quia dicerem , sapientia , consistit in temperamento calido & sicco siue melancholico ex Aristot . 3 i. secti probi. Unde sapientes melancholici, atque melancholici sapientes ex eodem Aristot. Sed sic est quod turtures succum generant calidum & siccu, siue melancholicum, veluti dicebatur; ergo iure optimo ingenium acuit turtur, quoque Princeps afferebat. Sunt gustui valde grati turtures, & praesertim iuniores, quique non eadem die,qua occisi sunt, com eduntur. Martiat. lib. I 3. Epigr. so. de turture sic concinit: Dum pinguis mihi tartur erit, laesuca valebis,

Eteocleas tibi habe, perdere nolofamem.

Ex eodem Martiali laudantur turturum precipue clunes his verbis:

Aureus immodicus turtur de clunibus implet.

Sicuti alibi:

D concubinae turturum nates donat.

Vltimo loco sequitur expended allinago quae οπαξ siue κολα αx grece dicitur nempe a figura rostri quod instar Pali longum sit atque rectum , Palus enim siue lignum rectum atque longum s holops etiam graece dicitur Vulgariter vero loquendo auis haec gallinago, gallinaccia etiam appellatur, gallinella, siue beccaccia, ab alijs vero alio modo. Auis est gallinago siue sIolopax quae in arbore nunquam sedet ex Arist. 9. de hist. Animal. cap. 8. At que cap. 26. lib. eiusdem,Gallinago per se pes hortorumqcapitur. inquit idem Aristot. magnitudine quanta gallina est, rostro longo, colore attagenae , Perdici etiam similis est, unde a nonnullis Rustica perdix etia appellatur, sicut di Plinius eandem rusticulam appellat. Hae amplius aues omnium serὰ minime edunt, ingluvie carent, & mollibus ei bis vescuntur. Quapropter caroosae sunt, parum vel ni hil

106쪽

AMensa Romana , 89hil excrementi gignunt, felle carent apud vulgus, & nihilominus eXenteratae etiam coquuntur ex Bellonio lib. s. de Auibus cap. 26. Gustui suaves sunt ex Plinio,in deli- cijs habentur, sed perdicibus posteriores creduntur, licet Michael Savonarola aliter teneat, atque Martialis sic etiam concinit:

Ructica sum perdix e quid refert si apor idem e II. Carior est perdix μ sapit illa magis. Hyeme magis quam alijs temporibus placent gallinagines, fortasse quia pinguiores sunt, sicut & turdi, phasiani,

atque similia volatilia superius recensita. Supra laudatus Architriclinus gallinaginem non exenteratam assare solet, subiectis magnis caepis interscissis, &buccellato, hoc est biscocti panis buccellis, quae cadentia ob ignis calorem interiora excipiant, & deinde coctae gallinagini superponantur. Et sane gallinago ita conuiuisapi posita,nemini non arridebit.

EX pensis terrestribus auibus nunc de aquaticis agendum est, atque 1 fulica exordia sumentes, fulica la-

inum nomen est, unde Cicero: Cana, inquit fulix fugiens Θ liuore Ponti. Ytque Ovid. in Metamorph. Nunc celebrei mregis fulicisque ρaludibus undae. Dicitur autem fulica a furvo hoc est nigro colore, quo iis ista exornatur. Est insuper fulica auis maenitudinem Iumbae non multum excedens, aquatica, &nostra pastris, licet etiam & marina fulica detur. Unde Viroil. a.

107쪽

- cumque marinae

In sicco ludunt Pulicae, tibi tempora signeni QInfesa, ct pluuijs ct te enate sonora.

Circa salubritatem Arnaldiis Villanouanus temperatis corporibus non conuenire ait, nempe quia, ego dicerem, temperamenti valde humidae sunt aues istae, atque melancholiae obnoxios homines reddunt. Gustui praeterea ingratissimae sunt, male olent enim , atq; palustrem Odorem ingratissimum reddunt , unde nonnulli, ad tollendum dictum malum odorem, eas primum in olla aperta elixant, deinde assant, & cum sale & aromate aliquo condiuntur,

sicque ad usum cibi reduci solent,licet in totum de fulicis

loquendo hae palato ingratae sunt. iPauon cellus secundo loco est etiam auis, quae circa is

aquas vivit, non ita foetida ut fulica, sed tamen non placet, neque valetudini prodest,'cum aquatica sit,& per

consequens pituitosa,atque malum succum generet. Anas praeterea sequitur, quae aquatica etiam auis est, nam & in aquis quoque pabulum naturae suae conueniens quaeritat. Dicitur graeco haec avis νῆττα G νεῖν. hoc est natando, assiduo serδ auis ista natat, Scin aquis existit cum calida sit, cuius causa caliditatis etiam vorax est ,&voracem anatem Pontanus appellat his verbis: Inquinat O tumulos ingluuiosus anas.

nempe quia , dicerem, gulam habet amplam & latam ex Aristot. lib. 2. de hist. animaL cap. vltim O. Aldrouandus ex Medicis ait, carnem anatis calidam e sse, humidam, crassam, duram, concoctii, dimilem, nec non excrementitiam, ita praecipue apud Hipp. legitur lib. a. de Diaeta, nec non Gal. lib. de alim. 13. atque libro daattenuante victus ratione cap. 8. Assa potius , quam elixa utilior est, inquit Alexand. Petronius. Et circa suauitatem pectore & ceruice suaui .Ex Poeta Martiali lib. I 3. byam. so. ita concinente: di

108쪽

Mensa rimanato. 'I

Tota quidem ponatur anas e sed pedurr tantum

Et ceruice sapit : cetera redde coco.

Alis laudant quoque alas, ali; ventres & iecora, ali3 alias anatum partes. Vt vero gustui magis arrideant, variis modis praeparari solent. Praecipue,Apicius lib. s. cap. I. de re cul. plures recenset condiendi modos . Grisendius vero Architriclinus anates praeparare solet, sicut de colu- bis supra diximus.Placet etiam valde iure piperato quod vulgo stu fato dicitur conditae, additis etiam prun s, v icciolis, passulis, pinearum nucleis, malis cotoneis,gario fit lis, cinnamomo, vel similibus.

Praeter anatem aquaticum , datur etiam anas domesticus , qui eiusdem fere est naturae, licet non adeo humidae carnis sicut aquaticus, cum in aquis non uiuat,quanquam ex Plin. lib. Io. Anates ex gallina natae moX aquam repetant,quia nempe ex propria natura auis ista aquatica est.

Ultimo loco Anser seie expendendus offert, graece χω appellatus, hoc est ab hiatu de voracitate. Sunt vero anserum alii domestici, alii agrestes ex Plin. lib Io. cap Q. Domestici inquam sunt anseres; unde ut reserunt historiae, olim Romae publich in Capitolio alebantur,propterea quod custodibus omnibus sopitis, Romanos ad defensionem arcis excitarunt, atque arcem suis veluti excubijs 1 Gallorum viseruarunt, nam anseres excubias celebrant, veluti ex eorundem clangoribus nocturnis maniselecolligitur. Ideoque Plin. lib. Io. cap. 2 r. diisto, est inquit, anseri vigil cura Capitolio testata defensio, atque Lucretius Rerum Naturat. lib. q.

- - er humanum longe praesentis odorem Romulidarum arcis seruator, candidus anser.

Sunt anseres, veluti dicebamus, domestici & agrestes, atque hi praecipue circa amnes versari solent ex Aristot.8. de histor. animal. cap. 3. Vnde Baptista Montanus con

109쪽

si Mensa Romana

Anser aquis gaude fluis aper, aere falco. Atque Virgilius Maro:

----.-, aut cornix, aquosis anser.

Sive de domesticis autem loquamur anseribus, siue agrestibus,& aquaticis, hi omnes dissicile concoquuntur; durae & excrementosae carnis sunt ex Gal. lib. de cibis boni& mali succi cap. 3. lib. de attenuante victus ratione cap. 8. & lib. a. de aliment. facult. cap. 2. Licet alae eorundem ad co qnendum, & nutriendum praestantissimae sint, ex eodem Gal. 3. de aliment. facult.cap.2I. Calidae & valde humidae sunt anserum carnes, atque in caliditate & humiditate caeteris auibus antecellunt, docet Cardan. 3. de sanit. tuen. cap. 18. atque propterea vitiosum quoque praestant alimentum ', unde Hieron .Fracast. in Sypti. Tibi pinguis anas, tibi candidus anser

Et si sorte fortuna anseribus vescendum sit, hi iuniores

sint, atque probe nutriti ex Gal. 3. de alim .facult. cap.ΣΙ. pessimi autem graciles sunt, & annosi. Circa suauitatem vero olim anseres apud Romanos in maximo honore habebantur, veluti refert Plutarchus, Britanni E contra anserem gustare fas non putant, inquit Iul. Caesar in Comment. lib. 4. Atque Petronius Arbiter in

Satyricon concinens: Ales phasiacis petita colchis, Et piciis attagen opaca pennis

uod non funifaciles: at albus anser Plebeium sapit. Unde etiam &nostris temporibus parum in usu sunt. Iudaei solum his multum vescuntur. Iecur in his animalibus mirum in modum augeri solet, quod etiam ex Galeno facilis concoctionis est, multi nutrimenti, boni succi, atque gulae gratissimum . Unde Plin. lib. Io. cap. 22. Nec sino causa in quaestione est, quis primus tantum bonum inuenerit ξ

110쪽

Hem cetate Eques Romanus. Ut vero magis magisque gu- Iete arrideret, iecur anseris, inuentum Apicij, fico carica ,sagiriatis, ac satie necatis, repente mulsi potu dato, recenset ictem Plin. lib.8. cap. s I. Unde Horat. Serm. 28. de N si deni coena loquens,sic etiam concinit: Pinguibus se Mis parium iectir anseris albi Alij amplius hepar saginatum anseris exemptum lacto

mulso augebant, recenset idem Plin. lib. Io. cap. 22. Praeter iecora autem ali suauitatem inuenere etiam in

pedibus istarum auium a via de Messalinus Cotta, recenset Plin. ibidem, Messalae oratoris filius, palmas pedum in his torrere, atque patinis cum gallinaceorum cristis condire reperit. Et haec de ansere dicta sussiciant, cuius praeparationem, atque cocturam relinquo in praesenti, & cum Platina satis sit dicere quod eodem modo, quo porcellus anser farciri solet. T Sque adhuc agrestes aues expendimus, nunc locus V expostulat, ut ad domesticas gradum faciamus, &primum sese ossert gallina, ἔρνα graece dicta ; et ou inquam, quae dictio generice loquendo auem proprie significat, antonomastice vero gallinam , propterea quod nulla est auis, ego dicerem, quae adeo cunctis regionibus communis sit quemadmodum gallina , nulla etiam reperitur auis, quae adeo hominibus usui sit, veluti gallina , Haec etenim oua parit, pullos fouet & generat, atque se ipsam pro alimento exhibet, non solum beneualentibus, verum etiam ct infirmis pluribus modis, atque magis opitulatur, quimeaeterae aues, & non solum secundum aliquas partes, verum etiam secundum totum fere, vel plurimas partes , ut

De Gallina, Gallo, Pullo, Capo. Caput XXVII.

melius

SEARCH

MENU NAVIGATION