Mensa Romana siue Vrbana victus ratio. Ioan. Manelphi Eretani Sabini, ... Ad ... Innocentium 10. pont. opt. max

발행: 1650년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Amplius erant olim vina Surrentina,de quibus Horat.

alloquens lib. eodem serm. Saty.4. Surrentina vafer qui miscet face Falerna. Potabatur quoque olim vinum Ch um appellatum, cuius vini Caesar dictator in triumphi sui coena cados centum distribuit, de vini Falerni amphoras centum, nempe quia vina optima erant. Slauti etiam in magna aestim tione antiquitus Romae erat vinum graecum, de quo Budaeus lib. de Asse, & partibus eius alloquens, tanta inquit, vino graeco gratia erat, ut P. Licinius Crassus,& Lucius Caesar Cen res an ni um bis 67. edixerint, ne quis vinum Graecum, Aminaeumque octonis aeris singula quadrantalia venderet. Et Plin. lib. 14. Vinum Graecum, scribit, olim erat tam gratum, ut semel tantum conuiuantibus propinaretur; Vnde Ualerio Maximo reserente,quidam asserebat iunquam domi suae fuisse in usu vinum Graecum , nisi a medico praescriptum. Erat autem vinum Graecum duplex, salsum stilicet veluti scribit Corn. Celsus, nec non sine cilsedine, dc simpliciter Graecum appellatum sine ulla alia additione. Grecum vero salsum, aut cum sale, aut cum aqua maris saporer salis adhuc habente conficiebatur, inquiunt Cato de re rustica,Columella lib. I 2. nec non Plin. lib. I 4. Quanqua, ut restri Palladius, Graecum salsum olim dicebatlir, quoniam aqua maris condiebatur, sed tamen haud erat salsu, quoniam condiebatur marina aqua per annum seruata, quae omnis amaritudiis , atq; Odoris oc salsedinis expers est, ut refert etiam Palladius. Recensetur quoque , Gal. 6. epid. sect. 6. te X. 4.& s. Vinum Simum, quod vinum hep,ma etiam vocatur, ocest species vini valde decocti atque dulcis, ipsiusque usus in Asia pr cipue,& Graecis erat. In Lydia conficitur vinum dulce Sesaminum ab incolis appellatum, ut idem Gal. recenset I. de dignosc. pulic cap. I. Sicuti etiam & vinum Scybillite, hoc est dulce vu

72쪽

Zfensa Romana . 'S Inum Creticum. GaI. I.de sympl. med.facult. cap. 32. memorat vinum Aminaeum, quod vi adstringendi etiam polleti atq; tenuis substantiae est, ita ut etiam si nouellum sit, potari valeat, quemadmodu sunt vina Albana, & Sabina, ut etiam superius dicebamus. Tertio de alim. iaculi cap. 4o. idem GaI. recenset vunum Cecubum a Romanis appellatum, quod adeo ab albo, simulque austeritatem habente, nec non recente,craLsoque ditari, ut illud efficacissime calefaciat, hoc sensibilem refrigerandi vim habeat . Et alibi idem Gal. quotquot, inquit,vina calidissima sunt, omnia certe flava sunt, cuiusmodi in Italia est Cecubum. 2Septimo meth. 6. Gal. etiam : Esto, ait, vinum qua est Arsinum in Asia, quod aquosum quidem alioqui est, caeterum leuiter adstringit. Et Iz. meth. cap. 4. meminitidem Gal. vini Gauriani,& Neapolitani Aminaei,quod scilicet locis Neapoli vicinis gignitur. Erat quoque olim vinum Pramnium,quod stipite αue acerbae naturae erat, & etiam vulnerato Machaoni trubutum fuit, quemadmodum testatur Homerus II. Iliad. Dicitur autem vinum Pramnium a Pramnio Monte , qui in Insula est dicta Icario, docet Tiraquess. lib. de nobilit. cap. 3I. Hoc vinum Pramnium memorat etiam Aemilia. nus, atque Veneri sacratum, inquit, erat, et erat huiust modi vinum vel nigrum, vel rubrum, ait Tiraquestus itidi de . Praeterea, ut restri Cardanus lib. II p. 7. Athenaeus

scripsit laudes vini Capri de quo sic etiam concinit Pomta quidam:

ELI vinum, proprio Capriam quod nomine dicunt, H GA quo reclusis Da 1, O tegmine capto Pu. odor molam redoleminuauemque θήinthos, Tota velut Atimus odor per tectareia tis

73쪽

Deorum, ut dicunt, lotium. Sed de his vinis aduen s,atq; ab urbe clitantibus quidqu dsit, hodie hie Romae in magna aestimatione sunt Vinum Graecu larellum, Lachwma, Claretum Galliae. aut alia his similia, de quibus particulariter loquuntur Cardanus lib. de Vinis nec non Alex. Petronius lib. de victu Romanorum. Et propterea de vinis in particulari non plura loquemur. t

INter species potionis recensetur etiam Se Cereuisia, 1 Gallis ita appellata, quae Celia, vel Ceria ab Hispanis

dicitur , apud Latinos vero Zitum, cuiusmodi & Graece Zυτοι nominatur, ita Plim recenset lib. 22. cap. vlt. Dici. 2ur autem Συτος fortasse quia ρῆς, nempe farina , , aut fermento cum hordeo conficitur. Vnde Virgil.lib. 3.

Est i itur eruisia quam Dyonisium, siue Bacchum inuenisse referunt a potionis species, quae pluribus quider modis praeparari solet, atque ita plura etiam alia nomina sortita fuit, unde & Curmis a Dioscoride diccbatur cap. 79. lib.Σ. Hebrgis autem Schecar siue S cera i Hieronymus in Isaia,& Lucas medicus cap. I. Euangeli j de Ioanne alloquens: Vinum, inquit,&siceram non Liber. Non Iatuit huiusmodi potio & Aegyptios, atque veluti testatur Diodorus Siculus, Eutum quoque ipsam vocavere. Etsi autem toto seia orbe huiusmodi potio diffusa videatur, non tamen aeque est apud omnes regiones in usu, veluti Plin. docet lib. a 4. cap. I 6. Quandoquidem Galli, Angli, Germani, Poloni, & omnes fere borealis regionis incolae hac potione valde utuntur ; alii vero non ita cepe & asti-due,atque Graecos praecipui de Cervisia non admodum fume

74쪽

nisse sollicitos mihi persuadeo, cum vinis atque optimis

abundent, velut Plin. testatur capc r . siperius allato, ubi Pub. Licinius Crassus inquit, Sc L. Iulius Caesar anno 67ς post urbem conditam , neminem edixerunt Graeca vina vendere potuisse octo numis aen eis quadrantem; etenim: Graecum vinxi tan at aerat aestimatiotiis, ut sinet ulis conui uantibus semel tantum propinaretur. Unde Marc. Varro aiebat, Lucius Lucullus cum infans esset,nullo conuiuio a

patre facto etsi spledidissimo, plus quam semel conuiuantibus Graecu vinsi propinari respexito Et C.Sensius praete, rea, quem Plin. ibide Praetore se vidisse recenset, nsi quam domi suae fui sse vinum Graecu. aiebat, nisi a medico pret scriptu. Cum itaq; vinis tum suavibus,atq; optimis ab unis dantissimi Graeci essent,persuasu digna non est, hanc fuisse Prosequutos ceruiliam,qua Plin.aiebat,carentia vini fuisse

repertam. Utrum autem Hipp. temporibus huiuscemo. di cervisia in usu esset, apud me omni dubitatione caret; namque legisse memini apud Hippoc. dictionem κυκεων, potionis nempe genus multora mixtione succorum consectum, quod Cinnus dicebatur a nonnullis, ut Cicero resere lib. de orat. Cinnus,lhquiens, utriusque particeps. vel utriusque, si verum quaerimus, expers. De Ciceone Hi p. pocrates mentionem secit lib. de vi t. rat. in morb. acui. teX. 43. ita alloquens: Caeterum de .potionibus, quae fiunt ex hordeo, herbis, uua, vel eius corticibus, tritico, en eo, mirtis, malo punico, vel ex alijs quoque rebus, quando ipsis uti conueniat, orsum a singulis morbis dicemus, &4. de morb. a. de Diaeta atque a. acui. q3. Siquis, inquit, Ciceon bibat. Cognouisse praeterea Hippoc hanc cerui,siam, docere videtur oannes Mesue filius termone de Aqua hordei, ubi describens modu ,.quo ceruisia hodierano tempore componitur, profitetur loqui ad mentem &secundum praecepta Hippocratis. Fuit itaque cerui si etiam Hippocratis tempore in usu ; namq; κμεων ab rpso

nominatum potionis genus veluti cervisia, atque eisdem. H rebus

75쪽

1 8 Mensa

rebus componebatur,ut superitu audivistis Sed de existeritia ceruisiae tepore Hipp. quidquid sit pro nunc, ut refert Bacci' cap. de apparatu cervisiae ex Remberto Dodonso Mechlinensi Duplex ceruisita inquit, fieri solet in Belebri simplex nempe, atq; composita. Et simplex, quaeq; potui comuniter inseruire solet,ex hordeo fir praeparato,ac lupi saliritrii floribus cum dulci aqua portione quadam simul commixtis: ex quibus colligitur, quod licet ceruista ex hordeo fiat Digido fumento, nihilominus quoniam eiusdem compositionem ingrediuntur lupuli, qui in secundo gradu calidi sunt,& praeserti m flores ipsorum, calidi temperamenti est etiam cerussia, atque propterea veluti vinum ebrietatem inducit , & mentem laedit. Auinius Poeta recenset etiam potion .s speciem non valde dissimilam 1 cervisita, quae dodra appellatur, ex dodrate scilicet quod pondus siue mensura est constans ex nouem uncijs; ita etiam dodra appellatur,quoniam potio est, quae ieX no uem rebus conficitur,ut inquit Ausonius his verbis:

Sed haec potionis species non adeo in usu fuit veluti ceriuisia dicerem, neque adeo communis.

De Cibis urbanorum in communi.

Caput XVII.

CIbi & potus fuere varii utendi modi apud antiquos,

& de Romanis nostris praecipue Ioquendo alias Republica vigente se gesserunt, alias vero imperantibus Caesaribus: nimirum virtute magis prius dominante tria urbe Roma, & cum eiusdem maiestas sese augescendo erat, ea vivendi ratio fuit, quam Seneca lib. I. epist. ad Lucillum R. describ.t: Hanc, inquiens, sanam,& salubrem vitae formam tene.ut corpori tantum indulgeas,quantum bonae

76쪽

bonae valetudini satis est. Durius tra*andum est,ne an irris male pareat, cibus famem sedet, potus sitim extinguat vestis arceat frigui, domus munimentum sit aduersus infesta corporis. Postea vero orbe sexd toto subiugato, & eus undique diuitijs abundaret, in omne genus vitiorum prἄ- lapsa est, atque luxus epulandi adeo excreuit, ut urbem totam, si fieri potuisset, unica coena libe ter ingurgitassent. Quare Seneca ad Albiniam matrem dei Caligula Imperatore loquens, C. Caesar, inquit, quem mihi videtur rerum natura edidisse, ut ostenderet, quid summa vitia in summa fortuna possent, centies sestertium caenauit una die ,& ia

hoc omnium adiutus ingenio, Vix tamen interuenit, quo' modo trium prouinciarum tributum una coena fieret: omiserabiles quorum palatum nisi ad precioses cibos excitaturi Suetonius etiam in vita Neronis cap. a I. indice. bat& familiaribus coenas,quorum uni mellita quadragies sestertium constiterunt . Idem Suetonius de Vitellio, epulas trifariam dispertiebat, interdum quadriseriam , in ientacula,prandia, coenas, di commessationes, lac de omnibus sussiciens vomitandi consuetudine : indicebat autem aliud alii, eadem die, nec cuiquam minus singuli ap. paratus quadrigenis millibus nummum constiterunt, fia.

mosissima super caeteras fuit coena ei data aduentitia a fratre, in qua duo millia lectissimorum piscium septet auium apposita traduntur. Condidit etiam in suo principatu patinam idem Vitellius decies sestertium , sornace

in campis propter eius magnitudinem exaedificata, cuius dedicatione, recenset Suetonius, conuiuium dedisse, in quo Scarorum piscium preςio rum iecinora, Fasiano. rum,ac Pavonum cerebella linguas Phenicopterum, murenarum lactes 1 Cbarpatio usque mari, fretoque Hispanico per Nauarchos ac triremes petitarum commiscuit. Hanc patinam vocabat etiam clupeum Mineruae, quasi in contemptum virtutis. De Heliogabalo Lampridius,

hic nonnisi unguento nobili, aut croco in pisciuis insectis

77쪽

co Mensa Romana metiatauit, comedit saepius ad imitationem Apicii calcanea camelorum , de cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum , & lusciniarum , quod qui ederet epilepsia tu. tus diceretur. Exhibuit & palatinis ingentes dapes extis mullorum resertas, dc cerebellis phenicopterum, de per dicum ouis. & cerebellis turdorum, & capitibus psittacorum,& phasenorum, & pauonum: barbas falia mullorum tantas iubebat exhiberi ut pro nascienis opiasteris & face- Iaribus, & foeno graeco exhiberet plenis pliabatariis, &discis, quod praecipue stupendum est 'canes iocinorum

anserum pauit. Proponebat mulieribus, ut iura noua da pibus condiendis inuenirent, & cuius placuisset inuentum, ei dabat maximum premisi, ita ut adstricam vestem donaret, quae tunc in raritate videbatur, de in honore ; si autem alicuius displicuisset, iubebat, ut semper id comedi siet, quamdiu tamen melius inueniret: amabat, pretia rerum sibi maiora dici ἰ quae non sperabantur. Struthionum Capita una coena multis exhibuit ad edenda cerebella: exhibuit & aliquando tale conuiuium, ut haberet viginti de duo sercula ingentium epularum. Huiusmodi vero epulandi luxuria non solum fuit apud Caesares dictos, verum etiam de in ciues delapsa suit. Quare ut refert Plin.

lib. Io. cap. sto. dcino. Marcus Apicius in coena luxuos

usus fuit phenicopterum linguis fico caricisque saginatis. Et lib. i o. cap. s I. Maxime tamen insignis suit in hac memoria Claudis Aesopi tragici histrionis patina sexcentis

sexterlijs taxata, in qua posuit aves cantu aliquo, aut liu mano sermone vocales, nummis sex singulas coemptas,

nulla alia inductus suauitate, nisi ut in iis imitationem hominis manderet; dignus prorsis filio, a quo diximus deuoratas margaritas. Huiustemodi de alia similia infinita , leguntur apud Historicos V quibus etiam omnibus pro nunc omissis, de Diaeta dc recto modo edendi,quo uti debent homines communiter nos loquendo, primo meminisse debemus illius, quod Socrates asserebar Xenophine

78쪽

Mensis unana . O

reserente I. de Socratis memorabilibus, corpus nimirum&animam simul corrumpi, si quis non fame& siti prouocatus, sed cibi & potus illectus suauitate cibum sumat,

di potum: Quare famescentes atque sitientes ad cibum idi potum sumendum accedere debent homines ; nam ut etiam refert Plin. lib. 7. cap. 48. atque Stobeus serm. 9o. Gorgias Leontinus, qui centum & octo annos vixit, interrogatus, quo victu usus esset, nihil unquam se causa voluptatis comedisse,respondit. Sint etiam sobrij, atque temperantes in cibo & potu assumendo, siquidem Plin. lib. 8. cap. s. Vtilissimam, inquit, esse temperantiam. Sint quoque frugales & parcitate magis utentes , nam Hipp. 6. epid. com. 4. teX. 22. Exercitatio sanitatis, inquit, non saturitas cibi, non fugere labores. Et Val. MaX. lib. 2. cap.Iude antiquis Reipublicae Romanis loquens : Bonaeque valetudinis Romanorum quasi quaedam mater erat frugalitas inimica luxuriosis epulis, & aliena nimiae vini abundantiae,& ab omni immoderato Veneris usu auersa Cibus

simplex sit, nam hic utilior, salubrior, digestu facilior, quam multiplex & varius, ita Disarius Macrobianus libro

Saturnal. 7. quae omnia accepit ex Plutarco lib. problemconuiuialium decade 4. cap. 33. Et Plin. lib. I I. cap. 2. Homini, ait, cibus utilissimus simplex,aceruatio saporum pestifera, & condimenta perniciosiora. Atq; Gal. in com . de vict.rat. in morb. acui. tradit aliorum autoritate: Ci- horum varietatem esse nocentissimam, utpote quae ingesta ipsa probe concoqui prohibeat, & com. 3. Didicisti, inquit, cibos multiplices,& praesertim facultate dissimiles

magnam progignere in ventre perturbationem. Clemens Alexandrinus lib. 2. pedag. cap. I. solam morborum camsam ciborum varietatem existimauit. Quod idem confirmauit Plato lib. de Repub. ex sententia Homeri,qui nunquam variorum condimentorum mentionem secit. De.

nique Hipp lib. de flat. Est mala diaeta, inquit cum quis varios, Sidissimiles inter se cibos adsumit, seditionem

79쪽

c, Mense Romanetis. enim mouent, quae sunt inaequalia, & aliqua citi us, aliqua vero dissicilius concoquuntur. Vnde Horat. lib. 2. serm.

Accipe nune,victus tenuis quae, quantaque secum erat, inprimis valeas bene: nam,varia res. ti Ut noceant homini, credas memor illius escae,

uae simplex olim tibi sederit, at simia assis

M iscueris elixa mul conchilia iurias D lcias in bilem vertent, mactoque tumultum i rLenta feret pituita. Vides, vi pallidus onmis Coena de si at dubia quin corpus onustim. Hesernis viiijs animum quoque praegrauat una.

Cibi etiam boni succi sint, & medii omnium laudatissimi sunt cum Paulo lib. I . cap. 7.qui scilicet nec in crassent, nec attenuent, sint autem illi, qui communiter assumi solent; nam ex Cornelio Celso lib. I. cap. I. nullum cibi genus sugere oportet,quo populus utatur, cum illa tameν distinctione, quam Prothagoras auctore Laertio adducit, non eosdem scilicet cibos fas esse apponi seruis & liberis, atque illi cibi sint, quibus 1 principio vesci consueti sunt: quae etenim consueta sunt,etsi deteriora insuetis ,tamen minus molestare solent, inquit Hipp.in aphor. Neque sine ordine aliquo cibi ijdem assumendi sunt; satius enim fuerit,inquit Gal. 2. de alim. facult. c. I I. scire ex ijs cibis, qui subducuntur, posteriores quidem sumendos, qui ta de permeant; omnium autem primos, qui celeriter quidem pervadunt, corrumpuntur tamen , si in ventriculo morentur diuinis, quam ipsorum nomenclaturas nosso. Non tamen omnino ignorare homines mihi videntur, qui ordo in ijs, quae mandunt, sibi sit seruandus, quand quidem ipsos videas, in plurimis cibarijs eum seruare ;praesumunt enim radiculas, oliuas, & foenu graecum cum garo, post haec maluas,hetam, & alia id genus olera cum garo & oleo. Insuper bis die potius quam semel cibum c Pere oportet eum Celso loco dicto. Atque etiam coena

80쪽

Mense Romana . 6 3 prandio liberalior esse debet cum Hippoc. 3. de Diqia de

Corn.Celso lib.i .cap.3. quia post coenam sequitur somnus concoctionis parens, & tenue prandium optimus est ob senator ad coenandum, Alexander dicebat Plutarco referente libro de tuenda bona valetudine, atque g. Sympos Veteres Romanos , inquit, parce prandisse, coenas vero

largh adhibitis conuiuis inisse. In reliquis cum Hipp. lib.

de veteri medicina, modus in victu non reperitur certus, nisi corporis sensus; atque cibi & potus mediocritas circumstr.bitur coctionis perlactione & excrementorum symmetria, ut Gal. ait lita artis medicae cap. 8 s.

De Pane, ω Placentis. Cap. X VIII.

PVlte, non pane olim Romani Iongo tempore vixerunt, quemadmodum Plin. recenset. lib. I 8. cap. 8.

Vnde Pultiphagus Romanus a Plauto dicitur in Paenulo&Mostellaria. Erat autem puls cibi genus ex sarina & aqua constans, additis interdum ouis, melle, vel caseo. Legitur etiam apud antiquos alica, & pr sertim Plin.loco dicto de ea sic loquitur, Alica res Romana est , & non pridem exocogitata , alioquin non pthisian et laudes potius scripsissent Grrici: nondum arbitror Pompei Magni aetate in usu suis. se,& ideo vix quicquam de ea scriptum ab Asclepiadis stliola. Esse quidem eximie utilem nemo dubitat, siluo eluta detur ex aquam ulia, siue in sorbitiones decocta,sive in pultem. Alica autem ex Zea fit, paulo superius inquit idem Plin. quanquam nonnulli etiamfex farre fieri afferant . Sed quidquid sit, tam alica, quam etiam puls a pane maxime differunt, qui quidem panis G ce dicitur, hoc est a pascendo, siue ab altera dictione grqca παν, hoe est Omne, nempe quia omnibus pulmentis adhiberi solet. Sunt autem panis differentis vari , quas Plin. diligentissi

me recensti libro 18. cap. II. Quibus omnibus pro nunc omis

SEARCH

MENU NAVIGATION