장음표시 사용
81쪽
omiffs,una tantum est panis species nostris temporibus, atq; hec amplius limplex, videlicet ex farina tritici cum aqua & fermenti portione panis componitur, quo passim nutriuntur omnes homines: Undὰ obiter ex hoc etiano colligere licet, panem nostri temporis maxime differre amaza antiquorum , quq erat panis species constans ex farin oleo S aqua, aut etiam ex lacte, veluti Suidas resert Coelio Rodiginio reserente lib. 9. cap. II. Cum etiam, e luti ex Hipp. colligitur lib. de veteri medicina, maZa ex hordeo fieret, panis autem ex tritico . Utq: refert Ser uius lib. I AEneid. triticum olim torrebant Romani, atq: ipsum
in pilas missum pinsabant, unde & Pinsores deinde dicti
sunt, qui nunc Pistores appellantur,ex quibus Cat. tit. I . Paulum latam pilam, inquit, ubi triticum pinsani. Piniabant autem triticum Romani antiqui, propterea quod tunc temporis molarum usus non erat ', namque Bellisarius fuit, qui primum molas in Tuberi construxit, veluti Procopius recenset lib. I. Licet Graeci molis non caruerint, sicuti ex Hippoc. colligitur Itb.de vet. med. Oam,inquit, ex tritico igitur macerato, & a cortice purgato, molitoque, ac cribrato,& subacto, & assato panem secerunt,
ex hordeo vero mazam, aliaque multa. Cum ergo molae apud Romanos non reperirentur, propterea ut dicebamus,triticum pinsebant,& ex se ipsis panem conficiebant: Vnde Varro lib. de Vita Populi Romani apud Nonium
Priscis, ait, illis temporibus apud Romanos pistores nouerant, Cocula, inquiens, quae coquebat panem primum sub cinere, postea in furno. Et Plin. lib. I 8. cap. II. Pistores, inqui Romae non fuerunt ad Persicum usque bellum annis d. lxxx. ipsi panem faciebant Quirites,mulierumq; id opus erat. Panis ergo ex tritico nunc fit, licet ex alijs etiam fieri possit, nempe ex farre, milio, panico, hordeo, vel alijs similibus. Ex hordeo autem quoquomodo paretur panis, exigui alimenti est,docet Gal.lib. de attenuante victus rat. cap. 6. Alex. Petronius lib. 3. de victu Roma
82쪽
Mensa Romana . 6 Inorum cap. 3. Triticeus panis,ait, ritε fermentatus ex omnibus alimentis homini accommodatissimus est, nam sto. machum non inflat, corpus agile reddit, leniter implet, duram satietatem arcet, viscidam, crassam, & crudam pituitam a stomacho tergit, placide nutrit, saepius quam nutrimenta caetera placet. Circa panis differentias Gal. I. d alim. facult. cap. 2. sic loquitur; Et apud Romanos quidem, ut & apud alios propemodum omnes, quibus ipsi imperant, panis quidem purissimus , idest siligineus dicitur, hoc est ex flore farinae cu Celso lib. 2. cap 17. De hoc autem pane concinens Iuvenalis lib. I. Satyra s. sic ait:
Vix fami olidae iam mucida fusa farina, lauae geminum agitent, non admittentia morsum
Sed tener O niueus, mollique siligine factas
Qui autem huic est proximus σεμιδαλημα, idest similaceus appellatur, hoc est medulla farinae tritici. Unde Horat. 2. ist. I.
Visit si quis ct pane secundo Et ibidem paulo inserius Celsus. Inter panes igitur siligineus plurimum alimentum praestat, post ipsum autem si1-milaceus, tertio loco medius, qui τιπυρος dicitur, quar. tum post hunc est sordidum genus, in quibus furfuraceus est postremus, minimumque omnium nutrit,&omnium maxime per aluum subsidet. Hipp. etiam si b. a. de Diaeta, Panis, inquit, ex tota farina collata silccat, & per aluum secedit; purus autem magis nutrit, minus vero secedit. Ex panibus fermentatus leuis est, & secedit. Se leuis quidem est, quia a fermenti acore humiditas consumpta est, quae sane alimentum exi stit, Iecedit autem,quia cito concoquitur; non sermentatus secedit quidem minus, nutrit autem magis. Et Gal. I. de alim. facult. dicto cap. t.
Concoctu autem inter panes sunt facillimi,qui plurimum. I sunt
83쪽
cs Mensa Romanatas. sunt sermentati, & pulcherrime subacti, nam qui panisse mento omnino carer, nemini prorsus est accommo.
dus. Quod si casei aliquid insuper addatur ut rustici apud nos festis diebus solent apparare,eosque panes ipsi vocant αξfμοι, iid est sermenti expertes) eius usu omnes prompte laeduntur, etiamsi qui sortimmo sint corporis habitu, cuiusmodi sunt messorum , & fossorum robustissimi, hinanaque magis concoquunt, quini athletae. Considerantur etiam panes quoad locum , ubi concoquuntur, unde
idem Gal. ibidem: Optim i panes, ait, sunt clibano cocti, atque igne moderato , proximi autem ipsis sunt, qui tria minori surno assantur, pessimi vero sunt subcinericet, ut qui inaequaliter se habeant; nam partes ipsorum extimae supra modum sunt assatae, intimae autem crudae. Galenus in pane laudabat etiam portionem fatis,unde lib. I. de cib. boni & mali succi cap. a. Panes, legitur, boni succi sunt panes mundissimi, pro que consecti , adhibita prius maceratione, debitaque sermentatione,addito etiam sale ,&in clibano decocti, mox furnacei. Et paulo supra: Panes, qui neque ser menti quod satis sit,iaeque salis accepere,neque subacti, crassoq; supra omnes succo constant. Quarect salem quoque in pane exoptabat Galenus, ut nonnulli,std rari, hodiernis temporibus etiam agunt ; namque Viplurimum, & maior pars hominum in pane conficiendo tale non utuntur, sertasse quia calefacit, ego dicerem .Praeterea habetur ratio in pane activarum qualitatum, nam ex Hippoc. 2. de Diaeta, panes calidi siccant,frigidi m inus, quare natura calidi,& sicci pane frigido vesci debent, non calido. Aue Eoar in principio sui libri, panem optimum e sse, ait, qui sit eiusdem diei, facile enim siccatur, & durus fit, pessimus calidus, si non aperte restigeratur, longe deterior euadit: ergo cum in aperto debeat refrigerari, oportet, ut eius usus sit ab hora,in qua extractus est a clibano, quarta ad vigesimans quartam , secus siccescit nimis ;crulta autem crassior debet elidi, medulla intima raro est
84쪽
exam cocta, optimae sitnt partes, crusta media, quae sub crassa&exusta latet. Postremo de pane perpendi etiam
debet mensura , nam ut legitur in Schola Salernitana, omnis repletio mala, panis autem pessima', propterea ut refert Marsilius gnatus Doctor meus I. de sanit. tuenda cap. 18. Panis mensura apud antiquos Romanos una die erat chenix, gomor hebraice etiam dicta, nempe unciae triginta tres circiter Hippocratice loquendo , licet exHippocrate nulla melior coniectura,quam cuiusque cor. poris sensus, atque cum Celso in proemio semper quam plurimum comedere oportet, dummodo concoquas. Et haec satis quantum ad panem. Circa placentas,hae. inquit Gal.lib. de conservandis,cu randisque animi morbis, tua ues, atque delicatae erant, at non bonae dc salubres, ego adderem , propterea quod ut ex eodem Gal. colligitur lib. I. de cibis boni,& mali succi cap. a. Placentae crassi succi alimoniam praestant.
De Carnibus in communi. Caput. XIX. .
Porphirius Philosophus lib. de abstinetia putauit car
nium esum inutilem siue potius damnosum esse ho minibus, fortasse dicerem, in ordine ad animum perpen .sum; nam ut docet Plutarchus de usu cῖrnium orat. I. Vinum, & carnium eius corpus quidem robustum, vali dumque faciunt, animos autem hebetant; hebetant, inaquam, quoniam in corpore repleto,& turbido,alienisque cibis grauato omnino necesse est, splendorem animi, tu cemque retundi, atque conturbari, vagarique, & ad viles res exercendas se conserre, cum ad conssideranda ea, quae
aliquid habent dissicultatis, nihil ei sit acuminis, atque virium : Vnde Pindarus, notum vero est, inquit, secundum Heracleum, animam siccam esse optimam, atque sapiena I a tigia
85쪽
tissimam. Quare caro tanquam in crassans animam, uti a dicam, hominibus inutilis quodammodo est. Et propterea, veluti etiam refert Porphirius lib. 4. de abstinentia animati : Lacede mones, Persarum Magi, Indorum Bracmani Sc Samo nei, atq; variarum gentium sacerdotes carne ab .hi uerunt. Quare carnibus vesci non deberent homines , d cet aliquis. Ex altera vero parte caro cibus est c onsuetus. & quae consueta sunt, etsi deteriora, insue tis minus molet tare solent ex Hipp.in aphori Caro in hominibus nutrit carnem , & facilior est transitus in simbo lum quam in dissim bolum . Quare carne maxime utendum est. Neque obstat, quod Plutarchus, Porphirius,&ali 7,carnium esum animo obesse dixerint, propterea quod non communiter atq; in uniuersali id verum est, sed particulariter, ne dicam valde particulariter loquendo, &quandocunque solum carne abutuntur homines, aut in-ν multa quantitate ipsam comedendo; nam alias in parua quantitate sumpta caro neq; animo, neque corpori obesse
potest. Sicuti etiam non obstat, quod nonnulli a carnium esu sese abstinuerint olim , nam id aut pietatis ergo ege runt , veluti Mesi fuere Strabone referente lib. 3. Geogr. Aut quod verisimilius est, id nonnulli alij egerunt ad castigandum sensus ipsorum propter amorem Dei, atq; adi pistendi gratia gloriam aeternam ; nam & hi ut plurimum Sacerdotes, nec non Deo dicati homines suere. Circa carnem igitur primum de ea uniuersaliterioquemur, deinde vero ad particularia descendemus. Universaliter autem primo perpendi possunt carnes, quatenus ex diuersis animalibus sunt ; unde Paulus Aegineta lib. I. cap. 82. Animalia, inquit,quae volatu nituntur, minus quidem, quam quae pedibus fidunt,aiunt, sed promptius concoquuntur, magisque perdix, attagena, pullus columbinus, gallina, & phasianus. At turdi, merulae, & exigui pacseres, & pyrgitae appellatae aues durius alimentum praestant. Atque his magis turtur, palumbus, & anas, sed mul-
86쪽
Mensa Roman. . 69to durius, concoctu dissicilius, magisque fibrosum pauci
exhibet. Et Gal.lib. 3. de alim. facult. cap. I9. Aulum por ro omnium volucrium genus paucissimu praestat alimentum, si ad genus gressilium conseratur, potissimum si ad
suillam, qua non aliud inuenias, quod copiositoris sit nutrimenti, volucrium tamen caro ad coquendum est facilior , praecipue perdicis. Et lib. de attenuante victus rat. cap. 8. idem Galen. Et ut ego iudico, inquit, omnes aues monticulae, non modo quod aeris, sed etiam alimenti, quod nobis pr stat,tenuitate antecedunt,alijs auibus,quae in locis aquosiis, atque campestribus degunt, sunt praeserendae ; passeres igitur, turdos, merulas, perdices, & reliquas id genus aues monticulas mandas licet ; abstinen . dum autem ei, qui tenuante victu uti volet, alijs auibus,
quae in locis aquosiis vivunt, ut anseribus, & alijs id genus.
nam haec carnem habent excrementitiam : mandendae sunt etiam aues eae, quae tuni in turribus, tum in vineis
vitam agunt. Ad haec columbae turricolae domesticis sunt meliores,sic &apri suibus domesti eis in cibo sunt anteponendi , & ut in summa dicam, omnia, quae exercentur ijs,
quae sunt otiosa,& quae cibis siccioribus,ijs, quae humidioribus utuntur, denique quae purum ac tenuem aerem in .
spirant, ijs, quae contrarium, sunt praeserenda. Circa volatilia, haec vel agrestia sunt vel domestica Gal. 3 de alim. fac cap. I 4. Domestica animalia humidiora sunt, ait, quam agrestia; domestica insuper, & permacra mali succi sunt cum Celso lib. a. cap. 2I. Carnes vero volatilium agrestium meliores sunt, veluti superius audivistis, nempe quia sicciores, & per consequens calidiores, bonique succi, atque stomacho aptissimae; unde Corn. Celslib. dicto cap. 2o. Omnis venatio calefacit, stomacho apta, bonique succi est. Atque Paul. Aegineta lib. I. cap.8s. Fera animalia siccius, quam domestica alimentum pra bent, minusque excrementisium. Et demum Hipp. lib. a. de Diaeta. Omnia serme volucrium genera sicciora sunt,
87쪽
quam quadrupeda; quaecumque enim vessicam non habent, neque mingunt. neque sputum aut saliuam fund sit, Omnia sicca sunt, propter caliditatem enim ventris humi
ditas ex corpore consumitur. Praeterea considerantur carnes ratione locorum,in qui bus animalia vivunt, unde Paul. lib. I. cap. 82. Iam, inquit,
animalia, quae in siccis locis, & montuosis proueniunt, citius concoquuntur, minusque excrementitia sunt , qu1m quae in paludibus nutriuntur. Et ante ipsum Paulii Hippoc. 2. de Diaeta ita loquitur: Carnes volucrium,quae in a quis sunt,omnes humidae sunt. Amplius ratione aetatum differunt carnes,unde Galen. lib. I. de cibis boni de mali succi cap.3. Illud autem,inquit, in cunctis animalibus communiter meminisse debes, par.
tes scilicet seniorum duras, siccas & concoctu dissiciles esse, at contra iuniorum molles, humidas, atque idcirco commodius concoqui, his tamen exceptis, quq ubi in tu cena editae sunt, protinus in cibo sumuntur; namque Omnes huiusmodi muccosae sunt,& praecipue quae suapte natura humidiori sint carne, ut agni, & sues, verum lioedi,ta vituli, ut qui natura sunt sicciores, multo melius concoquuntur, nutriuntq; Similiter ergo glandul , testesq; se habent, atq: etiam lingua, cuius natura glandulosa est. Et 3. de alim. cult. idem Gal. cap. 19. Porro in omnibus volucribus animalibus, ut&in quadrupedis,scire in Uniuem. sum oportet, quod augescentium caro multo est pr stantior, quam qtate.declinantium, media autem est inter v-tramq; florentium Praua autem est valde novellorum,sed diuersa ratione ac senum, siquidem horum caro dura est& sicca, ac neruosa, ideoqt praua ad coquendum & exigui
nutrimenti. Contra animalium nupperrime edito rucorpora muccosa sunt, ac humida, e γ qe e Xcrementis plena, facilius tamen per aluum secedunt. Et cap. ΣΟ. eius Πυlthri, Iuniorum ac probe nutritorum caro prestantissimata, pessima autem gracilium, di annosorum.
88쪽
Mensa Romana s. 7IPostremo differunt carnes quoad concoctionem' nam ut docet idem Gal. 3. de alim. facult. cap. a. partes animalium omnes non eadem facultate sunt pr diis sed camnes quidem cum probe elixe fuerint optimum gignunt sanguinem, &potissimum si ee animalium boni succi ne rint. Sed dicet aliquis, ut resert Plato 3. de Rep. Heroes olim non elixis carnibus, sed assis utebantur, ut pote salubrioribus. Respondetur, non quia affς carnes sanguinem meliorem gignant, Heroas assis, non elixis usos fuisse, sed
quoniam asti' carnes robustius prςbent alimentum; nam robur in sicco consistit ex Hipp. a. de dieta: elixe autem carnes tamquam humid* minus nutriunt,nam alimentum humidius, ut distribuitur, ita etiam celeri .s discutitur, veluti Gal. docet 3. de alim. facult. cap. 2. Quanquam vero elix e carnes minus nutriant, nihilominus ijsdem magis v- tendum, quam assis, ego dicerem, atq: ex Gal. pr cipue , qui lib. de attenuante victus rat. cap. 8. elixas carnes me- Iiores assis esse visus est docere his verbis, he itaq: due tibi sint note de cuiusuis animalis carne , mollities scilicet, ac friabilitas, quibus attentus eam animalis carnem , cui Utrumq: adest, quantum vis mandas licet, cui autem non inest, abijcias. Et hec de carne in Uniuersali dicta satis sint, nunc ad particulares carnes accedamus.
De Carnibus in particulari, γ primum 2 de cedula. Caput XX.
C Arnei, que bic Romς comeduntur vel quadrupe
dum sunt animalium, vel volatilium, Sc rursus volatilium aliet quidem sunt siluestrium animalium , aliq vero domesticorum. Incipiamus autem ex carnibus volatilium siluestrium, & primum ficedule, qu ab Italis Beccafico appellatur, nempe quia autumni tempore ijsdem ficubus vescatur,quo etiam tempore pinguior,&suauior est. Plin. lib.
89쪽
lib. Io. naturat. Hist. cap. 29. Alia ratio, inquit, ficedulis; nam sermam simul coloremq; mutant, hoc nomen non nisi autumno habent, postea melancoryphi vocantur. At non selum ficubus vescuntur ficedulae veluti dicebatur, sed etiam vuls. Vnde Martialis concinit:
Cum mesicus alat, eum pascar dulcibus υuis, 'Cur potius nomen non deest et a mihi ZHis Martialis, quoniam magis ficubus nutriatur, ijsdemq;
Pinguescat, quam uuis, responderem. Et quoniam insuper & ficubus & uuis nutritur avicula ista, quae duo poma bonisucci sunt, propterea caeteris auibus salubrior, atque melioris etiam succi est: unde Galen. Ficedula asserit autumni tempore optima est, propter alimentum eis tunc abundans. Est hodie, suitque olim auis ista in magno pretio, unde Apicius una cum turdis bis terue ficedulas nominat tanquam aues aequε delicatas, ut recenset Vlisses Aldro uandus lib. xvij. Ornithologiae. Atque Macrobius eo die, quo Lentulus stamen Martialis inauguratus est, ficedulas & turdos ante coemam appositos fuisse refert. Gellius praeterea lib. i solam ficedula inter reliquas aves totam comedi oportere docet, licet inter recetiores Alex. Petron. de vici. Roman. lib. inscripto, id vehementer criminatus fuerit. Ego, inquit, ibid. Aldrouandus , inter reliquas minutiores aviculas Hortulano seu Cenchridi, & ficedulae primatum lubens ascribo. Circa modum coquendi ficedulas, implumes, inquit Platina, in solio vitis, cum modico salis, faeniculi, ac laridi inuolues, inuolutasque cinere calido,& carbonibus integes, ante dimidium horaecoquentur.'Assas si voles, quaternas simul deuincies circa veru capite & pedibus, ne si transfixae fuerint, nil habeas, quod comedas. Sunt qui in extrema coctura laridum illis instillent. Apicius describit ius pro coquendis, & condiendis auibus. Martialis praeterea lib. I 3. Epigram .Xen.2. piper addit, his versibus concinens:
90쪽
Caere,aqua patulo lucet, Mediati lumbo, Cum tibi forte datur, si sapis, adis piper. Et haec de ficedula satis dicta sint. in
E Tsi Marti lis inter aues primum locum turdo exta
beat, his verbis concinens lib. I 3. Epigr.86.
Inter aues turdus,siquis me iudice certet,
Inter quadrupedes gloria prima lepus. Nihilominus alii ficedulam turdis praeponunt,sicuti superius audivistis; nam vel perpendimus turdos in ordine ad sanitatem, vel in ordine ad suauitatem, & gulam: quo cumque autem modo de turdis loquamur, his ficedula praesertur, nemini dubium est: propterea quod caro turdi ficedulae carne durior est, de per conseques non adeo con- coetu facilis; licet ambae hae aues& gustu suaves, nec non sanae sint; unde Galen. I. de cibis boni di mali succi cap. 1. Ex auibus, inquit, phasiani, perdices, attagenae, columbae, merulae, turdi,turtures, & passerculi omnes sunt cibi neq; crassi,neque tenuis succi. Particulariter vero de turdis to a quendo, hi probum quidem praebent alimentum, facilis concoctionis,& minimε excrementitium, praesertim vero qui montani sene, seu in montibus nascuntur& deiagunt. Si autem perpendamus turdum in ordine ad gula, auis ista suauis est,&. saporis bonitate inter primas recensetur:tiunde Horat. lib. I.Epist. 36. Nil meliusturdo, ait. Et Poeta quidam ex recentioribus Andreas Dottius appellatus sic etiam loquitur: Inter aues turdus gusta gratissimus olim,
Nunc etiam primos occupat ore locos.
Atque Persius Poeta Satyricus Satyr. 6. Nec tenuem solers turdorum nosse faliuam.