Mensa Romana siue Vrbana victus ratio. Ioan. Manelphi Eretani Sabini, ... Ad ... Innocentium 10. pont. opt. max

발행: 1650년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

, i . Mensa Romana .

modestiam atq; temperantiam , virtutem esse primariam conuenientissimamq; praesertim vero iuuenibus, atq; pro ceres antiquiores frugalitati maxime studuisisse; nam ex Seneca luxurioso frugalitas poena est; frugalitas enim a fruge dicitur, qua nihil melius Φ terra oritur chi Tullio 3.Tuscul. Nunc vero frugalitate, cunctisque alijs virtutibus neglectis, solum qi luxum quaeritantibus hominibus , boum caro plebeia euasit, bouemq; minus quam pisce in venundari, veluti Cato as erebat. Varro boues castrari vult ante bimatum , non postea quia duri sunt, horumq; caro, quoniam nondum laboribus fracti sunt, mediaeque sunt aetatis, utilior censetur : carnes etenim seniorum animalium,

ut alibi dicebamus ex Gal. lib. de cibis boni & mali succi, dure, silc cae, & concoctii dissiciles sunt ; iuniorum vero e

Coatra, hu dae, molles, facilisque concoctionis. Et lib. a.deat in . fac uir. idem Gal. cap. I. magis particulariter loquendo , Carnes quidem bovinae , inquit, S ipse non paruum dant corpori alimentum , neque facile evaporabile, sanguinem tamen generant crassiorem qu1m conueniat, ct si quis natura fuerit melancholicus, ex usu earum, facile at qua capietur melancholica passione. Vacca bos femina est, dicebatur superius; unde Cicero

I. de nat. Deorum, Cur, inquit, non gestiret taurus equae contrectatione, equus vaccae e Inter bubula animalia antiquiores primuin locum tribuebant bobus, & non sinci, ratione sane , cum boues eximiae utilitatis sint hominibus, ideoque Tull. 2. de nat. Deor. Tanta, inquit, putabatur utilitas percipi ex bobus, vi eorum visceribus vesci scelus haberetur. Nihilominus ex altera parte, etiam vaccae maximi emolumenti sunt iisdem hominibus,cum vaccae cae dem , quibusdam in locis aratris iungantur, plaustra trahant, vitulos generent & alant, atq; lac suppeditantes, caseum,aliaque similia lacticinia nomznibus praebeant ; unde Virgil Maro 3. Georg.

132쪽

Mensa Roma tini - nec tibi Diae, . More patrum, niveo implebunt mulctralia mares, . Sed tota in dulces consument ubera natos. Vaccae quemadmodum superius assirmabatur, sunt bouessae minae, eiusdem ergo naturae erunt atque boues, frigidi nempe,sicci, atque crassi alimenti, praesertim vero si vetustiores sint. Apicius harum carnem, sicuti & boum,elixam

comedendam esse asserebat. ii i . t

alijs quadrupedibus domesicis, Ouc , ,

Agno, Vervece, Ariete , Capra , Hoedo. Caput XXX.

OVIS straece .u dicitur, hoc est ab hiatu, quem emit

tit. ouis & pecus disserunt inter se tauquam genus aspecie, pecus enim continet sub se Ouem, capram,&alia animalia, quae sub hominis imperio e p bulo terrae pascu-tur. Vnde Varro tibi a. de re Rustica cap. s. Qui gregem armentorum emere vult, obseru re ob t, ut iunt hae pecudes aetate prouect ,ad fructus serendos integre Seruius Rex, referente Plin.lib. I 8. c. 3. Ouiu, boumq; eis e primus aes signauit: nempe quia vehitide bubuli superius assirmabatur, maximi mometi hominibus suo toues ; nam auxiliantur ijsdem lacte primum, quod quidem lac dulce magis est,quam bubulu,nec n. et iam maioris nutrimen isti ex Plin. lib. 28. cap. 9. Auxiliantur praeIerea oues hominibus caseo S alijs lactici iiijs, pelle lana: unde Cicero lib. de nat. Deor. Ouium villis inquit, consectis, atque contextis, homines.vestiuntur. Et Ouid. S. Metamorph.

inque tuendos

Notum homines , plenoquae fertis in ubere nectar Mollia, quae nobis et ςBrqs velamina lanas ' . Praebetis, vitaq; magis, quam morte iuuatis.

133쪽

iis Mens Romana

Vnde Varro tib a. de re Rustica cap. 2. De anti piissimis, ait, illustrissimus quisque pastor erat. ouid. lib. 3. Fastora scribit, Romulum a Faustulo inter pastores educatur se sie, & aliquando oues pauisse, his verbis concinens rIn stabulis habitasse, oues pauisse nocebat. Et primo Fastorum

Nempe quia vectigal magnum ex ovibus, antiquissimis temporibus erat sic uti & nunc maximi momenti sunt hominibus ; sed omittamus haec. Olim apud Homerum Proci Penelopes ones edebant,& sacrificabant. Achilles apud eundem Priamo ouem albam appostat, sicuti Nestor Rex Thelemaco Ulvssis silio :vnde idem TheIemachus lamentabatur, quod Proci Ο-ues suas, ac boves absumerent. Quare oves primis illis temporibus pro cibo in usu erant etiam magnatibus: nu vero in victu & cibis, in xii magis magisq; aucto, ouilla caro plebeia est, & non nisi rustici eadem vestutur: valdzenim humida est, atq; pituitosa ex Hipp. lib. de nat. hum.

c Om. I. tex. . Excrementitia, malique succi etiam ex

Paulo Aegineta lib. I. cap. 84. atque ex Gal. lib. de cibis boni&malim c. cap. 3. Concoctu dissicilis,nec non muccoso lentoq; Soviscido humore abundans. Vnde assa potius quam elixa comedenda est. Accedamus nunc ad agnum ouis filium de quo Cicero lib. de divin. per som.atquesen. sic loquitur: Villa abundet porco, hoedo , agno. Olim agnina caro fuerit in magno pretio nec ne, dubitari valde pote st, propterea quod Horat. I. Epist. Is . vilem fuisse testatur agninam carnem his verbis:

--- - patinas coenabat omasi

Vilii O agnini, Plaut. vero in Aulularia Romanis cara suisse agninat carnem ait his versibus concinens Venio

134쪽

I II

. Venio ad macellum, rogita pisces, indisan/

Caros, agninam caram, caram bubulam, Vitulinam, cetum, porcinam, cara omnia

Et Norat. in Epod.Ode a. agens de laudibus vitae rustica quasi in delitijs quodammodo fuisse ait:

Vel agnasHis coia terminalibus, Vel haedus ereptus lupo. Vtrum vero agnina caro nobilis sit nec ne Θ Ego negari responderem, nam experientia id manifestissime docet,procerum culinae huiusmodi carnem non admittunt,

chm insuauis sit, & foedum quendam expiret odoret . Gal. 3. de alim. facult.c-p.7. Agni carnem, inquit, habent humidissimam, atque pituitosam. Et libro de attenuante victus ratione cap 8. Solis hoedis innoxie utare, agnorum eius propter insignem humiditatem est fugiendus. Muccosa est etiam agnina caro, docet idem Gal. lib. i. de cibis boni & mali succi cap. 3. Pr sertim vero si valde iuuenes agni sint. Ideo anniculi saltem esse debet ex Medico Isaac,

ει neoterice magis ex Hieronymo Cardano lib.3.desinit. tuenda. Sunt amplius magis vel minus boni agni, prout pascua habuerint meliora iiue deteriora , in insitanis namque pascuis nutriti meliores sunt,deteriores uero in maritimis. Postremo tempus opportunum magis ad vescenda agni carne,extremum hyemis est, atque ver I unde Vi

gil. i. Georg- InprimIs venerare deos, aliae annua magnae Sacra refer Cereri aetis operatus in larbis,

i Extrema subcasem hemis, iam vere feremτ, Tunc agni pingues, 5 tunc mollissima vina, I unc somni dulces, densaeq; in montibus umbrae. Tertio loco proponebatur vervex, qui ita appellatur ab inversis testiculis, est enim vervex mas inter oues, cui testiculi inversi siue adempti sunt. De spadonibus, siue castratis agens Aristot. io. probi. 3 8. Cur spadonibus,inquit, caetera in sexum iam in eum vitiata mutantur , vox enim . , tenuis

135쪽

118 Men a Z an s. tenuis corpus imbecillit. Deniq; lia homines commutantur, ut etiam careerorum animaliu quaecumque castrata.

Quare veru ex licet mas ovium sir,nihilominus ademptis testiculis,in cimineam naturam, atque frigidum quodammodo temperamentum eundem commutari asserendum est: Frigescunt enim animalia omnia , cum primum testes amiserint ex Gal. sententia Cardano reserente 3. de sedit. tuenda cap. s. eo quia priuata sunt innati caloris origine, totumque corporis robur his collabitur perinde ac si se-Iaes fuerint, coari tantur venae, nec sanguis floridus existit, arteriae quoque parum, ac imbecilliter, sicut senibus pulsant. Testes en im , subi uiastit ibidem Cardanus, robur animalibus exhibent, atque totum corpus caliditate multa , perfundunt : quaeropter quae eis priuantur, nulla Vene- reorum libidine afficiuntur. Obesi autem ac pingues verveces evadunt carnisque suauitatem non eXiguam acquirunt, quae satis tenuis,& boni succi est, atque concoctu teneritudine substantiae minime contumax, nisi veteres Mantiqui fuerint, quorum carnes pessimae sunt, tum ad concoquendum , tum ad succum bonum generandum, tum ad nutriendum,crassum etenim stenerant sanguinem. Ii uenes ergo,& unius anni boni sunt, atque ad sanitate ii Oconuenientes, ad moderatam caliditatem nec non humiditatem declinantes , ideoque in usu hominum frequentissime veniunt. Et haec Cardan. Quae de vervecibus mora. tanis fortasse vera sunt, nam de Romanis in totu assirma.ri non possunt, cum Romae non nisi viles& pauperes homines vervecina carne vescantur, quae ovillum quendam odorem adhuc retinet, olfactui atque palato satis iniucundum.

Accedamus nunc ad arietem, qui graece κτιλος 1 m. scilicet verbo dicitur, hoc est ante uado, gregem namq; praecedit aries , atque duX gregis est apud Homerum , und

Pro. lib. 3.

136쪽

ὸ Issen a Romana . II 9 Corniger Idaei et acuam pasoris in aalam

Dux aries saturas irae reduxit oves.

Et Seneca in Thyestes.

Arcanus Aries, ductor opulenti gregis.

Theophi lactus etiam in Epist. Dux ovium , inquit, mirabilis aries, mihi periit,& pecora pastorali imperio orbavit;

nam aries tanquam caput,nec non omnium aliarum ouia

princeps, cunctis alijs praecedit, atque dominatur. Sicuti

autem aries primum locum tenet inter oues, ita etiam

aries in coelo primum est zodiaci signum,in quo Sol sitam

habet exaltationem , atque capiti dominatur. Aries postremo ab ara dicitur cum Isidoro, ex eo quia olim aris imponi ad sacrificia soleret. Sed relinquamus haec , quantum ad valetudinem tuendam, aries mali succi est,concoctu dissicilis, insuauis; foedum enim odorem atque viro. sum redolet: pauci aut nulli eodem vescuntur. Sed quid de capra asseremus Caprase retecediditur, hoc est carpa, nempe quia virgulta carpit, asserunt Nonius, Varro atque Cicero , vel quod captet aspera, vel a crurum crepitu dicitur, inquit Festus, unde & crepas easdem an dqui vocabant, ita Palladius recenset lib. a. de re Rustica cap. a. Capra est etiam signum coeleste, quae ut Poetis placet in Amaltheae capra fuit, cuius lacte educatus Iuppiter: quare postea rerum potitus, inter astra eam collocauit. Auribus capras sp rare , nolunaribus, nec vi quam sebre carere, Archelaus autor est, refert Plin. l. b..8. cap. o. Est insuper capra pecoris genus aeque utile atque necessarium hominibus, veluti ovis superius recensitata; nam & carne,caseo, lacticini s plurimis, pelle, pilis,atque alijssimilibus hominum necessitatibiis succurrit, quin imo ulterius millia remedioru ex capra demonstrantur, quod equidem miror, cum febri negetur carere, inquit idem P in lib et 8. cap. Io. quorum remediorum plurima ibidem recensentur , dc legere est. Hippoc. q. derat. vict.inacui. Ie X. IOO. Caprinae carues, ait, quae in bubulis mala sunt, Omnia

137쪽

omnia habent, cruditates enim generant, satus, ructu' male olentes,cum Gal. etiam ibidem,& choleram passo nem faciunt: nam calidae & siccae sunt, unde prauum acremque succum generant qui vix confici potest . Athenaeus insuper caprinam carnem olidam quidem esse dici sed si coniiciatur plurimum alere, plurimumque corpori robur addere, Clito macumq; Carthaginensem nouae Α- cademiae senatorem, solitu ferri dicere ,quendam Athletam Thebanum omnes suae aetatis viros snperare, quod caprinis carnibus vesceretur, tenacibus illis,& concoctu difficillimis, quarum esu, olidus e corpore sudor emana

Haedus caprae suetus est, dicitur graece - τω, ου- ρ , hoc est itesticulis. Alii vero qui per ce scribunt alingua Sabina eius originem petunt, illi enim hoedu dicebant, quod Romani dicebant foedum, ita re set Ambrosius Cale pinus: De nomine autem haedi quidquid sit, Gal.

3. de alim. facult. cap. I. ut vituli carnes, inquit, ad conficiendum habetur persectis bobus praestantiores, sic hoedi

capris. Cardan. etiam lib. contrad. med.& postea lib. 3.de sanit. tuenda cap. 6. Hoedi nam carnem, ait, in aequis qualitatibus temperatam esse, imo potius ad aliqualem caliditatem declinare; in passi uis vero, & si siccitate naturali praedita sit, aetatis tamen humiditate contemperari, cum Iactentes 1 primo mense ad secundum usque comedi Ieat,quo tempore tenelli sunt,& humiditate reserti: ideo subi ungit, inter caeteras quadrupedu carnes hoedina semper salubritate primatum obtinet. Atque Gai. ante ipsum Cardan .lib. de attenuan . vici rat. cap. 8. Solis liadis innoxie utare ait, nam agnoru esus propter insignem humiditatem est fugiendus. Ultra secuti dii mensem vero,&statim atque recenter nati sunt haedi, post duos vel tres dies non sunt adeo salutares; illi enim duriusculi sunt, & virosum saporem redolent aliquem. Hi vero muccosi magisq;bumida sunt. Esiet nunc agendum de hirco, qui olidus

138쪽

Mense Romana . r Hest, valdeque foetet ', unde Polit. Non olidὶ coniux hirci. Non olidi sermo hircue nos etiam asseremus.

De partibus Animalium a .

Caput XXXI.

EXplicit iam sermo, siue tractatus de animalibus tam

volatilibus, quam etiam quadrupedibus; nunc locus expostulat, ut de eorundem partibus verba faciamus. Atque a capite exordia sumentes, primum sese offerunt cristae, quae in parte externa & superiore eiusdem capitis reperiutur; appellantur vero a Graecis λαφοι, hoc est capitis vertices, fastigia, summitates, & praecipue coni illi inivertice gallorum existentes, atq; alioru quorundam an iamaltu. Vnde Aristot lib. a. de hist animal .cap. 12. Ad haec, inquit, autum nonnullis crista addita est: quam cum coeterae pennam eminentia quadam extructam,gerant,gallinaceus unus peculiarem sibi sortitus est: sic enim institutam, ut nec caro sit, nec 1 natura carnis omnino aliena.

Olim Romae adeo ingluuies aucta erat , ut etiam in cristis quidam helluones suauitatem inuenerint: nam Lampridius de Heliogabalo alloquens: Hic, ait, comedit saepius ad imitationem Apici , calcanea camelorum,& cristas viis uis gallinaceis demptas. Atque Plin lib. Io. cap 22. Messa linus Cotta,recenset, Messalae Oratoris filius, palmas pedum anseris torrere, atq; patinis cum gallinaceorum crinis condire reperit. Quidquid autem de his sit,durae su santiae sunt cristae, & per consequens dissicilis concoctio

nis, neque optimae etiam nutritionis... In capite,sed parte eiusdem interna,reperitur etiam cerebrum, graece dictum, de quo Plin. lib. M .c. 37. agens ita loquitur: Hoc est viscerum eleelsissimum,pr X imumque coelo capitis, sine carne, sine cruore, siue sordibus: hanc habent sensus arcem: hic culmen altissimum,

139쪽

hic mentis est regimen. Tuli. autem I. Tusc. Aliis,inquit, pars quaedam cerebri visa est animi principatum tenere :alijs nec cor ipsum placet, nec cerebri quandam parteme'. animum : sed alij in corde, alij in cerebro. dixerunt animi esse sedem & locum. Aristol. 2. de part .animal. c. 7. de cerebro, ut pars substantifica est, uendo ita disserit. Nam cerebrum quoque medullam esse, atque originem. medullae, compluribus placuit auctoribus : argumento quod dorsi medullam iunctam cum cerebro cernerent. Sed res contra se habet,omnino prope dixerim; cerebra enim partium omnium corporis frigidissimum est, cum medulla calida suapte natura sit: Quod eius pinguedine, di axungia persp cuum est : idque facit, ut cerebro iungi, continuarique possit ipsa dorsi medulla. Solet enim natura semper emoliri contra cuiusuis exuperantiam auxiliu, per coniunctionem rei adueris, ut excessum alterius altero compenset,& moderetur. Naturam obtinet cerebra aquae& terrae communem, idque ex eo patet, quoniam dum coquitur,indurescit,atque siccescit,ut humore exacto a calore, tenera portio relinquatur. Cerebri frigiditas tactu percipitur,ibid. docet Aristot.& ratione intelligitur, quod omniu maxime humorsi corporis. sanguine caret;

quippe quod nihil sanguinis habeat,iqualloreque obsitum

sit, atque horridum. Fuit autem a natura ita frigidum generatum, ut calorem seruoremq; cordis temperarent, a que temperiem asserrent. Et postremo inter omnia. animalia homo plurimum cerebri habet, scilicet proportione sui corporis .: & inter homines,mares plus quam faeminae. His autem nunc ex Aristotele suppositis atque praemissis , cerebrum pituitosum est, succum crassum generat, tarde atque dissiculter permeat, & nisi stomacho valeant, qui cerebra comedunt, noxam recipiunt non mediocre, propterea quod nauseam concitat,quin imo cli cuipiam icibo vomitum mouere vis, huius partem pinguiter conditam, postremis epulis edenda exhibe,ex Gal. 3.de alim. iacuit.

140쪽

Mensa rimanatas. I 2

facult. cap. 8. Elixum indeque in Sartagine Dixum non , parum iucundum experior, & mei quidem domestici

probant, inquit Cardan. lib.3. de sanit. tuen. cap. 2. In eodem capite atque externe sunt oculi, qui graece ἰφΘαλειοι appellantur. Dicuntur autem oculi ab occulen do , unde Lactant. lib.de Opis Vt igitur oculi munitiores essent ab iniuria, ciliorum teguminibus occulit, inde oculos dictos Varroni placet. Tull. lib. 2. de nat. Deor. Oculi, ait,tanquam speculatores altissimum locum obtinent,&oculi i anuae cordis sunt, asserebat ille alter. Sed audiamus Plin.lib. II. cap. 3 7. de oculis omnium doctissime loquentem. Frons & aliis,sed homini tantum tristitiae hilaritatis, clementiae, severitatis index. In ascensu eius supercilia

homini, & pariter, Salterne mobilia, & in i s pars animi.

Negamus, annuimus. Haec maxime indicant fastum. Superbia alibi conceptaculum , sed hic sedem habet. In corde nascitur, huc subit, hic pendet. Nihil altius simul, abruptiusque inuenit in corpore ubi solitaria esset. Subia. cent oculi pars corporis preciosissima, ct qui lucis usu vitam distinguant a morte . Non omnibus animalium hi. Et paulo inserius subdit. Ferut Tiberio Caesari,nec alij genitorii mortali ii, fuisse naturam : ut expergefactus noctu paulisper , haud alio modo quam luce clara contueretur omnia, paulatim tenebris sese obducentibus. Diuo Augusto equorum more glauci suere, supraque hominem albicantis magnitudinis, quam ob causam diligentius spectari eos, iracunde serebat. Claudio Caesari ab angulis candore carnoso, sanguineis venis subinde suffusi : Caio principi rigentes: Neroni nisi cum conniveret ad proph admota

hebetes. Uiginti gladiatorum paria in Cati principis ludosuere, in sis duo omnino qui contra comminationem aliquam non conniverent, & ob id inuicti.jTantae hoc dissi. cultatis est homini. Plerisque vero naturale, ut nictare non cessent, quos pauidiores accepimus. Deinde subiungit ibidem Pliu . Neque ulla ex parte maiora animi indicia

SEARCH

MENU NAVIGATION