장음표시 사용
151쪽
se disserunt, adeps enim pinguedine siccior est,haec autem duo praui sunt alimenti. Plin. lib. 28. cap. 9. Pro X ima, inquit, in communibus adipis laus est, sed maxime suilli, apud antiquos etiam Religiosi. Certe nouae nuptae intrantes etiamnum solemne habent postes eo attingere. Inue. teratur duobus modis, aut cum sale, aut sincerus. Tanto utilior, quanto sit vetustior. Axungiam etiam Graeci appellauere in voluminibus suis, neque est occulta virium
causa, quoniam id animal berbarum radicibus vescituri Vsus igitur axungiae est ad mollienda, ex calfacienda, discutienda, purgandaque. Caeterum adeps ct axungia sicuti omnia alia pinguia & vnctuosa, tanquam valde humida pituitam generant, & potius gulae inseruiunt, quam tuendae valetudini.
Spinalis medulla eiusdem cum cerebro est generis, ac cerebri eiusdem est naturae, nisi quod cerebro durior est
ex Gat eodem. 3. de alim. facult. cap. Io. nec non I. d
med. composit. secundum genera. Medulla vero quae in ossibus reperitur, nauseam prouocat, nutrit tamen si ipsa probe coniiciatur cum Gai 3. de alim. facult. cap. 9. Et postremo lib. I. de cib. boni & mali suc. Gai .cap 3. In extremis, inquit,animantium partibus,caro inest paucissima, ossuosae, & neruose sunt eaedem partes : quare tenaci satis lentore, di glutinosae sunt, eamq; ob causam simile etiam corpori alimentum praebent; eandem quoque naturam sortitae sunt pedestrium animantium partes,que penes labia sitae sunt, lentum enim non crassum humorem gignuli
commodε haec coquutur, itemq; alae volatilium, communi quadam cum corporibus se exercetibus ratione, namq; haec omnia excrementis carent, quae vero in otio degunt excrement osa sunt. Atq; Lb. 3. de alim .facult.cap. . Pedestrium quidem animalium excarnes partes corpus quidem minus alunt, inquit idem Gai. Et haec de carnibus fatis sint. ι
152쪽
OV A ex Aristol. 3. de gener . animal. cap. 2. mollia
exeunt, &nisi ita exirent dolorem mouerent: e. gressa statim refrigerata dura fiunt, evaporato humore quam primum. Atque Plin. lib. Io. cap. 32. Oua dum pariuntur molli putamine sunt, sed protinus durescentes. Ouorum species plures sunt, cum plures stini etiam species autum, quae ova pariunt. Quanquam vero dissimilia sint inter se quodammodo oua, conueni ut tamen in hoc, quod omnia ex duabus partibus constant, nempe vitello, siue luteo appellato, nec non album in e siue liquore illocandido, quo vitellum circumdatur. De album ine, atque vitello ovialloquens Aristol. 3. de gener. animal. cap. 2. Nam iis, inquit, quae serma animalis nascuntur, cibus iii alia corporis parte paratur, quod lac vocatur, videlicet in mammis. At auibus hoc idem in ovo natura constituit, Sed contra, quana homines putant, & Alcmaeon Crotoniates ait , Non enim album en oui lac est, sed vitellum,
hoc enim pullis pro cibo est. Illi album en pro cibo ei
existimant, propter coloris affinitatem . Et huius sentenistiae ante Alcmaeonem fuit etiam Hippoc. lib.de nat. pueri, Ex oui luteo avis generatur, inquiens, ex album ine nutritur , Sed de hac re quidquid sit pro nunc. Aristol. 3. dicto de generat. animal. cap. I. de luteo, & album in e oui agens, Nec vero sexus, ait, causa coloris duplicis est, ut candidum 1 mare, luteum a semina sit ; Sed ambo a tamina proficiscuntur. Uerum alterum frigidum, alterum calidum est, & 6. de histor. animal cap 2. idem Aristo t. Na. turam vitellus oui, & album en habent contrariam, non tantum colore, verum etiam virtute. Vitellus enim spissatur Di ore, album en non, sed amplius humet. Contra
album en spissatur igne, vitellus non , sed mollis persistit,
153쪽
13 6 Mensa Romana mnisi peruratur: magisq; in aqua seruente,quam ad ignem
cogitur, atque induratur. Membrana haec inter se discernuntur. Longa vel rotunda amplius oua sunt.Quae autem oblonga sunt oua, ct fastigio cacuminata faemina edunt,ex eodem Aristol. 6. de hist. animal. cap. 2. Quae autem rotundiora, & parte sui acutiore obtusa orbiculum habent, marem gignunt, sicut & Plin. huic sententiae astipulatur
Lb. Io. cap. S a. S idem lib. 2y. cap. g. Cibo, ait, quot modis iuuent otia notum est, cum transmeent faucium tumorem, calfactuq; obiter foveant , Nullus est alius cibus, qui in aegritudine alat, neque oneret, simulq; vim potus& cibi habeat. Et ibidem oua in aegritudine alunt, & non onerant simulque vini usum, & cibi habent , Et ante Plin. II ippoc. lib. 2. de Diaeta , Oua asserebat , robustum quid habent, alunt, inflant: Robustum quid habent, quoniam ex illis animalia generantur, alunt,quoniam pulli lac sunt,
inflant,quia ex parua mole in magnam diffundutur. Nonnulli oua vitam breuiorem efficere, nec non calculos intra renes generare asseruerunt, quae tamen falsissima sunt, &experientiae repugnant contra Alexand. Petronium 3. de
vitiu Roman. cap. 18. Cum Monachi & Religiosi plures
snt,qui solumodo ouis vescuntur, & tamen calculo non laborant, vitamq; ducunt diuturniorem. Gai 3. de alim. facultat. cap. 22. Inter oua laudat praecipue gallinarum,&phasianorum, nam haec praestantiora sunt, deteriora vero anserum, & struthiocamelorum qi Tremula, inquit ibidem , ad nutriendum omnium sunt praestantissima, sorbulia autem minus quidem nutriunt, sed facilius quidem subducuntur, & pharingis asperitates levigant; Tosta vero & ad coquendum sunt dissicilia, & tardi transitus, cracsiusq; alimentum corpori tribuunt; his vero tardius per meant, ac peioris sunt succi,quae in calidis cineribus assam tur , quae vero in sartagine sunt in spissata pessimu habent omnibus modis alimentum , nam interim dum coquuturin nidorem vertuntur, & praeterquam quod succum crasi sum
154쪽
lma G,. v θ' lam gignunt ipsum etiam prauum gignunt, atque e Xcre mentitium. Porro quae σωκτα idest suffocata appellantur, elixis & assis sunt meliora. Quae eadem & ad verbum ferε repetit Galen. lib. I. de cibis boni & mali succi cap. 3. his verbis : oua, quae vel elixa, vel tosta penitus densata sint, crassi succi censentur; frixa vero mali succi, fumosaeq; in
stomacho cocturae sunt, secum etiam admixtos cibos cor rum pentes. Quapropter inter deterrimas earum rerur habentur, quae concoqui nequeunt,mediocriter vero cocta, quae ideo tremula appellantur, ad concoctionem, digestionem, nutritionem, bonique succi generationem
praestantiora, sicuti & quae sorbilia dicimus, sit modum incoctura adhibueris,ad leniendas gutturis asperitates idonea sunt cum liquidum,adhuc coactum,densatumq; non sit. Libro ad Glauconem cap. 9. etiam Gal. de tertian febre agens, Sed & oua ad sorbendum, inquit, osterenda sunt, & praesertim vitelli eorum ; nam hi facilius, quania pars alba concoquuntur, & Cornel. Celsus lib. a. cap. I9. Duum durum valentissimae materiae est, molle vel sorbilet imbecillimae. Circa eadem oua an recentia sint, siue vetusta perperidendum est, propterea quod ova recentia materiae pluri naum praestant, inquit Gal. 3. de alim. facult. cap. 2 a.dicto, quippe optima sunt recentissima, vetustissima autem pessima. Quantum ad saporem,quae oblonga sunt,oua gratioris saporis putat Horat.Flaccus inquit Plin lib. Io .cap. 72. Est etiam circa oua perpendendum tempus, quo eadem exhibenda sunt, an scilicet in principio mensae, siue pol stea; propterea quod Varro Endymionibus apud Non tu, Discubimus mussati, inquit, dominus maturat Oua, ac coetnam comittit, atq; Cicero Epist. I 38. Integram famem ado uii affero; Quare oua in principio mense sunt offerenda, sicut&nucest usus; unde etiam Horat .lib. I .sem.Sat.34.
que ad mala citaret, iὰ Bacche, ---ε-a
155쪽
Men a Romamo. id est ab initio coenet usq; ad mensam secunda, quae pomis
seu malis constabat. Petr. Ciaccon. lib. de Triclinio, non solum in princip*o, verum etiam & in fine menta anti quos solitos suisse exhibere ova recenset , Idque primum probat ex Athenaeo , qui libro II. inter coenae principia numerat oua , deinde vero lib. I 4. eadem oua in secunda mensa administrari solita etiam recenset , unde apud Varronem lib. de re Rust cap. II. legitur, quod cum quidam e conuiuis, qui se tardius venisse existimabant,ita rogarent caeteros: num coena comesa venimus Respondent illi bono animo este, nam non modo, non ovum illud sublatum est quod ludis Circensibus nouissime curriculi finem facit quadrigis, sed ne illud quidem ouum vidimus, quod in Cereali pompa solet esse primit; scilicet c Petrus Ciac. conus declarat non selum non sublatum esto usi quod in fine mensie dari est solitum,sed neque allatu est ousi,quod solet dari in principio mensae. Unde antiqui ouis, & inchoabant dapes, & finiebant ', & propterea ab ovo usque
ad ova concinit etiam Poeta alter. Demum modi coquendi ouoru plures sunt, veluti superius indicabatur ;nempe eum cortice vel sine cortice, in aqua eIixantur, friguntur cum oleo siue butyro rex ijsdem fiunt lagana cum menta, Persa,adipe suilIo,vel alijs similibus. Martial .concoqui oua recenset cu rutae solijs. Unde lib. Io.Epigr.44. sic concinit:
Serta coronabunt rutatas oua lacertos.
Et lib. 2-Epigr. 29. Sed quam cum rutae frondibus, oua tegant. Et sane cum ruta Iaganum suave, ac salubre esse nonnulli mihi testem fecerunt; salubre, inquam, est Iaganum cum rata con sectum, aut in quo rutae solia asperia fuerint,quoniam ex Hippoc. superius ova instant; ad discutiendos igitur flatus, optima ratione, oua cum ruta comedi solent 1 nonnullis
156쪽
LAC succus est maternus, quo animali nutriuntur. Dictum autem a laciendo, quod admotis inmmis infantes alliciantur. Vnde Virg. Eel 3. Et succus pecori laci ducitur agnis.
Et 8. Aeneid. Dominos huic ubera circum Ludere pendentes pueros, ct lambere matrem iEt Ouid. 3. de Remedio Amoris. Pectoribus rapti matrumfusista; trahenies
Lac primum est vivi pari animalis alimentum ex Arist. 3. de generat.animal .cap. a. Nam ijs,inquiente,quq serma animalis nascuntur, cibus in alia corporis parte paratur, quod lac vocatur, videlicet in mammis. At auibus hoc idem in ovo natura constituit , & lib. 3. de histor. animal. cap. ao. Ad nata autem posterioraq; sunt lac, & genitura. Quς vero lac habent,omnia mammis id continent. Mamismae autem datae ijs sunt, quae animal intra se concipiunt,& in lucem edunt. Quae autem ova pariunt, mammis &lacte carent, ut pisces&aues. Ibidem,nulli serὸ animaliuIac fieri solet antequam uterum ferat ut dicitur, vel utero ferat: quae autem caprae coitum non patiuntur, etiam lac generare possunt, pastores enim montis Oetae urticais ubera caprarum vehementer perfricant, ut dolorem infligant, atq; primo cruentum humorem, mox purulentum, postremo lac eliciant, non minus quam ex ijs quae venerem patiuntur: quin imo Alexan. Benedictus lib. 2 cap.4. Anath. Vidimus, ait, mulierem etiam cum virgo esset, cui quoniam infecunda erat menses substiterant, lacte sem-γer defluxisse,quod idem mei Christoph. 1 Vega asserit inisom. ad Aph. 3. lib. s. Hippoc. Maribus autem magna e XS 2 Parte
157쪽
et o Men a Romana parte nec bestiis, nec hominibus gignitur, Aristot. ibidem
docet, fieri tamen potest ut aliquibus gignatur, nam &ia
Lemno Insula capro ex mauris quas geminas iuxta genti tale gerit, tantu lactis emulgebatur, ut colostra inde conficerent. Quod idem proli mastulae capri illius euenisso accepimus. Sed haec ostentis adnumeranda sunt, lieet sine ostentis etiam haec eadem accidisse referant historiae: nam Schen chius lib. r. obs med. 20o. ex Vessalio lib. s. cap. 18. de corporis humani fabrica ait, In maribus etiam lac fieri potest : verum caro ijs spissa, mulieribus fungosa, forami- nulentaq, est. Aristot. lib. 3. cap. 2 o. de hist. animal. Lac, inquit, viris post pubem exiguum nonnullis exprimituo: veruntamen post suctum frequentiorem, vel multi im prodijsse aliquibus traditum est: & Alexan. Benedict. lib. g. cap.4. Anath. M. Maripensus, ait, Sac. Ord. Equestris tradidit, Syrum quendam, cui filius infans mortua coniuge supererat, ubera saepius admisiisse, ut famem fili j vagientis frustraret, continuatoque suctu, lacte manasse papillam,quo exinde nutritus est, magno totius urbis miraculo. Cardan. lib. I 2. de subtilit. Vidi etiam,ait, lanuae Antonisi Bengium ex oppido Portus Maurit ij annum agentem trigesimu quartum, pallidum, Barba rara, pingui ha bitu cuius mamillis lactis tantum profluebat, ut infantem fermθ lactare potuisset, nec solum effluebat , sed inr- pulsu serebatur.Quibus similia recensent etiam Hieronyamus Eugubius libro de lacte. Marcell. Donatus cap. 8. de
Variolis. Andreas Laurent. Anath. lib. 2. cap. 2. nec non
Ioannes Conradus Schen chio referente ibidem loco supradicto. Sed de his quidquid sit,usum lactis Aristaeus iris
Archadia rex primum inuenit,& hominibus tradidit la.ctis,& coaguli usum ut resert Iustin. lib. histor. I 3. fuitq, hominibus deinde ubiq; fere locorsi frequentissimus,praesertim vero Sarsina urbs Umbriae Plauti patria maxime lacte abundat, concinit Martialis:
Metamque lactis farsinate de Bisa.
158쪽
tituania etiam tantam habet lactis copiam, ut eius reti6n s incolae semper sero lacticinijs utantur, & melle, reis censet loan. Rausius. Habent & sortunatae Insulae ma nam vim lactis, recenset idem : unde Horat. lib. Epod.
Ode xv I. . . Illic initisse υeniunt ad mulctra capellae
Refertque tenta erex amicus ubera
Marc. Varro lib. 2. Rerii. Rustic. cap. I. Cum, inquit, v N. uerent homines ex ijs rebus, quae inuiolata ultro ferret terra, ex hac vita in secundam descendisse pastoritiam e feris atq re agrestibus: ut arboribus ac virgultis ac decaris pendo glandem arbustum, mora, poma colligerent ad Osum : sic ex animalibus cum propter eandem utilitate tro, quae possunt siluestria dependerent, ac concluderent, &mansuescerent. In quis primum non sine causa putant oues assumptas, ct propter utilitatem,&propter placidita tem , maxime enim quietae, & aptissimae ad vitam homi. num. Ad cibum enim, lac &caseum adhibitu, ad corpuὲ vestitum di pelles attulerunt. Et in serius, origo, quali Odixi, & dignitas quam dicam : de antiquis illustriistinusquisq; pastor erat, ut ollendit graeca & latina lingua,&veteres Poetae, qui alios vocat Polvarnas: alios Polymelon alios Polybutas, qui ipsas pecudes propter caritatem au reas habuisse pelles prodiderunt : ut Argis Atreus quam ibi Thie stem subduxisse queritur: & in Colchide Oeta; ad cuius arietis pellem prosecti regio genere dicuntur Arigonautae: ut in Libia ad He heridos, unde aurea mala, id est secundum antiquam consuetudinem capras & oues iquas Hercules ex Amrica in Graeciam exportauit, &deinde, Romanorum vero Populum a pastoribus esse ortum. quis non dicit Quis Faustulun eicit pastorem suissen utricium qui Romulum & Remum educauit, non ipsos fuisse pastores obtinebit II is autem ex Varrone nuc suppositis, audiamus etiam
quae Cap. q. eiusdem lib. doctissime atque diligentissimS
159쪽
i α Mensa Romana .recenset: quoniam promissa absoluimus, Eamus, inquit, sed inquam quid adieceritis ξ De extraordinario pecudufructu praedictum est: De lacte in eo, & tonsura lanae est enim lac omniurerum quas cibali causa cupimus liquentium maxime alibile: & idouillum, inde caprinum,quod
autem maxime perpurget est equinum, tum asininurro, deinde bubulu,tum caprinum, sed horum sunt discrimina quaedam : & a pastionibus dc a pecudum natura, & mulctua pastionibus, quod fit ab hordeo. & stipula, & omnino arido & firmo cibo pecude pasta: ad perpurgandumis ea quae viridi pascuo magis fluta ex herba quae ipsa sumpse
Ia perpurgare corpora nostra solet. A pecudum natur quod lac melius est 1 valentibus, & ab alijs, quae nondum ueteres sunt, quam si est contra. A mulgendo atque ortu optimum est id, quod neq; enim longe abest a mulso, neq; a partu continuo est sum pium. Sumuntur autem ditarentiae Iactis etiam ab alijs, nem-Plin. lib. 28. cap. p. Utilissimum cuique, inquit, lac maternum P maxime autem alit quodcumque humanu, mox caprinum . Unde fortassis fabulae Iouem ita nutritum dixere. Dulcissimum ab hominis camelinum, efficacissimuex asinis: nam etiam venenis resistit ex eodem Plin. libro 28. cap. Io. Magnorum animalium & corporum facilius redditur : stomacho accomodatissimum caprinum, quoniam fronde magis quam herba vescuntur: bubulum medicatius, ouillum dulcius, Sc magis alit, stomacho minus utile, quoniam est pinguius. Omne autem Vernum aquatius aestiuo, &de nouellis: probatissimum vero quod in ungue haeret, nec defluit. Innocentius decoctum praecipue cum calculis marinis: aluus maxime soluitur bubulo minus inflat quodcumq; decoctum. Et lib. o. cap. 4 I. idem Plin. Lac camelis tenuissimum, mox equabus; crasi fissimum asinae, vi quo coaguli vice viantur. Et lib. dicto 28. cap. cap. 7. idem Plin. ciem per vero, ait , in omni usuessicacius est lac e ius, quae marem enixa est: multoq; efficacis-
160쪽
Mensa Romana s. a 4 3cacissimum eius, quae geminos peperit mares, & si vino ipsa cibisque acrioribus abstineat; Gal. autem e contra s.
meth. cap. I 2. Ex vaccis lac crassum, inquit, ex assinis tenue, ex capris medium. Hippoc. 2. de Diaeta, agendo dolacte: Ouillum, ait, aluum sistit,caprinum vero magis per aluum secedit, bubulum vero minus ; equinum autem &asininum magis secedunt; cur autem asininum magis per aluum secedit, reddit rationem Gal. 3. de aliment. facultat. cap. I quoniam scilicet serum multum habet,1 quo Iac omne facultatem accipit deiiciendi, uti a caseos a substantia sistendi ; &inferius, lac tritur quod seri habet plurimum , etiamsi semper eo utare nihil penitus asseret periculi, quod vero huiuscemodi humiditatem habet exiguam, caseosani autem crassitiem multam , omnibus qui ip multum utuntur, est periculosum ; nam eos quidem renes o tandet, qui calculis generandis sunt appotiti; iecur item obstruet ijs , qui hoc ata tu facila deprehendi possunt, thoracis autem, ac pulmonis partibus lac omne est utile. Ita tamen est utile, ut non continuo sumendum sit lac, nam ex eodem Galeno ibidem , Lactis continuus usus nocet dentibus,&gingiuis, hos enim humectat, dentes vero putrefacit, sumpto igitur lacte os vino diluto cobluere conuenit.
Amplius idem Galen. circa disserentias lactis, lib. I. de cibis boni & mali succi cap. 3. sic loquitur: Caprini lactis
usus frequens apud nos est, apud alios bubuli, saepe etiam ει ouillo utuntur, sed crassitiem in se habet, atque idcirco asinino est contrarium ; bubulum pingue. ibidem, Caprinum inter caetera lactis genera moderate habet ,cum non admodum pingue, crassumq; sit, ob idque medium quoque esse censetur, quod in corporibus nostris praestat; Lac enim quod serosum est, ac tenue minus nutrit, aluum magis deijcit, contra crassius alusi minus deiicit, magisq; nutrit. Et inferius, constat enim lac omne ex tripliei, disia