Mensa Romana siue Vrbana victus ratio. Ioan. Manelphi Eretani Sabini, ... Ad ... Innocentium 10. pont. opt. max

발행: 1650년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

nis, clementiae, misericordiae,odij. amoris, tristitiae, laetitiae. Contuitu quoque multiformes, truces, torui, flagrantes, graues, trant uersi, limi, summissi, blandi. Profecto in oculis animus inhabitat. Ardent, intenduntur, humectant, connivent. Hinc ills misericordiae lacrymae. Hos cur osculam uri animum ipsum videmur attingere. Hinc fletus & rigantes ora riui. Quis ille humor est, in dolore tam foecundus & paratus,aut ubi reliquo tempore ξ Animo autem videmus, animo cernimus: oculi ceu vase quaedam, visibilem eius partem accipiunt, atque transmittunt. Sic magna cogitatio obcaecat,abdulio intus visu. Sic in mombo comitiali aperti nihil cernunt, animo caligante. Sed

omittamus haec , huiuscemodi plura si quis cupiat, adeat Plin. doctissimum, atque diligentiss. autorem. Oculi frigidi &humidi sunt ex Aristot. lib. 2. degenerat. animal. cap. 4. Et ratio est, quoniam in cerebrum finiunt ex eodem Arist. lib. i. de hist. animal cap. II. Gustu suaves sunt oculi,& maxime expetuntur iunonnullis Pr sertim haedorum; unde adagium commune , oculi haedi, lingua vitulae. Sunt autem suaves atq; iucundi oculi, praesertim si sint animalis cuiusdam pinguis, atq; cum musculis eorundem tenellis etiam comedi solent. Post oculum sequitur lingua , pars etiam corporis nobilissima &quae animum secundo loco repraesentat. quidquid enim in animo residet,lingua exprimitur; unde Horat. Linguam animi interpretem appellat lib. de art. poet.

his verbis concinens IPOLI adfert animi motus interprete lingua .

Pro ut nempe animus sese habet, eodem modo & lingua loquitur, ideoque mala vel bona lingua dicitur. De lingua mala audiamus Virg. EG.T.

Ne vati noceat mala lingua futuro. Et Poeta alter se a. i.

Aonfelle calfacundu malorum lingua parens.

142쪽

Mensa Ro=nans s. 1 Lingua graece γλως- appellatur,latinὰ vero dicitur lin gua, ex eo quod eius ministerio lingentes utamur. Cicero de nat. Deor. In ore, inquit, sita est lingua, finita dentibus,

quae sonos distinctos& pressos essicit, cum ad dentes &ad alias partes pellit oris, itaque plectri similem linetuam

nostri solent vicere, chordarum dentes: est enim lingua pars corporis Vociser mandae,atque saporibus dignoscen. dis destinata. Quare Plin. lib. o. cap. 37. Intellectus saporum, ait, est caeteris in prima lingua, homini & in palato. Gal. lib. de usu pari. cap. IO. Nilingua moueretur,inquit, qui fieri posset vi masticatio, trans lutitio,ac sermo nostra esset actio ξ Olim linguae inter lautitias conuiuarum habeabantur, & praesertim linguae phoenicopterum, quas Tranquillus in patina Vitellii etiam fuisse ait, sicut&scarorum

lacinora, phasianorum,& pauonum cerebella, atque m renarum lactes a Carpathio usque freto per Nouerchos petitarum. Si quis autem a me quaerat cur linguae phoeni

copterum tanti fiebant a Vitellio ξ Ego sanεnull.ιm aliam responsionem exhiberem, nisi quia linguae harum auium magnae sunt, molles, fungosae, & per consequens suaves etiam sicuti& linguae aliorum animalium ijsdem rationi: bus palato arrident : ideoque inter pisces laudantur linguet tincarum, inter quadrupedia linguae vitularum, seu aliorum similium animaliti, quae linguas magnas habe iris humidas, nec non iungosas. Sunt amplius linguae gustu suaves, dicerem, quoniam sanguineς substantiae sunt ut enim sanauis suavior est inter caeteros humiores: ita etiam ct quae sanguineam substantiam habent, suauissima sunt Linguae peculiaris quaedam substantia est, inquit Gal. ibidem, alimenti bonitate praestat, ait Cardan. lib. 3. de sanit. tuenda cap. 2. Et praesertim si animalis iunioris sit, nam alias dura est atque dissicilis concoctionis,ctim ex Galeno ibidem in lingua ad varios motus destinata, sursum stilicet, deorsum, atque ad latera, multi adsint musculi, duae

arteriae, duae venae, atque neruorum duae etiam coniugationes,

143쪽

i 16 Mens Romantis.

tiones, quae omnia durae substantiae sunt ex propria na tura, atque praesertim in senioribus animalibus.

Expensa lingua glandulae, alias tonsillae die ae sese osserunt, mamillae, testes, quae partes eiusdem sere naturae sunt. Et circa glandulas Plin. lib. I I. cap. 37. sic loquitur: In suibus glandulae appellantur, quae in homine vocantur tonsillae, hoc est partes illae faucium , quae utrinque iuxta Gargareonem sitae sunt, atque a Graecis appellantur. Gai 3.de alim. faculti cap.6. Omnibus autem glam dulis, inquit, illud commune est, ut suaves in cibo,ac friabiles appareant. Mamiliares vero cum lac habent, de ipsus etiam dulcedine quidpiam praeseserunt. Et Paul. A gineta lib. I. cap. 83. Glandulae suaves, ct friabiles sunt, boni etiam succi sunt,sii a valido ventriculo concoquatur, sin minus crudum, pituitosumque succum generant, atq; segre distribuuntur, nec non iuniorum animalium meliores sunt, quam seniorum. Mamma receptaculum Iactis est in lamina, quo foetum educat,quod S uber etiam appellatur. Et Arist. 3. de hist. animal. cap. 2 o. Quae vero lac habent omnia mammis id continent: Mammae autem datae ijssunt, quae animal &intra se concipiunt,& in lucem edunt. Mammis laxior

contextus corporis est, ex Aristot. lib. I. cap. 12. iuncta

papilla,per quam feminis lac transmissum elicitur. In in ribus etiam lac fieri potest verum caro ijs spissa, mulieribus iungosa, foraminulentaque est. lib. 1. de cibis boni&mali succi Gai. cap. 3. Quae in mammis glandulae habentur, inquit, si lac in se continent, ubera appellantur, cras sique succi edulia sunt. Et lib. 3. de alimen. facult. cap. 6. Omnibus autem glandulis illud est commune, ut suaves in cibo, & Diabiles appareant, mamillares vero cum lac habent, de ipsius etiam dulcedine quidpiam praeseserunt. Et ibidem. Glandulae mamillares probi sunt alimenti, ad

144쪽

ngens Romanatas. I 27 Martialis libro a. Epigram. 37. ad Caecilianum sic loquitur:

βαidquid ponitur hinc ct inde verris, - Mammas minis imbricemque porci,

Communemque duobus attagenam.

Et Plin. lib. 8. cap. s I. Hinc, inquit, . Censoriarum legum paginae,interdictaq; coenis abdomina,glandi testiculi. Eiusdem naturae cum glandulis & mammis sunt etiam testes, veluti superius dicebamus, de quibus Galen. agens lib. 3. de alim. facult. cap. 6. sic loquitur; Testes autem cum ex genere sint glandularum,non perinde tamen laudabilis sunt succi, vi mamillares, std habent virosv quiddam seminis, quod generant, naturam reserentes , ceu re nes urinae: atq;. etiam animalium gressilium testes ad coquendum. longe sunt dissiciliores: nam gallorum gallina. ceorum altilium testes, & suauissimi sunt,& laudabile corapori praebent alimentum. Glandulae item collo vessicae adiacentes, proph ad testium naturam accedunt. Sunt quidam qui renes quoque inter glandulas recensent, hi namq; glandulosum quiddam habere ipsis videntur, verum praui admodum succi sunt,&concoctu dissiciles,&haec Gal. Quibus similia ait quoque cap. 7. eiusdem libri, ubi particulariter de suibus agendo Nam quanto su utro caro, inquit , alijs est praestantior, tanto horum quoquo testes aliorum animantiu mi testibus sunt meliores ; sollautem gallorum gallinaceorum undequaq; sunt praestantissimi, & potissimum eoru qui saginati fuerint. Pedestria vero testes, legitur ibidem ad coquendum sunt dissiciles,& mali succi, nutriunt tamen si belle conficiantur. Paul. etiam. Aegineta,. Testes atque renes gustu in suaves sunt, ait, & concoqui dissiciles, at saginatorum gallinaceorum testiculi, & suaves, & probumcorpori praebent alimenta: quemadmodum taurorum, hircorum, & arietum,coctioni resistunt,& vitiosos generant humores. De corde subinde agentes, audiamus primo, quae Plin.

145쪽

118 Mensa Romanetis.

omnium doctissime loquitur lib. II. naturai. hiae cap.3 .c or an imalibus caeteris in medio pectore est, homini tantum infra laeuam papillam,turbinato mucrone in priora eminens. Piscibus solis ad os spectat. Hoc primsi nascentibus sor mari in utero tradunt: deinde cerebrum, sicut tar-ssissime oculos. Sed hos primo in emori, cor nouissimE. Huic praecipuus calor. Palpitat certe, &quasi alterum mouetur animal, intra praemolli firmoq; opertum membranginuolucro, munitum costarum & pectoris muro,ut pariat praecipuam vitae causam & originem. Prima domicilia intra se animo & sanguini praebet. sinuoso specu, &in magnis animalibus triplici, in nullo non gemino. Ibi

mens habitat. Ex hoc sente duae grandes venae in prior & terga discurrunt, sparsaeq; ramorum serie, per alias minores omnibus membris vitalem sanguinem rigant. --ium hoc viscerum viiijs non maceratur, nec supplicia vitae trahit, laesumq; mortem ilico assert. Caeteris corruptis vitalitas in corde durat. Bruta existimantur animalium quibus duru riget,audacia quibus paruum est pauida quibus praegrande. Maximum autem est proportione muri bus, lepori, asino, ceruo, post haec mustelis, hyenis,& omnibus timidis, aut propter metum maleficis. Augeri id per singulos annos in homine, ac binas drachmas ponderis ad quinquagesimum annum accedere : ab eo detrahi tantundem, & ideo non vivere hominem ultra centesimum annum desectu cordis, Aegypti; existimant, quibus mos est cadauera aseruare medicata. Hirto corde gigni quosdam homines proditur, neque alios sortioris esse industriae,sicut Aristomenem Messenium,qui trecentos occidi acedaemonios. Ipse conuulneratus& captus semel

per cauernam latomiarum euasit, angustos vulpium aditus secutus. Iterum captus, sopitis custodibus somno, ad ignem aduolutus lora cum corpore exussit. Tertio capto

Lacede monij pectus dissecuere causa videndi, hirsutumq; cor reperta est, ct haec Plin. Quibus omnibus fauet etiam Aristo

146쪽

Men a Romana . I 29 Aristoteles lib. de sensu &sensilibus, lib. de spiratione, libro de somno & vigilia, lib. de pari. animal. & earu causcap. 4. lib. q. de generat. animal. cap. 7. & alijs quam plurimis locis; praesertim vero assentitur Plin. Aristot. circa illam partem,in qua superius, ibi mens residet, inquit,hoc

est quod mens , siue intellectus in corde reperiatur, non autem capite , ut communis sententia est. Cor enim, inquit Aristot. lib. 3. de pari. animal. & earum caus. cap. 4. Statim omniu partium primum consistens, sanguinolentum est. Motus etiam laetitiae, ac tristitiae,deniq; omnium sensuum hinc oriri, eodemque desiuere videntur , quod idem &superius cap. 3. dixerat etiam. Et quod mens siue intellectus in corde resideat, fuit etiam sententia aliorum magnorum viroru , inter caeteros Virg. Maronis, qui omnes operationes mentis in cordeo fieri recenset; unde I. Aeneid. Spem vultu uiat, premit altum corde dolorem. Ibidem , i Solvite corde metum Teucri secludite curas Lib. 4. Aeneid. Lumina ct obnixus curam sub corde premebat. Sie adeo in itinerumque ita corde volutat. Lenibant curas, ct corda oblita laborti . s. etiam Aeneid. Corda pavor pulsans, laudumq; arrecta Cupido. 6. Aeneidos. Atque haec iraestio trist cum corde volutat Corde dolor tristi: gaudet cognomine terra. Incolimus. Sed vos en ita corde voluntas. Et rabie fera tarda tiament. Os rabidum fera corda domans, singitq; premendo. g. Aeneidos. Mialtaque dura suo trist cum corde ptitabat.1 o. Aeneid.

147쪽

i 3 o Mense Romana . Imo in eorde pudor, mi os insania luctu. iii ii M

3. denique Georg. Corda pavor pugans, ' .concinit Virgilius. Ex quibus omnibus colligitur, quod mens, siue intellectus, in corde suam sedem habeat, cum S ibidem omnes mentis operationes exerceantur. Cogitationes meae in corde meo, inquit etiam Psalmitia. Diocles secundus medicus ab Hippocrate in Epist. ad Antigonum Regem, pro valetudine tuenda,quam epistolam Paul. refert lib. 2. cap. 2o. Omnes morbos acutos in tho race fieri asserit. Ergo phraenitis in qua mens laeditur , in thorace etiam generatur, nempe quia dicet aliquis, i thorace cor reperitur, ubi mens residet. Ticon Catapulta percussiis in phrene ridendo peri jt, resert etiam Hipp. in Epid. Risus est accidens proprium mentis ', Ergo inothorace fit, ubi cor,atque mens adsunt. Et libello de corde clarius loquendo Hippoc. Mens hominis, inquit, in sinistro cordis ventriculo residet, & reliquae animae imperat. Sed quid plura Ira ex Galeno definitur accensio sanguinis circa cor. Ira est mentis operatio, ira in cordo fit. Ergo etiam mens in corde residet, sicuti etiam dolor, timor, gaudium : nam dolor est conquassatio , si uolaceratio cordis. Timor est retractio sanguinis circa cor , ct postremo gaudium in dilatatione ventriculorum cor dis consistit. Quare cum omnes propriae intellectus δέ

mentis operationes in corde exerceantur, etiam mens,

siue intellectus in corde quod resideat , affirmandum est, quemadmodum plures alii id asserunt. Hanc quaestionem alibi nos examinavimus ; licet communis sententia sit, quod non in corde, sed in capite resideat animus, & pro hac etiam communiori sententia posset dicere aliquis, non obstare, quae superius in contrarium affereb ntur ; nempe verum quidem est, quod mens etiam

148쪽

Mensa Romana . 1 3 2

in corde suas exercet operationes, at non primario,sed secundario responderi potest ut exempli gratia , ira est accensio sanguinis circa cor, inquit Galen. verissimum hoc est, sed non primario, at secundario ; namque ira ex Aristotele in Ethic. est appetitus vindictae, propter iniuriam receptam in se vel in suis. Hic, inquam,appetitus vindictae primario in capite exercetur ; deinde vero secundario in corde , nempe post mentis operationem in capite exercitam, in corde, inquam , sanguis seruescit, &accenditur, pro vindicta patranda & exercenda. Sicuti etiam & idem de timore, dolore, & gaudio asserendum est. Quare cum Plin. dc Aristot. in corde mentem restidere asseruerunt, secundario intelligendi sunt, non primario. Sed de his sententi js quidquid sit, haec non faciunt ad mensam, ideo redeamus ad pensum, cordis substantia durior est,ac fibris magis scatet, ex Gal.lib. I. de cib. boni & mali succi cap. 3.& 3. de alim .facult. cap. I a. Cor, inquit idem Galen. caro quidem est fibrosa ac dura, ideoque ad coquendum disticilis est, ac tarde permeat , verum si reduconiiciatur, non exiguum, nec prauum , nec fluxit e corpori praebet alimentum,licet gestui eiusdem caro non admodum quoque grata sit.

Sub eo pulmo est, subiungit ibidem Plin. spirandique

ossicina,attrahens ac reddens animam, idcirco spongiosus, ac fistulis inanibus cauus. Et Aristol. 2. degenerat.animal.

Pulmo, inquit. spirandi ossicio delegatus est, qui originem quidem sui motus accipit ex corde, sed sua tumiamplitudine, tum inanitate aditum spiritui patefacit: cum enim attollitur, influit spiritus, cum contrahitur, effluit. Pauca pulmonem habent, ibidem asserit Plin. aquatilia ac caetera

oua parientia exiguum, spumosum, nec sanguineum,ideo non sitiunt. Quanto minor hic corporibus, tanto velocitas maior. Quae amplius pulmonem habent, omnino calidiora sunt ijs, quae non habent, docet etiam Aristot. a. degenerat. animaI cap. I. ct inter ea superant,quae non sun-

149쪽

13 α Mensa Romana .nosum, aut retorridum, & parum sanguinis continentem habent pulmonem , sed sanguinolentum & mollem. Obtinet amplius pulmo eandem sedem,quam cor ex eodem Aristol. 3. de part animal. & earu u causis cap. 3. Atquo

prius perficitur quam animal spiret, docet idem Aristot.

Σ. de generat. animal. cap. 4. Quantum vero ad salubritatem, quoniam pulmo veluti spongia quaedam est,si copiosius edatur, ventrem insigniter instat, atque parum ali. menti corpori etiam exhibet, cum succum in seipso perexiguum contineat. Ita patella coctus pulmo, cum iure , aromatibus atque herbis odoratis, suauis est ex Cardano

2. de sanit. tuenda cap. 2.

Longe tamen suauius , quin imo suauissimum est iecur

respectu pulmonis, praeserti in vero iecur ansierinum; unde Plin. lib. Io.cap. 22. Antiqui,ait, heparanserinum saginatum lacte mulso exemptum augebant. Et ibidem, quaestio est apud antiquos, quis primum tantum bonum inuenerit, scilicet hepar fastinatum anserinum, Scipio Metellus Vir Consularis, an M. Sestius eadem aetate Eques Romanus Non solum vero iecur anstrinum, sed suillum quoque olim in pretio erat apud antiquos: ideoque Gai. lib. 3. de cibis boni & mali succi cap. 2I. Quemadmodum, ii quit, in suibus dum adhuc uiuun hepar ex caricarii pastu ad voluptatem praeparatur, ita in anseribus video ipsarum alimenta lacte imbui. Iecur, ut inquit Erythraeus in Indi, ce, graece amis dicitur, vulgo cuiusque animantis, alij se- dego, alij segado, vel fellato vocant, quasi sicatum quippe de aprugno, aut suillo iecore, quod vetustas maxime mirata est. Sue fico pasta, quod Graeci, ut scribit Aetius φωτος appellant, quasi ficatum dixeris. Est autem iecur viscus in crassato sanguini simile, sedes concupiscentiae ex Medici, atque Philosophis, venarum omnium principiu,& primum sanguinis generandi instrumentum, ventriculum locis quibusdam quasi digitis circumquaq; complectens. Martiat. lib. I 3. de iecore anserino concinens:

pice

150쪽

spice quam tumeat magno iecur ansere maius

cert iecur nulli est, nisi sanguinem habentibus, ex Plin. lib. II cap. 37. & Aristol. 2. de hist. animal. cap. I s. Iecur, ait, in omnibus est, in quibus sanguis: Lien magna ex parte omnibus quibus sanguis. Et lib. 3. de pari. animal. & earucaus cap. I 2. Iecur autem legitur, ad temperiem, sanitatemque corporis multum confert. Finis namque eorum

in sanguine potissimum situs est: iecur autem. Omnivrro viscerum, e Xcepto corde, sanguine resertissimum est Gai 3. de alim. facult. cap. I 2. Omnium quidem animalium

iecur crassi est succi, inquit, ac ad coquendum dissiciles, tardeq; permeat: omnium autem est praestantissimum ad voluptatem. Et lib. I. de cibis boni & mali succi cap. 3. In

his,quae crassi succi censentur, iecur, renes, testes annumerandi sunt, verum iecur mali succi non est, renes, testesque non boni, his tamen exceptis, qui ex gallinacei Shabentur, praecipueq; ex saginatis, itemq ue suillo iecino. re, si quando id animal caricis nutriatur. Quibus similia docet Paul. lib. I .cap 8 I. Cor, inquiens, & iecur, crassi succi sunt, aegre concoquuntur,& lente transeunt. Caeterum lien melancholici atque vitiosi succi recepta, culum est, eodemque nutritur, ex Gal. lib. I. de cibis bo

ait & mali succi cap. 3. Quare non probi erit alimenti,ideo que a cibis, &meniis nobilium abdicandus est,quanquam aliquibus gustui suavitatem praestare videatur. Renes ut paulo supra audivistis ex Galeno non boni succi sunt, sicuti etiam ventres, intestina, membranosaq; omnia durioris sunt substantiae, dissicilioris coecoctionis, atque frigidioris sicciorisque naturae. Sanguis quilibet, e X

Pau I. lib. I. cap. 8 s. vix concoquitur, praeiertim crassus Scmelancholicus, qualis est bubulcus, leporinus utpoῖω suauissimus commendatur : Ratio autem cur dissici leucon Coquatur est , quia dum coquitur semper magis du- estit. Pinguedo & adeps oleosa sunt ex Gal. lib. I. de ali-αCnt. facult. cap. D. humiditate tamen & siccita de inter

SEARCH

MENU NAVIGATION