Michaelis Pselli Compendium mathematicum, aliaque tractatus eodem pertinentes

발행: 1647년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

81 DE As TONOMIAculos , siquidem plures uno contineantur, detrahimus, partiti summam per 36 o partes.

Tum numerum partium, aut etiam minutiarum residuum ad inaequalitatis tabulam deferimus, si in ea tabula positum invenerimus : appositas ei partes & minutias in tertia solis serie accipimus, aut si is numerus non reperiatur partes ei pro rata proportione respondentes. Tunc enim consideramus eas partes & minuta quae proxime majori, itemque eas quae proxime minori numero, quam is sit quem in tabulam transtuli. mus, in serie eadem tertia apponuntur: ac-- cipimus';eum numerum,qui ex proportionis ratione respondet medio,huic nostro nume- To. Sic acceptum, aut ab eo numero quem in

tabulam attuleramus,subtrahimus si partibus centum & octoginta minor sit, aut apponimus ei, si major sit. Post hanc additionem vel subtractionem adjicimus eidem etiam eam quantitatem partium, quae est ab ariete

usque ad quintam S dimidiam partem geminorum, hoc est gradus sexagintaquinque, minuta 3 o. Eo enim in loco eommorabatur sol, quo tempore tabulae istae sunt conditae. Denique ab ariete ordine tribuimus cuivis signorum triginta partes: & ubi eo modo numerus noster exibit, ibi proposito tempore solem versari dicimus, in residuis videli

102쪽

cet partibus & minutis. Et haec quidem de solis loco inveniendo. Vetum in luna quadrifariam pro quovis

horum quinque capitum , partes dc minuta indagamus: videlicet augis lunae, epicycli. centri lunae , & latitudinis septentrionalis. Et in unoquoque horum collectis in unam summam partibus & minutis, ut in sole se cimus, etiam hic circulos subtrahimus, Mservamus residuos numeros. Iam numerum

epicycli residuum in tabulam inaequalitatis transferimus, accipimusque partes & minutias appositas in tertia serie lanae, aut pro ravra proportione debitas, similiterque sexagesimas partes sumimus de quarta serie. Atque hic quidem eaquet de quarta serie sumuntur. seorsim signamus: quae vero de tertia, aut iis quae centro lunae tribuuntur, si numerus epicycli illatus minor sit quam i8o, addimus: aut si major, subtrahimus. Eo modo constitutum centri lunae numerum in canomnem inaequalitatis introducimus, eaque quae quinta & sextae seriei sunt apposita, accipi mus , tunc sexagesimas quartae serie ; multiplicamus per ea quae sunt de sexta e pro

ductum his quae de quinta sumpsimus, adjicimus. Post, si introductus centri lunae numerus sit minor quam I 8o,ab eo hunc quintae seriei numerum detrahimus: si major, eis 1 adjuv-

103쪽

84 DE AsTRONOMIA adjungimus. Quod si in quarta serie sexagesimae non sint repertae, sola ea subtrahimus quae sunt de quinta, aut addimus numero epicycli. His peractis , ab hoc numero sub- Irahimus eum numerum qui ex quinque his capitibus respondet Augi eccentrici. Quod si is major priore existat, ad numerum epicycli integer circulus adlicitur, hoc est 36o

partes. tunc numero Augis eccentrici subtracto , reliquum per signa distribuimus, facto ab ariete initio , & ordine cuivis signo triginta partibus tributis ubi noster hic numerus substiterit , ibi in residuis partibus eu minutis dicimus lunam moveri. Atque haec de loco solis & iunx inveniendo hactenus. Quaerendum jam idem etiam de eclipsibus, ut has quoque paucis attingamus. In lunari ergo defectu plenilunium , in solis vero novilunium. quae est conjunctio, per ratiocinationem jam tradi tam quaeremus. Inveniemus autem plenilunium quidem per eam quae fit e diametro oppositionem luminarium: coitum autem, seu novilunium ex eorundem concursu in unum locum. Hoc si venabimur per locorum praedictam supputationem , id quod quaerimus habebitur. Venabimur autem hoc modo, quando ipse luminaria in plenilunio invenerimus in signis ex diametro oppositis

morari,

104쪽

morari, in novilunio autem in iisdem partibus dc minutis. Sin id usu non veniat, inquirendum est quanto lumina ipsa intervallo distent aut ab oppolitione quae fit e diametro, aut a concurluin idem punctum : tu in

utrum eorum sit positum in sequentibus, hoc est, adversus orientem solem positis signis. Si in iis sol moveatur, medium intervallum cum decima parte, lunae adjiciendum est, duodecima autem tantum soli:&qud ille numerus perrexerit, ibi dicemus fieri aut novilunium, aut plenilunium, cum in ea loca sol & luna devenerint. Id autem de rudi ori supputatione intellectum velim. Quod si in lignis orientalibus luna versetur, ea intercapedo cum duodecima parte est subtrahenda a loco in quo luna commoratur , & duodecima sola pars a loco solis, cui

loco is numerus occurret, ibi dicemus coitum vel plenilunium futurum, pervenientibus nimirum eo luminaribus. Prariere ad enodis eclipticis quaerendum est. Nodi autem sunt concursus, seu incidentiae obliquitatis, quam habet eccentricus lunae in eccentricum solis, qui de ipsi nodi moventur

contra ordinem signorum : quia eccentricus solis movetur secundum ordinem Zodiaci, sed eccentricus lunae peculiarem motum obtinet contra ordinem signorum. Quaeren-

f ue dum

105쪽

dum igitur est, sintne hi nodi propinqui luminatibus in pleniluniis aut noviluniis. nam id si fiat, tum demum Eclipsis continget. Ra

tio autem eorum nodorum inveniendorum

haec est. A Capricorno ad sequentia signa CX tendemus partes & minuta quae restant de circulo, a quo latitudinis borealis sit diminutio facti: quo loco substiterimus, ibi nodum dicemus esse eum qui caput dicitur, seu lunam sursum ferens: e regione ejus, eum qui cauda seu deferens appellatur. Quod si distantia ab his nodis luminum in plenilunio sit major uno gradu & quatuor minutis, id vero plenilunium eclipsi obnoxium erit: patietur enim luna defectum. sin minor non fuerit, eclipsi vacabit. Rursus in coitu, si major uno gradu & triginta septem minutis fuerit distantia luminum a nodis, luna in partibus Septentrionalibus haerente: id novilunium eclipsin solis secum feret: sin minor non fuerit, eo defectu vacabit. Luna autem in meridionalibus patribus existente, si minorispacio lumina a nodis distet quam sit quadraginta sex minutoru, conjunctio ea erit ecliptica , & solis defectum secum habebit: si non minori, ne eclipsis quidem accidet. Quod

autem minus intervallum requiritur luna in

meridionalibus partibus existente, id eo fit, quod luna quo vicinior est terrae, eo magis visum

106쪽

uisum nostrum fallit , esticitq; ne in vero suo loco conspiciatur: quo sublimor, eo minus: in auge vero nullam penitus diversiitatem as- spectus sic enim parallax in Scholae vocant inducit. Igitur cum in ea parte quae est versus meridiem , magis visum nostrum decipiat, videtur amplius etiam distare: ideoque indiget propiori ad nodos accessu, minorique

ab his distantia. Et haec de duobus luminalibus. Capitula illa quinque saepius jam dicta, triplicem in reliquis quinque Planetis

expositionem adipiscuntur. Quaeruntur enim & in corde leonis , & in epicyclo, & incentro ipsius sideris, tum computatis partibus ac minutiis, quae unicuique quinque capitulorum in singulis his respondent, circuloque vel circulis abjectis, cum reliquo numero epicycli centro respondente, ingredimur inaequalitatis tabulam , accipimusque in ea quae huic respondeant in tertia serie. aut per proportionalitatem invenimus. Si autem illatus in tabulam numerus sit minoti 8o partibus, subducimus ab epicyclo de tertia serie acceptum partium numerum , dc adiicimus centro sideris: sin major, contra epicyclo adjungimus , a centro stellae subtrahimus. Post hanc sive additionem sive diminutionem , utrosque numero Shoc est tam epis ycli quam centri stellae nu- me sum,

107쪽

88 Da As YRON MI Amerum, in inaequalitatis tabulam trans serimus in ab his quae illato epicycli numero adiacent, sumimus sexagesimas quartae seriei. Hae si fuerint subtrahendae s quod a diminutione quae ordine sequuntur sexagesimarum manifestatur) tum sumimus ab his quae opposita sunt numero centri stellae, ea quae sunt in quinta & sexta serie: tum ea quae sunt de quarta serie, per haec quae sunt de quinta multiplicamus, productum a sextae seriei numero subducimus. Sin sexagesimae fuerint addendae s quod ex eo perspicuum fit, si ordine deinceps accrescant) tunc pro quinta serie, ea quae sunt in septima sumimus, dc ipsa apposita numero centri sideris illato in tabulam tunc quartae seriei numero per eum qui est ex septima multiplicantes, productum , sexto adjungimus. Post hanc vel additionem vel subtractionem, quae per incrementum

vel decrementum sexagesimarum commonstrata est, si ipsius sideris numerus illatus sit minor quIm I 8 o. adjicienda erunt ea quae sunt de sexta serie ad numerum epicycliseorsim positum : sin major, subducenda.

Huic numero ita constituto adjicimus proprii sideris numerum qui ei attribuitur. Is est in phae non te, Saturnum ita vocant par

tium Ho. minus 3. fortasse minutis ) in Phaetonte, qui est Iupitea 38. partium mi

108쪽

COMPENDIUM. 89nus 3 o. In parte , pyroenta illi vocant, partium 33s. In lucifero, quae est Venus, integrarum partium 292. In Mercurio , quem illi Stilbonia dixerunt, partium 66, minus

3 o. Similiter apponimus etiam numerum,

qui deductus est per quinque capitula a

corde leonis. Post has additiones circulum , aut circulos plures . a sic collecto

numero abiicimus: post facto ab ariete initio, cuivis signo tribuimus triginta par tes de hoc numero : qui ubi nos defecerit. ibi dicemus esse locum ejus sideris , de quo instituta erat ratiocinatio , idque in proxime sequentibus gradu & minuto commorati. Notandum & hoc , quod idem dc nihil dum mutatus numerus sumitur in his quinque capitulis de corde leonis in omnibus planetis, de peculiaris in quovis planeta pro centro epicycli & centro . stellae sumitur, apponunturque in his quinque capitulis sub quovis planeta peculiares numeri. Sed haec quoque satis sit breviter de loco quinque planetarum inveniendo dixisse. Quando autem in hunc finem solet tistudio inventio horum locorum excogitata est , ut per hos positus siderum, quae eorum inter se configurationes & obtutus essent

Aspectus vulgo frunt) perspicientes, tum

ex situ temperaturam conjectantes, denique

s 1 ad

109쪽

o DE AsTRONOMIA ad judiciorum inventionem perveniremus: superest, ut praeterea quantum ejus fieri potest, ratioque compendii fert, de aspectibus ejusinodi dicentes, tum de temperamen

to cujusvis sideris nonnihil adjicientes, denique de evectionum Apotele smata Graeci

nominant) ratione quaedam inferentes. ita finem huic dissertationi imponamus. Proinde aspectus . seu configurationes siderum fiunt secundum aequi lateras & aequi angulas figuras, inscriptas signifero circulo. Inscribuntur autem ei quatuor trianguli, tria quadrata, sex anguli duo, & una duodecim laterum figura. Subtendit vero unum quodque trianguli latus quatuor signa, ut quadrati tria , sex anguli duo, duodecim anguli unum : quo efficitur, ut plures dictis figurae zodiaco inscribi nequeant. Conveniunt autem inter se trianguli & sex anguli, dissentiunt a se invicem quadrata & duo decangula. Neque vero etiam e diametro sibi invicem opposita inter se consentire ullo modo possunt. Convenire dicuntur , quando signa a quorum uno ad alterum latus figurae

pertinet, sunt ejusdem generis: quod fit in triangulis &sexangulis. Discrepare dicuntur, cum tigna inter quae latus jacet figurae, diverse sunt naturae: quod quadrato dc figurae duodecim laterum accidit. Cum enim signa

110쪽

COMPENDIUM. 'Igna facto ab ariete initio alternis masculini sint & foeminei sextus, eo quo jam diximus

modo ab uno ad alterum latera figurarum pertingunt. Verum haec quidem de aspectibus: neque enim ratio compendii prolixiorem expositionem admittit. Quod ad temperamentum attinet, Saturnus , qui post fixas seu inerrantes stellas est supremo loco constitutus, temperie est sicca, omninoque

sigida praeditus : Mars, qui longo interis vallo inferior est, calido , admodumque sicco temperamento : qui inter eos medio

loco positus est Iupiter, ex utrisque tempe riem mixtam obtinet, calidus & frigidus. Sol calidus est, & remissam habet siccitatem. At luna , quae sole multo est humilior, &humida est, dc non admodum calida. Duo interposita hisce sidera sunt, ex . quibus Venus calida est humidaque temperatura : Mercurius autem siccus, juxtaque humidus. His de causis, Saturnum quidem& Martem maleficos esse dixerunt : quod nimium frigus , necnon & nimia siccitas rebus interitum afferant, & eas corrumpant. Iovem autem , Venerem, & Lunam beneficos , ob bonam eorum temperaturam, salubremque qualitatum in his mixtionem. Sole vero & Mercurium medios dixere, qui

eodem se haberent modo, quo id sidus cui

SEARCH

MENU NAVIGATION