Michaelis Pselli Compendium mathematicum, aliaque tractatus eodem pertinentes

발행: 1647년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

appropinquassient. Addiderunt & hoc , quemvis planetarum ejus generis seu sexus elle, cujus & ipsius nomen sit, excepto Mercurio : cuius nomen cum marem indicet, ipse neutrum sexum sortitus sit. Hoc modo contemperati quum in suis revolutionibus ita disponuntur invicem , ut aliquam commemoratarum figurarum inter se constituant, si eae figurae sint ex his quas consentientes vocari diximus, eo efficacior vis siderum redditur , aut ad bonum efficiendum

aliquod , nempe si hi aspectus beneficorum

sint: aut ad malum, si maleficorum. Sin figura sit diss entientium, hoc minor erit, atq, debilior sese obtuentium siderum efficaci l.

Quod si ad lice ipsa sidera, praeterquam quod

consentiunt figuris , etiam ejusdem generis sint, adhuc eorum potentior ad essiciendum erit natura: contra, si diversorum sint sexuum, consentientibus etiam figuris , imbecillior atque remissior. Iam si praeter haec , quibus siderum efficaciam augeri ostendimus, aut in suis propriis sint domiciliis, quorum domini appellantur, aut in sua altitudine existant, multo magis evidens fit&perspicua eorum potentia , quomodo eadem obtusior atque languidior, de quasi subfrigida redditur, si praeterea quibus vis eorum retunditur, in alienis morentur sedibus, aut in suo humili mo

112쪽

COMPENDIUM. 93mili mo loco. Domicilia autem eorum efficaciae respondentia sunt, solis quidem leo, Iunae autem cancer, Saturni capricornus δίaquarius, Iovi tribuuntur sagittarius & pii-ces, Iarti scorpius & aries, Veneti libra dctauius , Mercurius virginem & geminos

occupat. Alio autem modo eorum elevationes seu summae altitudines diltributae sunt. nam sic soli convenit aries , quod is in eo ligno semicirculum ingreditur, in quo aux seu apogeum solis est proprium. Saturno quippe, qui etiam qualitates soli contrarias obtinet , attributum est oppositum signum , libra inquam: Iovi autem cancer, procreatori planetae signum gignendo aptum. Marti, ut maligno , Capricornum destinarunt, quasi dest luctorem rerum : Veneri pisces, humidae dc calidae, humidam

dc calidam exaltationem tribuentes. Mercurio , ut sicco , & humoris experti, assimilem elevationem in virgine adscripserunt. Lunae augem in tauro posuerunt: quam &commenti sunt tauris vehi, nimirum efficacissimae illi animal cum primis laboriosum subdentes : & cum luna a sole illuminetur , secundum solis exaltationem etiam ejus augem collocaverunt. Infimae eorum

devectiones, quae opposita augis & per i gea dicuntur, in signis ex diametro augibus Op-

113쪽

positis. Ergo cum his rationibus planetae invicem coincidant, fit ut hinc aliquid certum efficiant: caeterum diversas ipsi qualitates accipiunt, pro eo ut ad solem aspectus obtinent. Quemadmodum enim sol dum in vernis commoratur signis, humoris causa existit , idemque peragrans aestiva calorem

efficit: autumnalia vero pererrans, siccitatem:

tansiensque per hyberna, frigoris causa est: eodem modo etiam reliquorum planetarum quilibet varias qualitatum diversitates, pro eo atque ad verius solem positus est, accipit. Etenim luna a suo post coitum ortu usque ad primam quartam, donec nimirum dimidiata appareat, humida est, hinc usque ad plenilunium calida , a plenilunio usque ad alteram quartam sicca: quod reliquum est, usque ad occasum suum & congressum cum sole, frigida. Sic & reliqui quinque planetae ab ortu suo usque ad primam stationem humidi sunt, ab ea usque ad acronychum ortum calidi, hinc usque ad alteram stationem sic ci, ab hac usque ad suum occasium frigidi.

Atqui non uno modo omnes oriuntur & ocincidunt. Luna enim ab occidentalibus partibus emicans oritur: occidit autem in plaga orientali, quando nimirum sub radios solis occulitur, solemque cursu anteverten S, cum eo congreditur. Contra Saturnus, Iupiter,

114쪽

COMPENDIUM. 9s ac Mars oriuntur ab orientalibus, occidunt

in occidentalibus locis: quippe qui solem

non praeveniant, sed ab eo praeveniantur. Venus equidem ac Mercurius, quia dc praevertunt, dc praevertuntur , duplices ortus occasusque habent, tam orientales quam occidentales. Caeterum hoc modo planetae de ob aspectus quos cum sole constituunt, alterantur, δί omnino permultas diversitates qualitatum suis invicem concursibus atque conjunctionibus in ambiente nos aere efficiunt: qua in effectione semper quide cujusvis planet ς propria atque insita Vis praevalet, mutatur tamen atque alteratur illa ex mutuo reliquorum concursu atque conventu. Quin declimatum seu plagarum situs quae diversis in

locis terrae habitabilis expositae sunt, non eodem modo earum affectiones excipiunt: alio enim modo alia climata radiis his continguntur. Climata ipsa a meridie versus septentrionem , secundum latitudinem , ordine sunt constituta , primum quod per Meroen appellatur, secundum per Sienem, ter

tium per Alexandriam , quartum per Rhodum. quintum per Hellespontum, sextum per Medium pontum, septimum per Borysthenem. Vnde fit , ut ob hanc diversitatem scientia ipsa multiplex, dc vix comprehensibilis sit, de haec omnia aut etiam pleraque

115쪽

lcire sit perquam arduum. Neque enim ratio ita se per omnes res extendit, ut omnia observata , ac de illis vere pronunciari sit licitum , ut non interdum longe ab exacta cognitione aberretur: verum in hoc tantum sumus, ut prius perspecta eorum natura atque proprie rase, quae sunt a Natura euecta,

ex his ipsis futura praedicamus. Neque prae ter ea quae naturali quadam conseqnentia ex effectis Naturae sequuntur , scientia haec quicquam docere potest: quando & qui nimis subtiliter haec ipsa consectantur , hoc loco quandoque hallucinantur. nam eos aut prudentia deficit, ubi ad primas cinctiones primorum elementorum devenerint: aut voluntas frustratur , dum effecta secundo loco ex compositis scrutantiir. Enim velo sinistros homines. indoctosque arbitrandum est e Te eos, qui horum limitia dicere aggrediuntur: nempe mirifica di et itando quaestum dc victum suum exercent, coguntque te vates pro Astronomis haberi, inter fatidicum spiritum, gratiamque, & scientiae proprietatem nihil discernentes. Nam vatum quidem est praenotio atque praedictio eorum quae naturam excedunt, sed in voluntate atque arbitrio hominis posita sunt: Astronomiae autem omnis facultas circa naturales est occupata, in quibus Omnis scientiarum vis consu- mitur.

116쪽

COMPENDIUM. 'Imitur. Hi verδ non contenti naturalibus, ex naturalibus ea quae sunt supra naturam, aut in voluntate posita , colligunt: lubrica admodum ducti cogitatione, resque nostras necessitati, naturalique siderum conversioni adscribentes. Atqui constat, non Naturam , sed voluntatem dominari apud nos in

rebus agendis. Quid i nonne hi ipsi qui

contraria his prae se ferunt, re ipsa cum veritate conveniunt Z Nam & famulos suos delinquentes calligant, & studiose suas ipsorures disponunt, curamque rerum futurarum habent, δc ad eas se praeparant : subindeque se ipsos communiunt, tanquam sibi ipsis non satis fidentes , nec fidem his quae profitentur habentes. Proinde stultum est, si, qui sibi ipsis non credunt, alios volunt in errorem vi quadam abducere. Stultius est, quod Scripturam ad patrocinium sui allegant, quae dicit: Sint in signa & tempora, &dies de annos. Verum haec , 5 inepti, signa, innuit naturalia, & effectiones fgnificantia naturales meque ostendentia, quae suapte voluntate homines agunt: Si enim secundum Naturam sunt ligna, etiam ea quaeliis significantur, naturalia esse necesse omnino est.

Quomodo & Solem, qui esticacia caeteris praestat sideribus, causa in videmus este naturalium effectionum: itemque Lunam, quae S parti-

117쪽

93 Da AsTRONOMIA participatione ab eo lumen accipit, diversis

illuminationibus cernimus diversos in rebus naturalibus effectias producere: eandemque suis cum Sole coitibus, & ab eo digressibus, varia atque omnis generis in hac mundana mole essicientem, sensu percipimus. neque vero unquam compertum est, ab his voluntatem humanam , ad aliquid quod noller, adactam. At enim Sole & Luna, quae evidenter suas proprias vires etiam indoctis percipiendas praebent, magis abstrusam reliquorum fiderum emcaciam deprehendi par est': itemque ex qualitate unicuiq; eorum

assignata, eorumque inter se vel cognatione, vel contrarietate, tum concursu atque rem Ο-tione. diversitateque praeterea segmentorum atque partium Zodiaci, in quibus moventur. Haec omnia praecisa ratiocinatione , aliisque observationibus cognoscere nobis licet, nec non & quam varias haec sidera effectiones in hac rerum natura, quae coelo Lunaq; est inferior , adeoque circa terram, sint productura, conjicere possumus ex varia aspectuum posi- tuumque divertitate. Nullam autem omnino hinc ne celsitatem rebus quae a nostra voluntate dependent, attribuemus: neque enim id in animum. nostrum inducemus, nisi cumlummo prius periculo principatum menti, qua pulchrius donti in nobis collocatum est, nullum abrogaverimus. ARI-

118쪽

ARISTOTELIS STAGIRIT AE

QV AESTIONES

MECHANI CR.

. Nicolao Leoniceno interprete. IRAc VLo sunt ea quidem

quae natura contingunt, quorum ignorantur causae: illa vero quae praeter naturam , quaecunque ad hominum utilitatem arte fiunt. In multis enim natura ei, quod nobis usui esse potest, contrarium facit. Natura etenim eundem

semper habet modum, & simpliciter: utile autem multifariam commutatur. Quando igitur quippiam praeter naturam oportuerit facere , disticultate sua haesitationem prae- istat, arteque indiget. Quam ob rem eam artis partem, quae hujusmodi succurrit disticultatibus,mechanicam appellamus. Quemadmodum enim Antipho scribit poeta, sic se res habet. Arte enim superamus ea,

g λ quibus

119쪽

quibus Natura vincimur. Hujusmodi autem sunt, in quibus & minora superant majora , & quaecunque momentum parvum

habent, magna movent pondera :& Omnia fere illa , quae mechanica nuncupamus problemata. Sunt autem haec neque naturalibus omnino quaestionibus eadem, neque sejugata valde : verum mathematicarum

contemplationum , naturaliumque communia. De numero autem eorum, quae hoc

in genere dubitantur, illa esse dicuntur, quae circa vectem fiunt. Absilidum enim esse videtur, magnum moveri pondus ab exigua virtute. cum pluri praesertim pondere. Quod enim sine vecte quispiam movere non pO test, id ipsum ponderis citius movet vectis ad illud pondus adjungens. Omnium autem hu usmodi causae principium habet circulus. istud vero ratione contingit. ex admirabili etenim mirandum accidere quippiam non est absurdum. Maxime autem est admirandum, simul contraria fieri. Circulus vero ex hujusmodi est constitutus. Statim. n. ex commoto effectus est,& manente, quorum natura ad se invicem est contraria. Quam ob rem isthaec cernentes minus adis mirari convenit contingentes in illo contrarietates. In primis enim lineae illi, quae circuli orbem amplectitur, nullam habenti la-

120쪽

titudinem, contraria quodammodo inesIeapparent , concavum scilicet , & curvum. Haec autem eo a se invicem distant modo, quo magnum N parvum. Illorum etenim medium est aequale : horum vero rectum. Quapropter cum ad se invicem commutantur, illa quidem prius aequalia fieri necesse est, quam extremorum utrumlibet: lineam Vero , rectam , quando ex curva concava, aut ex hujusmodi rursum curva fit, & circularis. Vnum quidem igitur isthuc absurdum inest circulo. Alterum autem , quod simul contrariis movetur motionibus: simul enim ad anteriorem movetur locum, Sc ad posteriorem. Et ea, quae circulum describit, linea, eodem se habet modo. Ex quo enim incipit loco illius extremum , ad eundem rursus redit: illa enim continuo commota, extremum rursus emcitur primum. Quam ob rem manifestum quod inde mutatum est:

quapropter ut dictum est prius ) non est

in conveniens ipsum miraculorum omnium esse principium. Ea igitur, quae circa libram fiunt , ad circulum referuntur : quae vero citca vectem ad ipsam libram: alia autem fere omnia, quae circa mechanicas sunt motiones, ad vectem. Praeterea etiam, quoniam unica existente, quae excentro est, li

nea, nullum aliud alii, quae in illa sunt pun-g 3 ctorum

SEARCH

MENU NAVIGATION