Lydius lapis ingenii, spiritus, ac morum Gasparis Scioppii, ab Alberto de Albertis ... conformatus

발행: 1649년

분량: 768페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

3 8o pars III. Cap 7. g. s. De inscitia

X. Quod si forte, Scioppi, hunc Solem vel mero

meridie lucere tu negas, tuam ego infrunitam peruicaciam vel unico frangam exemplo. Te percon tor, Mystarum scelestissime,quibus tu caussis inua- Ietudinem corporis,dolores,tentationes,commotiunculas, morbos omnes acceptos refersὶ --stione, inquis, opus non est. enim duritet, ut in meae Predire Politices admonitione ad Lectorem dilucide scri psi, quin morborum omnium ea fasint peccata 8 At ego, mi Circulator, non solum dubito, 1ed omnino per nego, teque inscite admodum, tu piterque deiipere aio praecise , & nullo negotio etiam convinco. Nam, ut hominum scelera morisborum carnificina diuinitus, interdum, aut saepe

numero quoque cruciari, & puniri. Catholicis omnibus, qui diuina chirographa vel leuiter inspexerunt, exploratum est,ita ex aequo planh falsum morbos omnes 1 peccatis creari. QDties enim morbi aliunde, qu m flagitiis oriuntur quoties ab aeris inclementia, quoties a corporis ipsius praua constitutione , quoties ab aliorum morbosorum contagione proficiscuntur qμoties Deo ipso sine ulla aegri culpa incutiuntur 3i Caecatur Tobias. An huius caecitatem tu criminis ali cuius pedisequam censes At te mendacii sacer

Historicus Tobiae a. luculenter ita coarguit: Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus et v re illi. ut posteru daretur exemplum patientia eius , scuto sancti Iob. Nam quum ab infantia sua ,semper Deum

timuerit Omandata eim custodierit, non ext eontrista rus contra Deum, quod plaga cacitatis euenerit ei Puis

rulenta sanie taboque circumfluit Iobus. Num hunc etiam, alicuius sceleris poenas ex tabescendoluere autumas At te supina inscitiae manifestum doeent sacrosanctae tabulae, Iob. I. ubi vir implex

se rectus, ae timent Deum. O recedens a malo nuncua

632쪽

nat. lumina amittit oculorum, eaeco matris ut so caecus in orbem ingreditur. An hunc pariter, versaltem huius parentes in alicuius delirii mutatam detrudis At te prorsus caecutire, ipsemet oris his conditor, assertorque aperte denuntiat,

sed ut manifestentur opera in illo unde, tanquam ex ungue leonem aestimare, di quanta tua sit in s cris literis hebetudo.eolligere procliue cuique est, X I, Non proptere. tamen tu despondes antismum,sed nestio.quae adhuc miracula de tuaeThe Iogiae arcanis. reapse incras oculorum auriumquoprsstigias,magnidicis verbis canis Padiamq; Theo calorinomatico spondes, --. ais. β υβι erit an d remia ae perficianda consciensia, O vita , eo

qui Spirima ιθ Douoti inueniripo iant. Ne suis xa, quaeso, Seioppi, ne plura Nam tuis hisee metuis ad nares admotis, iam sternuo adeo eo tent. . ae vehementer, ut quassu ipsis peia dirumis par. s enim tam firmo sit capite ,ut ad portenta tam insi lentia,atque improuisa non concuti tur 3 Eras tu iam dudum in Agyrtarum turba fari cith primarius, eoque te circulatorem ego non semel iure voeaui de salutaui. At te in doctorem, in nedicum , in institutorem summorum Pontificum, Regum, Principum, bc tot Capitum repentinis migrasse, planε ignorabam, nec ullus, Opinor, -diuinasset. Quid enim Homo profanus es, te inser profanos scordalus. Nihilominiis de aliorum

.conscientia, & vita dirigenda, & perficienda dis-

Putas. Et quisquam risum teneat Grammaticus Petulcus es. Tamen negotia animarum Pontisiis. cum,

633쪽

s a pars II I.

eum, Regum, & Principum agis. Et quis cachinis nis temperet Ex Haereticorum lustris erepta ita, Catholicae Ecclesiae fucum insignith fecisti, &pergis facere . Attamen sanctimoniae magisterium profiteris, & Episcoporum, Cardinalium, Monachorum , Clericorum, Regularium , dc Secularium aeternae saluti a te egregie consultum gloriaris. Et quis supplosione pedum te non obturbet P1etale denique, & spiritu Dei cares ; tuarum lcilicet appetitionum perditum mancipium , intemperiarum foedum ludibrium. Nihilominus operam tuam viris deuotis, de spiritualibm effingendis locas. Quis te non exibilet i quis non execretur

I. Est porro nodus, Seioppi. in tua iii xheologia sane inenodabilis, quod qui de caeterarum animarum salute tam anxius es, tuam p nitiis negligis, imb perimis. Mentuis, Obtrectas. calumniaris, cuiusuis faeinoris ac sceleris audendi permissa tibi licentia , baccharis , animamque tuam effrenate prodigis, Orcoque deuoues, ac uillam una cum corpore extingui prorsus arbitrareris, alienarum tamen animarum seruandi matre sollicitus. O scurram per ridiculum i is ne rectus,& legitimus caritatis ordo est, quem tu in tua

Theologia laudas . ac sequeris 3 quippini 3 At quid

facies, Scioppi, Lactantio Firmiano a reclamanti , ac monenti, non posse excusationem, virtuti terga vertentium.amputari, nisi ut Π,-docet,D eiat, aua docet, Ost quas prauisti . ct manum porriis sat secuturo Z Nihil ego Lactantium, ais, moror,

qui in alia omnia discedo, nec facio, quae doceo, sed quae doceo probe, vita improba dedoceo. praeia elata Theologia. Quid respondebis Theophylacto, qui tibi Auctor est, Ei ut poten/ sis primum in opere. deinde-verbi silicitudinιm babera ' Quid ego hunc

euros

a Lib. 4. Instit eap. 24. b In ea verba, Pro Pheta

potens in opere, ec sermone; Lmo 2 .

634쪽

eam qui aliter sentio,& χllicitudine ali ae saluis 'tis maxime urgeor,meae autem ne tangor quidem i eximia Theologia. Quomodo occurres D. Ambrosio a pathm seiscitanti, quid in altitudine vir--m eo Mere debet, qui docet institiam : - verborum, suorumst exemplum,ut magu opere doceat, quamsem

-one r Nihil refert. Diuersus ego abeo, qui in viistiorum coeno iaceo, dc tamen honestatem aliis vendito, prauisque exemplis, de moribus, quo4 verbis aio, statim abrogo. Aurea Theologia.

pacto obsistes Magno Gregorio b pronuntianti et

Eliam vocem libentius lauditorum eorda penetrare, quam dicentis vita commendat, quia quod loquenda .mperat, andendo adiuuat, vinat 8 Haec pariter egosus deque sero , qui voees meas vita mea innoxi1 non commendo, sed nequitia dedecoro . nequa quod suadeo.adiuvo,ut fiat , sed ne fiat,prohibeo. Palmaris Theologia. XIII. sed quousque tandem, seloppi , tuas istas syeophantias patior quamdiu trisuleum Apostoli e fulmen quod ree , te ferit,dissero Ilais .' ne qumstium doeenteipsum nox Gerarquipraduevi non iurandum,'rara' qui dicis non moechandum mollebaisru ρ qui abominaris idola. sacrilegium favis r indenim furtnm grauius, quam plurimorum innoiscentissimorum virorum,ipserum summorum Cais pitum,& Moderatorum tum Ecclesiet Christi, tum Reipub. profanae, Pontificum. Caesarum, Episcoporum, Principum, Religiosbrum, Sacerdotum,& Clericorum famam, atque existimationem subis ducere, rapere, obterere Tu subduxisti. rapuisti, obtriuisti. d Qusin moechimonium execrabilius. quam coeleste temerare diploma, quὶm Haereticos errores cum Catholica doctrina coagmentare, omnia sacra, de profana miscere, ac perturbare TRa In Lue eap.s.stetit in loeo eampestri , Parr.α Passar. cap. . s in .m. . d Suri aris με s.

635쪽

Tu temerasti, eo agmentasti, perturbasti: a QMγdiscrilegium horribilius, quam Diuos de coelo de licere, b Heroas sanctiminos a Christi vicario rit E consecratos polluto ore ineestare, totam EccIC-sam Catholicam, in diuinis honoribus mortali imbeeillitati feliciter victrici asserendis,errori ob noxiam asseuerare Tu ipse deiecisti, e asseuerasti. incestasti, quemadmodum antea singiliatim, curimulateque probaui. Oupei rea tua haec Theologia, non praeclara, sed iniana , non eximia, sed exitiosa; non aurea, sed lutea; non palmaris, std perinnicialis omnino est. Et quibus,obsecro,rebus sit ceram Theologiam tu calleas, qui antehac, quum in Clericorum Seminario hic Mediolani ageres. neque dum totas habenas amentiae lax Isses, te iutius imperitum aperth fassus es, eamque 1 viris Religiosis addiscendam esse, serio, ae liberE edixisti, quemadmodum vir grauissimus, ac fide dignis. simus, qui in eodem seminario tum vn tecum diis uersabatur, mihi non semel assirmatissime testificatus est XIV. At ego, Scioppi, tam exaggerato tuae in stitiae Theologicae fimeto euerrendo iam oppid, latas sum, imparque operi, fatisco planh, ac sue cumbo, adeoque Eugenii Lavandae auxiliari manu prorsus indigeo. Eia vir Clarissime, tempori subuenta mihi, Suppetias ager, actutum aduola. Praesto sum, inquit. d Deo laus. 9Q'ar Scioniin ex

Grammatico-politico Pater Spiritualu factus est. πι-hil amplius Masilea Theologia valeat Hierothem, nihil

bitu Zelus docere alior seruara animaι suas, de sua υρνὸseruanda parum esse sollicitum. Verum ut Seionius kane, quam erga aliorum animas seruandas mea. titur. a Part. 2 eap. IT. 3c I S. b Ibid eap 6.8c τ.

636쪽

i itur, pietatem mihisbaiat . multa, qua impie dixis. scripsit .fecit, retractet, oportet, O palinodiam canat. lioqui verebor lupum ouibin verba facientem . etspastoritia penula eontectum i ct legi tentatorem Christ Eremitico habitu, qui non erat, mulantem. Spiritum non sapit, qui opera carnufacit, iras, rixas, contentis-mes , dissensiones, amulationes , Odia , ct id genuου, adustando , susurrando, elancularie fodicando, decipiendo. verspesii nequitia omnia miscendo, suscitat, or fouer.

euibus omnibus quum sordeat Scionivi, in huius animum .diiritum Sapientia quisquam ingressurum credat i huius ecor pietati Se Summi Pontifices, Reges. er Trincipes, Episcopi, ct Cardinales, omnes denique

cuiuscunque satus , ese eonditionis homines committant 8 actum sit de Eeelsa, si huc deueniatur. Sed Mnimaduerto, quid eogites, Lemm hominem nempe nauci tantum i arrigare, quantum sancti mi, peritissimi, eonseientia rractanda magistri promittere vix ausint , hute tanta illustratio mentis . tam supra numerum excellens r ni ortasse ex doctrina Maechiuis uellica ad Gangeliea veritatis normam directione. VaPrinc pibus, qui hune magistrum. O anima directorem adsciscunt , preeul dubio in foveam praeipitantibus. Haec Lavanda ex tripode: cui non minus tu. quam ego gratias habere debemus immortales; tu, quod oracula tam explicata,& comperta fuderit, tibique

gratificatus sit; ego, quod mihi laboranti tempe-hiue, ae ita strenuh opitulatus sit. X v. Nune si quid Cator thomaticae tuae Theori Iogiae tibi superat, enuntia, Scioppi, praeproper h.

Restat, inquis , a Ars artium, se Scientia scientiarum, conseruandi animam Summi Ponti us opus ab Vrbano v I l I. lectum,probatum , laudatum. Hic

ego attonitus haereo. Adeo enim hisce Pontificii nominis, atque auctoritatis, iudicii, atque approbationis fulgetris meos perstrinxisti oculos, lininguamque, a In Tadia human. O divin. liter pag. 13.

637쪽

guainque. 5e calamum penitus sidetasti, ut mutire. vel histere amplius nec audeam, nec possim. sed euge factum belle: Idem Lavanda a vitro Opeis ram addit, meamque vicem egregie ita repraesentat: ConDetudo in quibusdam adulandi I cuivi comes mendacium , stimulus egesa. o quae ramen subinde paI Larsulta quaedam prasumptio, prasidens sui. Suaπ- quam Solonium excuse garrulitad illa circulatoria quά ex Uu cireumforanei δὸlitus e F suis electuarvspe ritum sibi obolum ad panem lucrandum conciliare. Ita quippe ieiunus e F u liber , ut a quouis mendicostipem suu cantiunculti faenerante , simile quid impetrare

queast ut redie dixerit, ex Pontificus Camerarys vn aliquis, tam apte sedere illi nomen Artis Artium ,&Scientiae Scientiarum, si quu lappam Regem forum,noctuam Reginam auium, Suem Imperatorem quadrupedum

vocet. Eiuod vero ribanvi Pontifex id libri tig ni si tamen legit , quis enim mendaci,& periuro,etiam iurato credat ahumanitatis fuit. obtrudentem non repellere. A uod probarit, O laudarit de quo aequEdubium est o iose fecit. Neque enim decebat Pontiscem dicere, Sus Mineruam; quod tamen alν dixere o sed prudentia fuit dissimulare, vel f Seionius centonatus fuisset ex quorum sane turba videbatur esse 2 libellum pro eleemosyna porrecturus, alioqΜi a Sateilitibus , de

Admissionali Pontificio non admittendus, utpote homuncio

funus ,furuus, minax, O ratro se tu , ni pinea ex quibusdam ridiculis patuisset, lepidum caput esse, ut quem Prineser poct mensvi adhibere possent. Hucus inque Lavanda, aquam exanimi affundens in tem

XVI. Seioppi, narro tibi. Equidcm respiraui. statimque cupido ingens in me incessit Gordiani nodi explicandi , cur tantus Pontifex Vrbanus V II I. si tam nobilis excellensque conscientiae, resalutis procurandae moderator es,te , se dimiserit:

dimisit

638쪽

dimisit tamen; nee ultra quaero. Ndsti .eur Roma auolaueris. Et mirum profecto est, quum te Pontificum. Caesarum, cardin lium, Episcoporum , ac Principum magistrum 1actes, , nullo istorum te

diutilὶ toletari potuisse , quumque in plarisquo

Principit m Aulis iuscuIum de ollis, & eae abis tam cepe tinxeris, unde iurisperitus quidem, sed iuru-Ientus . iureconsultus nunquam, repente euasisti snuspiam te longiore inueruaIIo apud illos haerere, aut subsistere, multo minus perennare potuisse. sed profugum semper, semper errabundum, vex- tete istum fuisse eoactum. Seilicet te non conscientiae, aut salutis rectorem, sed nequitiae atquc exitii magistrum prudentissimi quique odorati sunt: adeoque te procul habere merito studuein

xunt.

XUII. At tu rursum Fumeulum triplicem , se. peracisiosum .Antistitum , ct Sacerdotum Statum i geris a ratio miseruandi animαι Cardinalium, DL- soporum, O Clericorum inscribis. Opin Roma a non multa cardinalibus lectum , laudatum . O defriptum.

Seditarum iure optimo tuis hisce strophis intercedit Lavanda, b memoratque abs te ne um iaetiam preeario, o obtrud/ndo si tamen factum , de tu solens more tuo non mentiris sequod tu νint,dignationu fait, qui vetsupplices reorum, ne duraverum, libelus legere consueuerunt. AHod desierib volu/rint si non fallu 2 caritatu fuit, ne quod tibi da

rent, eleemosyna potius nomine, quam meriti quali cunquepretio conferre viderent- . licet abstqui tuu inis resinu consultum vellent. Caeterlim opus uoc tuum,

cuicuimodi sit.quin iisdem flagitiis. quabus de re Iiqua huius farinae ha ctenus recensita, praescat earν quis ambigat 3 satis id ex iis, quae modo in tuam . non artem, sed fraudem, seruandi animam Sumin, Ioatisicis deprompta suur, paleicit.

639쪽

s 8 8 pars III. Cap. q. I. s. De coroniae

xv III. At ego incredibili curiositate titi ialor, scioppi, cognoscendi, cur tam praeclara opera, quae tu venditas, a Pontifice Maximo, atque ab

Eminentissimis CardinalibM probata, & laudata, dudum a te absoluta, tot annos luci inuideas, ne que ea in publicum exire patiatis : quum tamen tot alios nequissi tuos, & noxiosissimos Codices interea temporis, diuino humanoque iure eo natempto , iuris imperitissimus extruseris Quid caussae eth quid moram facis Nempe metuis, ne tuae propudiose doctrinae, ineptiae, doli, mendacia, corrupteli detegantur,meritoque fustilario a cunis ctis veritatis vindicibus excipiantur, orbique teris

rarum palam fiat . huiusmodi tuas quisquilias

Summo Pontifice, ae Purpuratis patribus non fuisse probatas, nec laudatas, sed cum stomacho reiectas, de vituperatas. Disce igitur, disce, memoriaeque etiam, atque etiam manda, te rerum sacrarum, Theologiae utriusque, diuinarumque ii terarum esse imperitissimum, nihiloque Politi ea iarum sanctionum intelligentiorem, quod hic e uia. cendum supra proposui. φ

Scioppiana ignorantia, atque inscitia

coronis. I. Volebam, scioppi, receptui canere, atque,ex hae tuae imperitiae pugna dudum pugnata, iam victoria potitus , excedere. At quia in tuarum Paediarum finet nouum bellum indi eis, a cogis planὸ me praelium redintegrare. Quid obducis i quid garris Aristotelis verba ex tib 3. Politie. cap 7. vel ii non sine iactantiae intolerabilis suffituita

meitas : Inueniuntur quidam omnium fere artium diάpraditi , quibus tam concedim in iudicare de ar-

640쪽

ν , qui earum tenens sententiam. Sesquorsum isthac ut te omnium doctrinarum pronaum condum eruditi omnes intelligant, suscipiant j admirentur. Huc tuas istas sutelas colli sinas, hue is, huc properas , quo nimirum rectὶ de 4mnibus iudicare, non secus, ac si omnium scientia ornatus lares,tametsi reapse minime sis, vulgo censearis. II. At tua ista affectata praerogativa, Selops. non tuae praestantiae additamentum, sed tuae sycophantiae auctarium , non tuae doctrinae eorona, sed tuae inscientiae coronis est. -d enim tu ex lauis dato iam Aristotelis Ioeo extundis quid exprimis omnium disciplinarum enocvadiam, ut voeant . plerisque PhiIosopho ita tributam , ut etiamsi rerum omnium seientiari non habeant,de

omnibus tamen iudicem hane ipsissimam. Ain tu istam admodum. Atqui ego sine Geo & fallaeta pronuntio disertissime . te palam faIli, ac faIlere . Graecumque philosephum te a Latiniens Grammatico, de Paedagogo minimi, intellectum.

Nam ubi , quaeso, toto eo capite vir. Fadia memianit Ariuoteles 3 nuspiam. Vbi hane vocem usiirpat nusquam. sed parrieipio πεπωδα μέν

pro eo, qui usu peritus est, atque a puero expertus. utitur. verum ribi adpetantariam facto ignostant mihi, obsecro, Latinae aures hane Italiel voeabulitieentiam ) Padia in deliciis valde est, in ore semisper, dc calamo. Sed mitto de nomine ipso tibi litem intendere. Quia illic agit Phisosophus num quaestionem ullam suo definit ealeuIo nihil minus, sed tentabundus. Ec disputantis more utraminque eius partem versat, qu6d tu pro tua a Ilue inanis di , stertendique consuetudine neutiquam obseruasti. Quid porrb controuersiae ibi proponit i quis eniacleat an peritiam aliquam tam longὶ lat Fque Ce pertinem 'a Ex Lananda in Pamm. Paris pag.ΑΙ .

SEARCH

MENU NAVIGATION