Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

si Sed si verba Domini diligenter considerantur , non in ipsa se divitiarum dimissione perfectionem posuit; sed hoc ostenes dii esse quasi quamdam persectionis viam, ut ipse mo-ώ dus loquendi ostendit, quum dicitur : Si vis perfectus esse, is vade, O vende omnia , quae habes , da pauperibus , sequere me: quasi in sequela Christi consistat persectio , ,, dimissio vero divitiarum sit perfectionis via μ.

Via, inquam, perfectionis, ita ut voluntaria paupertas ad perfectionem ducat. Nam ea est natura consiliorum, ut iisdem removeantur, quar charitati impedimento esse possunt i . Si quid autem impedimento charitati esse facile potest, profecto divitiae sunt. Nam & mentem nostram sollicitudine quadam semper angunt, & nostrum affectum ad se facile pertrahunt et di quo sane fit , ut dum retinemus divitias, in majori amittendae charitatis periculo simus. Est ergo manifestum voluntariam paupertatem non ita quidem spectare ad perfectionem Evangelicam, ut in ea ipsa Evam gelica perfectio consistat, sed ut ad illam ducat. g. VI. Quamvis in voluntaria paupertate Evangelica perfectio non consistat, & persecti ii quoque evaserint, qui divitiis non renunciarunt 3 tamen consilium Evangelicae paupertatis nihili faciendum esse inde non consequitur. μ Magna ergo fuit virtus Abrahae inquit S. Thomasse citato loco quia etiam divitias possidens a divitiis libo. is rum animum habuit ; sicut & magna virtus fuit Samson, is qui absque armis cum sola mandibula asinae multos h is stes prostravit: nec tamen consilium datur inutiliter mi is liti, ut ad bellum accedens asstimat arma ad hostes vim is cendos : nec ergo inutiliter datur consilium perfectionein is desiderantibus, ut dimittant divitias, quia in divitiis Abra- ω ham potuit esse perfectus. Facta enim mirabilia, non suntis ad consequentiam trahenda, quia infirmi ea magis mir ω ri, & laudare possunt, quam imitari Unde, sicuti anumadvertit idem S. Doctor, de homine divite haec in Eces Astico cap.3 I. v.8. leguntur: μ Beatus dives, qui inventus is est εὶ Cit. s. Q Hujus cap. S. I. Disiti by Corale

32쪽

LIBER XIV. CAPUT III. a I,, est sine macula: & qui post aurum non abiit, nec spe-- ravit in pecunia, & thesauris M. Quibus sane verbis magnae virtutis illum divitem esse ostenditur, & perfecta charitate praeditum, qui non ducitur affectu divitiarum , aut propter eas se super alios non extollit. Verum quanto major est virtus hujusmodi hominum, tanto minor est num rus . Nam statim v. seq. subdituri Quis est hic , & lauis dabimus eum ' Fecit enim mirabilia in vita sua M. Vere enim mirabilia facit, qui divitiarum, quas possidet, affectit non ducitur , suaeque perfectionis haud dubium argumentum praebet. Unde v. Io. haec superadduntur: μ Qui pro-- batus est in illo ; hoc est, quod ulla sine culpa divitias possideat: Et perfectus est r erit illi gloria aeterna . Haec vero omnia conformia sunt illis Christi verbis mil. cap. IV. v. 23. Anien dico vobis , quia dives discite intrabit i se regnum coelorum μ. Non est ergo nihili faciendum consiliit in Evangelicae paupertatis, licet perfectionem attigerint etiam qui illud sequuti non fuerunt. S. VII. Perfectionem Evangelicae paupertatis Christus conasuluit . Christus Matthaei cap. I ς. v. a I. in hunc modum illi ad Iescenti rcspondit, qui omnia praecepta se servasse dicebat, quae in Decalogo continebantur, atque rogabat, quid a se fieri ulterius deberet: Si vis perfectus esse , vade , vendeis quae habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum inciis coelo: & veni, & sequere me . Nullum in his verbis Christi praecepto locum esse , sed consilio tantum, tam manifestum est, quam quod maxime . Hic enim juvenis ea . omnia, quae Christus ad consequutionem vitae aeternae ne cessaria esse dixit, se servasse mentitus non fuit, sed cum veritate affirmavit. Nam Christus, uti habetur Marci cap. I o. v. a I. semel ac ab illo audivit, se mandata servasse , IntuAtus eum, dilexit eum. Nihil ergo eorum, quae ad vitam aeter nam requiruntur , huic juveni deerat . Dum igitur a Christo quaesivit, quid sibi aliud faciendum esset , non de eo quaesivit, quod vitam aeternam consequendam necessario

33쪽

22 DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA

requiritur: quae enim ad istam requirerentur, a Christo iam audiverat , eaque se adimplevisse vere dixerat ; sed quod

ad ampliorem persectionem conduceret, uberioremque gi riam in altera vita obtinendam. Inde vero est, ut Christus observationi mandatorum vitam aeternam, repositam dixerita dimissioni autem omnium temporalium bonorum , quam illi suasit, thesaurum in eoelo. Nam ob dimissionem temporalium bonorum futurum erat, ut juvenis talem perfectionem consequeretur, cui in coelo, quod observando mandata jam sibi comparaverat, singularis gloria retribueretur. Ea ergo

in responsione , quam Christus huic juveni dedit, vera consilii ratio continetur, nihilque in illa occurrit, quod ad praeceptum detorqueri aliquo modo possit 1 . Perfectionem e go Evangelicae paupertatis Christus consuluit.

S. VIII. Quod consilii Christus huic juveni dedit, omniabus dedit. Quamvis Christum huic tantum juveni dixisse legamus, ut si perfectus este vellet, venderet temporalia omnia bona, quae possidebat, atque se ipsum sequeretur; tamen . idem consilium datum omnibue a Christo fuisse , dicendum est. Nam Christus Marci cap. I 3. v. 17. inquit: quod vobis dico, omnibus dico; & tamen quae dicebat Apostolis, iisdem sngulariter dicebat. Hinc Apostolus Roman. cap. I I. V. . inquit et Quaecumque scripta sunt, ad nosram doctrinam fripta sunt. Nam, uti advertit S. Thomas lectione I. in cit. caputes Nulla necessitas fuit haec scribere nisi propter nos , ut ex si his instruamur . Unde Apostolus, quae singulariter uni in Veteri Testamento dicta esse videntur, resert ad Omnes

Hebraeorum cap. II. v. s. dicens: μ Obliti estis consolationis,

es quae vobis tamquam filiis loquitur dicens i Fili mi, noli ne is gligere disciplinam μ . Verum enimvero quod consilii Christus huic iuveni

dedit, Omnibus dedisse , certo colligitur eκ iis , quae ad responsionem a Christo iuveni datam consequuta este laguntur. Nam quemadmodum S. Thomas opusculo I 8. cap. 9. iam

34쪽

LIBER XIV. CAPUT III. aganimadvertit , quum juvenis verba Christi audiens tristis abiisset, quia multa possidebat, atque tum Christus coram discipulis valde dissicile esse dixissiet, divitem intrare in regnum coelorum; tunc nomine omnium I Respondensia Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, & sequutiis sumus te: quid ergo erit nobis μ 8 Ad haec vero Iesus t Amen dico vobis, quod vos, qui sequuti estis me, i is regeneratione, quum sederit Filius hominis in sede ma-- jestatis suae, sedebitis & vos super sedes duodecim, ju-ἡ dicantes duodecim tribus Israel. Et omnis, qui relique-- rit domum, vel fratres , aut serores , aut patrem , autis matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter no se men meum, centuplum accipiet, & vitam aeternam pos-- sidebit . Praemium ergo rei illius, quam juveni suasit, Christus non solum Apostolis , sed & aliis omnibus , qui exemplum illorum imitarentur , retribuendum promisit: igbtur & quod consilii huic juveni dedit, omnibus dedit. g. IX. Iuveni illi, de quo Mati. cap. I9. sermo habetur, datum a Christo fuisse consilium relinquendi omnia in remedium avaritiae , qua laborabat; vel tum illi , tum aliis

Christum consuluisse, ut omnia affectu tantum, non autem re, desererent, nonnulli contra catholicam veritatem falso

confinxerunt.

Illud Niclefistae contenderunt , uti legere est apud Thomam Waldensem Doctrinalis Fidei lib. . an. I. cap. I F., istud ante mictetam milhelmus de S. Amore , Sigeriusque Magistri Parisienses, nonnullique alii, qui illos tequeba tur , quos S. Thomas , jubente Alexandro IV. Summo Pomtifice , in libro , qui incipit: Ecce inimici tui sonuerunt , O

qui oderunt te, extulerunt caput Oe., hoc est opusculo I 6., tam solide refutavit , ut librum ejus vere catholicum esse Summus Pontifex definierit , contrariorum autem librum scuti haereticum proscripserit. Errorem ergo mi cIessistarum primo depellamus. Avaritiae itaque labe ptaedictum juvenem infectum fuisse , contra manifestam veritatem enarrationis Evan- ι Mut. eap. I9. V. 27. &seqq. Diuiti eo by Cooste

35쪽

x DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA

Evangelicae falso supponitur . Nam si quispiam hujusmodi

labe infectus omnia mandata Dei se servasse dicat, procul dubio mentitur. At vero praedictum juvenem mentitum non fuisse, dum se mandata Dei servasse affrmavit, cx enarratione Evangelica compertum habemus i i contra veritatem

igitur Evangelicae enarrationis datum huic juveni a Christo consilium fuisse dicitur relinquendi omnia in remedium avaritiae, qua laborabat. Deinde dum juvenis a Christo qum reret, quid sibi adhuc deesset, Christus ita illi respondit a ise Si vis perfectus esse, vade, vende , quae habes, & data, , , pauperibus, & habebis thesaurum in coelo φ. Iuvenis auiatem quaesiverat, quid sibi ad eam perfectionem deesset, quae observationem mandatorum jam praesupponit, atque ad hujusmodi perfectionem assequendam , ut omnia relinqueret, Christus illi suasit. Nam juvenis, se servasse quae requir bantur, ut in vitam aeternam ingredi posset, cum veritate dixerat, & post haec quid sibi faciendum esset , quaesivit rigitur dum ei Christus dixit , ut si perfectus esse vellet, omnia relinqueret, de ea fuit perfectione loquutus , quae est ab illo comparanda, qui Dei mandata servavit. Hac vero de causa cum observatione mandatorum vitam aeternam, cum dimissione bonorum thesaurum non deficientem in co

Io Christus conjunxit. Tandem nonne quod consilii Christus huic juveni dedit, omnibus dedit 3 ' igitur non singulariter huic juveni dedit , ut avaritiae ejus mederetur. Nonne Apostoli illud se sequutos esse dixerunt , simul quo exquisiere, quodnam singulare sibi praemium repositum esset; & Christus futurum, ut sederent super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel, certiores illos fecit 8 Ni.hil ergo magis Evangelicae enarrationi adversatur , quam quod Wiclesta volunt. Idem vero dicendum est de aliis, qui Christum comsuluisse statuunt, ut affectu, non autem re, bona exteri ra relinquerentur. Nam vel de ea affectione erga divitias

loquuntur, quae prava est; & aversio ab hujusmodi affectae

36쪽

LIBER XIV. CAPUT III. assub consilio cadere non potest , sed sub praecepto cadit tnam uti legitur Ecclesiasta cap. I o. v. I o. Nihil est iniis quius , quam amare pecuniam: hic enim & animam suam es venalem habet μ: vel sermonem habent de ea affectione, quae ullo sine peccato erga divitias haberi potest, quatenus uti donum Dei diliguntur , habita ratione multorum , ad quae utiliter , atque consentanee ad Divinam legem illae prodesse possunt: & istam quoque Christus non consuluit. Cum ea enim possessio divitiarum simul conjungitur, quem admodum etiam Adversarii nostri consentiunt, quia ad illam Christum suo consilio respexisse volunt, ut ab eodem consito divitiarum dimissionem excludant. At vero dimissionem

divitiarum Christus consuluit, & hujusmodi quidem dimisisionem, qua nihil sibi quisquam relinqueret: Si vis per-ἡ fectus esse inquit ad juvenem Christus vade, vende,

se quae babes, & da pauperibus . . . & veni, sequere me M. Profecto si quae habentur, non assectu tantum, sed etiam re omnino non dimittuntur, quando ea quis vendit, illo rumque pretium pauperibus erogat, atque ad persectiorem dimissionem omnium, quae retinebat, novum vitae genus instituit, alterumque sibi sequendum determinat; non video

sane, quando dici possit, non affectu tantum, sed etiam re omnino dimitti quod possidetur. Deinde nonne Apostoli confidenter dixerunt Christo , se adimplevisse , quod ipse juveni consuluerat, atque propter hoc quaesierunt, quid sibi

praemii rependendum foret 8 Apostoli autem non affectu ta tum, sed re omnia reliquerant: μ Ecce nos inquit Petrusis nomine cunctorum reliquimus omnia, & sequuti sumus te M. Consilium ergo Christi referendum esse ad dimissionem bonorum re ipsa per ctam , tam manifestum est, quam quod maxime. S. IX. Quod de voluntaria paupertate usque modo oste dimus, labefactare auctoritate Sacrarum Scripturarum A versarii nostri frustra nituntur .

Haec potissimum sunt , quae tum Wilhelmus a Sancto Amore, illiusque sequaces, uti constat ex Sancto Thoma Tom. H. D Op

37쪽

a 6 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA Opusculo I 6. cap. 6., tum Wiclesias, quemadmodum legere est apud Thomam Waldensem Doctrinalis Fidei lib. q. art. I. cap.7. & seqq. , contra paupertatem opposuerunt. Derater nomii cap. II. v. q. haec leguntur: μ omnino indigens , &ἡ mendicus non erit inter vos . 'me . cap. 3 o. v. 8.

Mendicitatem , & divitias ne dederis mihi : tribue tam se tum victui meo necessaria ; ne forte satiatus illiciar ad se negandum, & dicam : Quis est Dominus ' aut egestate se compulsus furer, &periurem nomen Dei mei M. PDL36. v. s. Non vidi justum derelictum , nec semen ejus qua se rens panem Ecclesiastes cap. 7. v. ra. Utilior est s si pientia cum divitiis Ecclesiastes cap. 27. v. I. Propteres inopiam multi deliquerunt μ. II. Corint. cap. g. v. I 2. Si se enim voluntas prompta est; secundum id , quod habet, se accepta est, non secundum id, quod non habet μ. Qui bus verbis Apostolus dat omnibus normam faciendi eleemosynas. I. ad Cimon cap.6. v.8. Habentes autem inquit is alimenta, & quibus tegamur μ . Luca cap. I a. v. 29. NO-- lite quaerere, quid manducetis, aut quid bibatis V. Nonis nulla quoque alia in medium adducunt, quae quoniam etiam apparenter minus, quam praedicta, suadcre videntur, quod ipsi volunt, non est, cur ea nos commemoremus. Ad haec ergo omnia quam paucioribus fieri poterit. Deuteronomii cap. I S. agitur de anno remissionis , praecipitudique Iudaeis, ne, eo recurrente, aliquid sibi debitum ab amico , vel proximo, ac fratre repetant, sicuti etiam a cim, vel propinquo ; deinde vero haec superadduntur: μ omnino se indigens, & mendicus non erit inter vos . Unde sicuti ait S. Thomas a. a. qu. I 87. art. s. ad 3. Ex illo praecepto is legis Divinae non prohibetur alicui mendicare; sed pr is hibetur divitibus , ne tam tenaces sint, ut propter hoc fi aliqui egestate mendicare cogantur ες. Proverbiorum cap. 3 o. v. 8. sermo est de paupertate involuntaria, uti constat ex illis verbis , quemadmodum ad vertit S. Thomas opusculo I 6. cap. 6. Ne egestate eo uissus furer . Qua ergo ratione Sapiens in hoc loco Deum rogat

ne Diuiti sed by Cooste

38쪽

LIBER XIV. CAPUT III. 2 ne divitias, ita etiam ne paupertatem sibi det. Quemadmodum enim divitiae non sunt eausa mali, sed earum malus usus; ita etiam paupertas nullam mali occasionem praebet, ad malum vero quodammodo impellit intolerantia ejus, quam do scilicet paupertas impatienter sustinetur. Id autem proprium est invitae , non voluntariae paupertatis. Nam sicuti inquit Apostolus I. ad Timot. cap.6. v. q. Qui volunt diis vites ficri, incidunt in tentationem, & in laqueum di se boli M. Psalmo 36. peccatores cum justis Regius Propheta comis parat i de illis dicit i , quod Mox ut honorificati fuerint,

ἡ & exaltati; deficientes quemadmodum fumus deficient ;de istis autem,quod apud Dominum gressus eorum dirigentur, quumque ceciὸcrint, non collidentur, quia Dominus supponit manum suam, deindeque ita concludit: Iunior fui iis etenim senui, & non vidi justum derelictum, nec semenis ejus quaerens panem μ. Ut ergo quod Adversarii vellent, colligi aequo jure ex hoc loco posset, dicendum esset, v luntariam paupertatem ab aliquo recte voveri inde no posse, quia Deus iustis etiam quoad ea, quae huic vitae nocessaria sunt, prospicit. Quis tamen non videt, quam printer omnem rationem id inferretur 8 Nam ea etiam proseincto de causa recte vovctur voluntaria paupertas, quia just rum necessitatibus Deus occurrit.

Utilior quidem est sapientia cum divitiis, sicut in Ecuclesiaste legitur, quatenus δε, qui divitias possidet , sapiens

sit, iisdem bene utetur. Verum adhuc utilior sapientia erit, si cum majori bono, quam divitiae sint, conjungatur. Tunc vero cum majori bono conjungitur, quando voluntariam paupertatem sibi unitam habet. Qua vero de causa propter inopiam multi deliquerunt Profecto non alia, nisi quia, sicuti statim in eodem versic in subditur : Qui quaerit locupletari, avertit oculum suum NInopia ergo involuntaria , & quae affectum aliquo modo inodi D a di na

39쪽

a8 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAdinatum ad divitias sibi conjunctum sitnul habet, illa sane

est, quae homines delinquentes facit. Apostolus II. Corint. cap. 8., cXemplo Christi proposito , qui egenus factus fuit, ut nos divites essemus, consilium dat Corinthiis faciendi eleemosynam , quemadmodum jam ipsi priori anno sibi proposuerant. Monet ergo nunc eos, ut illis, quae habent, impleant , quod facere constituerant , quia si Voluntas prompta est , secundum id , se quod non habet r quasi dicat, sicut animadvertit Sanctus Thomas Leci. a. in cap. 8. epist. II. ad Corint. Di-M co, quod debetis esse prompti ad dandum : & in hoc non ,, intendo vos gravare , ut scilicet detis supra facultates ve-- stras : quia forte voluntas prompta ad hoc inducit voS; si sed in hoc opus non potest imitari voluntatem; & ideo ,, dicit : Ex eo quod habetis . Enim , pro quia, s voluntasse prompta es , fecundum id quod habet, accepta es. Et ratiose est, quia voluntas acceptatur in persectione operationis: M Opus autem non perficitur nisi ex eo quod habetur; &- ideo dicit: secundum quod habet, accepta es M. Hoc vero totum contra Adversarios nostros facit. Nam Apostolus Christi voluntariam inopiam imitandam proponit, & hac de camia Corinthiis non praeceptum imponit, sed consilium pro bet , ut de his , quae habent , eleemosynam faciant . Quo sane ostenditur, non ea de eleemosyna hic Apostolum age re , quae praecipitur divitibus, sed de ea , quae consulitur,& est instituta ad aliquo modo exprimendam in nobis Vmluntariam inopiam ipsus Christi. Voluntariam ergo pauper talem Apostolus hoc loci suadet. Ideo autem habentes alimenta , & quibus tegamur, vult Apostolus, ut his contenti simus , Quia quemadmodum

se monet S. Thomas Lin. I. in cap. 6. epist. I. ad Timot. bo- ,, na sunt propter necessitatem , quibus indiget homo con-ἡ tra interiora consumentia, & haec sunt alimenta; vel con- D tra exteriora corrumpentia, & sic indiget homo tegui, mentis vestium, & domorum μ. Unde Apostolus v. seq. haec

40쪽

LI AER XIV. CAPUT III. I; haec statim superaddit Nam qui volunt divites fieri ; in-χ cidunt, in tentationem, & in laqueum diaboli, & desiis deria multa inutilia, & nociva , quae mergunt hominesse in interitum , & perditionem . Quapropter suadero omnibus, ut necessariis contenti sint, & fieri divites nullo modo expetant , hoc est, quod Apostolus contendit , non

Vero voluntariam paupertatem reprehendit. Qua autem de causa Christus Lucae cap. I 2. v. 29. dicit,

ut non quaeramus, quid manducemus, aut quid bibamus ;ipse Christus manifestat tum in illis, quae ad haec praemit' tit, tum in aliis , quae postea superaddit . Inquit enim v. 28. Si autem foenum, quod hodie est in agro , & cras in cli-ἡ banum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos pu-ἡ sillae fidei - 8 Et v. 3 o. ac seq. -- Haec enim omnia genes tes mundi quaerunt. Pater autem vester scit, quoniam se his indigetis . Verumtamen quaerite primum regnum Dei, si & justitiam ejus, & haec omnia adjicientur vobis M. Omnem ergo sollicitudinem de victu , & potu abjiciendam a nobis; Christus affirmat; quia si Pater eius foenum agri, quod hodie est in agro, & cras in clibanum mittitur, tam eleganter vestit, multo magis idem & circa nos faciet ; ac propterea adhortatur omnes, ut de victu, & potu sollicitudinem non habeant sicuti gentes faciunt, quum his nos indigere, Pater noster sciat, atque monet, ut primo regnum Dei Quaeramus, & justitiam ejus, simulque futurum spondet, ut alia omnia adjiciantur nobis . His autem alterum quoque, quod Adversarii nostri contra voluntariam pauperintatem opponunt, refellitur. Nam uti fatuos traducunt, a que se exponere periculo mortis eos affirmant, qui voluntariam paupertatem vovent i . Profecto si ii potissimum omnem sollicitudinem de victu, & potu non abiiciunt, si ante omnia regnum Dei non quaerunt, si justitiam ejus non consectantur, qui voluntariam paupertatem vovent, omni busque sese abdicant, ut expeditiores , atque ab Omni cura

rerum

si Vide S. Thomam opusculo 16. cap. 6., & Thomam Valdensem Domin is Fidei lib. q. art. I. cap. I

SEARCH

MENU NAVIGATION