Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

DE JUR E, ET LEGUN'DI SCIPLINA Monarchicam formam regiminis omnium praestantissimam esse; certo colligitur: igitur, duce natura, constat de excellentia

ejus Monarchici regiminis, quod est omnino simplex, atquω

absolutum . . d

: Ecclesia , prosequitur Natalis ab Alexandro, dicitur CD

ccon cap. 6. v. 3. Terribilis , ut caserorum acies ordinata, est regnum a Daniele praedictum cap. a. V. - . , est ovile, sicuti l gitur Ioannis cap. Io. v. r. , est domus, uti Christus innuit Lmas cap. I 2. v. 61., Est denique unum corpus , quemadmodum Tradit Apostolus Roman. cap. I a. v. q. At vero in acie recte di .sposita praeter Tribunos, & Duces inferioris ordinis, unus Imperator esse debet, ad quem summa rei militaris referatur, quique exercitui constituat, quidquid fieri debet: in ovili praeter: minores Pastores , aliquis summus Pastor sit oportet , cui incumbat oves universe regere t in domo unus Dominus, unusque oeconomus constitui debet : in multitudine membrorum

caput unum est, quod omnia ea inter se nectit , atque regit et igitur etiam in Ecclesia & summus Princeps , & summus Pastor, & summus Dominus, atque oeconomus, &sum mutata. caput esse debet, a quo ea regatur, atque gubernetur: Primo tus igitur auctoritatis, & jurisdictionis in Ecclesia poni debet. . Ira ipse, & recte quidem cum omnibus Catholicis , argumen latur . At vero ista omnia sicuti Primatum auctoritatis ,& juriu dictionis ostendunt; ira etiam evincunt regimen Monarchicum omnino simplex , & absolutum , prorsus autem opponuntur Monarchico regimini, quod Aristocratia temperatum sit. Nam supremo Imperatori , semel ac is unus sit, ad quem spectet summa rei militaris, & universum exercitum regere, Tribuni, & Duces exercitus etiam simul uniti subesse debent: supremo Pastori, cui ovium universarum cura incumbit , omneS simul inferiores Pastores obtemperent oportet i qui in familia minora munera obeunt, nullam, etiamsi simul accipiantur , supra totius familiae supremum oeconomum auctoritatem habent, sed illi obedire debent: tam manus , & pedes , quam aliae praestan itiores partes corporis, etiam simul unitar, subsunt imperio capitis, atque ab eo reguntur. Si igitur supremo capiti exerci-:

552쪽

LIBER XX. CAPUT IV. s et tus , ovilis, domus, & membrorum, quae unum corpus constituunt, suprema auctoritas potestatis,& iurisdictionis tribu tur , quemadmodum tribui debet , ut ex similitudine corum Primatus auctoritatis , & jurisdictionis evincatur; ex hisce omnibus exemplis evidentissime perspicitur Ecclesiae regimen simpliciter, & absolute Monarchicum esse , nullamque in ta Aristocratiar contemperationem habere posse. Quapropter exempla Imperatoris , Pastoris, ciconomi, e Capitis omnium membrorum corporis aut apta sunt ad demonstrandum Primatum auctoritatis, & iurisdictionis in Ecclesia , aut apta non sunt : hoc sane Adversarii nobiscum cum omnibus Catholicis negant e sunt ergo revera apta . Oportet. igitur, ut Imperator, Pastor, ciconomus, Caput membrorum corporis habeant Primatum jurisdictionis; ac propterea Impcratori etiam omnes Duces inferiores, Pastori inferiores Pest res , ciconomo inferiores Ministri , Capiti omnia membrata, quavis tandem ratione accipiantur , hoc est , sive simul, sive divisive , subjecta esse debent . Nam , uti supra dicebamus, quod est primum eadem ratione nullam divisionein admittit, ac unum, proindeque Primatui jurisdictionis, qui revera talis sit, &non secundum nomen, non minus opponitur, quod singuli, quam quod aliquis coetus,aut multitudo ei non subjicia tur Semel ac autem tum singuli, tum universi, tum quilibet etiam coetus Prima tui subdatur , nihil ad regimen Monarchicum absolutum , & cujusvis Aristocraticae contemperationis omnino expers, desiderandum superest. Illis ergo rationibus

theologicis , quibus de Primatu potestatis, & jurisdictionis ipsius Romani Pontificis omnibus Catholicis perspectum est, etiam de Monarchico regimine simplici, & absoluto, & cujusvis Aristocraticae contemperationis experti , apud Omnes ce tum esse debet. g. m. Ipsa ratio unius supremi Capitis, quale in Ecclesia omnes Catholici agnoscunt, evidenter ostendit, Ecclesiae regiumen absolute Monarchicum esse ,& cujusvis Aristocraticae con

temperationis expers

. Ipsam rationem supremi Capitis, quod in Ecclesia Ad-

553쪽

3 a DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLrvaversarii cuin ceteris omnibus Catholicis profitentur , uLtimo loco expendamus , videamusque quam necessariam cum ea connexionem regimen absolute Monarchicum habeat . Quia ergo Ecclesia , sicuti Apostolus afirmat Roman. cap. II. v. s. , est unum corpus , & in corpore ad solum caput spectat Omnia membra regere a unum quoque Supremum caput ista

Ecclesia esse debere , quod super omnia membra ejus potestatem habeat, cum aliis omnibus Catholicis ii quoque statuunt, qui Monarchicum Eeclesiae regimen Aristocratia temperatu mvolunt r . Verum hoc , quod volunt , repugnat ipsi rationi supremi Capitis , quam tuentur . Capitis enim est, omni membra regere , sive singulatim , sive simul unita illa aecia piantur , & si supra caput aliquae simul unitae partes corporis, licet nobiliores aliis, sese extollant ; tunc e sua conditione ipsum caput excidit, sed formam eapitis hujusmodi simul uniatae partes induunt , quae sicut in caput , ita etiam in ceteras partes corporis dominari possunt. Cum ipsa ergo notione capitis adeo necesserio connectitur, omnes partes sive singulatim , sive simul acceptas, suo capiti subjectas esse debere , ut si id non habeatur, ipsum caput e sua conditione omnino decidat . At qui Monarchicum Ecclesiae regimen Aristocratia temperatum faciunt, volunt, ut illa pars Ecclesiae, quam optimates in Concilio Scumenico fimul uniti componunt, non

sit subjecta supremo EccIesiae Capiti i illud ergo e statu suae

conditionis deturbant, atque hac sua sententia oppugnant alteram de Supremo capite Ecclesiae, quam cum omnibus C tholicis tuentur. At de re ista tota magis explicate agamus . Triplex ergo unitas cum Ioanne Laurentio Moshemio homine licet averso a Catholica Religione in hae tamen distinctione unitatis recte sentiente in Dissertatione Theologica- Historica De Gallorum appellationibus ad Contalium unisersa E

essa , unitatem Ecclesiae pectabilem tollentibus distingui potest , hoc est, P si , Moralis, & Citalis . Unitas P ssea in ea connexione consistit, quam membra cum suo capite habent, qua que fit, ut caput influat in membra ,& haec a capite intaxum

ciὶ Vide Natalem ab Alexandro cit. ioco. Diuitiaco by Corale

554쪽

LIBER XX. CAPUT IV. recipiant : Moralis posita est in perfecta consensione dogm tum , atque sententiarum, quam omnes Doctores, atque Pastores cum supremo Doctore , atque Pastore habent : Citalis demum in ea consociatione , quam membra certis ordinibus

colligata inter se habent, ejusque consociationis apex, & origo ille est, qui Primatum iurisdictionis in republica gerit. Mo- Shemius primo loco unitatem Moralem , secundo re cam, tertio Citalem posuit; tamen quemadmodum orsius monuit in si gulari Dissertatione De Sententia Illustri unI Petri de Marea cte. cap. ult., hae tres species unitatis ita inter se ordinem habent, ut, sicut ille inquit, Ea praecedat, quam n cam appellare se libuit, quod naturalibus exemplis fontis, radicis, & capi-

ω tis explicetur; hanc unitas Moralis excipiat, quae in senis tentiarum, & dogmatum consensione posita est; ex qua dein D mum Ecclesiae pax, & tranquillitas, ac veluti fraterna, &ω unius familiae concordia , vel unius civitatis , aut rei , ceu es Citalis unitas emorescat . Ex quo enim a prima Sede , seu es Cathedra principali docendi munus , & auctoritas in uniis versa Ecclesia , Velut a capite , fonte , & origine pendet; is sequitur, quod eam omnes veluti magistram colere, ac suspi-M cere debeant ; adeoque eadem cum illa sentiendi necessitasti omnibus incumbit . Ex hac vero sententiarum , & dogin is tum consensione pendent ea coelestis Civitatis jura, quae

,, Tertulliano dicuntur I Communicatio pacis, er appellatiori fraternitatis, O contesseratio hospitalitatis: quae jura, subjumis git laudatus Auctor , non alia ratio regit , quam unius sacra- is menti una traditio . Ut nimirum haec cum Sede Apostolica ,, civilis communio, ac veluti consociatio argumentum sit coim

se sensionis in eamdem doctrinam . Nunc ergo prout fieri poterit paucioribus , ostendendum aggredimur , huic triplici unitati, quae inter membra, & caput considerari potest , nublum locum in Ecclesia reliquum esse , semel ac Monarchicum rius regimen ea ratione, qua Adversarii volunt, Aristocratia

ac eratum ponatur.

In quo posita sit illa Pisis unio, ob quam in Ecclesi

memin

555쪽

344 DE JUπE, ET LEGUM DIs CIPLINAn cmbra suo capiti adhaerent in Monitis Comitiorum Generallam Cleri Gallicani an. I 626. die a o. Ianuarii traditum habemus. Nam in iisdem arti I 37. haec leguntur: Quamobrem Epia se scopos hortamur , ut Sanctam Sedem Apostolicam colant, se nec non Ecclesiam Romanam , in fidissima promissione Dei, se in Sanguine Apostolorum,.Martyrum fundatam, Matremis Ecclesiarum, & per quam ceu per sacrum Caput, ut loqui. si tur S. Athanasius , reliquae Ecclesiae , quae ipsius tantum .se membra sunt, eriguntur, & stant, & conservantur I . Per hoc ergo cum Ecclesia Romana reliquae Ecclesiae, sicuti membra cuin suo capite , physice uniuntur , quia ab illa habent, ut erigantur, stent, atque conserventur: ita enim fit , ut & caput in sua membra influat , ejusque influxum mcmbra recipiant , & omnia membra sub unitate capitis

unius contineantur , atque unum corpus esciant . Unio

haec ergo Physica tollitur, semel ac Ecclesiae regimen Arist

cratia temperatum ea ratione sit , qua Adversarii contendunt . Nam , ea contemperatione posita , non Romana i

reliquas Ecclesias sin ut unitas, seu non caput in siinui unita sua membra influit , sed simul unitar Ecclesiae in Rom iram, seu simul unita membra in suum caput cum auctorita- 4e influunt . Nam Praesules Ecclesiarum in Concilio oeeu- .menico simul uniti supremo Romano Praesuli universae Ecclesiae jus dicunt, easquc sibi vindicant partes, quae non quidem membrorum, habita ratione capitis , sed capitis habita ratio-

me membrorum, propriae sunt.

in Ecclesia inquit S. Cyprianus De Unitate Ecelsa in una, est, quae in multitudinem latius incremento foecunditatis emis tenditur. Quomodo solis multi radii, sed lumen unum , &ἡ rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fundatum,

v ae

ge quum de sonte uno rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate unius tamen servatur in origine. Avelle radium solis a corpore , divisi nem lucis unitas non capit. Ab arbore frange ramum, ita ctus germinare non poterit. A sonte praecide rivum , praeci

556쪽

LIBER XT CAPUT IV. se sus arescit. sic & Ecclesia Domini luce perfusa per orbem

si totum radios suos porrigit. Unum tamen lumen , quod ubiis que diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suosis in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes si largiter rivos latius expandit . Unum tamen caput est , &ri origo una, & una mater foecunditatis successibus copiosa . At vero Auctores Aristocraticae contemperationis, & quidenta etiam juxta suam sententiam , quam una cum Ecclesiae Patriabus tuentur, radium solis a corpore avellunt, ab arbore ramum frangunt,a sonte rivum praecidunt: ergo tollunt unitatem radii cum sole, rami cum arbore, rivi cum fonte. Primo de sententia, quam cum Patribus tuentur. Primatum,& quidem auctoritatis,

atque jurisdictionis,a Christo in Ecclesia institutum fuisse ad totius Ecclesiae membrorum unitatem tuendam , eumque propterea,cui Christus hujusmodi Primatum detulit,esse centrum unistatis , ipsa praelucente Traditione i , Auctores Aristocraticae contemperationis fatentur. Gersonius De Potesate Ecclesisse. Considerat. 9. , facta mentione illius Christi praeceptionis, Quasi voluit Ecclesiam suam regi principaliter sub uno, & ab uno se Monarcha, sicut est una fides, unum baptisma, & una E si clesia unitate capitis , tam primarii , quam vicarii μ, hanc rationem superaddidit: Quoniam iste est optimus Principatus si praesertim in spiritualibus ad conservationem unitatis fidei, se ad quam obligantur omnes ε . Ioannes de Parisiis in Nact tu De Potestate Regia, ct Papali cap. 3. Nam post corporalem - inquit subtractionem praesentiae corporalis Christi contigitis interdum circa ea, quae sunt fidei, quaestionem moveri, in si quibus propter diversitatem opinionum, vel sententiarur ,, discinderetur Ecclesia , quae ad sui unitatem requirit fidei se unitatem, nisi per unius sententiam Ecclesiae, & fidei uniis tas servaretur. Hic autem unus Principatum hujusmodi h si bens est Petrus Petrus de Marca in opere De Discrimine clericorum cap. 3. num. a. Christus Dominus noster ait γώ Apostolis omnibus , & singulis in solidum Ecclesiam suam

si fundandam, docendam, & regendam commisit, ea tamerta Tom. II. ZZZ is lege i Vide quae disseruimus lib. I 8. cap.2. 9. Diuitigod by Corale

557쪽

346 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAis lege adjecta, ut Petrus inter eos Primatum gereret, dc ca-- put esset Collegii illius Apostolici, eo fine scilicet, ut pro

di, ter communem cum aliis curam , unitatis conservandae triam exercendo regimine sollicitudo praecipua , & specialiter illiri competeret . Nicolius in Instruct. Io. in Symbolum S. Io. Iatine redditus ita habet: Docet nos Traditio, Deum ob D conservandam suam Ecclesiam in unitate , constituisse C es illedram, & auctoritatem superiorem, ut in ejus conserva M tionein invigilaret, quae est Romanae Ecclesiae Cathedra μ . Claudius Fleuryus in Insistit. Iuris Eccles cap. Iq. num. T. RO manum Pontificem jure αυino ceterh praefectum affirmat ad uni- tutem Ecclesae confer udam. Idem tradit Bossuetius Defensisnis m. ib. 3. cap. I a. ih Appendice, & in Expostione Doctrinae C tholica cap. a I. postquam ea sese tradidisse afirmavit, quae de Sede Apostilica vera Eccles es docet, ita habet: Ecclesiam is unitate nixam, tuendae, ac firmandae unitati Primatum S.Posi tri a Christo institutum , sedemque Apostolicam hujus uniis talis centrum , & radicem esse M . Ipse Dupinius quamvis auctoritatis Summi Pontificis non aequus Himator in Praefat. ad Optatum S. a. hoc quoque fidei dogma ab Optato traditum affrmat: Romanam Ecclosiam ceterarum matrem, & unita B tis centrum propter Petrum qui caput Apostolorum fuit U . Sed quid hac in re senserint Auctores singulares, nunc consectam mur , quando centrum unitatis in Romana Sede positum esse , Omnes Galli consentiunt, sicuti ex pluribus Cleri Gallicani Comitiis perspectum habemus &potissimum ex Comitiis an. I 6 8 2. die I9.Martii eorumque en cyclica epistola ad omnesregni Episcopos, & Archiepiscopos Modo quod volumns. Ipsa Traditione praelucente, Aristocraticie contemperationis auctores cur Omnibus aliis Catholicis consentiunt: Sedem Apostolicam esses in Ecclesia centrum totius unitatis Primatum a Christo institu. tum fuisse ad tuendam. atque fi rmandam unitatem: PCtro conservandae unitatis singulariter curam demandatam . Ad hanc profecto unitatem & omnes, & singulae, & divisim , & conjunctim acceptae partes referuntur ; quemadmodum ad centrum

circuli & singulae, & divisim, & conjunctim acceptae eae lineae

558쪽

omnes reserantur oportet, quae a peripheria ipsius ad illud ducuntur, atque in ipso simul uniri necessario debent. At vero semel ac ponatur Monarchicum Ecclesiae regimen ita Aristo. cratia temperatum esse, ut Ecclesiae Praesules in Concilio acu.menico simul uniti non pendeant a supremo illo imperante , quod esse debet in Ecclesia centrum totius unitatis , quodque est apex illius unitatis , quae totam Ecclesiam, qua late patet,

eomplectitur , inde necessario consequitur , ut hic coetus Praesulum a centro unitatis avellatur , & pars praestantissima omnium ad eam unitatem non pertineat , ad quam & univerinsa' , & singulae partes, & divisim , & conjunctim acceptae eo modo referri debent , quo lineae ad centrum circuli . Nullus igitur dubitandi locus superest, quin defensores Aristocraticae

eontemperationis radium solis a corpore avellant, ab arboro ramum frangant, a fonte rivum praecidant, ac propterea tollant unitatem radii cum sole , rami cum arbore, rivi cum fomte , ab Ecclesia ergo tollunt cain P sicam unitatem , quam membra cum suo capite habere debent, quaque fit, ut caput in membra influat, & haec influxum illius recipiant. Neque est, cur reponatur, hujusmodi coetum esse Eccle. sar partem praestantissimam omnium, quae dari, aut excogit ri possint, eoque universam Ecclesiam repraesentari . Nam est sane pars praestantissima omnium z Verum anne inde sequitur, ut ad centrum totius unitatis ea quoque referri non debeat 3

anne plures simul uniti radii solares , & ii quidem praefrigentissimi omnium, a corpore solis avelli plures simul uniti rivi uberrimi omnium a fonte praecidi 8 plures simul uniti rami omnium quam maxima cxtensi ab arbore frangi possunt 8 At

hic coetus universam Ecclesiam repraesentat: universa ergo Ecis

cIesia repraesentatur eo coetu , qui est destitutus centro illo unitatis, a quo ipsa universa Ecclesia habet, ut una sit: ergo repraestinabit Ecclesiam sine unitate 3 nam aliquod objectum in altero id repraesentare non potest, quod in se aliquo modo expressum non habet. Quae vero Ecclesia unitate destituta d, vi possit, sane non video, atque a nemine videri potest. Moralem unionem positam diximus in ea consensione Z E E a doν Diuili co by Coosla

559쪽

48 DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA dogmatum, atque sententiarum, quam omnes Doctores, a que Pastores cum supremo Doctore, & Pastore habent. Hanc quoque unionem tolli contendimus , semel admissa sententia illorum, qui Aristocratia contemperatum Monarchicum E clesiae regimen volunt. Hoc vero est, quod Moshemius in citata Dissertatione 1 recte adstruxit auctoritate Irenaei etias juxta interpretationem duorum praestantissimorum Galliae Scriptorum. Irenaeus ergo lib. 3. Contra Haereses cap. 3. num. 2. itqhabet: μ Ad hanc enim Ecclesiam Romanam propter po- D tiorem principalitatem necesse est omnem convenire Eccle- ω siam , hoc est, eos, qui sunt undique , Fideles, in qua sem- se per ab his , qui sunt undique, conservata est ea, quae est ab

se Apostolis traditio*ς. Haec vero expendens Renatus Massuetius Dissertatione 3. in Irenaeum art. . f. 3 o. ita habet: μ Utri vero unitas inter tot Episcopos, totque singularcs Ecclesiasse tam longe a se invicem distantes foveri , Oinniumque cones sensus facilius explanari posset, nec omnes , emergentibus is quibuscumque controversiis, maximo cum singularum gra- ω vamine simul in unum Ioeum convenire cogerentur ; necesseis erat primam aliquam inter omnes Ecclesiam constitui, quae,, ceteris omnibus praeesset , ceteris pro iure invigilaret, ac D veluti unitatis quoddam centrum esset , in quod omnes in-- fluentes cjusdem fidei,& communionis nexu colligarentur. ἡ Cognita igitur hujus primae Ecclesiae sententia, ceterarum .se omnium satis ut plurimum cognita fuerit: una enim omnium se cum ea Ecclesia fides & doctrina ; haec cet erarum caput, cui se arctissime adhaerere tenentur omnes. Porro hoc esse unius se Romanae Ecclesiae privilegium , ut primum inter ceterassi omnes honoris , dignitatis , atque auctoritatis gradum o D tineat, aliasque omnes sibi inferiores habeat, tam clare, &is aperte docet Irenaeus , ut lubens in meridiana luce caecum tiat , quisquis negare audeat *- . Petrus de Marca De Conis corae Sacerae, ct Imper. lib. I. cap. a. S. 7. - Commune hoc

560쪽

LIBER XT CAPUT IRM gnoverat ante omnes vetustissimus ille Lugdunensium Antiis stes Irenaeus , qui unus scripsit , quod omnes sentiebant ris Ad Romanam Ecclesiam, inquit, propter potentiorem principa- is litatem necese es omnem convenire Ecclesiam: quasi diceretis iuxta sinceriorem verborum illorum interpretationem, eam is esse vim unitatis, quae principium, & originem a Petri sede se traxit, ut cum ea sentiendi necessitatem ceteris imponat Addere Bossuetium possumus lib. Io. , alias II. Defensionis M., cap. Iq., qui eumdem S. Irenaei locum expendens affirmat, Sanctum Irenaeum se Merito universali Traditione proposiis ta , partem ejus necessariam Ecclesiae Romanae traditionem se commendasse ; quum prosecto certum esset , non potuissiis fieri, ut a reliquis Ecclesiis discreparet, in qua omnes uniri tatem servare deberent μ . Cum Romana autem Ecclesia . propter potiorem, vel potentiorem principalitatem non omnis sane Ecclesia convenit: Romana Ecclesia non praeest omnibus, non est centrum unitatis , in quod Omnes Ecclesiae confluem tes ejusdem fidei, & communionis nexu ligentur, non est caput ceterarum, cui arctissime adhaerere omnes teneantur, &in illa unitatem servare debeant, semel ac Ecclesiae simul coulcctae, hoc est, Praesules Ecclesiarum in Concilio cicumenicosmul uniti, Ecclesiae Romanae , hoc est, Summo Pontifici subjecti non sint, sed jus illi dicere possint, eumque suis decretis obnoxium reddere. Res haec est per se manifesta, & argumemtatione non eget. Tunc enim omnes Ecclesiae cum Roman non conVenirent propter potiorem principalitatem r Romana Ecclesia non praeesset omnibus , non esset centrum unitatis ,

in quod omnes Ecclesiae conquentes ejusdem fidei , & communionis nexu ligarentur : non esset caput ceterarum , cui arctissime adhaerere omnes tenerentur, & cum ea unitatem se

vare. Nullus ergo Morali unitati relinquitur locus, semel ac in Monarchico Ecclesiae regimine Aristocratica contemperatio admittatur I . Idem etiam de Citali constat. Centrum totius civilis unutatis o Potiorem principalitatem Rom. Eccl. ultimo referri ad Rom. Pont. lib. 23. cap. s. s. I. & seqq. ostendemus .

SEARCH

MENU NAVIGATION