장음표시 사용
521쪽
sro DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA sui susceptione regiminis jura potestatis juxta certam quamdam singularem legem praescriptam, determinatumque modum vel quoad omnia , vel quoad aliqua sese exercere promittit. Ea quidem universalis promisso omnia statuendi , prout commune bonum postulaverit, servandi justitiae leges, omniaque peragendi, prout exigit recta ratio regiminis , cum ipso regumine naturaliter connectitur, eademque supremus Monarcha obligatus inde detinetur, quod Rempublicam regendam suscipit. Singularis igitur obligatio tunc a supremo gubernante hac in re contrahitur, quando habenas regiminis antequam stinat, aliquas leges se servaturum spondet, quae quidem quamvis non conducant ad ipsam regiminis rationem in se spectatam , valde tamen conferunt ad illud determinatum regimen, quod est assumpturus , indeque leges fundamentales ipsius regni appellari contueverunt. ob promissionem prioris generis nihil detrahi de potestate supremi regiminis inde constat, quia separari ea
non potest ab ipsa ratione regiminis, naturalemque cum omni regimine connexionem habet. Neque etiam ob alteram secundi generis supremo regimini aliquod praejudicium affertur . Quum enim de obligatione hujusmodi legum agatur , quae ut serventur, huic , aut illi regimini valde utile est , atque salutare ; inde consequitur, ut dum legislator eisdem sese adstri mgit, consulendi bono communi quamdam majorem securit tem acquirat: quod sane neque etiam in Monarchici regiminis praejudicium cedere potest . Non repugnat ergo , ut supremus Monarcha ad certas quasdam leges ex conventione teneatur . XIV. Monarchicum regimen , quod sit revera Monarchicum, esse perfectius quovis alio regimine, ipsa ratione perspectum habemus. Quoniam vero hoc argumenti genus, ut alia loca praeteream , tum lib. . Contra Gent. cap. 76., tum De Regimine Principum lib. I. Opuscul. 2 o. cap. r. S. Thomas praeclare prosequutus fuit, ejus nunc rationibus utemur . Illa ergo forma regi minis cst perfectissima omnium , quae prae ccteris aliis ad praecipuum bonum multitudinis quam maxime conducit: formam autem Monarchici regiminis talem esse , dubitari non potest. Quam Diqili co by Cooste
522쪽
LIBER XX. C A P U T III. 3 Quandoquidem praecipuum bonum multitudinis in unam so cietatem coalescentis , ad quod omnis forma regiminis, quaecumque tandem ea sit, referri debet, est conservatio unitatis, quae dicitur pax: hac enim semel sublata, nulla reliqua est utulitas illius consociationis, quam inter se inierint homines, quinimmo plura ex consociatione mala consequuntur. Ad hujusmodi vero bonum unitatis procurandum prae aliis omnibus mugis conducere sormam Monarchici regiminis inde constat,quia quod est unum , ejus naturae habita ratione , majorem ericaciam ad unitatem causandam habet, quam multitudo . Unitas enim ab eo, quod est ejusdem naturae , ac ipsa sit, quam ab abiero principio diversae naturae, facilius proficiscitur. Monarchicum ergo regimen est quovis alio regimine persectius, qua tenus ad procurandum praecipuum bonum multitudinis quam
Hoc autem magis magisque perspicuum inde fit, quia si
Reipublicae regimen sit penes multos , dum ii mutua consensione animorum in unum conveniunt, bonum Reipublicae promovent , destruunt vero, si dissentiant inter se , sibique mutuo adversentur. Qua de causa sicut multi, qui unam navim trahunt, suam vim ita exercre debent ita Lad unum tendgnt; ita etiam idem ab iis servetur oportet, qui nurui ad Reipublicae gubernacula sedent. At vero haec unitas facilius ab ipsa uni. tate, quam a multitudine proficiscitur : est igitur optima omnium ea ratio regiminis, qua Respublica unius suprema auctoritate regitur.
Illud etiam accedit, ut in Monarchico regimine supremum imperans commune bonum, uti proprium, atque suum, regiminis ipsius , quo potitur, habita ratione, tenere debeat, quum sit bonum ejus regiminis , quod ipse solus habet . In quavis autem alia forma regiminis, in qua imperium est penes plures, commune bonum respicitur ab iis non uti proprium, sed uti commune , sicuti etiam commune est eorum regimen. Postremo quae sunt artis, eo perfectiora sunt, quo majorem similitudinem cum illis habent, quae a natura proficiscuntur. Haec autem ita instituta esse videmus , ut omnium partium
523쪽
s II DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPL IN Aunicum principium sit, quod eas regat, atque moderetur. Est enim caput una pnecipua pars nostri corporis, cui serviunt coterae Omnes , atque etiam cum periculo sui naturaliter tam
Iantur : si quid enim mali capiti repentc immineat, illud ipsae
naturali instinctu subeunt, ut a capite avertatur . Ratio una est, quae praesidet animae viribus : unus est Deus totius unive sitatis rerum creator, supremusque rector, atque gubernator. Ad hunc ergo regendi modum quum forma Monarchici rcgiminis accedat, dicendum est eam ceterarum praestantissimam
esse . Vim rationis quoad rem istam etiam Philosophi pervide-
runt , ac propterea communis eorum sententia fuit, Monarinchicum regimen ceteris praeferendum esse I . Haec momenta rationum suadent , illud tantum Monar. chicum regimen ceteris praeferri oportere , quod revera Monarchicum sit, hoc est, quod unus tantum tenet, qui tum singulis , tum universis , suprema auctoritate praeest . Nam hoc solum Monarchicum regimen veram unitatem habet , ac prinpterea ad unitatem fovendam prae aliis regiminibus quam maxime conducit. Hac vero nos de causa diximus, Monarchicum regimen, quod revera Monarchicum sit, ceteris praecellit. Est
enim in superioribus satis ostensum a nobis, formam illam Monarchici regiminis, in qua supremum imperans aut coetui optimatum, aut universe populi multitudini subjicitur, irregularem, & in se spectatam dissensionibus valde obnoxiam esses, eaque Aristocratico, vel Democratico potius prospici regimini, quam Monarchico a .
g. XV. Formam regiminis perfecte Monarchici omni ut praecellentissimam esse Sancti Ecclesiae Patres communi consemsione tradiderunt. Ita censuit S. Iustinus in Cohortat. ad Graecos, in qua post quam haec ex Homero protulit: Non bonum es multorum Principatus . Unus Princeps esti ; num. I7. ita habet: μ Porro non bori num esse multorum Principatum , re demonstrandum sibi se proposuit, eorum bella ob Principum multitudinem, & pugnas,
i Vide Maudierum De Monarchia Divina σc. par. I. lib. q. cap. I. s
524쪽
LIBER XX. CAPUT III. SI A gnas, &seditiones, & mutuas insidias enarrans. Nam Mo-- narchia his incommodis caret μ . Refellit autem S. Iustinus hoc in loco illos Poetas, qui effutiebant, quosdam Deos praeesse aliis Diis , & formam Monarchici regiminis extollit supra
ceteras. S. Athanasius Orat. Cont. Gentes num. 3 8. Siquidem si ipse dispositionis ordo, omni uinque partium concors conspi- se ratio non multos, sed unum mundi ducem, & moderatoremis Verbum en manifeste ostendit . Nam si plures mundo prae- se essient, ordo ille servari non posset, sed omnia confusion is & perturbatione plena essient, dum unusquisque omnia ad se suum arbitrium traheret, & adversus alium pugnaret. Nam- is que ut multos Deos , nullos Deos esse dicebamus t si murues tos rectores , nullos rectores esse dicendum est. Quum enimis alter alterius imperium everteret, nullus certe esset, qui imis peraret,& dominaretur, nemo qui regeret,& gubernaret .
Haec autem quae habet S. Athanasius , licet quoad regime ipsius Dei, qui, cx eo quod sit Deus , nullum sibi aequalenia pati potest, potissimum vera sint; tamen etiam ad regimen ii minum applicari potant, quia dum plures aliquam multitudianem regunt, sibi invicem facile adversantur, unusque destruit,
quod ab altero constituitur: contra vero si unus tantum multi tudinem regat, nullus huic incommodo locus occurrit. S. Gregorius Nazian Zenus initio Orationis 3 s. Tres antiquissimae deis Deo sententiae sunt, Anarchia, Polyarchia, Monarchia. Acis duae quidem priores ab Ethnicis elusae sunt, & sane Iudam
is tur . Nam & quod nullius imperio gubernatur , confusumis est, ac perturbatum. Polyarchicum autem factionibus dissi. diisque obnoxium est, atque ita sine principatu , atque ita se inordinatum. Ambo enim ista eodem tendunt, nimirum adis statum ordinis omnis expertem: haec autem nempe Polyaris chia ad solutionem . Perturbatio quippe solutionis inedita. ἡ tio ost. At nobis Monarchia honoranda est M. Hoc arguine ii genus prosequutus fuit etiam Eusebius Demo rationis Mammttae lib. q. num. F., & S. Ioannes Chrysostomus Homit. 3 . in epist. ad Hebraeos num. r. inquiens : Malum quidem est Anar. se chia, & argumentum multarum calamitatum, ac principium. Tom. II. T it is per Diuili od by Corale
525쪽
r DE IORE, ET LEGUΜ DIs CIPLINAD perturbationis, & confusionis. Maxime vero in Ecclesia id is tanto perniciosius est, quanto Principatus ejus major est, &is sublimior. Nam sicut si chori coryphaeum, & ducem sust
ri teris, non erit amplius chorus congruus, & Ordinatus ....is ita etiam si a grege pastorem abstuleris , Omnia evertisti . Eadem quoque ratio de Monarchia a Latinis Patribus libbita semper fuit. Cyprianus in lib. De Vanitate Molorum ita habet: Unus omnium Dominus est Deus. Neque enim illa si sublimitas potest habere consortem , quum sola Omnem te-- neat potestatem. Ad Divinum imperium etiam de terrigis mutuEmur exemplum . Quando unquam regni societas autis cum fide coepit, aut sine cruore desiit Sic Thebanorum is germanitas rupta , & permanens rogis dissidentibus etiam se in morte discordia , & Romanos geminos unum non capitis regnum . quos unum uteri coepit hospitium. Pompejus, &ω Caesar affines fuerunt , nec tamen necessitudinis foedus ista
is aemula potestate tonuerunt. Nec hoc tantum de homine mi-M reris . quum in hoc Omnis natura consentiat . Rector unus
is est apibus, dux unus in gregibus , & in armentis rectoris unus . S. Hieronymus epist. 9 s. num. Is . , alias epist. q. ,
pluribus exemplis, in quibus relucet praestantia Monarchici regiminis , in medium adductis, Rusticum monet, ut vivat in Monaseris sub unius disciplina patris . Lactan tius quoque Divinarum insitutionum lib. i. cap. 3. postquain inulta in hanc rem disputavit, ita habet: Nisi enim singularum partium pote-ἡ stas ad unam providentiam referatur , non poterit summa iis ipsa constare , unoquoque nihil curante amplius , quam ,, quod ad eum proprie portinet: sicut nec res quidem milit se ris, ni fi unum habeat ducem, atque rectorem μ. His autem omnibus , aliisque sane multis , quae si opus esset , in medium adduci possent, illud semper urgetur , Mo
narchicum regimen longe praestare ceteris regiminibus , quia in co unus summam super omnes potestatem habet , at tu
penes illum semper est auctoritas supremi dominii : indeque est , ut hujusmodi regimen ex se institutu in sit ad tollendum . illud omne malum, quod ex regimine multorum facile conse-Diuitigod by Cooste
526쪽
qui potest . Dum ergo Patres Monarchicum regimen ceteris regiminibus praetulerunt, ad perfecte Monarchicum respexere , hoc est ad illud, in quo unus tam singulis , quam univer sis summa semper cum auctoritate praeest, nulloque modo Ariastocratia, vel Democratia temperatum est. Nam hujusmodi contemperatio si admittatur , & vera ratio tollitur Monarchici regiminis , & tale regimen inducitur, quod irregulare sit, sibi contrarium, illudque Aristocraticum potius , aut Democraticum, quam Monarchicum dici debeat.
Non minus ergo ratione, quam auctoritate refutatur cruror illorum,qui ut ad evertendam eam rationem regiminis quod
Christus in Ecclesia instituit, viam sibi parent, illud conten. dunt , regimen Monarchicum ceteris regiminibus praeferri non debere t . At eos in duobus praecedentibus capitibus jam refellimus. g. XVI. Dum in Monarchico regimine Aristocratia , &Democratia aliquam partem sub uno supremo imperante habent, regimen Monarchicum non solum nihil perfectionis amitisti e , sed etiam aliquid acquirit.
- Quemadmodum monet S. Thomas I. 2. qu. Io .art. I.
ἡ Circa bonam ordinationem Principum in aliqua civitate, vel se gente duo sunt attendendat quorum unum est, ut omnesis aliquam partem habeant in Principatu et per hoc enim con- , servatur pax populi, & omnes talem ordinationem amant, re se custodiunt, ut dicitur in II. Polit. aliud est, quod attenditur se secundum speciem regiminis,uel ordinationis Principatuum . Facta vero distinctione regiminis tum Monarchici, tum Arbstocratici ita prosequitur : Unde optima ordinatio Princi- ω pum est in aliqua civitate, vel regno, in quo unus praefici m tur secundum virtutem, qui omnibus praesit i & sub ipso se sunt aliqui principantes secundum virtutem di & tamen talisis Principatus ad omnes pertinet, tum quia ex omnibus eligiis possunt, tum quia etiam ab omnibus eliguntur. Talis vero se est omnis politia bene commixta ex Regno, in quantum unus T it a . se prae est;
I Hos Mamaehius recensuit Origin. , oe aliquit. Gristian. lib. q.
Par. altera cap. I. S. A. Adnot. 3.
527쪽
Iis DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA fi praeest ; & Arsocratia , in quantum inulti principantur se- is cundum virtutem; & ex Democratia , id est , potestate po- is puli, in quantum ex popularibus possunt eligi Principes , &,, ad populum pertinet electio Principum μ . Hujus vero conditionis fulta illud regimen , quo Deus populum Hebraicum a Moyse gubernandum constituit, deinde S. Doctor ostendit. Quapropter semel ac in Monarchico regimine supremum imperans habeatur cui tum singuli, tum universi subjiciantur, Eique non minus coetus optimatum , quam multitudo populi subesse debeat, id omne boni semper integrum manet , quod cx Monarchico regimine proficisci jam ostendimus r . Dum vero illud superadditur Monarchico reg imini , ut etiam Optimates sub supremo imperante aliquam in regimine partem habeant , atque isti vel ex omnibus , vel etiam ab omnibus eligi possint , communi paci , & tranquillitati securius prospicitur, quia tunc sit , ut hujusmodi regimen magis gratum , & acceptum evadat apud omnes, illudque ad se omnes quodammodo pertinere arbitrentur . Est ergo manifestum, non solum nihil
perfectionis Monarchico regimini detrahi , sed etiam aliquid superaddi, dum in eo Aristocratia, & Democratia sub uno supremo imperante aliquam partem habent. Ex his vero , quae ex S. Thoma in medium protulimus , nobis etiam tacentibus, constat, quo sensu idem S. Doctor I. a. qu. 9 . art. q. afirmet regnum Aristocratia, & Democratia commixtum optimum esse. Nam quemadmodum in superi ri loco, quem modo citavimus, sese explicat, semper vult, ut
in huiusmodi commixtione unus omnibus praesit , &sub ipso μt aliqui principantes. Quo sane semel posito, potestati Monarchi
ci regiminis nihil detrahitur , sed ea omnino sarta tecta serV, tur , quamvis cum eadem fiat admixtio quaedam tum Aristocratici, tum Democratici regiminis: quae sane commixtio , sic
ii modo ostendimus , ad persectionem Monarchici regiminis
528쪽
DE MONARCHIA , QUA s REVUM ECCLESIAE REGIMEN CONTINETUR .
S. I. ' Xponitur, qua ratione Catholici Auctores inter se
differant in explicatione hujus Monarchici regiminis. Ecclesiae regimen neque Democraticum , neque Arist craticum esse , in duobus hujus libri primis capitibus contra , Acatholicos jam ostendimus . Nunc vero, jactis in superiori capite fundamentis veri Monarchici regiminis, contra illos Orthodoxos Theologos disputare instituimus , qui licet cum . omnibus orthodoxis , & Primatum non solum dignitatis , &ordinis, sed etiam potestatis , atque auctoritatis Romano Pom tifici tribuant, & Ecclesiae regimen Monarchi cuin esse firmismme teneant, tamen de conditione hujus Monarchici regiminis singulariter opinantur . Putant enim Romano Pontifici sing los Episcopos subesse , non vero simul omnes , dum in ununia congregati , & ex orbis universis partibus uniti, Ecclesiam, sicuti ipsi volunt r , universam repraesentant. Horum ergo CC tui supremum Ecclesiae caput, penes quod est Monarchicunia regimen , subjectum faciunt; indeque fit, ut, quoniam Episcopi propter dignitatem, atque potestatem, qua praediti sunt, locum optimatum in Ecclesia tenent, regimen Ecclesiae Monar chicum Aristocratia temperatum teneant, atque omnes Ecdlesias distributise quidem , non vero collectise auctoritati, & ju- .risdictioni Summi Pontificis obnoxias velint. Hanc vero suam opinionem tuentur ut probabiliorem, O Scripturae Sacra, Traditioni magis consonam, sicuti in His. Ecclesias. sec. I S..,& I6. Dissert. . Natalis ab Alexandro monet. Omnino simplex, alisque absolutum Monarchicum Ecclesiae regimen esse, prout ab antiquis Ecclesiae temporibus semper traditum accepimus, nos tuemur : ex quo sane consequitur , ut Summo Pontifici non solum
i Nullam universae Eeelesiae repraesentationem haberi posse, si caput illius excludatur , inserius ostendemus , dum de eo , quod Sum mus Ponti sex lupra Concilia tacumenica potest,sermonem habebimus.
529쪽
318 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA solum singuli Ecclesiae Praesules , sed etiam omnes in unum mmul congregati, subjecti esse debeant. Quapropter inter nos,&Adversarios nostros disputatio nunc de eo non est, utrum Conciliis cicumenicis Summus Pontifex suprema cum auctori, late praesit , vel non praesit : erit autem postea; sed utrum rogimen Ecclesiae, si ad ejus institutionem attendamus , sit perfecte Monarchicum, & cujusvis contemperationis cum Aristo. cratia omnino expers . Hoc primo, atque praecipuo doctrinae
capite in bono lumine semel posito, alterum quoque perspo ctum fit ; hoc est, aperte dignoscitur , utrum Patres in Conc, Iio acumenico congregati sint, vel non sint supra Summunia Pontificem , atque illi dicere , aut non dicere legem possint. Nam si Ecclesiae regimen est persecte Monarchicum ea qua
nos ratione contendimus, inde necessario consequitur, Patres
etiam in Concilio cicumenico simul congregatos Summo Pontifici subesse. Ab institutione ergo Monarchici regiminis nunc ordiemur, singillatiin vero deinde ostendemus, illud esse per- .fecte Monarchicum. g. II. Ob sui institutionem Ecclesiae supremum regimen quovis alio seculari regimine praecellit.. Qui Petro futurum promisit , ut super eum Ecclesia eκ--trueretur, atque illi darentur claves regni Coelorum , quibus ligatum, aut solutum esset in coelis , quidquid ligaretur , aut solveretur in terris ; qui Petrum certiorem fecit, se rogasse , ne deficeret fides ejus , ac propterea ipsius esse debere , in Gde confirmare fratres s qui tandem Petro demandavit munus pascendi omnes tam agnos, quam oves , fuit profecto Christus t ipse sane proprio ore, praesentibus aliis Discipulis , P . tro haec omnia singulariter dixit 1 . Per haec autem Christus S. Petrum supremum Ecclesiae caput constituit, supremamque ei legislativam auctoritatem una cum coactiva potestate dedit a : Christus ergo est immediatus auctor ejus supremi r giminis, quod est in Ecclesia. Ecclesiastica ergo potestas tota a coelo est , neque jure naturali , aut gentium , vel civili in-
530쪽
LIBER XT C a P U T IV. . t I terveniente, sed per Mediatorem Dei, & hominum , Iesu uia Christum ad nos pervenit, estque ejusdem communicatio p testatis, quam ipse Christus, quatenus homo crat , a Patro recepit. Unde Ecclesiae regnum, quamVis in hoc mundo sit, tamen de hoc mundo non est : sicuti regnum Christi est quidem in hoc mundo , indeque Christum Regem se esse nunquam negavit, non tamen de hoc mundo, quia e coelo profectum fuit. Anne vero idem de quovis seculari regimine affirmari potest' Seculare ergo regimen qua ratione a Deo sit, nunc discutiendum non aggredimur et discutiemus autem postea, quando de seculari potestate disputabimus ; illud igitur
unum tantum modo contendimus , nullum supremum secul
re regimen nunc haberi, quod suain a Christo institutiones eadcm ratione , ac supremum Ecclesiae regimen habeat, &propterea supremmum Ecclesiae regimen , si ejus institutionis ratio habeatur , cuivis seculari regimini praeserendum es
S. III. Firmitas , & insuperabilis sortitudo potestatis est alterum Ecclesiastici supremi regiminis praeclarissimum decus ,
quo illud supra omne seculare regimen extollitur. Dum Christus Petrum certiorem fecit, super eum Ecclesiam aedificandam esse, simul etiam spopondit, nunquam futurum , ut portar inferi adversus eamdem Ecclesiam praevalerent. Ad hoc autem etiam contra supremum Ecclesiae caput, cui Christus ejusdem supremum regimen demandavit, portas inferi praeValere non posse, necessario requirebatur. Si enim portae inferi contra Ecclesiae caput praevalere possent, etiam contra ipsam Ecclesiam inde consequeretur, ut praevalerent .
Firmitas ergo, & insuperabilis fortitudo potestatis est alterum Ecclesiastici supremi regiminis praeclar issimum decus , quo
illud super omne seculare regimen extollitur. Quae enim tanta est, aut aliquando fuit secularis fortitudo regiminis, ut nocisit obnoxia mutationibus, atque etiam penitus extingui, delerique non possit 8 Ipsa historia temporum n ullum hac de re dubitandi locum relinquit. S. IV. Tam ob sui amplitudinem, quam ob eum finem , , quem Diuili od by Corale
