장음표시 사용
31쪽
inde eorum ceu rerum singularium existentiam tum sensus externi experientia de signis certissimis exi. stentiae illorum in aliis hominibus, tum sensatione intima' de illorum existentia in nobismetipsis, compertam unice haberi posse. Atqui revera experienotiam talem externam de aliis passim hominibus, tum vero experientiam intimam de nobis ipsis habemus, quod easdem veritates, ad qualitates rerum, tum existentium, tum mere..possibilium, spectantes, quas summi demum Nathematici, Physici, Theologi, Juris periti, atque Medici, propriis ex crit riis intrinsecis sa9. 3o soli vere demonstrare sciunt, quasque ipsi nos primum multo studio& reflexione demonstrare posteriore vitae nostrae tempore didicimus, quod, inquam, plurimas ex illis veritat,bus, sine institutione alicujus hominis, vel certe
non innixi praecise alieni testimonii auctoritati, &alii, & nos ipsi, jam ex solis confusis notionibus subjecti& praedicati perspectas habuerimus, & amrmate tenuerimus. Enimvero quis negabit: etiam veteribus Philosophis plurimas veritates tum de qualitate naturali rerum existentium in hoc mundo, tum de qualitate morali actionum humanarum perinspectas fuisset Atqui tamen an eisdem compertas fuisse credemus eas demonstrationes, quas in hodierna Metaphysica atque Ethica, & in Iure di turae, de eisdem veritatibus plena cum evidentia proponi in optimis quibusque' de hoc argumento libris videmus 3 Pridem cognitum sensu naturae est, inhonestum esse, inimicos odisse, atque alio, quam praecile defensionis necessariae studio, atque limite praescripto, persequi, eorumque malis delectari. At quis veritatem istam ante nostrum hoc seculum
plane demonstravit ex distinctis notionibus istius ipsius actionis & moralis honestatis theologicae
32쪽
Idem de plerisque aliis vitiis virtutibus diei pot
est; quorum diversam moralitatem profecto si omnes sola demonstratione, & judiciis di itinctis, immediatis vel mediatis, cognoscere possent; nae paucos numeraremus, qui inter bonum & malum morale in particulari discernere valerent. Expe. rientia ergo intima evidens est, dari in nobis ipsis iudicia Pnsua naturae communis propria.
i . oannes Lot ius in L. I. Tentam. de Inteli. e. 3. Poannes Clarietis in Pneumatol. Sect. I. C. s. f. 16. cir sianus Thomasus in Prooem. ad Instit. Jurisprud. div. & Introduct. ad Philos Aul. c. 5. I. 35. , aliique Viri maximi Sensum eommunem naturae a numero criteriorum eritatis exclusere, nec nisi pro ignorantiae asylo haben- cum graviter edixere. At enim non putem ego, viros hos summos ipsam existentiam sensus naturae communis, atque judiciorum eidem vere propriorum, negare V - 'Iuisse; vel eerte fatendum est, illos distinctiore istius nain
turalis facultatis notitia earuisse. Credam equidem, illos aliud non voluisse, quam ut turpitudinem illam doctis 'hominibus persuaderent, qua olim passim etiam scientiarum doctores in solo argumento ex communi naturae sensu petito nimis facile acquiescebant; quin & multa alia infantiae reipsa praejudicia hoc sensus naturae nomine inani excusabant, sollertioris veritatis indaginis subindapertaesi. 32.
Absensus judiciorum , sensus natura communis propriorum, nequaquam pari necessitate in nobis exoritur , iscuti in judiciis immediatis, θ' mediatis evidenti intuitui innixis; sed potius liberi arbitrii. Imperio
33쪽
imperio si jacet, ut exi at , vel non exi t. sola enim ratio suffciens veritatis realis distincte cogni ta intellectum rapit ad assensum. Atqui in judieiis sensu communi naturae notis non distincte cognoseitur ratio lassiciens illa veritatis realis, sed solum ex eonfusis subjecti & praedicati notionibus judica.tur i. . Ergo semper liberum manet, dare assensum ob ipsum sensus communis naturae obscuram persuasionem, vel suspendere assensum simpliciter ob cognitum desectum rationis sussicientis di. stincte cognitae.
De natura γ usu Sensis Natura communis in gnoscenda veritate. U
sensis narura rem nis quoad sub antiam noud ere a facultate intesiectiva rationis demons rati-- ω cum evidentia veritatem cognoscentis; sed solum secundum accidentia conceptuum notionum de objectis; quibus Ma diuinctis, Age vero utcunque esaris quidem, sed simul admodum confusis, in cognoscenda veritate A utitur, ut, cum ratio demonis
fruiυa eum se secti possibilitatem Geu realitatem
tum prindicati convenientiam, vel contradictionem eum subjecto. quovis in judicio, immediato, vel mediato, ex di inctis utriusque notionibus distincte intuetur; sensis natura communis eam utramque ex notionibus claris quidem On ordine ad disicernendum objectum totale sed confusis secundum flumlas partiales notas discernat confuse, at Ane disj-cto quidem, non tamen ne claro mpliciter intuiatu. illud totum evidens a posteriori fit reflexione sensa.
34쪽
sensationis intimae, qua meditemur modum , quo demum homines universe a cognitione veritatum plurimarum, jam prius a se consuis cognitarum, progredi solent ad ipsam earum evidentjam cum demonstratione persecta intuendam; quoties pringressus iste fit non ex novis principiis, experientia aliqua nova primum detectis seu externa sensuum, . seu intimab sed ex sola meditatione & multa reflexione. luper principiis & rerum notionibus consuissis, jam antea habitis, & perceptis. Quid enim
usuuenit demum, cum ex. gr. prius ex solis consu- sis conceptibus de ordine rerum in hoc .undo tam mutabili sensu naturae dictante cognovimus, ilium
debere habere pro auctore ultimo principio in-eiente DEUM seu ens a se, immutabile, in ite sapiens potens; postmodum vero ex his ipsis
confusis adhuc notionibus, sola super eis reflexioin ne formamus distinctiores, atque ex his mutuo comparatis incipimus cum demonstratione intueri evidentiam ejusdem veritatis 3 Quid, inquam, uiuuenit aliud, nisi quod id, quod prius jam ex comparatione idearum confusarum intuebamur, , postea evolutis reflexione partialibus notis idea.
tum subjecti & praedicati, distinctius videamus; lta,
ut, cum prius totalem ideam praedicati, simpliciis ter claram, fine discretione plurium ejus partialium notarum, in idea subjecti itidem consula, simpli. citer tamen clara contineri, aut eidem disconventis re videremus; postea explicatis magis utriusque notionibus, vel cum, Vel sine applicatione tertiae idea ut in ratiocinio fieri solet) itidem magis ex. plicatae, etiam singillatim omnes & singulas partia. les notas praedicati in idea subjecti contineri, aut unam sngillatim illius notam ab hac excludi, distincte perspiciamus. Profecto enim inventores de.
35쪽
monstrationum .distinctas notiones, per quas demonstratio ejusdem veritatis, praesertim ab omni experientia rem Osae, absolUitur, non creant ex nihilo, sed reflexione ex notionibus confusis pedetentim efformant, tum abstrahendo simplices notas a compositis conceptibus, tum has item singil . latim inter se in diversis ideis eomparando, atque ita tum convenientiam plenam omnium notarum expressius intuendo, tum contradictionem id earum ex oppositione contradictoria vel unius notae in una atque altera magis explicate observando. Atqui eadem est acultas reflectens super ideis confusis,& per eas confuse cogitans, & reflexione pedetentim explicans distinctas ideas, & postmodum in his
nova reflexione veritatem eandem distincte & cum
evidentia distincte intuens. Ergo &c.
Diserimen hujus utriusque cogitandi modi In una eademque facultate intellectus graphice advertes, si resectas ad discrimen, quo peritus aliquis pictor recogno- seere solet similitudinem , vel dissimilitudinem ectypi ali- cujus cum noto sibi prototypo, a se diligenter alias &fingillatim quoad lineamentorum minutias pro artis suae peritia observato; & quo eandem similitudinem, vel di similitudinem adpercipere solet homo quiscunque alius rudior, qui solo superficiario visus obtutu frequentiore prototypi speciem sibi familiarem habet, nec ipsius ectypi lineamenta singillatim , sed compositam solum specie neontueri solet. Si ex rudi isto homine quaeras , quem ectypon hoc repraesentet, item an bene, vel male Patrum repraesentet: ex solo confuso ectypi & prototypiconceptu, quem rudi Ex obtutu menti infixit, tibi promae, ac ut plurimum, simpliciter ex Vero respondebit: Pe
36쪽
trum bene, Vel non bene repraesentat. At si quaerendo porro urgeas, unde, & ex quo singilla ium simi litudinem , vel dissimilitudinem probet: nili nova reflexione ad singola prius descendat, haerebit ei aqua'; vel certe non nisi rudia valdeque composita & confusa similitudinis . aut dissimilitudinis indicta , & notat enumerare po- . terit. Contra peritus pictor ille, pro eo , atque dilige ii rellexione, super minutias lineamentorum' singillatim jam prius facta, multo distinctiorem prototypi ideam iumente praeformatam gerit, & ex artis habitu in ectypo
etiam comparationem singulorum lineamentorum cum illa
prototypi idea instituere novit; ita praedictae quaestioni
respondens, moκ notas omnes particulares similitudinis, aut dissimilitudinis minutim enumerare incipiet, e. gr. singularum vultus partium figuras, lineamenta, colorem, magnitudinem, proportionem &c. &c. Jam vero an non
uterque istorum hominum eandem ideam visualem aspectu Prototypi atque ectypi integram accepit 8 an non rudis ille homo aeque oculorum aeum e , atque ille peritus artifex. pollere potuerit 8 Uterque ergo expressam eandem prototypi atque ectypi imaginem habere in mento potuit. Uterque similitudinem aut distant i it udinem utriusque ex ejusdem intuitivae facultatis obtutu perspectam ex vero habuit. Aliter tam eo arti sex, aliter rudia ille eam perspexit. Prior ille quidem cum distincta omnium notarum si ilium. vel dissimilium, singillatim en meratarum. cognitione & discretione, ac proin cum evidentia cognitionis : alter non nisi confusa similitudinis
aut dissimilitudinis totius ectypi & prototypi in composito adperceptione. Sed unde totum discrimen hoc yEx eo , quod artifex reflexione super singulis partibus
37쪽
ideae prototypi juxta atque ectypi utens, easdem inter se singillatim Gimponens, plurimas singulares totalis ideatum similitudinis, vel dissimilitudinis singulares notas discernat; eX quibus pro in cum evidentia de gradu & integritate similitudinis judicat: dum e contra homo rudis, uno velut intuitu notas omnes similitudinis involvens
potius, quam seorsim discernens, uti tam prototypi quam ectypi solum confusam simpliciter tamen claram ideam, frequenti quidem , sed parum reflexo , & ad singulas paristes seorsim defixo, aspectu habet, ita etiam ipsius similitudinis utriusque non nisi consulam , claram tamen simpliciter , certamque notitiam habet. Pictor ante artem
pinsendi perceptam ipse erat rudis ille homo, de quo dixi , nee alitet tunc nisi confuse de similitudine picturae eum prototypo judieasset. Ast post artem perceptam diastincte & eum evidentia judicat de eadem. Rudis homo
ille nos omnes sumus, priusquam demonstrationes addi scimus, ex sensu communi naturae confusisque id eis veluti in composito de rebus judicantes: his jam probe instructi ad modum artificis illius longe distinctius de rebus iisdem & eum evidentia judicamus.. ceterum ex his ipsis modo dictis patet, non male a eeleberrimo Lochio in iis sensum naturae communem ignorantiqe asylum appellatum fuisse, qui Illius dictamen
consulam allegare pro quavis veritate asserenda contenti, distinctiori veritatis cognitioni, ipsique evidentiae eruendae operam nullam impendunt. Uerum ni sensus communis naturae indolem ve- ramque naturam porro aliis exemplis pluribus, in quibus
aius dictamina judiciaque locum habent , meridiana in luce
38쪽
luee collocemus; opportunum erit sermonem hie inseris erroris,absurdissimi in illius natura explicanda a subtilissimi alias acuminis scriptoribus in argumento momenti gra vissimi commissi, nimirum in moralitate bona & mala actionum humanarum discernenda. Nempe David Hume
Εciis de Moraleia Addition I. Sur te Sentiment Moral. D. Robinet in opere Gallico de la Nature, aliique. Seu
sum quemdam Moralam , gustumque naturalem Virtutis& Vitii, miverse ceu judicem omnis moralis Giscrimi ' nis humanarum actionum adstruxere ; de cujus tamen natura mirum quam absurde viri cetera summi scripsere. D. Robinet illud quamdam speciem sensus externi existimat; cujus organum sensorium subtilitate sua oculos nostros in nostro corpore adhuc effugiat, sed fortassis detegi adhue subtilioribus microscopiis inventis queat. D. Hume sub finem cit. Dissert. ita scribit: oportet esse sensum aliquem, a quem tactum, seu gustum interiorem, veI quocunque nomine illum appellare Iibeat, qui bonum ae malum morale discernat. Ipse D. Fed erus in sua philos. Prast. Univ. item ceu dubiam quaestionem Versare Videtur: an sensatione quadam incerM generis, an rationis judicio, d scrimen moralium actionum discernere soleamus p etsi ipsa ad partem rationis sua sententia accedat. At enim Deillimum est demonstrare , discrimen illud moralitatis actis
num humanarum nullo sensu externo, nec experientia,
sed solo judicio rationis, nune per sensum communem naturae solum ex confusis notionibus . nunc demonjtrativa ει eum evidentia de eodem ex distinetis notionibus judicante. Consistit enim evidenter in relatione actionis ceu
medii idonei ad finem ultimum hominis, qui sine dubio vera ejusdem beatitudo est. Jam vero tam de fine isto. C a quis
39쪽
quis sit; .quam de ratione medii, utrum ista cuique acti ni humanae liberae insit, solum rationis judicio , pequaquam vero ullo sensu externo, seu corporeo organo media te, judicari a nobis potest. Ut enim omnem amplam de vera beatitudine obje iva, & fine ultimo hominis disputationem hic omittam: evidens vi, nihil quod sensu externo percipi potest, id est, nihil corporeum , h num summum objectivum entis spiritualis, quale anima nostra conficere posse, ceu quid ista longe in serius in perfectiωne. Finis ergo ultimus, seu ipsa beatitudo hominis, in sub sensus corporei experientiam , sed ut res & Objectum ab omni corporeo remotum ad solum mentis Ipiritualem intuitum rationis spectat. Multo vero minus ratio medii, actioni humanae libera infit, ad eundem snam sensum corporeum cadit. Actio enim ista
immediate libera tota meati immanens & mere spiritualis est, nec nisi per suos essectus, ceu signa. caussae naturalia , id est, per motus corporis, sub oculos cadit. Praeterea ratio medii ad finem eidem insita non nisi in consensu cum summo bono , id est , eum divinis pers ction us , consistit: qui conseclas cum iterum relatio similitudinis sit actionis eum persectione divina; cujus
relationis neuter terminus ullum organum corporeum
impressione aliqua per se assicere extrinsecus aut possit, aut soleat et enimvero evidens est , quod sensu externo eam experiri non possimus , sed solum rationis judicio discernere. Jam vero cum illam relationem similitudinis actionum certarum humanarum eum D ΕΙ persectione alia qua aeque rudes homines ex confusis de divina perfectione & actionis natura conceptibus passim agnoscant,
atque alii Ethices aeeuratae periti ex distinctis eisdem
40쪽
notionibus demonstrare subinde noverint: patet prosecto. sensum moralem, Vulgo hominum communem , non nisi communem naturae sensum eum; uti & hunc a ratione distincte & cum evidentia judicante non nisi diverso gradu distinctionis conceptuum atque notionum differre.
g. I H. Quodnam in. asserenda Numinis exieentia pretium statui debeat communi humani generis a
Volgus hominum indoctorum tensu natur ne com muni DEI exsentiam cognosere solet, non ex evis dentia rationis demonstrativa. Demonstrationis enim paucissimi capac , pauciores vero actu Coninscii & periti sunt. Porro tametsi in pueritia pler, que sola instructorum suorum, vel parentum auctoritate in credenda Numinis Vistentia aequiescant: tamen auctoritas mere humana viris vel mediocriter sagacibus non sussiceret ad Numinis existentiam constanti & firma persuasione credendam; nisi reflexione super mundi istius mirabili simul ordine & perpetua mutabilitate instituta, ipsi met ex notionibus confusis entis mutabilis, & entis immutabilis atque a se Vfo exissentis, peripedia semel illius prioris in hoc mundo. cxistentia, etiam hujus existentam saltem confuse ipsi met proprio sensti perspicerent esse necessariam. Quid quod vel sola consula entis in ite perfecti notione cum reflexione examinata facile perspiciant, idem dupossibile