Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

38 Excursus II. quis in renunciatione dicat , se nullo casu Pst rurum successionem, ac, si sibi deferatur sereuiras, remotiores praeferrι velle. Id tamen perperam dictum crediderim. Saltem in dubio renunciatio realis existimari debet . Neque enim praesumi potest , vota nuncupantes homines , ac rerum humanarum illecebris ultro se eximentes , res avitas cum familiae detrimento ad monasteria redire velle. Sane ita in re dubia pronuntiavit Sacrum Consilium apud de Franch.dred 47s. Cum igitur in dubio renuncia. tio realis videri debeat, vix umquam hodie mon, steriis per monachos hereditates deserri possunt. XVII. Quod ad eos , qui extra justas nuptias suscepti fuerint, in re successoria nihil Regni legi. bus cautum invenio. Eorum igitur controversia in Regni Provinciis definientur ex iure Romano. Iure civili extra legitimum matrimonium prognati liberi patrem certum effectu juris ciere nequeunt; patri igitur, ceterisque conjunctis ex paterno late. re succedere prohibentur. Cum per consuetudines de injustis liberis nil singulare sit cautum, in ipso territorio Neapolitano patri, ceterisque per Patrem conjunctis ii succedere nequeunt . Cum vero mutuum esse debeat jus succedendi, ne pater quidem naturalibus sine cognatis mortuis succedere potest; et enim fiscus praeserri debet , nisi pater , aliusve per patrem conjunctus cum fisco transigat. Vid. de Ros ad d. consuet. in alterpoli n. 434. Contra cum ex Praetoris edicto , & novissimis Iustiniani legibus naturales liberi jure cognationis utantur cum matre , ceterisque conjunctis ex materno la. tere, filii naturales in Regni Provinciis non tam tum. matri succedunt, sed conjunctis etiam ex ma.

terno latere , si alii proximiores desivit. Idem ia

102쪽

De legit. fucosis ex consuet. Neapol. 89 Urbe servandum Napodanus edixit ad consuet. de succos ab intes. n. 169. Verum id quidem admiserim, si de maternorum cognatorum ex latere hereditate agatur. Si enim de matris, maternorumve parentum hereditate sit controversia , injustos liberos in Urbe excludendos existimarim . Decre-.toria mihi videntur verba consuetudinis s. de suci

cess. ab intest. Sic enim ibi compilatores. Si quis, vel f qua ab intestato decesserit, filiis, seu liberis legitimis non extantibus, proximiores ex parate patris succedunt. Sane ex verbis consuetudinis injusti liberi non solum a paterna, sed a materna hereditate quoque videntur arcendi . At vero adseuda licet materni lateris naturales non admittuntur , quia successio ex parte edicti unde cognati jure laudati recepta non fuit. Vide Rosenth. de stud. conclus I9.

Excursus III.

De pactis successoriis. DE pactis successoriis frequentissimae hodie in

soro lites ; nusquam tamen in institutionibus ea memorata. Iuvabit igitur , sigillatim hic edisserere, quatenus ea sint admittenda cum jure Romano, tum ex receptis sori sententiis. In praesemii autem argumento mira doctorum dissidia . Alii enim pacta isthaec successoria jure civili generatim omnia improbari statuunt; contra alii eodem jure civili ea confirmari pronunciant . Id inde factum, quod horum pactorum diversa genera non distinxerunt interpretes , ut recte praeter alios monuit

Stryrius in disson de pact. success. c. I a. Proinde,

103쪽

m Exeursus III. ne cum vulgo doctorum erretur , de hisce pama

pro cujusque diversitate diverse responsitandum. Pactorum vero successorioriim summa diviso e redit, quod iis vel de tertii viventis, vel de unius ipsorum paciscentium hereditate conventio ine eur . Generatim igitur definiri possunt consentio. nes de hereditate viυentis. PaAis autem ita ini. tis vel paciscentes conveniunt, quomodo aut tertii, alicujus , aut unius ex paciscentibus hereditas dea serri debeat; aut inter paciscentes aliquis remittit jus successionis sibi quandoque in aliena hereditate competens. Priora quidem pacta a maliva, posteriora negativa dictitare doctores solent, atque renunciationes etiam vulgatiori vocabulo. Quapropter , ut apte procedat suscepta disputatio , quod ejus rei videbitur , duobus capitibus exequemur , quorum altero de pactis succetariis assirmativis , altero de negativis agemus.

CAPUT I. De pactis fucee seriis armativis.

Uincipio perperam vulgo statuere doctores, Paeosti suecetaria assirmativa naturali honestati adversari ob turpitudinem iis inhaerentem insidiam di rebus alienis . Id illis venit in mente , quia. inhiantes per praematuras pactiones rebus alteri ejusdem mortem quoque plerumque captant. Verum enim vero si rem ipsam non ex accessionibus , sed ex ingenua ipsius indole estimare velimus , verms milius fortasse dixeris, pacta isthaec sua sponte m. turae non aduersari. Sane ejusmodi pactiones omnis

avi scriptores cibonestas esse crediderunt ob sem

104쪽

De pastis Decessimis. sa

natam de alterius successione sollicitudinem, & vo. tum alienae mortis , quod heredipetae sestinato podiciscentes plerumque fovent . Id ipsum tamen a gumento est , successorias per se pactiones nil tur Pe complecti, si accessio isthaec captationis absit. Ita quidem si duo dementis germani fratres bona mente de ejus hereditate transigant , quae serius ocius ad ipsos sit reditura , germano in de mentia decedente , ejusmodi pactum inhonestum existimari non debet, cum in eo captatio non imtercedat. Proinde non pactum ipsum, sed tantum captationis accessio honestati naturali repugnat . . ΙΙ. Iam vero ne quid a me temere dictum exbstimetur, ipsi Iurisconsulti veteres honestatis naturalis religiosi cultores pacta isthaec natura sua inhonesta non censuerunt. Ut enim infra liquebit, successorias pactiones ratas habendas pronunciarunt, si ejus, de cujus hereditate pacti contrahentes M. rent, consensus accederet. Atqui in iis de successione pactionibus potissimum metui poterat mortis

alienae captatio . Frequentius enim mors ejus captari solet , qui pactis accessit de sua hereditate initis, quia per ipsius rati habitionem de eventu pacti certiores sunt contrahentes. Superest igitur, ut dicamus, si qua pacta successoria, affirmativa quae vocant, sunt interdicta, mero jure civili inte dicta videri; ea autem jus civile prohibuisse, quia

plerumque homines festinatam ejus mortem optare ament, cujus hereditatem spe jam vorarint per Praematura pacta. Quod autem Papinianus ait in L 29, 2. m de donat. qui per ejusmodi contractus ad alienas hereditates sibi viam muniunt , adve

sus bonos mores , o ius Gentium fesinare, id non eo pertinet, quasi iaccessoriae passiones pri

105쪽

ς1' Exeursus III. maevo jure Gentium prohibitae revera suerint, sed eo potius, plerarumque. Gentium institutis eas interdictas esse . Quo sane modo saepiuscule veteres loquutos esse, ostendit Pusendorfius de jurinano

III. Jam vero per pacta isthaec aut de hereditate tertii pactionem contrahentes ineunt, aut de unius ex paciscentibus hereditate transigunti Si in prioris generis hereditatibus pacta versentur, paci icentes plerumque conveniunt de legibus a se o, servandis in hereditate tertii dividenda, si ad ip spertinere coeperit . Ubi de ejusmodi hereditatibus pacti contrahentes sint, jus civile distingui jubet, num tertius ille, de cujus hereditate agitur, certa, an incerta persona sit. Quod ad pacta de incertae personae hereditate a contrahentibus inita , ejusmodi conventionem ratam haberi Iurisconsulti censum runt, ac pacta conventa servanda pronunciarunt, ubi paciscentibus delata foret hereditas L 3. β. a. F. pro Ioe. Proinde , si cum socio meo paciscar, ut quaecumque hereditas alterutri delata suerit , inter nos aeque dividatur, nihil ex jure proserri potest , cur ejusmodi pactum illicitum existimari deuheat. Si enim in conventione paciscentes de certa persona non cogitent, alienam mortem captasse praesumi nequeunt , quo quidem nomine pacta successoria alias illicita haberi jussit Iustinianus in celeberrima ι. uti. C. de pact. Id autem admitti do. bet , si ejusmodi pactiones a contrahentibus bona fide fiant . Si enim certae personae mentionem, quam mente intelligunt, dolote reticeant pacisce tes, ne irritae pactiones sint, dolo comperto, pacta in fraudem legis inita improbari debent, ut recte monet Baldus ad L L ul. MD. C. de pasti IR

106쪽

De pactis Iureessoriis. 93- IU. Quod ad pacta successoria , quae de certae

personae viventis hereditate fiunt, ea quidem, tam-

uam eventus tristissimi , & periculosi plena ius

vetus etiam prohibuisse narrat Imperator νn . . Mit. C. de pact. Cum tamen ab advocatione Cael,

riensi dubitaretur, an quaedam ea de re pacta prinhibita intelligi oporteret, ea generatunt omnIa Irrlata pronunciavit Iustinianus d. l. ult. Id ita Ιmpe. ratori placuit, quia pacta isthaec de tertii ignorantis hereditate odiosa mortis captatio comitarI 1olet: est enim exploratum , alterius hereditati 1elimato inhiantem ejusdem plerumque & mortem appetere. I, eque vero ex dicta constitutione interest, quis sit ille tertius , sive extraneus , sive parens, live filius , aut cognatus alius , quo intestato mortuo ad paciscentes ipsos hereditas sit reditura. Nullum etiam discrimen erit , seu de tota hereditate, seu de parte tantum bonorum transactum a paciscentibus fuerit , ut late probat Strykius tu d rex. de pactiuccess e. r. f. ρ. oe sequ. Recte autem ex d. l. ult. cum doctoribus inseras, non tantum In ta existimari oportere pacta de certar personae hereditate inita , sed ceteros quoque contractus ex tertii viventis hereditate pendentes , veluti si de tertii viventis hereditate constituta dos fuerit, aut de hereditate ad nos reditura donatio fiat. Ita enim ibi Imperator neque donationem talium rerum, neque Θpothecas esse admittendas , neque alium quemqnam contractum. Quibus quidem verbis facile mihi suadeo, inutile etiam legatum existimam dum esse ab eo relictum, qui ex hereditate ad se Perventura leget . Neque mirum id videri debet,

cum ipsa sententia judicis in bonis tertii viventis lata irrita jubeatur essς arm ι ψ. C. de postlim

107쪽

--U. x viventit hereditatom frustra vendi selibat Pomponius in L I. F. de fieredis. - M. venae. Pactum autem de viventis hereditate tanto odio jus civile prosequitur, ut non solum id irritum hab ri iubeat , sed ipsa etiam hereditate pacisceates multet , si quando ea ipsis delata suerit . Ea viis tur a fisto uindicari poterit, si ante mortem temtii Incti non poeniteat contrahentes I. a. q. t. F. de quae ut indign. aufer. v. Quod diximus, de hereditate tertii frustram Nido transigi, id quidem intellige, si tertio, di pacta non approbante , de ipsius succe sine pactiones ineant contrahentes . Si enim te tris alle pactis de sua hereditate initis assentiatur, ejusmodi sane conventiones ratas haberi jussit Imstinimis d. l. ult. C. de pact. Tertii vero consensus non ita quidem interponi debet, ut ipsemet cum paeliumtibus de hereditate sua pactiones ineat: ubi enim id fieret , non de tertii quidem hereditate, sed de unius ex pacistentibus successione negotium

esset , de qua specie infra in g. . . se . Ut enim

aeter alios Baldus observat ad mlh.hoc amplius C. de Mestam. n. Io. ratae contrahentium pactiones

emat, si tertius ille permittat, neque requiritur, ut ipse quoque promittat. Ceterum cum in LLiar. Iustinianus nudum consensum , non auctoritatem requirat, sine discrimine ratae pactiones erunt, seu ab initio tertius pactis fuerit assenius , seu eadem postea rata habuerit , ut recte monuit Antoniux Fabet in C. ιibr. 3. desis. Io. Verum enimve

ro ex rota tertii scientia, ejusquae sientio consensus inferri non potest . Saltem catior a paciscem ti a tertius fieri debet: s is de negotio transacto monitur non contradicat, consensisse tandem vide-

108쪽

ii poterit, ut recte statuit Faber De. eis. VI. His ita constitutis , videamus , oportet, quem effectum jure civili pariant de hereditate tertii cum ejus assensu pactiones initae seu respectu tertii, seu ipsorum paciscentium etiam . Primum omnium quod ad tertium, qui ejusmodi pactiones ratas habuerit , ejus consensu id tantum factum intelligetur , ut pacta de sua hereditate inita se. sinata videri non debeant , Sc a turpitudine captatae mortis alienae purgentur. Cave tamen, exbstimes , per ejusmodi pacta in tertii hereditatem Contra voluntatem ejus paciscentibus jus ullum parari posse. Cum enim pacta isthaec tacitam com ditionem habeant , si paciscentibus deferatur se

reditas, conditione tandem existente, actionem ex pacto praestare poterunt d. I. ult. C. de pa I. Proinde non expressa tantum, sed tacita quoque revocatione

tertii pacta perempta intelligentur . Quapropte2 nulla ratio pactorum habebitur, si contra pactio.

num leges de rebus suis aut inter vivos tertius ibie statuat , aut ultima voluntate scus , ac pacti contrahentes fuerint, heredes scribat seu paciscem tes ipsos , seu extraneos etiam , ut ex d. d. tiis.

passim doctores inserunt. Atque is quidem effectus pactorum erit respectu tertii, si, ipso consentiem te, transactum de ejus hereditate fuerit. Quod ad ipsos autem paciscentes , si tertius ille in ea.dem voluntate decesserit, pactorum is erit effectus, ut a pactis resilire nequeant, sibique delatam heis reditatem secundum pactiones in transactione ini. tas dividere debeant d. I. uir. c. de pact. Qua quudem in re recte ibidem monuerunt interpretes, hacta de teriti hereditate inita respectu contrahentium non personalia, sta realia Mimari oportere.

109쪽

Excursus III. Proinde pactorum legibus non solum contrahentes ipsi , sed eorum heredes etiam ex contractuum Vulgata regula obstringentur.

VII. Quod ad easta de unius ex paciscentibus

hereditate interponi solita, celeberrimae in eo genere pactiones sunt de coufervanda, aut acquirenda unius ex paciscentibus hereditate , quas proinde pacta conservativa, aut acquisitiυa non inepto vocabulo doctores appellitant. Principio pacta conservativa Vpcant interpretes , quibus imminentem ademptionem hereditatis, quae nobis alias deserenda esset, paciscendo avertimus. Ejusmodi vero pacta interponi solent vel ad praecavendam delicti poenam, vel statuti rigorem . Ita quidem si quid filius deliquit , quapropter exheredari juste possita patre, cum patre filius pacisci potest , ut no.

xam sibi remittat , eoque nomine se exheredem non scribat . Quo sane casu utile pactum existimari debet ,&, crimine jam remissio, filium parens exheredare non potest. Itidem si per statutum ab hereditate sceminae arceantur, quemadmodum usu- venit Regni Neapolitani jure , utiliter filia cum parente paciscitur , ut, eo sine testamento mortuo, ipse cum masculis aeque succedat . Eorum autem pactorum sundamentum doctores inveniunt in jure Romano . Nam ex jure civili pater filium e mancipans per fiduciae pactum jus retinebat stic. cedendi filio emancipato, cujus hereditas , fiducia non interposita , emptorem imaginarium ex rig

re juris alias sequi debebat. Vide, quae supra disi

VIII. Quod ad pacta acquistiva de unius ex paciscentibus aut certis bonis , aut hereditate. ac, quirenda , in eo argumento celeberrimi usus est

110쪽

De pactis successo=iis. 97

pastiam, quod in nuptiis coeundis inter conjuges iniri solet. Saepe enim cum alibi, tum praesertim in Regno Neapolitano eam in tabulis nuptialibus sponsi pactionem ineunt , ut conjux superstes in alterius decedentis aut certa bona , aut hereditatem succedat. Quod tamen de pactis inter conjuges disseremus, ad pacta etiam inter alios inita transferri nil prohibet. Pacta autem isthaec vulgo distinguunt interpretes in s licia , & mixta. Simplicia rationem contractus habent, & per ea veriri contractus titulo res certae tantum post mortems promittentis in conjugem superstitem transferuntur. Mixta ad ultimam voluntatem magis accedunt,& per ea aut tota hereditas , aut certa ejuS por-

tio conjugi superstiti promitti solet. Iure quidemicivili inter pacta isthaec discrimen olim apud RomanoS erat . Pacta enim acquisitiva simplicia &frequenter inter sponsos interponi solebant, & per eges non improbabantur. Nam Paulus diserte scrbibit in I. I a.d . de pact. dotat. s pactus si pater, ut, mortua in matrimonio filia, dos apud virum remaneret, pactum servandum esse, licet ex matrimonio filii suscepti non fuerint. Ibi sane Iuris consultus viro tantum favorabile pactum edissserit; eadem pacta tamen in favorem mulierum etiam saepius iniri solita, evincit institutum donationum propter nuptias . Ejusmodi enim donationes eo etiam pertinebant, ut secundum pacta dotalia res

ita donatae aut Omnes , aut ex parte saltem mulieri superstiti acquirerentur. Vide quae supra disseroi de donat. propi. nupt. t. a. pag. I 32. Contra

pacta mixta , quibus universali titulo tota quidem hereditas, ejusve pars quotacumque alterutri conjugi promitti solet, nusquam in jure civili proban

SEARCH

MENU NAVIGATION