장음표시 사용
111쪽
ς8 Excursus III. tur. Ita enim promittens obliqua via contra jus publicum testamenti factionem sibi videbatur adi. mere . Hinc si in dotalibus tabulis placuerit, ut, muliere mortua , bona ejus omnia redeant ad virum , inutile videri pactum rescribunt Imperatores in ι. s. C. de pacit. convent. Neque id mirum videri debet . Nam ipse pater nupturae filiae hereditatem suam in nuptialibus instrumentis frustra promittere censebatur l. I s. C. de padi. IX. Ita quidem apud veteres jus fuerat olim. Vorum moribus hodiernis , cum pactorum fides simctior esse jubeatur, non solum rata censentur psecta inter conjuges acquisitiva simplicia, sed mixta quoque Fab. in Coae libr. s. tit. q. desin. 8. Proinde, si in dotalibus instrumentis placuerit , ut mulieri superstiti tota viri deseratur hereditas, ejusve passquotacumque, ea, Viro mortuo, titulo universali
succedet, & vices heredis aget . Ejusmodi autem heres , cum pactilius sit , di ex conventione jus
suum agnoscat, contractualis appellari solet apud Gallori ut observat idem Faber ioccit. Licet autem hodierni mores pacta etiam acquisitiva mixta receperint, eadem tamen a simplicibus diverso jure censentur . Cum enim pacta simplicia rationem contractus habeant, ceterarum pactionum ritu sne mutuo paciscentium consensu revocari nequeunt Contra , cum pacta mixta parum ab ultima v luntate absint , per dissensum unius infirmari non prohibentur. Quae sane in ejusmodi pactis differemtia non solum accuratioribus doctoribus se com mendavit, sed tamquam recepta sententia passae in foro obtinet. Uide Stryk. de paci fuceelf. c. s . h. t Hinc igitur argumento petito, pacta revocare nostprohibetur parens, quibus certam hereditatis partem
112쪽
De pactis Iuccessoriis. - 99 liberis prioris matrimonii promisisse dicetur. De se autem , non de legibus queri debent illi, in quorum gratiam pacta isthaec sint interposita , cum pacto potius simplici sibi promitti non caveriat.
renunciationibus. REnunciandi vocabulum tantum rebus praesentibus accommodavere veteres , nec usquam in vetustatis monumentis legas, renunciasse quempiam juri futuro. Sane sexcenties dixere VetereS, per heredes renunciatum hereditati , nusquam de. serendae tamen , sed ei tantum , quae delata jam sinret . Verumtamen hodie, postquam pactorum sidem religiosius servare insuevimus , promiscue doctoresajunt, renunciari juribus, & hereditatibus istu , delatis, seu deserendis . Ceterum jure quidem civili , ut de viventis hereditate quidpiam repromit ii non licuit , ita deserendae hereditatis etiam renunciatio per leges improbabatur. Ut enim observat Bariolus ad L qui Romae. renunciatio isthaec continet pactum de sutura successione in favorem ejus , cujus gratia renunciatio facta dicatur . Igitur, ut pacta cetera de viventis hereditate inita, ea quoque renunciatio prohibita olim per te eserat . Verum enimvero , reviviscente In Eu Ο Α Romana jurii prudentia, nihil hereditatum aliquando deserendarum renunciatione frequentius . Praeter invalescentes mores a Romanorum institutis diversos, & civiles cujusque populi causas, ejusmodi renunciationes mire promotum ivit Bonifacius VIII.
113쪽
Ioo Excursus III. in c.quambi de pact.in sext Is enim pactum servandum edixit, quo filia, accepta dote, suturae parentis hereditati jurato renunciasset. Licet autem id rescriptum aperte contrarium juri civili foret, passim re
ceptum est tamen. Tunc enim temporis ex communi sententia pragmaticorum invaluit, jusjurandum servari oportere , quamvis negotio accederet jure civili vetito, modo per se negotium nihil complecteretur juri naturae, Gentiumve contrarium: quasi vero per sacramenti religionem Christianarum proevinciarum saluberrimae leges impune possent everti . Ceterum cum a Principibus Neapolitanis Bonifacit VIII. collectio nunquam recepto ritu pr bata fuerit , ejusmodi renunciationes moribus poetius , quam scripta Pontificis lege apud Neapolitanos receptas existimarim. Proinde fine juramenti vinculo ratas etiam apud nos ejusmodi renunciationes habendas crediderim. Ipsis enim pragmaticis non dimientibus, sacramento renunciationes muniri placuit, ut per ejus accessionem rite consisterent, quia alias jure civili vetabantur: atqui ex receptis Regni moribus hodie renunciationes hereditatum deserendarum non prohibentur. Aliunde promiscuus
jurisjurandi usus in rebus extra judicialibus palam pugnat cum Christi praecepto apud Matth. s. 34. neque video , cur levissimis quibusque de causi sanctissima sacramenti religio fit adhibenda . Verum nihil ad edictum isthaec. Nos , ut apte procedat oratio, primum de renunciationibus scemi. narum , mox & masculorum agemus .
II. Vetustissimis Regni moribus apud Neapolitanos invaluit, ut vota in monasteriis nuncupaturae virgines , aut nuptura: mulieres in fratrum gratiam parentum hereditati renuncient. Accepta qui-
114쪽
De pactis fuccessoriis. Iot quidem dote seu nubentium, seu monialium, quam
de paragio vocant , foeminae renunciare solent verum recte monent accuratiores interpretes, sine dote quoque renunciationem ratam haberi oportere. Ut enim supra praevertinuis tom. 3. paL. 39. cum mulieres secundum paragium collocari jus
Regni jubet, id potissimuna spectat, ut secundum
generis honestatem mulieres honeste collocentur.
Id igitur si fuerit impletum, & juribus sbi deserendis , quo tempore parentes obeunt , mulier jurata renunciarit, ab ipsorum hereditate debet arceri . Neque enim in ea specie mulieris laesio timeri potest , quasi dote carens illocabilis fiat. Quid enim si sola muliere sponsus se contentum dixerit, aut ita comparatum sit monasterium, ut virgines egere non sinat 8 In eam sane sententiam procliviores videntur praeter alios Covarruvias adae cap. quamvis . Giphan. de renunc. a. Fachin. 3. contri a . & novissime Stryhius de pact. successc. Io. et . Ceterum ad jurgia in ea re praecavenda pridem apud Neapolitanos invaluit , ut in tabulis nuptialibus viri damni insecti caveant parentibus, fratribusve sponsae non tantum uxoris, sed & liberorum ex ea suscipiendorum nomine . Ita autem cautione praestita , si quid paragii, aut laesonis causa mulieri praestiterint jussu iudicis parentes, aut fratres, eos indemnes pecunia sua servare vir ipse cogetur. Quod si in nuptiis ineundis sponsus promittat , se effecturum post matrimonium , ut praedicto ritu renunciet uxor , adhuc vir obliga, bitur , neque audietur , si dicat, se renunciationem uxori frustra suasisse. Quam quidem sententiam constanter sequi tribunalia consuesse narrat de Fran-ch. deris.oi . Vide de Marini resoljur. I.c. 298.n. R.
115쪽
Ioa Excursus III. III. Ceterum si laesionis obtentu renunciatiγnem mulier rescindi postulet , & in dotalibus instrumentis praedicta cautio sit omissa , primo interesse putarim , num pater ipse , an frater matrimonium mulieri conciliarit . Si enim a patre ipso conciliatae sint nuptiae , conqueri mulier de judicio paterno non debet , quamcumque dotem ei constituerit . Quam optime enim poterant , si-liabus consuluisse parentes praesumi debent, neque eis calumnia facessenda , licet petitionis tempore auctae parentis facultates dicantur. Cum enim renunciatio contractus sit , quoties de lassione quaeritur , non ex futuro eventu , sed ex ipso renuncia. tionis tempore de laesione pronunciandum t. Ιχ. C. de inoff. test. Quam quidem sententiam quam plurimae res judicatae firmant apud Merlinum controveU. forens. c. 3. n. q. Deinde, si quando laesonis intuitu renunciatio rescindi petatur, quae, parente mortuo, fratribus facta fuerit, maxime interesse crediderim,
utrum in monasterio professae virgines , an matrimonio collocatae mulieres renunciationem rescindi
postulent . Si enim de virginibus agatur , quae in monasteriis se Christo devoverint , eae quidem ad rescissionem admitti non debent , licet enormissime laesae dicantur . Neque enim aequum videtur, ut quae paupertatem ultro suerint amplexae , divitiarum causa naolestiam cognatis creent , ut late
ex rebus judicatis, & auctoritate doctorum ostendit Merlinus aec. 3.n. I ara seqv. Qtro quidem argumento facile etiam mihi persuaserim, renunciationes a monialibus fieri solitas non personales , sed reales in dubio videri oportere post de Franch. decis3 s. & Rovit. consit. 43. n. 7. praeter se Xcentos
alios, quos passim pragmatici congerunt.
116쪽
lv. Atque ita quidem res transigenda videtur,s a monialibus facta renunciatio rescindi petatur. Ubi tamen id postulent maritae foeminae, in ea re quidem lites inextricabiles , R ipla rerum judicatarum aue Oritas incertissima . In utramque sententiam late disserit de Franch. descis. ii V. ubi tamen mulieribus lis addicitur . Verum in utramvis sententiam res judicatas frustra captamus ob ipsarum incertitudinem. Cum ex rebus igitur judicatis vix ullum subsidium sit expectandum , alia via censeo ejusmodi controversam dirimendam esse. Principio falso crediderim ad renunciationum argumentum transtulisse doctores celeberrimam I. a. C. de re cind. υend. Cum enim ibi venditionem ob ta-sionem rescindi posse decernatur , ejus quidem legis argumento recte dixeris , generatim rescindi
Dportere contractus omnes ultro citroque obligatorios , & in quibus aequalitatem in utroque contrahente servari ius praecipit ; non video tamen, cur eadem extendi possit ad renunciationes , quae potius ad donationem accedunt . Cum igitur renuncians mulier praesumatur donare velle , quemadmodum ad infringendam lasonis causa donationem frustra donator afferret d. l. 2. ita , quaecumque mulieris in renunciatione sit laso , ad eam revocandam frustra provocaret ad d. i. a. C. de rescinae mend. Apposite videtur huc accommodari
posse Ulpiani illud in L 1. F. de transact. qui paci-Jcitur donationis eausa, rem certam, o indubi-xatam liberalitate remittit . Neque enim hic in transactione sumus, quae nullo dato, vel reten-t0, in jure controverso admitti non debet ex L38. C. de transact. Eo accedit, quod, receptis min
117쪽
Io4 Excursus III. vorem fratrum admissis , non oporteat eas temere revocari. Favent enim renunciationes juri Neapolitano, quod, cum steminas per masculos excludi jusserit, eo potissimum collineat, ne a suis familiis avita bona discedant, neque ad extraneos per la minas transferantur. Proinde si metus, vis, dolus abfuerit, laesionis obtentu judex ad renunciationis rescissionem se iacilem praestare non debet, idque seu donationis exemplo , seu ut frequentissimae ea
de re lites praecaveantur, quod monuit Amatus r Iolui. 23. n. 2s. Ne tamen mulieribus videamur infestiores, cum pragmaticis, si mavis, ita distingue, ut, si mulier sit laesa ultra dimidium , intra decennium ad rescissionem admittatur ; sin laesio sit enormissima, & ultra bestem , lapsu tricennii tandem ei rescisso denegetur . Quam distinctionem
communem appellat Carolus Antonius de Lucaad deci de Franck Ii q. n. 3. Ceterum licet sententia isthaec vulgo doctoribus se commendarit, eam errore potius , quam Iuris prudentia ita suadente, in forum irrepsisse crediderim. V. Iam supra praevertimus, renunciationem a moniali factam realem videri oportere : proinde , si in parentis obitu nulli liberi supersint praeterrenunciantem ipsam , ea per remotiores cognatoSexcluditur, quorum respectu quoque renunciatum censeri debet. Secus id tamen obtinet, si per sceminas viro traditas renunciatum dicatur. Si enim in ea specie nulli supersint parenti liberi, renunciatio per filiam facta personalis videtur existimanda. Cum enim per mulierem nubentem in gratiam masculorum , eorumque descendentium renunciatum intelligatur, masculis , eorumque liberis parenti praemortuis , jus legitimarum hereditatum haud
118쪽
haud patitur, ut filiae praeserantur cognati remotiores . Ea vero sententia non solum contrahentium menti conformior existimari debet, sed communibus quoque doctorum suffragiis commendatur, quorum seriem recenset de Marinis refotan iurilibr. 2. c. I 89. r. I. Quin recte pronunciat de Marinis ibidem, licet tu amplissima forma renuncia. tum per filiam in ea specie fuerit , & realis esse jubeatur in instrumento renunciatio , modo alios
quoque cognatos aperte non respexerint contrahentes, ceteris adhuc cognatis renunciantem ipsam praeserendam esse. Neque enim masculorum tantum,
aut ipsius familiae causa fieri per foeminas renunciationes solent, verum etiam ut liberior testamenti factio ei competat, in cujus gratiam renunciatum dicatur ,veluti ne legitimam renuncianti filiae, aut dimidium bonorum antiquorum parens legare coegatur . Proinde si in testamento parens suo jure usus haud fuerit , intestatus decedens renunciatim ni videtur derogatum velle , ac jus legitimarum hereditatum integrum servari filiae , ut late probat
VI. Opportune hic tamen addubitari queat; an , masculis l, eorumVe liberis parenti non superstitibus , cum virgine , quae non renunciarit , ad parentis hereditatem filia etiam sit admittenda, per quam in dotalibus instrumentis renunciatum fuerit. In ea controversa definienda mira docto. rum dissidia, ac diverse sentientes exhibet de Marinis resolun iuri libr. z. c. I93. AEquior tamen, &contrahentium menti conformior mihi semper est visa sententia , quae in ea specie mulierem , quae renunciarit, excludi vetat. In dubia enim voluntatis interpretatione . renunciatio. masculorum tam, tum
119쪽
1os Excursus Lutum favore facta videri debet. Masculis igitur de ficientibus, aequum jus filiabus servari voluisse prae
sumendus est parens , in eamque sententiam pluries judicatum esse testatur Rovitus con a 3. Id ta. men admitti velim , modo aliud non suadeat tacita parentis in renunciatione voluntas. Pone enim, duas esse parenti filias, ambas etiam viro traditas; in dotalibus autem instrumentis alterutram tantum renunciare jussisse; in ea sane specie ex tacita voluntate parentis filia, quae renunciarit , per alteram debet excludi, ut recte vidit Alexander con 29. VII. Frequentissimi usus etiam in Regno Neapolitano sunt hodie masculorum renunciationes: earum nullus apud veteres usus, non solum quia
jure publico supremum arbitrium nemo sibi praecidere posse videbatur , & illicitae de hereditate viventis pactiones erant , verum etiam quia , coelibatu interdicto per leges , omnes in familia
fratres ad uxorem animum appellebant , neque sinus quispiam parentum hereditatem renunciando fratribus liberos a se suscipiendos perduxisset ad egestatem. Verum , publice Christiana religione recepta, suoque coelibatui redeunte pretio , valescente etiam ardentiori studio avitae nobilitatis per divitias conservandae , frequentissimae masculorum renunciationes increbuerunt, seu quia fratres in monasteriis vota professuri sorent, seu quia, renunciatione facta, a statribus ducturis uxorem honestius matrimonium iniri posse credebatur. Cum igitur hodie Christianarum provinciarum rationes renunciationes ratas haberi suadeant, quae disserui supra de sceminis , ad masculorum renunciationes
etiam accommodari debent. Verum enimvero b
nignius agendum existimarim cum masculis, qui ,
120쪽
parentum hereditate renunciata fratribus , extra monasterii vinculum vivere malunt . Ad ipsorum enim renunciationes lubentius transferri concesserim L 2. C. de rescind. vend. Si enim in renunciationis legibus tantum sibi servare neglexerint, quantum ad ipsorum alimenta pro generis honestate lit susses urum, laesionis enormissimae, aut enor mis etiam nomine eis , si non ipsa renunciationis rescissio , saltem in supplementum alimentorum actio est indulgenda : cujusmodi sane controversiae potius religione judicum , quam pragmaticorum regulis definiri debent. Verum ego ut ad reV andas renunciationes se faciles judices praestare nolim , sic serio cavendum existimarim, ut a steminis, vel masculis vota nuncupaturis recte renunciationes fiant, neque per eas inconsulte factas libertas cuiquam deserendi monasterium adimatur.
Facillime enim fieri potest , ut nimio quidam religionis studio abrepti , quasi in eadem voluntate perpetuo permansuri, temere sua renuncient mox necessario vota profipantur veriti, ne, si alias ubiae rationes occipiant , alimenta in civitate sibi sint defutura . Recte igitur Tridentini Patres libertatem derelinquendi monasteria novitiis servatruri de ipsorum renunciationibus ita caverunt fesset, s. c. I 5. de requi. Nulla renunciatio , aut obligatio ante professionem facita , etiam cum iuramen to , vel in favorem cujuscumque causae pis , v
leo , nisi cum licentia Episcopi , sive ejus momrii fax intra duos menses proximos ante professonem, ac non alias intelligatur effectum suum fomtiri, nis sequuta professone d aliter vero facta, etiam cum huius faυoris expressa renunciatione etiam iurata , si irrita, ac nullius effectus. Quod