Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

1 18 Dntagm. mJuris, ne patriLib.LLLT LXIV. comtetit seu ob mores ita receptos , seu ob juris Pontificii sequitatem tu e. I. oe 2. X. do paci . XI. Porro licet hodie pacta diversis jure a contractibus innominatis non cenisantur, ipsi contractus tamen in nominati a nominatis non uno nomine differunt. Primo enim contractus nominati cognominem actionem producunt: ita sane ex em.

'tione , locatione actio empti , locati competit. Contra , cum contractus innominati nomine ipsi lcareant, cognominem actionem praestare nequeunt. Ex ipsis.igitur actio,in lactum oritur , seu praescriptis verbis tot.tit Τ. de praescript. υ θ. Deindestui natura contractus nominati stant certi , & ad certam praestationem adigunt. Quapropter si centum aurei pretii nomine promissi in emptione la sint, certam actor priestationem actione persequitur. Contra in nominati contractus per se sunt incerti, di incerta inde praestatio. Hinc sit centum tibi pedi solvero, ut Romam mea negotia gesturus proficisca

sis, nil certum peti judicio potest, di in id , quod

interest, agi debet l. .F.do prae eripi.verb. Proinde, qui lites praecavere velit , certam sibi poenam reprinmitti curabit , si alter a contractu innominato recesserit. Denique illud singulare est contractibus in nominatis, quod qui ex parte sua conventionem 3mpleverit, a contractu resilire non prohibetur, unullum inde detrimentum in alterum si reditu- sum , isque ex parte sua contractum nondum impleverit L s.ff.de condie .caus dat. cati . nou sequiit. d in contractibus in nominatis placuis e crediderim, Ru quia ad nudum pactum propius viderentur accedere , seu quia minus necessarii in Civitate forent . Legislatores enim eorum potissimum contractuum vim intendere debent, qui frequentiores i'

132쪽

De obligationibus. II9 Civitate sunt , & sine quibus cives necessarium

vitae commercium expedire nequeunt.

XII. Celeberrimi usus est etiam in jure civili contractuum divisio in contractus fricti iuris, &bonae fidei. Stricti juris censentur sere uni laterales omnes ; bonae fidei bilaterales. Iure quidem Gentium , contractuum distinctio isthaec ignota, cumque in Contractibus quibuscumque bene agier inter mortales oporteat , Gentium jure primaevo contractus omnes per dolum initi sua sponte irriti videri debent . Verum cum vetustissima juris Romani regula in contractibus stricti juris , uti lingua nuncupatum esset , ita jus esse juberetur, dolus, de quo nihil praecautum stipulatione laret, ad ossicium judicis pertinere non censebatur; proinde ii per dolum initi ne per exceptionem quidem, nedum per actionem infirmari poterant. Nublum igitur laeso remedium , nisi ab adversario stipulatione sibi cavisset, dolum malum abesse . Uide

Noodi. dc form. emendau. dol. mal. c. s. Ceterum

Ciceronis aevo Cajus Aquilius Gallus subtiIissimus ille cautionum artisex ex ejusmodi contractibus per dolum initis tantum rigore juris actionem accommodandam edicto censuit , verum per doli raceptionem actorem repelli voluit , si contractus nondum impletus esset ι. 6. F. de verb. oblig. Quod si contractus impletus foret , quoniam per exceptionem dolus emendari non poterat , intra anuum utilem actionem laeso indulgendam existima. Vit, ut dolus rescindi posset L 7. β. de dol. mac

XIII. Atque ea quidem distinctio per Aquilii edi.ctum invaluit in contractibus stricti iuris. Quod ad contractus bonae fidei, vulgo doctores stribunt, distin

133쪽

Idio bnitam RomJuris, ac PatriLibITT. LXIV. xisse Iurisconsultos inter dolum incidentem , & causam contractui dantem. Si dolus causam contractes

daret, eum ipso jure irritum fuisse censent ; sin

incidens dolus esse diceretur, utilem quidem eum fuisse , verum actione ordinaria laesum . uti opo tuisse, quatenus interesset, se deceptum non esse.

Uerum hujus distinctionis nusquam in jure vestigium. In jure enim generatim asseritur , bonae fidei contractus per dolum initos ipso jure infirmos videri oportere L 3. 3. 6. pro foc. π L 16. I.ss de minor. Sane cum in judiciis bonae fidei tantum posset ossicium judicis, quantum in stipulationibus alias expressa nuncupatio, & bonae fidei contractus ipsa bona fide sustineri dicantur in I. I Io. Tde remiur. rectius fortasse diaeris, dolum seu incidentem, seu causam contractui dantem bonae fidei infirmare contractus. Id apud nos facilius admitti debet, cum ut passis ubique sere hodie , ad juris Gentium simplicitatem contractus redire sint jussi . Utcumque id erit, hodiernis etiam moribus ex regulis juris civilis contractus bonae fidei ob dolum ipso jure nullus existimari debet ; contractus vero stricti iuris ob dolum nullus ab initio censeri nequit, sed actione de dolo instituta dolus. est emendandus. Nam discrimen istud inter contractus bonae fidei, & stricti juris ne jure quidem Pontificio sublatum constat. Vid. St E in iur. modern. pod. libr. q. tit. 3. 3. s. XIV. Contractus autem quicumque fuerint, passim a doctoribus distinguuntur in bilaterales, S undare les . Unilaterales dicuntur , in quibus

alteruter tantum contrahens obligatur, veluti mutuum : bilaterales vocantur , in quibus obstringuntur contrahentes omnes. In ipsis tamen contracti

bus bilateralibus non semper ab initio uterquo

134쪽

De obligationibus . . I 2Icontrahens obligatur . Quidam enim contractus bilaterales sunt , in quibus alter ab initio, alter ex post facto tandem obstringitur . Ita quidem in mandato, commodato, deposito ab initio tantum obligatur mandatarius, commodatarius, depositarius fieri tamen ex post facto solet , ut mandans etiam , commodans, & ipse, qui rem deposuit, obli getur. Ita quidem , si mandatarius in mandato exequundo utiliter pro mandante quid impenderit ,

mandantem eo nomine convenire non prohibetur.

In contractibus igitur , in quibus ab initio obli.

gantur contrahentes omnes , statim ab initio contrahentes omnes actionem directam habent: in contractibus vero, in quibus alter ab initio, alter expost facto obligatur, qui ab initio non obligatur, directam actionem habet: qui ab initio obstringitur,

contrariam actionem habebit, ut adversus alterum suam persequatur indemnitatem I. II. β. commod.& passim alibi . Actionibus autem ex contractu proficiscentibus non solum petitur , quod promissum fuerit, sed damni quoque praestatio illati seudolo, seu culpa. Cum igitur in praesenti argumen to si ius de culpa disceptari contingat, generatim his definire juvabit, quotuplex culpa sit, & qu, tenus ea sit in contractibus quibusque praestanda. XV. Principio culpa omnis generatim definiri potest factum aliquod inconsultum, quo iniuria nocetur alteri. Cum veteribus vero Iurisconsultis culpam haud incommode divides in latam, levem, Imissimam. Trimembri culpae divisioni diversi generis patresfamilias dederunt occasionem . Ita enim in rebus humanis usuvenit, ut quidam incuriosis simi sint inter mortales, & rerum suarum prorsus

haud satagant , alii sat frugi snt, & in rebus

135쪽

Iva Syntagm.RomJuris, ac PatreLib. LII. LXV. suis diligentes ; alii denique ad rem sint attentissimi , & in negotiis expediendis summam diligentiam adhibeant . Latam igitur culpam dicuntur admittere , qui in negotiis expediendis ne eam quidem diligentiam adhibent, qua ipsi negligentissimi mortalium uti solent t.223. f.de verb/gn. E-jusmodi culpa propius ad fraudem videtur accede re ; hinc & culpa dolo proxima dici amat. Quinin causiis civilibus, & ubi ad poenam civilem agitur, effectu juris lata isthaec culpa a dolo non distat Lpenulastis incend. ruin. naust. Secus tam tum est in criminibus , ubi sub appellatione doli culpa lata non continetur ι. . fad L Cometia scar. Levem culpam dicuntur admittere, qui eam omittunt diligentiam , quam vulgo homines dubgentes adhibent L 31. κ.dep . Atque hanc culpam Iurisconsulti intelligunt, cum sine addito culpam memorant. Levissimam denique culpam admittunt, qui eum non adhibent diligentiae gradum, quo di-Jisentissimi tantum patresfamilias uti solent l. I 8. n. commod. Culpa autem , ut loqui amant interpretes, aut in abstracto, aut in concreto conside rari potest. Ita quidem si ex juris regulis de levi culpa pronunciandum sit, levem in abstracto cubpam admissam dicemus , ubi ea diligentia quis usus non fuerit , qua vulgo diligentes homines uti solent: contra levis in concreto culpa dicetur ad missa, ubi quis in rebus alienis expediendis eam diligentiam non adhibuerit, quam in suis negotiis expediendis adhibet. Levem hanc in concreto cubpam in societate praestari placuit, ut in temporo

memorabimuS.

XVI. His ita praemissis, quod ad damni prae stationem , primum omnium ipsa contrahentium

136쪽

De obligationibus. t23 conventin spectari debet. Vulgatum est enim illud, pacta contrahentium legibus de re privata latis: derogare possis . Ius tantum conveniri vetat, ne dolus praestietur, cum ejusmodi conventio honis moribus adversetur, R incitamento fit fraudi Lagia j. de re . iur. Si nihil a contrahentibus cautum ea de re fuerit , pro diversitate contractuum diverse culpa praestari debet . Primo enim in contractibus , in quibus penes unum tantum.est commodum , incommodum penes alterum , qui commodum sentit culpam quoque levissimam praest re debet; qui incommodum , latam tantum culpam praestabit L s. oe ro. β. mmmod. Tantum ita tutela pupillorum favore placuit , ut quamvis istum incommodum in tutorem ex tutela rediret, levem is etiam culpam praestaret LIG.de tui.oeratiou.

diseris. Quod enim , qui precario accepit, leVem tantum culpam praestare cogitur L8. 3β.deprecanamicitiae id datum ediistimarim, cum amici tantum precarium quid petere soleant. Deinde in contractibus, in quibus penes utrumque contrahentem Pera que commodum est, aut incommodum, utrimque

culpa levis praestari debet t. 1 rade perinoe com rei vend. Denique , ubi quis sponte sua se negotio obtulit, in quo diligentia summa requiritur, cubpam etiam levissimam praestare adigitur L D. L. done oc ges. Atque ita jus erit quidem , si culpa damnum fuerit iIlatum . Quod si damnum soratuito casu provenerit, id quidem in nullo contra praestandum erit. Quis enim vi diuinae resistat λΗine casus fortuiti a nemine praestari dicuntur in L 23. F. de rei jur. Id tamen intellige , si mora per debitorem in re restituenda non fuerit admissa Laa. F. de verb. oblim aut nisi. conventio inter

137쪽

I24' vntvm stomoris, ac Patr.Lib.ILLTiLXV. cesserit, ut casus etiam praestari debeat. Nam, ubi ita placuerit , damna quoque fatalia possessorem sequentur l. 23. de reg. jur. His ita praemissis, de quadriga contractuum , qui re , verbis, literis, consensu perficiuntur, cum Imperatore videbimus.

TITULUS XV.

uibus modis re contrahitur obligatio. Nominatorum contractuum quadruplex genus

est, prout re, verbis , literis, consensu perficiuntur . Postremum hoc contractuum genus nindo consensu perficitur ; ceteri, ut rite consistant, praeter consensum rem etiam , literas , aut verba requirunt . Contractus , qui rei interventu perruciuntur , hunc titulum sibi praecipuum occuparunt. Re autem perfici recte dixeris non solum contructus.nominatos , de quibus in praesenti rubrica Tribonianus , sed innominatos etiam plerosque omnes. Ex ipsis enim obligatio nasci dici non potin est, nisi qua res tradita, factumve sit praestitum. Verum cum proprie loquuti sunt veteres , proprie re perfici dixerunt contractus nominatos tam tum, in quibus res ab alterutro contrahente tradita eadem in genere, aut in specie restituenda laret, mutuum scilicet , depositum , commodatum , pi gnus, eoque trahit Vinnius Li.oe 4 ff.de oblig. πau. Veterum igitur exemplo sortasse usus Tribo nianus mutuum tantum, commodatum, depositum pignus praesenti rubricae subjicit. Contractus inninminatos praetereundos censuit , quia contrahen tium potius diverso arbitrio, quam certo jure re'. gendi viderentur. Sit igitur

138쪽

De mutuo.

MUtuum vulgo definitur in scholis eontractus

nominatus, quo res fungibilis cuipiam ita datur , ut accipientis fat., quandoque tantumdem in eodem genere restruatur . Lubet tamen Cujacitam sequi , qui ex veterum Iurisconsuli rum ingenio observat. II. 37. mutuum definivit credittim quantitatis datae ea lege, ut eadem ipsa quantitas reddatur in genere , non in specie emdem . Recte vocabulum quantitatis adhibitum: nam ea voce non infrequenter in jure designantur Omnia, quae numero, pondere, mensura constant, quibus mutui nomine in creditum imus. Quantitati opponunt Iurisconsulti corpora, jura, species. Res quidem , quae per mutuum in alterum transferuntur, corpus etiam habent; in ipsis tamen, dum in creditum imus, non corpus ipsum, sed quantitas potissimum spectari solet. Res autem , quae mutui causa abalienantur, fungibiles passim dinores appellant, quia, ut scribit Paulus in I. 2.3. I. Is de reb. med. in genere suo functionem recipiunt per foturi nem, quam specie . Obscurior Iurisconsulti locus

eo pertinet, in mutuo restitutionem non in specie quidem , sed in genere fieri oportere : res enim mutuo datae altera alterius vice fungitur ; nam tantundem in genere eadem bonitate solutum a specie accepta diversum videri non debet , ut recte contra Duarenum Paulum explicat Holmanus de Uur. I. a. Quidquid igitur numerum, pondus,

menturam admittit, mutuo subesse potest, seu iblud pecunia sit, seu fruges, seu vinum, aut oleum.

Quin

139쪽

avis ontagmRo uris, ac PatriLib.ΠLTit.XV. Quin greges ipsos , & pisces a veteribus mutui nomine abalienari solitos ostendit Cujacius loc.cit. Neque vero ex sola re langibili alteri tradita mutuum censeri debet, nisi & liberum debitori suerit rem in genere restituere . Si enim ex pacto convento restituenda res ipsa fuerit in specie, po tius depositum, commodatum , pignus , aut precarium contractum videbitur . Cum tamen in mutuo debitoris commodum unice spectari debeat, si is re usus haud suerit , ejusque bonitas non sit imminuta , rem ipsam in specie restituere non prohibetur. At vero ipsus mutui natura postulat, ut dominium transferatur in accipientem : qui enim alias rebus alienis quispiam abuti queat λ Hincallusione Stoica veteres censuerunt , mutuum dictum videri , quasi ex meo tuum quid per mu

tuum fieret l. 2. 2. f. de reb. cred. Inde etiam sanum, ut pupilli , di generatim omnes, qui res

suas alienare istantur , per mutuum in creditum ire nequeant 2. inst. quib. alim. hic. vel nou.

Proinde merito mirari subit, cur Salmasius in libeblis de mutuo scriptis tanto molimine dominium per

mutuum transferri neget . Dominium Quiritarium quidem in debitorem per mutuum transire non poterat res enim mutui causa abalienari solitae erant nec mancipiὴ eaedem tamen in accipientem transferebant dominium bonitarium , quod in re-hus nec mancipi dumtaxat transferri poterat. Vbde , quae supra disserui tom. 2. par 26. II. Iam vero mutuum vel praesenti adnumeratione pecuniae fieri potest, ejusque per veram tra' ditionem in accipientem transferri dominium; vel ita contrahitur , ut brevis manus traditione in

praeietnti singatur tibi adnumerari pecunia, quM

140쪽

alias, alioque titulo tibi numerata jam fuerit. Ita quidem sit, a me centum apud te depositis, biennio post placeat, ut mutui nomine ea pecunia apud te pergat esse , pecunia deposita brevi manu deo positori restituta fingitur, eademque mutui causa

rursus adnumerari t. q. 3. ρ. f. de reb. cred. Eadem brevis manus traditione , si ex causa mandati pe, cuniam mihi debeas, placeatque , ut eadem mintui nomine potiaris, pecunia mihi data fingitur, ac mox rursus in te mutui nomine transferri l. I s.

si eod. Sed vulgata sunt isthaec in jure civili.

illud potius adverti velim , cium mutuum rei imterventu perficiatur , pecuniae traditione tandem seu vera , seu ficta consistere . Proinde si sine st, putatione decem tibi mutua me daturum promi

tam , nuda mutui conventione ad decem praestam da non cogor . Ut tamen alias conventiones omnes

per stipulationem Romani confirmari posse volu runt , ita si nudum de pecunia numeranda pactum

per stipulationem confirmatum esse diceretur, acti nem ex stipulatu adversus eum competere volu

runt, qui mutuam pecuniam promisisset L a.ε. f. de reb. creae Cum tamen hodie pactorum fidem sanctius servare didicerimus, ex nudo etiam pacto conveniri poterit, qui pecuniam, aliudve quid tale mutuo se daturum dixerit . Uerum id extemdi nolim ad eum , qui se mutuum accepturum promiserit. Cum enim in vero mutuo id agatur, ut amico creditor beneficii causa gratificetur, pecunia , quam quis promiserit se accepturum, prolubitu recusari poterit, cum unicuique beneficium repudiare liceat. III. Iam vero cum mutuum contractus si uni-

lateralis , atque ideo stricti juris, pacta ei quidem

SEARCH

MENU NAVIGATION