장음표시 사용
71쪽
s8 Excursus II. cautum in eon'. in aliquibus . de Deces. filiorieom. bar. Interest tamen inter paragium ex altodio, & ex seudo mulieri debitum. Rebus enim altodialibus a parente relictis , optio fratris erit , num in ipsis , rebus hereditariis , an in pecunia par gium solvere sorori malit. Contra, seudo a parem te relimi, a fratre paragium in ipsis rebus stud libus praestari non potest , sed omnino in pecunia solvi debet. Cum enim lauda ex jure Francorum, cujusmodi sunt apud nos pleraque, sint individua, ne quam seuda divisionem patiantur, paragium sobvendum est in pecunia, in eamque sententiam a S, cro Consilio decisum refert Merlinus controversiuna. I 3. Aque hic commodum fuerit advertere distri men inter vitam & militiam a seudatario debitam fratribus natu minoribus , ac paragium ex seudosorori praestandum . Paragii enim ipsa proprietas serori datur, eaque in quoslibet heredes transmi ti potest . Contra vita & militia in nudo usuist ctu consistit, qui cum morte fratrum natu min rum extinguitur. Id ipsum tamen intellige, si seudum sit avitum : si enim paternum sit, seu ab ipso patre coemptum, aliove quo modo quaestum,
arbitrium fratrum natu minorum erit , num vitam & militiam , an partem pretii , quanti seudum fuerit emptum , petere malint. Ex pragmaticorum enim communi scito pretium studi novi censetur veluti in arca repositum. Vid. de Marin.
IX. Iam vero ex recepta sori sententia par 'gium praestari placuit non solum sceminis , quae viro traduntur , sed virginibus etiam , quae pudi citiae votum in monasteriis nuncupare malint, idque
vulgo dicitur Paragium ingressarum. Ejusmodi vero
72쪽
De legit. fucetis ex eo uet. Neapol- syparagium diverso jure censetur: diverse enim de eo
responsitandum, prout scemina, patre vivo, vel mo tuo, virginitatem voverit. Siquidem si vivo patre vota nuncuparit, ex ratione legitimae paragium non aestimatur , sed ex ratione dotis , quae monasterio persolvi solet, habita etiam ratione sumptuum , qui ex recepta consuetudine in die votorum erogantur . Contra si , parente jam mortuo, vota mulier nuncupare velit , integrum paragium ei debetur,
nec ab eo diversum , quod aliis persolvi solet, quae in matrimonium collocantur. Nam post parentis obitum jus integri paragii mulieri deseditur , de eoque renunciationis tempore pro lubbtu statuere potest . Vid. Molses. ad confvet. pari. 3. qi est. 8. n. q*. & Reg. Galeot. a. contri 8. Ita quidem vulgo doctores. Ne quid tamen dissimulare videar, eam ego sententiam contrariam existimavi
semper & Neapolitanae consuetudini , & Friderici menti. Paragium enim id potissimum spectat, ut
mulieres honeste collocentur . Proinde si mulier monasterium matrimonio praeserre malit , in m nasterio honeste collocata paragio monialium debet esse contenta , neque familiarum avita bona. in monasteria , extraneolae transserre , in quam sententiam proclivior esse videtur & Provenetalis obfer t. I I. Sane, si, quod res est, dicere velimus,
cum leges Neapolitanae jubent , secundum paragium collocari mulierem, id potissimum spectant, ut secundum generis paritatem honeste collocetur. Id igitur si fuerit impletum , quotacumque pecunia fuerit erogata , soror, aut amita ultra fratres, eorumve filios vexare non debet , de qua sententia mecum convenisse laetor Ioannem Alexandrum
virum integerrimum , & penitioris juris scientia
73쪽
ω Excursus II. inter Regiae Camerae Summariae Praesides celeberrumum . Quatenus vero sustinenda sit mulieris renunciatio, qua paragio , ejusque supplemento renunciat, intra liquebit cap. 4. X. Iam vero cum alio conversi statres , eorum ve filii, sororibus, amitisve dotem constituere plerumque negligant , mulieribus adhuc consuetudo prospectum ivit, ac virorum in ea re negligentiam, aut avaritiam poenali sanctione coercuit. Si quis igitur sororis , aut amitae vota remoretur, eisque post sedecim aetatis annos expletos dotem dare detrectet, mulier masculeata censebitur comfuet. a. de fucctis ab intest. ΜUculeationis vocabulum non tantum apud veteres , sed apud consuetudinum quoque compilatores ignotum emnxere
pragmatici ad indigitandum jus mulieri quaesitum,
quo, ut ceteri masculi, ad virilem admittitur, si, fratre, aliisve interpellatis, dotem haud acceperit. Uerum enimvero ut id juris mulieri quaeratur, primo quidem oportet , ut decimum sextum aet tis annum expleverit; deinde ut opportuno & tempore, & loco interpellatus frater , ejusve filius a dotis solutione cesset. Cum igitur pupilli , minores, furiosi , prodigi opportune non videantur interpellari , neque moram censeantur admittere,
ejusmodi personis interpellatis, jus masculi mulieri non quaeritur l. 49. 3. 2. Is de veta. oblig. Rursus, cum successorum tantum consuetudo meminerit, eisque tantum injuste cessantibus, mulieres jus masculi nancisci jusserit, si post decimum sextum 1
tatis annum filia patrem ipsum interpellarit, isque in dote constituenda moram admiserit, jure masculi non censebitur , cum pater cogi non possit invitus, ut virilem dotis nomine mulieri praestet.
74쪽
L e legit. success. ex consuet. Neapol. 6 IAt vero in Neapolitano tantum territorio jus masculi soror ex consuetudine poteit acquirere. Nam in Regni provinciis, licet opportune frater inter Pellatus a dotis solutione cesset , numquam soror ad virilem admittitur , sed ossicio judicis tantum Paragium consequetur: atque ita a Sacro Consilio Pronunciatum scribit praeter alios Matthaeus de
XI. Semel autem jus masculi a sorore quaestum non solum ipsit prodest , ut in paternis , maternisque bonis cum fratribus aeque succedat iticapita , sed in liberos quoque trasmittitur . Qua propter licet alias sororum filii ab hereditate patrui per fratrum liberos arceantur, filii tamen sororis , ubi ipsorum mater jus masculi fuerit admpla , cum fratrum liberis aeque concurrunt in he. reditate patrui . Praeses quidem de Franchis decisqI 2. contra sororum filios a Sacro Consilio pronunciatum scribit , id tamen inde factum , quia falso sororum filii asseruerunt , jus masculi matrem adeptam esse , ut in calce decisionis idem aperte docet . Cum igitur in hereditate patrui ex jure a matre transmisso sororis masculeatae liberi cum fratrum filiis admittantur , potiori jure crediderim , ipsam sororem ius masculi semel admptam cum masculis generatim admitti oportere ad hereditates conjunctorum a latere , eoque Sa rum
Consilium inclinasse videtur apud Assiictum decvi.
37o. n. II. Id ipsum tamen intellige, modo ne de seudis agatur . Ea enim, cum ad masculos solida redire debeant, ad sceminas pervenire nequeunt de Pont. vol. I. consi. 74. Uerum enim vero licet foeror masculi jus adepta in aliarum sororum con
cursu cum masculis sola succedat, si tamen se,
75쪽
61 Excursus II. tres , eorumque liberi de medio sublati suerint, ceterae quoque sorores , earumque filii cum soro. re masculeata succedent . Quamvis enim jus ma. sculi adepta soror admittatur ut masculus , id ei tamen indulget consuetudo fictione juris, qua inconcursu fratrum personam masculi scemina mutuatur . Verum ejusmodi fictio eatenus extendi non debet, ut ceterae quoque sorores excludi debeant , si , fratribus , eorumve liberis non superstitibus, cum sola masculeata concurrant . Atque ita pronunciatum scribit a Sacro Consilio idem de Franchis d. deris. 4 2. n. 4.
Do fuceusione parentum. SEcundus heredum legitimorum ordo jure quo
que Regni parentum est . Nam de ipsorum successione quidem nil diserte a Friderico cautum in L constit. in aliquibus. Proinde, si descendentes non superessent, a parentibus liberis succedi tacite voluit secundum scita Romani juris. aequissimum enim Friderico visum, ad eos luctuosam liberorum hereditatem redire , qui ob eorumdem interitum luctu affici maximo censerentur. De ea re autem prolixior esse nolim, cum in Regni provinciis tota juris successorii ratio in persona parentum sest,
mari debeat ex noveti. II 8. c. a. Repete igitur, quae ea de re supra disserui pag. 3o. tom. 2. certum
mihi est, actum haud agere. II. Quod ad consuetudines Neapolitanas, dive sam a Friderico viam majores nostri non videntur ingressi. Nam ex jure Romano consuetudines Ne, poli.
76쪽
De legit success. ex con et Neapol. 6 politanae quoque parentes ceteris cognatis praeserrivoluerunt in hereditate ejus , qui sine liberis de, cessurus esset. Id i psum tamen in consuetudinibus diserte non cautum. Nam exemplo Friderici quoque compilatores parentum successionem reliqum runt juri Romano . Licet igitur alias, ubi de cognatorum ex latere successione quaeritur , origo bonorum per consuetudines inspici jubeatur, secus tamen per ipsas consuetudines in successione parentum obtinuit. In Urbe enim , ejusque territorio sine bonorum discrimine praeseruntur in filio. rum hereditate parentes. Ita quidem, matre Pra repta , in maternis bonis praeseretur pater mater etiam in paternis, patre praemortuo. Hinc vulgatum illud pragmaticorum in foro scitum , patre, vel matre exiliente in medio , conisuetudines fu cessoriae cessant, nec locum habet axioma , paterna paternis, materna maternis ex Napod. ad cou-fuet. de success ab inces. n. 13a. Quod igitur apud
eumdem Napodanum legitur ibidem n. I 29. 'ο- avus maternus praefertur in bonis maternis pro-aUo paterno , vel patri , aperte cum regula pugnat ab ipso Napodano posita . Quapropter recte observatum ibidem a Carolo de Rosa in marginali
nota, verba illa Dei patri mendum librariorum esse, & in antiquioribus exemplaribus non inveniri. Ceterum adeo certi juris est , per consuetudines Neapolitanas patrem & matrem filiis aeque suco dere, ut, licet aliquid ab alterutro parente prosectum fuerit in silium, in illud etiam, quod prose
e tum ab alterutro parente fuerit , uterque, parensaeque succedat , ut post Napodanum recte statuit Carolus de Rosa ad consuet. tin. de filiissam. volent.
xs. n. a . Id ipsum contra Bariolum juri Roma,
77쪽
64 Excursus II.rio novissimo consonum ego crediderim ob auis.
functo . C. ad Senatus. Tertγιι. Ibi enim sine bonorum discrimine in liberorum hereditate parentes praeserri jubentur. Conf. de Franch. decis s9. Sane ibi in bonis a patre filio donatis per Sacrum Cori- filium admissi cum patre fratres . Igitur potior1jure in ejusmodi specie admittenda videtur & mater. III. Iam vero licet in concursu patris , aut matris, ubi liberi desint, cum jure Regni consumtudo consonet , in superioribus tamen parentibus interest consuetudines inter, & jus Fridericianum obtinens in Regni provinciis. Nam in Regno quidem, cum ex Friderici constitutione, quod ad parentum successionem, nullam mutationem jus civile subierit, jus Romanum generatim viget in novellis ab Iustiniano statutum. Contra per consuetudineς Neapolitanas , si pater quidem , aut mater sint defuncto superstites, sine bonorum discrimine pra
feruntur : verum si cum superioris gradus parentibus res agatur, logus est superiori regulae, parerna paternis, materna maternis, non secus, atquctobtinet in conjunctis a latere . Proinde in ipsis ascendentibus ultra patrem & matrem in territinxio Neapolitano locum invenit consuetudo s. de success. ab intes. In Urbe igitur avus maternus
excludet avum paternum a maternis bonis Napodan. ad d. confluet. n. I s6. Ob praedictam vero regulam , ut ibidem Napodanus observat , secus adique Iustiniano placuit, superioribus parentibus p erogativa gradus haud quicquam prodest . Proinde
in Urbe, ejusque territorio proavus maternus praesertur avo paterno in maternis bonis. Tantum in ea specie legitima in maternis bonis debetur ascendenti paterno , si defunctus in ejus potestate de-
78쪽
De legit.fuccus re consuet. Neapol. 6scesserit ex consuet. unici de filii am. volent. tess. Licet enim ea loquatur de filiosamilias, qui testatus obit, potiori tamen jure de filiolamilias quoque videtur accipienda, qui intestatus decedit, ut recte ex Napodano docet Carolus de Ros ad L
IV. At vero si quae aliae personae snt , quae
jure Romano cum Φscendentibus admittuntur, admittuntur per consuetudines etiam , non solum si cum superioribus parentibus res agatur , sed cum Patre quoque, Vel matre : neque enim fratribus, ceterisque jure civili vocatis per consuetudines parentes obsunt de Franch. deci . 486. n. I. Imo ex recta consuetudinum interpretatione favorabilius agi psacuit cum fratribus, eorumque filiis . Licet enim in Regni Provinciis ex novell. II 8. c. 2. &n velt. I 27. c. I. fratres utrimque conjuncti tantum , aut utrimque conjunctorum filii cum parentibus admittantur , in territorio Neapolitano tamen ex interpretatione consuetudinis s. de fu cos ab intest. fratres etiam uterini , aut consanguinei, eorumve filii cum parentibus admittuntur in communis parentis bonis. Ita quidem uterinus frater cum patre in maternis bonis admittitur, licet secus Iustiniano placuerit . Id apud nos repetendum ex bonorum discrimine per consuetudines fieri jusso, ut, quoad fieri posset, a suis lami.
liis non discederent avita bona. Inde factum, ut parentes ceteri praeter patrem & matrem a fratrubus uterinis , aut consanguineis , eorumve filiis excludantur, si ita suadeat bonorum origo . Hinc
muS maternus a fratre consanguineo excluditur in paternis bonis, quemadmodum in maternis consam guineum excludit avia materna. Vid. Carol. de Ros. Tom.III. E . ad
79쪽
s5 ' Excursus uad L eonfuer. unio. de filii . volentib. tes. n. 28. Ο sequent. In aliis bonis a defuncto quaestis locus est d. consuetudin. s. qua cognati paterni maternis praeserri jubentur . Ut enim supra monui , ex re cepta sori sententia praedicta consuetudo non talatum in cognatis a latere , sed in ascendentibus quoque locum invenit . Quapropter si civis Ne politanus tantum a se quaesita bona in hereditate
reliquerit, patemus avus maternum excludet, ii
cet ex regulis juris communis in Regni provinciis
U. Iam supra praevertimus, patre , ves matre superstite, per ipsas consuetudines a filiorum he. reditate sine bonorum discrimine cognatos omnes generatim arceri: in ipsis igitur paternis honis prae 1erri matrem ὁ patrem etiam in maternis . Inde tamen fiebat haud raro , ut nobilissimae quaeque familiae avitis bonis exciderent, & imminutis opibbus decus etiam nobilitatis imminui videretur. Id quidem incommodum generatim omnes afficiens
Sedilium Nilotici & Capuani patriciis indignisimum praeter ceteros videri coepit. Proinde malum serio aestimantes videndum porro censuerunt, ne quid familiae detrimenti caperent per legitimas parentum successiones . Cum igitur advertissent for
lasse, ex ipso jure civili hereditatem jussu testatoris ita filiisfamilias deserri posse , ne quid in eassi
juris parenti competat, in tabulis etiam nuptiali bus sponsos pacisci posse crediderunt, ut ex libero rum hereditate parentes nil lucri caperent . His
quidem .initiis praedicti nobiles, si in alienas fami
has avita bona pervenire nollent , in tabulis nuptialibus convenire coeperunt, ut, quod ad pater na bona, renunciaret liberorum successioni mater, patet
80쪽
De legit. success. ex eo uet. Neapol. 67 pater etiam, quod ad bona materna. Opportunissimum eurema visum servandis in familia bonis. Inde factum. , ut ejusmodi pactum praeter praedictos patricios passim usurpare coeperint non solum s nobiles in Urbe ceteri, sed & in Regni provinciisl ordines generatim omnes,& ipsi de plebe homines,l qui per legitimas parentum successiones genti , sa-
miliaeve suae incommodatum nollent . Ne qua vero calumnia pacto ita convento per veteratores alii quando fieret, Rex Catholicus inter gratias Urbi concessas ejusmodi pactum ratum haberi jussit anno Isos. Praelem autem pamam in nuptiis coeundis hodie frequentissimum dici vulgo solet, - puam , oe Nati propter primos ejus auctores: nuptiae autem ea lege initae vernacule contrame dicuntur nua mmua maniera , quia contra jus Romanum , ac praeter majorum mores pacta isthaec in nuptiis apud nostrates invaluerunt.
VI. Nili & Capuani pactum praeter alios aci curate recenset Afflictus decis 237. ejusque formu-j iam prolixiorem exhibet . Ubi id nuptiis fuerit appositum , si , matre superstite, pater fato cesserit, S mox seu in pupillari aetate , seu adulti etiam
liberi ante matrem obeant , a paternis liberorum bonis omnino mater arcebitur, eaque deserentur paterno cognato proximiori ne per legitimam quidem imminuta , qua alias ex jure Romano mater defraudari nequit . Vicissim ad servandam aequalitatem , nuptiis ita initis, si , patre superstite, liberi
post matrem obeant, res dotales , aut cetera etiami materna bona ad patrem non pertinebunt , sed cognato materno proximiori reddentur non immunuta , ne per legitimam quidem, quae alias ex jure civili patri debetur. Ceterum per ejusmodi pa-: . E 2 ctum