장음표시 사용
121쪽
Io8 SFntagm,Rom furis, ac Parr.Lib.m.6.XIV quidem Concilii Tridentini scitum libertati mutandi consilii maxime favorabile in Regno receptum esse ipsi pragmatici non dissilentur . Vid.
Merlin. controvers. Jorcsi. c. 8.
De obligationibus. IAm supra praevertimus tom. a. pag. I9. ius omne
generatim cuicumque competens vel in re, vel ad rem vulgo dici. Ibidem Observatum ex Grotio, juris in re , quo res ipsae quidem assiciuntur sine respectu personae, quatuor omnino species constituendas videri, dominium scilicet , servitutem , hereditatem, pignus . Pro instituti ratione de tribus prioribus juris in re speciebus satis hactenus commentati sumus : de pignore opportunius infra videbimus. Quod igitur superest, de jure ad rem disserendum , ex quo obligationes omnes, tamquam ex sente , promanant . ud sane argumentum discors quidem sententiis, opimum in soro jurgiis, utilitate tamen eximium ad sextam usque insequentis libri rubricam cum Imperatore enarrabimus. Falso autem post Uultejum scholastic. disicept. c. I 6. statuere quidam , prassens de obligationibus argumentum ad eam Iurisprudentiae partem ablegari Oportere , quae de personis agit , cum quia obligatio personae inhaeret, tum quia ex obligatim ne non in rem ipsam actio competit, sed in personam potius , quae ad praestandum , faciendum obstringitur. Quod enim ad primum attinet, personae quidem inhaeret obligatio , verum obligatio eo potissimum collineat, ut per eam res nanciscar
122쪽
mur , quarum causa ipsa coaluit . Ius quidem obligatione quaesitum a dominio diversum est, ab
eo tamen nequaquam alienum . Nam patrimonium
nostrum obligationes augent , & in jure dicuntur in bonis esse l. 49. ff. de verb. oblim utiliter etiam in solutum dari, vendi, donari ponunt, ut sexcen. ties Iurisconsulti monent . Quod ad alterum, ex Obligationibus in personam actio nasci dicitur, non quia per eam jus aliquod persequamur personae cohaerens , sed quia adversus obligatum ipsum necessario debet institui, cum contra actio ex jure in
re manans adversus tertium rei possessorem si insti ' tuenda. Aliunde cum perpetuo veteres obligationes ad rerum classem amandarint , eorum praeceptis
acquiescendum, non quia antiquis, sed quia veris. II. Iam vero de obligationibus dicturum Tri-honianum accuratius egisse vellem . Is enim princ.
An unice de jure civili sollicitus obligationes de finit iuris vinculum , quo necessitate astringimurn licuius rei solvendae secundum nostrae civitatis Iura. Inde igitur constat , civilis tantum obliga.tionis , aut ad summum Praetoriae quoque notionem novis Iustinianeis eum tradere occoeptasse. Quo tamen nomine recte vapulat Tribonianuς. deque enim oportebat , civilis obligationis inge. nium recta adolescentibus propinare , naturali obligatione prorsus omissa , cum ejus etiam insignes
est Eius occurrant in jure civili . Nimirum omnis obligatio juris vinculum dici potest ; verum pro diversitate juris, unde oritur obligatio , diversus est obligationis effectus . Siquidem aliquando nos obstringit jus naturale tantum, quo honestate quidem astringimur ad praestationem ejus, quod deductum in obligationem fuerit, ejusmodi tamen obligatio.
123쪽
sationi actionem jus civile denegat. Aliquando ex
iuris civilis rigore tantum obligatio manat, quam tamen. utpote sequitati contrariam per exceptionem Praetor exitum habere non patitur. Aliquando tandem jus civile ,& naturale simul obligationi favet,
in cujus favorem dumtaxat emaces actiones leges accommodant . Hinc vulgata apud doctores obiugationum divisio in mere naturales, mere civiles,& mixtas . Cum igitur isthaec obligationum distinctio . magni sit usus in toto sere jure civili, juvabit institutionum hiatum aliunde supplere, &cujusque obligationis ingenium accuratius enarrare . Cum vero mere naturalis obligatio inter mortales sit antiquissima , ab ea primum incipiemus, ut constet , quatenus Romanae leges ei. derog tum ierint. III. Principio obligatio naturalis est, qua limnestate naturali quidem ad praestandum, faciendum obstringimur , ex ea tamen Vere jus civile non patitur . Ejusmodi igitur obligatio conscientiam promittentis illigat , verum ad fidem exolvendam in Civitate per actionem is compelli non potest. Ita quidem, si pro alio mulier intercesserit, mutuamve pecuniam acceperit irri potestate filius, pudore naturali mulier , filiusve familias obligantur, in neutrum tamen ex ejusmodi obligatione
agere jura sinunt . Ita etiam , licet pactorum fidem sancte servari jus naturale jubeat, simplici pacto tamen actionem jus civile denegat. Ut enim alias juri naturali aliquid addere , vel dotrahere legislatori licet , ita noluere veteres nudis pactis , & quae solo placiti fine consisterent, civiliter obligari quempiam. Neque tamen hinc inseras , perfidiae in Civitate saxisse veteres, cum pacta.
124쪽
De obligationibus. mpactorum fidem impune contemni concesserint. Itenim & fidem sancte colebant , & improbos existimabant, qui promissa haud exolverent. Tantum beneficia legum denegarunt iis, qui in pactionibus ineundis intra nudae conventionis fines subsisterent, neque adversarios contractibus a iure civili firmatis illigare curarent . In Civitatis enim emolin mentum de contractibus leges dicere legislatori ib et , ac rebus mature perpensis summa potestas recte statuit , qui contratius necessitatem jurii importent, quibus formulis iidem expediendi, quibus solemnibus fides a contrahentibus in conventionibus obliganda. Id sane ipsis paciscentibus plerumque prodest, ne, si nudo placito juris necessi. tas accommodetur , inconsultis pollicitationibus promiscue cives illigentur , eosque, accuratius re perpensa, mox frustra poeniteat. Siquidem affluen. ti laetitia soluti aliquando mortales benigniores videri volunt, ac temere promittendo se, liberosque suos ad egestatem perducunt. Ne igitur quid tale fieret, per solos contractus in Civitate receptos civiliter obligari fidem voluere veteres , ut serio quisque perpenderet , an contractus e re sua seret, quo quidem inito nulla poenitentia superesset. Eo pertinet Gellii illud nodi. inneto. I. fidem
maiores in negotiorum contra tibus Onxerunt.
IV. At vero licet jure Romano simplici pacto
denegaretur actio , ut tamen alias edimi Praetor
juris civilis asperitatem mollitum ivit , ita indignatus paruirum fidem impune negligi non actio. nem quidem, sed exceptionem ex pacto dedit 4. st . de pact. Facile autem mihi persuaserim
ita edixisse Praetorem exemplo duodecim tabularum usum , quibus pacta quaedam confirmata vi dem
125쪽
que vero pacta quaelibet servari jussit edicto Pra
tor: ita enim cavisse novimus . Pacta conventa,
qua neque dolo , neque adversus leges , plebifcr-ra, Senatusconsulta, edicta Principum , neque quo fraus cuiquam eorum feret , facta erunt, se abod. i. 7.ε. .ffeod. Porro Iurisconsulti confidentiores Praetoris auctoritate iam edicti aequitati veluti inservientes non solum exceptionem, sed alios quoque civiles esse tus pactis , ceterisque obligationibus
naturalibus accommodarunt. Quae enim de pactis caverat edicto Praetor , ad ceteras naturales obligationes recte transferri posse crediderunt. Iuri Dconsulti igitur edictum sapienter interpretati naturales omnes obligationes ita distinguendas censuerunt, ut aliae edicto probatae pactorum exemplo viderentur, quaedam secus . Naturalibus obligationibus edicto non comprobatis civiles omnes
effectus cum exceptione denegandos pronunciarunt.
Ejusmodi videbatur esse prodigi , aut filiisamilias
pecuniam mutuam accipientis obligatio , mulieris intercessio, aut pupilli contractus sine auctoritate tutoris initus . Contra ceteris naturalibus obligationibus ex edicto, ejusve interpretatione receptis, i ab actione discesseris , omnes sere civiles essectus competere statuerunt , neque ab iis diversos, quos mixtae obligationes habent. Hinc sexcenties Iurisconsulti a junt, naturalem obligationem compensationem admittere i. o. ff. de compens. per errorem ex ea solutum retineri posse l. io. F. de oblig. Ur a L naturale etiam debitum recte novari, constitui ι. I. Is de novat. U. Rursus cum negotia quaedam utilitate, quam
Civitati praestant, majori favore sint prosequenda,
126쪽
De obligationibus. II 3paulatim per Praetorum edicta, Iurisconsultorum interpretationem , ac Principum constitutioneS ev luit, ut complura pacta non solum ad exceptionem, sed ad actionem quoque prodessent. Eiusmodi censebantur pacta Praetoria, legitima, & contractibus nae fidei in continenti adiecta. Hinc manavit pactorum apud Doctores vulgata divisio in nuda, ianon nuda, quae passim vestita vocant. Nudum appellatur pactum , quod nudi placiti fine consistit,
ac tantum exceptionem praestat. Non nudum Voc,
tur , quod praestat etiam actionem, quia illud vel speciatim confirmat edicto Praetor, vel diserte lex ipsa probat , vel quia in continenti contractibus bonae fidei fuerit adjectum . Primo igitur non solum ad exceptionem , aliosque civiles essectus superius enarratos, sed ad actionem quoque prodesse videbantur pacta generatim omnia, ex quibus edicto Praetor actionem se daturum edixit. Ejusmodi quidem erat hypothecae , aut constitutae pecuniae pactum , quo quis pecuniam aliunde debitam se certa die soluturum sine stipulatione promittebat I. r. F. de pecvn. constit. Deinde actionem etiam dari placuit ex pactis , quae per leges confirmata diserte serent, veluti pacta dotalia l. 6. C. de dot. promiss. eaque, quibuς quis promitteret, se donatin rum Let s. de donat. Denique ad agendum etiam prindesse placuit pacta, quae contractibus bonae fidei in continenti serent adjecta. Ex iis enim i quoniam ipsis contractibus tamquam eorum pars inesse cem sebantur, actio ejus contractus oriebatur , quibus in continenti adjicerentur L 79.6. de contrab. empl. VI. Quod tamen diximus, ex pactis contractibus bonae fidei in continenti adjectis actionem ejus contractus oriri, cui in continenti fuerint apposita,
127쪽
114 SFntagm.Rom Iuris, ac PatriLib.III. t. XIV. caute quidem intelligendum . Neque enim pacta quaelibet his contractibus statim adjecta generatim actionem praestant , sed ea dumtaxat , quae ipsis contractibus legem dicunt . Si qua enim pacta a contractu snt aliena , veluti si quis in emptione cum Titio peragenda de altera re cum Se, p, ciscatur , pactum cum Sejo initum emptioni in continenti adjectum videri nequit . Rem aperte
loquitur Ulpianus in I. 7. q. A. de pact. ea pacta
infunx, quae legem contractui dant, idest, quae in ingressu contractus facta sunt. In ingressu eontra. elus exempli tantum cauta ab Ulpiano dictum intellige . Idem enim de pactis existimandum, quae persecto contractui statim accesserint . Nam, ut advertit Duarenus ad L L . το ides apud Iuris consultum non definit, sed declarat, ut ipsa ratio juris exposcit. Ceterum si contractibus bonae fidei non in continenti quidem, sed ex intervallo pacta
accesserint , ea ad exceptionem tantum, non adactionem prodesse placuit . Ea igitur reo , non actori proderunt ae l. 7. β. de pact. VII. Atque ita quidem jus erat olim in pactis, grae seu ex intervallo , seu in continenti contra-ibus bonae fidei forent apposita . Quod si pacta contractibus stricti juris accederent , caute distinguendum Iurisconsulti putarunt , num pacta in
continenti, an ex intervallo contractibus accessis.sent , num pacta obligationi detraherent , an asderent, num in actoris etiam persona , an in reo controversa institueretur . Nam squidem in continenti pactum contractui foret adjectum, & obligationi detraheret , inesse pactum ex parte rei, non item actoris pronunciarunt ; sin ex intervallo
foret appositum, obligationi seu adderet , seu de
128쪽
De obligat ρnisus. ἔδοtmeret, ex neutrius connabentis raris conir tui inesse censuerunt. Proinde , rigore iuris inspecto, ne reo quidem prodesse soterant. Hinc si, decem mutuo acceptis, in continenti paciscar, ut novem solvam , io novem tantum conveniri pote , in id pactus e intervallo fuerim , adhuς in de mconveniri potero subii litate juris i. 4. g. uic sis drpati. juris subtilitate inquam . Abas dubitan ne quit , quin ex pactorum generali regula ipsiis comtractibus stricti 'juris appotuum ex interνallo pructum rςo Pria tet e ceptionem. Ita igitur reus sttuebitur per exceptionis ambages . Verum si P Etum adje tum in copticenti fuerit, siue cxceptis nis auxilio ipis iure perimetur actio. Vide Noud; de pact. π δ MEI. c. I VIII, Quod ad obligationem mere civilem, e*paris tantum civilis subtilitate consistit , naturalixamen aequitate destituitur. Ita sane qui vi, rnetv coactus, aut adversarii fraude circum criptus , civbὲi ritu promiserit , is quidem subtibim juris ad
praestandum, faciendum obstringit λ vexum naturalis multas pati non debet , Ut Ni, metu ,.s udypollicitationes extortae stipulatrari prosint . tamen rigore jWris , prout lingu* civilit n cu patum esset, ita jus esse in GontrMibus jube xuis rubtilitate juris inspecta , qui vi , metu, stλως promisisset, essicacitςr mnvmiri popera; . Vς Mut alias aequitatem sequutus edicto D etor jum speritati derogatum iv it, ita etiam in conu 'bbus exequundis vim ., motum , frauom cuiqum prodesse noluis. Ne quis igitur .maolummtum ς improbitate capyMnt, agenti quidem ex s9u actu
129쪽
1I6 Θnta .Rom. vis, ae Patri Lib.LVT t.XIV. tiam oppugnasset ; verum obliqua via eodem con. tendens exceptionem in formula actionis addebat, ut si reus vi , metu coactus i aut fraude circumventus actori promisisset , fidem exolvere non cogeretur. Haud absimili arte Praetor civiles omnes oblisationes infringi curabat , ubi naturalis aequitas id suaderet. Ita igitur , exceptionibus institutis, oblisationes mere civiles exitu erant inutiles. Eo pertinet Pauli illud in Loa .F. de re . iurin,
hil interes , ipso iure quis actionem non habeat,
an per exceptronem infirmetur. Uerum enimvero
obligationes mere civiles non desunt in jure Romano , ex quibus actio per exceptionem elidi nequit . In eam classem retulere veteres obligationes illas, quas propter praesumptam naturalem causam ratas haberi oportebat seu propter commercii fidem , seu ut lites citius perimerentur . Ejusmodi erat obligatio literarum , & in jure a reo debiti facta confessio ι. r. 6. de eonfess. IX. Denique mixtae sunt obligationes , quae ι non solum juris civilis auctoritate consistunt, sed in naturali etiam sequitate praesidium habent. Κjusmodi censeri debent non solum obligationes le gibus civilibus confirmatae , sed ratae etiam ha xi jussae in Praetoris edicto . Praeter quam quod enim effectu juris apud Romanos olim Praetoria obligationes a civilibus non disserebant , jure ho die Iustiniani novissimo jus Praetorium a civili di
versum censeri non debet. Certe utrasque obliga
tiones spectavit Imperator, ubi eas definiuit iuris
vinculum, quo necessitate Uringimur alicujus re
foλendae fecundum nostrae Civitatis jura . Doutrisque etiam obligationibus intelligendi Iuriscon sulti sunt, cum obligationes absolute memorant Quae
130쪽
De obligat onibus. III Quaecumque autem obligationes sint , eae generatim omnes ex facto aliquo obligatorio manant, eoque vel licito. , vel illicito . Ex facto illicito descendunt delicta, vel quasi delicta ra, ex facto licito contractus , & quasi contractus . De obligationibus ex contractu , vel quasi contractu ad finem usque hujusce libri videbimus ; de delictis,& quasi delictis in quinque prioribus insequentis
libri rubricis agemus . εX. Iam vero contractus, ut confirmatus a jure civili dicatur, oportet, ut vel nomen, & causam habeat; aut certe , si nomine destituitur, causa non careat. Causa in contractibus dici solet datio, vel factum, quod in eo intercedit . Si nomen contractus habeant, veluti emptio, venditio, nominati dicuntur ; si causam tantum , vocantur innominati . In eo genere celeberrimi sunt usus
in jure civili contractus innominati quatuor, do, ut des Ido, ut facias ; facio, ut facias; facio, urdes. Ut autem contractus innominatus legitima conventionis jure consstat, praesentem causam hahere debet. Si enim causam tantum suturam complectatur, jure civili quidem inspecto, non contractus innominatus, sed nudum pactum existimandiis erit. Hinc si tibi decem in praesenti dem, ut Romam mea negotia gesturus eas, ea quidem conventio contractus erit innominatus. Sin decem me daturum dicam , si eodem proficiscaris, posterior isthaec Conventio nudum pactum existimari debet . Sed cum ubique sere Gentium hodie negotia omnia ad juris Gentium smplicitatem sint accommodata , ejusmodi subtilitates rectae tantum juris intelligentiae prosunt . In Regno igitur Neapolitano,