장음표시 사용
141쪽
I18 DBagm.RomJuris, ac PatriL1baLT. t.XV. apposita uni reo, non item actori prosunt. Hinc si decem numeravero , ac paciscar , ut obligeris
in novem, non ultra novem petere potero L M.
f. I. F. de reb. cred. Contra si mutua dem tibi decem, ac sine stipulatione placeat, ut condicta die viginti reddas, in decem tantum actio competet d. l. II. h. I. β. eod. Hinc constat igitur, usuras nudo pacto promissas apud Veteres peti non potiuisse . Ab eo rigore juris tantum recedi placuit, si mutui causa in creditum irent argentarii no- meli. s. aut civitates, queis nudo etiam
pacto promissas usuras solvi oportebat L 3o. F de ur. Idem admissum etiam in pecunia tra Attia,
ut ita quoquo modo periculum pensari videretur, quod creditorem inde sequebatur L s. oe 7. F. de naunoen. Quinimo quia in contractibus stricti j, ris nisi stipulatione promissae non debebantur usin rae, post ipsam moram , aut litis etiam contesta tionem usurae frustra Ietebantur. Verum in Regno hodie ab ea juris subtilitate descivimus . Si
enim praestituta die pecunia non renumeretur, quanti sua interest, pecuniam restitutam esse, creditor petere non prohibetur . Ceterum apud nos usu sori receptum est, ut ad interpellationem usque mora non censeatur admissa , si mutui tabulis restitutioni dies non sit praestituta. Quod si certa dies, ut fieri plerumque solet , restitutioni pecuniae sit praefinita , ubi ea venerit , ipsa dies interpellare
videbitur, ac debitorem in mora constituet . Vid.
IV. Cum in mutuo id agatur , ut condicta die tantundem in eodem genere restituatur, prore credita aestimatio invito creditori obtrudi non
142쪽
urb. mod. re contrab. oblig. I ast potest. Ob varias tamen rerum humanarum Vices
saepiuscule fieri potest , ut non res quidem in genere , sed ejus testimatio necessiirio peti debeat. Hinc dubitatum video, cujus temporis , aut loci allimationem judicem sequi oporteat, si res ipsa
in genere restitui nequeat . Controversam ita resolvit Iulianus , ut , s locus Sc tempus soluti ni si praestitutum, condicti temporis,& loci Mimatio sequenda sit; sin id omissum , in Hima
tionem loci, ubi petitur, reus condemnari debeati. 22.F. de reb. crea. Ex Struvio per me tamen illud accedat , ut , si rei pretium augeatur post moram , quanti res plurimi post moram fuerit, actor recte petat in Butagm. iurispri exercit. 16.37. Hinc haud incommode hic quaeri possit,
num, mutato monetae pretio inter mutui, & Ω-lutionis tempus , mutui , an solutionis pretium spectari debeat in restituenda pecunia. Accuratiores interpretes distinguendum censent , num circa bonitatem intrinsecam, an extrinsecam mutatio facta suerit. Intrinsecam fieri mutationem ajunt, si depretietur pecunia ratione materiar, veluti si librae auri uncia aeris immisceatur, cum antea scimuncia admisceri soleret : extrinsecam fieri mutationem dicunt, si auctoritate publica diversum a priori pretium pecuniae sit impositum, licet in trimseca ejus bonitas immutata non suerit. Si intrinseca mutatio fuerit , aequum hi censent , ut pecunia
renumeretur ad eam bonitatem, quam contraditis
tempore habuerit. Ex nummis igitur si quarta pars bonitatis sit dempta , pro centum viginti- quinque restitui jubent . Quae quidem sententigdi aequitatem habet, & in eam trahi posse videtur Pomponius ipse in I. a. f. de reb. cred. SM
143쪽
1 3o vntagm.RomJuris, ae PatriLib.LuTiLXV. ne cum anno I 622. apud Neapolitanos monetam in melius recudi placuisset pragm. I 3. de monet Pili falsif. tatim anno insequenti cautum, ut propter auctam pecuniae bonitatem debitores antiqui liberarentur, si pro singulis centum ducatos octoginta solverent pragm. 6. de nummul. Quod si extrinis Cum nummorum pretium sit immutatum, pretii augmentum , aut decrementum ipsi debitori lucro, vel damno cedere statuunt . Ita quidem centum Regni ducatis mutuo acceptis , u mox ducatus
duodecim carolenis testimari jubeatur, siquidem inducatis in specie solutio fieri velit, centum ducuti reddendi creditori erunt ; sin per carolenos, mille carolenos solvendo debitorem liberari putant. Quam quidem distinctionem non solum plurimo rum jurisconsultorum judicio , sed & ipsius Summi Imperii auctoritate firmatam scribit Hertius ad
Pulandorsium iuri nat. Θ Gent. libr. s. c. 7. 3. 7. Ve' rum varie adhuc rem subdistinguendam censet ipse Pulandorsis .cit. quem consule . Ceterum cum mu' tuum contractus unitateralis sit, ex eo tantum, qui mutuo sumpsit, obligatur. Hinc contra eum actio personalis nascitur, quae condictio certi ex mutuo dicitur princikt. Ejusmodi autem actione adversus debitorem, ejusve heredem agitur, ut tantundem in eodem genere, ac bonitate praestituta die restituatur
U. Ex dictis sat, puto, liquet, sua sponte 'u' tuum usuras pati non posse, idque gratuitum essς oportere; inspecto etiam jure civili usuras ex mu tuo frustra peti , nisi per stipulationem creditor
sibi caverit . Verum in ea specie mutuum inge nuam sui proprietatem exuet, ac scenoris naturam induit. Apposite rem explicat Nonius . Mutum
144쪽
'nus eum usuris fumitur , oe es accepti foetun
de oe foenus dictum es, ut Graece τοκος, quas partus mutuo sumpti. Plaut. Asin. nam si mintuo non potero , certum est , sumam foenore . Unde honestius mutuum es, quod sub amico affoctu fiat. Foenus igitur natura sua propius ad lincationem accedit: in laenore enim usurae mercedi respondent, quae in locatione praestatur . Hinc Scnummos mutuo sumptos conductos appellat Venu-snus noster fa r. 1. 2. Licet autem Romani severiores minus honestos sceneratores crederent , &scenus a caede hominis parum abesse apud Plinium Cato responderit hi oraratur. Io. foenebre tamen malum vetustissimum Romae fuit, & ipso De. cemvirali carmine non improbatum . Patricii enim homines legibus scribundis adhibiti sua interesse censuerunt, stenus in Civitate valescere , ut usuris plebs obruta eo quoque nomine patres plerumque locupletiores revereretur . Longe modicae tamen usurae Decemvirales erant , neque ultra umciarium foenus stipulari sibi quempiam voluere De cemviri. Notum ea de re in vulgus est Decemvirale carmen . Si quis unciario faenore amplius faene. rassit, quadruptione tuito . Post varias in re scene. bri vices egregiam plebi operam navavit Lucius Genucius lege lata, ne porro foenerari liceret Liv. 7. I. Verum , creditorum aviditate gliscente, legi fraus fieri per occultas sceneratorum artes , eique propalam mores illudere . Non tantum igitur sobnus unciarium restitutum , sed, acrius recrudescente malo , paulatim eo deventum , ut usurae centesimae legitimae censerentur si in . Si quid ultra cen-Ι a , test i) Usuras Romani , ut ferme cetera , computabant ad
145쪽
rg a DntagmRom uris, ae PatriLiMILTit. XV.tesimas promissum esset, peti non poterat. Hine ubtra centesimas solutae usurae in sortem imputabam tur; sorte vero consumpta , quod ultra solutum esset, petere debitori licebat Paul. a. sent. I . Id tamen obtinuit, si terrestres usurae forent. Si enim in pecunia trajectitia nauticum scenus exerceretur, propter periculum a creditore susceptum, quamdiu navisaret navis , infinitae erant usurae , & contrahentium arbitrio relinquebantur , ut constat ex Paulo loe. cit.
VI. Ubi rerum potiti sunt Christiant principes, usuras non improbarunt , eorumque sexcentae ea de re prostant constitutiones in Codice. Ipsolaitur jure novissimo non prohibentur: nam Iusti
manus La&C. de inuri usurra non improbavit, sed tantum intra modum eas coerceri jussit. Quin Leo sapiens noveII. 83. usuras in Oriente restituit camsatus, inconsulte eas vetuita patrem. Uerum enimvero inficias ego non ierim , mali moris usuras
rem exempli hominibus existimatas esse . Hi ne ipsi Nicaeni patres in universalibus Ecclesiae comi,
tiis vetuerunt , ne quoquo modo clerici laenus exercerent, aut fruges cuiquam crederent hemiolia inde percepturi. Hemioliae usurae proprie frugum erant, cum , frugibus mutuo acceptis, sexcuplum inde solvebatur . Ut enim advertit Gellius
nostad rationem assis . Hine , ut usurae sensiles singulis annis sex pro centenis sunt , ita scenus unciarium los' e modicum erat , & unum quotannis ex eo redibat. alis igitur Μartinus Schookius exere. fare. F9. unciarium foenus idem existimat eum usuris centesimis , quae sΠ'sulis annis duodecim pro centenis erant . Rem apprime evieit Gronovius in dissert. de centes usur. o faenori unctu Vide Notat. de faen. ρο usuri l. a. c. a.
146쪽
merum aliquem in se habet , dimidiumque eius, ut tres ad duo, quindecim ad decem ). Si qui clerici secus facerent , eos ordine jusserunt excidere Nicaeni patres can. II. Nihil adversus laicos sta. tuerunt, seu quia eorum liberius esset institutum, seu ne legibus Principum scenus non prohibentibus obrogare viderentur . Insequentium etiam conciliorum regulae solis clericis scenerandi licentia interdixerunt; idque adeo verum est , ut nullumeonciliorum canonem erotulerit Gratianus in causi quas. 4. ubi id unice egit, ut usuris qua clericos, qua laicos interdictos ostenderet. VII. At vero saeculo decimo secundo , auctoritate Gratianet syntagmatis valescente , durius eum isneratoribus actum . Nam Alexander III. in Lateranensi concilio Christianos generatim mmnes tanus exercere vetuit: si secus facerent, in noris manifesti reos in vita quidem Ecclesiae communione, post mortem vero Ecclesiastico sepulcro carere voluit c. 3. X. de usuri Concilii definitione exciti Christiani Principes serius ocius adversus seeneratores infestiores se praestiterunt . Et in Regnum Neapolitanum quidem concilii placitum statim admisit Gulielmus II. Uerum insequuti Principes, per pontifices veluti signo sublato, de is
deratoribus atrocius statuerunt. Nam, ubi rerum Neapolitanarum potitus est Fridericus II. manifestos isneratores amissione bonorum omnium coerceri jussit . Ea poena Iudaeos tantum obstringi
noluit , modo modestiores usuras exigerent , ne que ex decem unciis quotannis ultra unam acciperent consi. usurariorum . de Uurar. pun. Sed
st Iuniores Neapolitani Principes' atrociora adhuc
147쪽
334 S togm.RomJuris, ac PatRLib.IIITit.XV. privilegia irrogarunt adversus scenoris manifesti reos. Primo enim Carolus V. pragm. q. de uisun adversus manifestarios sceneratores , ubi accusatores deessent, ex ossicio magistratus ipsos procedere jussit. Deinde tres etiam testes singulares , & in re propria testimonium perhibentes, ad dicendum contra usurarios testimonium admitti voluerunt Ludovicus, di Ioanna, sit publica fama sceneratorem argueret pragm. I.eod. Quod tamen in praedicta prast matica sanctione cautum, ut tres testes singulares de crimine scenoris aliquem revincere possent, prast malici passim admittunt, si de usuris agatur in genere . Si enim de certa quadam usurarum specie quis sit revincendus , testes singulares admitti et,quitas ipsa vetat. Vide Rovit. ad L pragm. I. de
uri Denique ipsa etiam Regis Catholici pietas
in ea re Neapolitanis prospexit. Cum enim providentia sua resciviiset, valescere foeneratores in dies, eos, si mares essent, ad triremes per triennium damnari jussit; sin sceminae, per tantundem temporis poenae , quam Poenitentiae Vocant , mancipari voluit. Ejus vero criminis cognitione pendente, chirographa in favorem sceneratorum scripta viam, quam vocant, ex quutivam habere vetuit pragm. 9. Octobr. I736. Hinc constat , in Regno Neapolitano foenus inter crimina publica referri oportere.
VIII. Iam vero, quod usuras in Regno prohiberi diximus, de iis tantum intelligi velim, quas seueraticias doctores appellant , quae scilicet ex
praecedente contrahentium placito sorti, tamquam fructus, accedunt. Si enim eat compensativae fuerint, peti non prohibentur . Usuras compensativas alio vocabulo pragmatici interesse vocant . Eo
enim petitur, quanti creditoris intersuit , in res
148쪽
suib. med. re contrasi oblis. 13sdenda pecunia per creditorem non admitti moram, eamque condicia die restitutam esse . Igitur per compensati vas usuras peti a creditore solet, quantum ei abest , quantumque lucrari potuisset, si praestituto tempore pecunia restituta foret, seu, ut pragmatici loqui amant , lucrum evisans , 2'damnum emergens . Id quidem apud Romanos
olim in contractibus stricti juris peti non poterat, nisi stipulatione sibi praecavisset creditor ῆ Verum, in ea re hodie contractuum bonae fidei & stricti juris discrimine plane sublato , ex omnium sere Gentium institutis post moram admissam interesse peti permittitur. Illud singulare in Regno Neapolitano est , quod ex retardata solutione petere creditor interesse potest , licet non probaverit, sua intersuisse , condicta die pecuniam restitutam
esse, que ita quotidie judicatur in foro. Id autem in judiciis invaluisse videtur, quia in Regno, ut pragmatici loqui amant, promptae, i pararae
sunt emptiones ; proinde semper creditorum inte esse videtur, suo tempore factam solutionem esse. Interesse autem in judiciis aestimari solet ad ratio. nem annuorum redituum , quatuor scilicet , aut quinque pro centenis.
IX. Rursus foenerator etiam haberi ne it, si quid ultra sortem sibi promitti quis caveat, suscepto in se periculo pecuniae, qui per loca insidiosa, aut trans mare sit transuectanda . Nimirum generatim alias pecuniae creditae periculum pertinet ad debitorem: proinde si per pactum in pecunia credenda conventum ejus periculum creditor in
149쪽
assecuranti pereant . Vicissim in periculi suscepti pretium certam assecuranti pecuniam promittit in jecuratus. Periculi suscepti pretium apud nos hodie plerumque repraesentari solet . Quod si ejus solutio post navis appulsum dilata suerit , assecuration/s chirographum viam , quam vocant exc-quutivam, habet, nisi qua exceptio ex iniquitate chirographi manans executionem impediat San felic. idecf. I 52. n. 7. Periculum autem ab assecurauxesusceptum iuris vulgo doctores appellant, quia ex lege pacti in assecuratione initi periculum ad asso. curantem pertinet, licet alias periculum dominum , sequatur. Ceterum apud nos olim ob assecurationes vectigal fisco solvendum erat : id institui placuit , ut eo damnum resarciri posset , quod ob monetam in melius recusam fiscus subierat. Ita in Regno Neapolitano arrendamentum assecurationum evaluit pragm. I. oe f*u. de assecuri verum ejuS hodie nullus usus, assecurationum vectigali remisso. X. In praesenti autem de mutuo , & foenore argumento duo passim a doctoribus disceptata video , primo scilicet , an scenus jure naturali sit Velitum; deinde, an saltem per sanctissimas Christi leges prohibitum videri debeat . Quod ad primum , foenus ipsa natura injustum censuere plerique . Eis auctor, & landus est Aristoteles; is enim inter primos naturae foenus adversari prO- nunciavit, quia sterilis sua sit sponte pecunia; injuste igitur, & contra naturam eum videri agere, qui alios emungendo ex re per se sterili fructus exprimere velit . Secus visum aliis : eorum argumentum eo redit, omne commodum ex re
liena perceptum pretio aestimari posse ; scenus igitur , si sanguinolentum haud sit , licitum videri
150쪽
I 38 SFntvmRom Iuris, M' PatriLib.ILLTit.XV. oportere, cum eo pensetur commodum ex aliena re
sibi paratum: si quid autem vitii usuris insit, id
quidem non ex natura rei , sed ex sceneratorum aviditate repetendum esse , qui iniquius foenus exerceant, & ultra, quam suadeat ratio commodi ex re aliena percepti . Sed naturalis honestatis exploratores haec viderint. Conser de tota re Pu-fendors de iur. nai. oe Gent. s. 7. 8. oe sequ. Illud amrmare ausim , veteres Iurisconsultos , & ipsos olim Christianos Principes modicas usuras natura turpes non censuisse : alias excusari non possent, cum suis responsis , ac legibus eas non improbarint. Quod ad alterum , aperte Christum usuras prohibuisse plerique statuunt : in eam sententiam passim produci video apud Lucam illud, mutuum date nihil inde sperantes. In eo praecepto tamen interpretando docti dissident, & ipse Grotius sibi non constitit, ut plane patebit , si conseras, quae scripsi de iuri bell. 2' pac. a. a. ao. cum iis, qUae adlevit ad Luc. s. 3 s. Quidam non indocti homines christi sententiam interpretandam existimant secundum legem Hebraeis a Deo latam exod. 22.2s. ubi tantum a pauperibus usuras exigi prohiberi ajunt . Sed in isthaec judicium Theologorum esto : nos de Praetoris edicto videbimus.
Commodatum eontractus bilateralis est, quo
certa res cuiquam gratis utenda datur ad certum modum, ac tempus, ut finito tandem usu
