장음표시 사용
151쪽
cuib. mod. re contrab. obiit I 39 ipsa sat indicat, quatenus distet a mutuo commodatum . Primo enim in commodato certa species,& in specie restituenda datur in mutuo datur certa quantitas , seu res fungibilis, & in genere tantum restituenda. Deinde, qui mutuo quid dat, rem facit accipientis , & quantitatem ipsam alienat; qui vero dat commodato, rei dominium sibi retinet, in commodatarium innoxio tantum ejus usu translato d. g. a. h. t. oe I. I. 3. 4. st . de oblig. P act. Inde fit, ut, cum generatim res domino pereant, res quidem mutuo sumptae debitori poreant sine discrimine; contra res commodatae commodanti pereant. Per rei interitum igitur com modatarius liberatur ceterorum debitorum exemplo, qui, si certam speciem debeant, per ejus interitum liberantur L s. F.de reb. cred. Quod tamen diximus, per rei commodatae interitum commodat,
rium liberari , id quidem intellige , si vi divina,
ac sortuito casu res pereat. Primo, enim si in re restituenda commodatarius moram admiserit , de trimentum ipsius erit La 3 f. de verb. oblig. Deindes ipsius commodatarii vel levissima culpa res inte cidat, ipse damnum sarcire debet t. I 8. F. commossivet conrnQuod tamen Iurisconsulti ajunt, ipsam culpam levissimam a commodatario praestari oportere,
id quidem intellige, si in solius accipientis utilit,tem res commodata dicatur; si enim in utriusque contrahentis gratiam, quod aliquando fit, res commodata fuerit, ex regula generali contractuum , qui
utriusque contrahentis emolumento cedunt, commodatarius culpam levem tantum praestare compellitur d. l. 18 Iseod. Rursus , quod in definitionerem commodato traditam gratis utendam dari monuimus , id eo pertinet , ut merces omnis a
152쪽
I4o Θntagm.Rom inris, ac Pur.Lib III. LXV. commodato absit: si enim in rei usu tradendo medices intercedat , locatio , non commodatum erit , squidem certa ab initio merces sit constituta: snsinito usu aliquid praestari placuerit, contractus erit innominatus , do, ut des . Denique quod certum modum, ac tempus in commodato definiendo meminimus, id plura suggerit. mpus enim in commodato conventum commodatum a precario separat. Res
enim precario tradita statim. s lubet, ante perceptum usum a domino repeti non prohibetur; contrarem commodatam ante tempus contractu praefinitum commodatarius restituere non cogitur l. I. F. de precar LI7. F. commod. At vero modus commodato appositus utendum re commodata monet
intra usus praestituti fines . Si enim , quod utendum quis accepit, ad aliam rem, atque acceperit, usus esse coarguatur, surti se obligabit. Nam qui ultra praescriptos in contrami fines aliena re uti. tur , rem ipsam invito domino contrectare videtur L .F.de furt.Atque ea quidem in re severiora judicia veteres reddidisse comperio. Nam furti eum damnatum novimus, qui jumentum aliorsum duxerat,
quam quo utendum acceperat Gell. Noct. Attic. . I s.
II. Iam vero cum bilateralis contractus sit commodatum , certumque si ei nomen , duae in. de praesto sunt actiones ipsi commodato cognomines . Verum ab ipso contractus initio tantum commodatarius obligatur; commodans ex post facto tantum obligari potest. Hinc quae actio ab inbtio contractus oritur, directa commodati dicitur,
eaque commodanti datur adversus commodatarium,
ejusque heredes ad rem in specie post praestitutum tempus restituendam , damnumque resarciendum quacumque culpa illatum. Contra, quae actio ex
153쪽
post sacto oritur , commodati contraria dicitur, eaque indemnitatem suam commodatarius ipse pedisequitur , si quos sumptus haud modicos in rem commodatam impenderit, damnive quid senserit ob vitium in re commodata latens . Sed passim isthaec ad praesentem Triboniani locum congesserunt interpretes. Illud adverti malim , municipali jure in mutuo, deposito , commodato restituendo moras admitti prohiberi. Si quis enim mutuo,
commodato , depositove rem traditam interpellatus non restituerit , ac moras usque nectendo judicis sententiam expectare malit, non solum adversariorem restituere compellitur , sed tertiae quoque paditis aestimationem fisco damnas est stiluere, nisi mo. ram purgarit ante sententiam con=Regiae mi. tis. de mutuat. oe recomaud. pecvn. Verum ejus constitutionis remissus est rigor, cum rara felicitate temporum vix usquami hodie ex privatorum negotiis fiscus compendium captare soleat.
TErtia contractuum species, qui re ineuntur,
depositum est, seu contractus ille, quo quis rem mobilem alienam apud se gratis custodiendam ira deponi patitur, ut, quanisocumque depositors placuerit, res ipsa deposita restituatur in specie. 3. 3. inse. h. t. Crunmt igitur res deposita gratis custo. dienda suscipiatur, omnis a deposito merces abesse debet : alias si ab initio pro rei custodia certa merces constituta suerit , locatio conductio erit;
sin quid aliud oro rei custodia praestari placuerit,
154쪽
I a buxa m.Rom uris, ac PatriLib. Iurit. XV. contractus erit innominatus I. I6.8.F.deposvel contri pia autem natura depositi suadet, non solum rem
ipsam depositam depositori pro lubitu repetenti restituendam esse cum fructibus , & omni causa
d. I. I. β. 24. F. d. verum usuras etiam a tempore
morte per depositarium solvi oportere L 2. C. eod. Rursus cum tantum rei custodia in depositarium transferatur , is re deposita uti nequit ; alias Ripse furtum usus admittet. At vero cum deponens depositarii fidem unice sequatur, quaecumque cau sa obtendatur , ei depositum repetenti denegari non debet. Hinc ex Triphonini sententia in I. gr. I. ff. eod. vestes a latrone raptae apud quempiam deponis commendatae ipsi latroni denegandae non erunt , modo ne dominus simul cum latrone petat . Multo minus igitur compensationis obtentu, aliave de causa fidem fallere depositario licet Luit. C. eod. Ceterum cum in contractibus generatim omnibus in heredes etiam obligatio transeat, utrinque, vel alterutro contrahente mortuo, depositum
eadem lege restitui oportebit . Si igitur unus ex asse heres depositori extiterit , ei quidem in sol, dum depositum restituendum erit ; sin ei plures heredes fuerint, cuique repetenti pro rata heredi taria res deposita restituetur LI. 6. F.eod. Quod si duo heredes ad alterutrum tantum hereditatem pertinere contendant , totum restitui depositum oportebit ei, qui cautione praestita depositarium sedesensurum promiserit. Si neuter id onus suscipere velit , res jussu judicis in tuto collocabitur, donee de herede constiterit d. t. r. β. n. ff. d. II. Iam vero furi non manifesto similem dolo sum depositarium censuere Decemviri . Seu enimis depositum inficiaretur, seu in eo restituendo do
155쪽
cmb. moaere contrab. oblig. I 3Io malo quoquo modo ageret, duplo eum multari voluerunt . Uulgatum ea de re Decemvirale
carmen ; s quid endo deposto dolo malo factumescit, duplione tuito. Generatim igitur jure civili in deposito dolus admissi is sine discrimine duplo
vindicari jubebatur . Verum juris asperitatem in ea re Praetor edicto mollitum ivit. Distinctionem enim edicto Praetor invexit inter depositum smplex, & miserabile o miserabile depositum censebatur, quod tumultus , incendii , ruinae, naufragii causa factum esse diceretur l. I. g. I. si depos vescontri Si igitur depositum simplex esset , non ubtra simplum dolosum depositarium conveniri voluit ; sin miserabile soret , dolosum depositarium duplo coerceri curavit d. l. I.3. I. F. eod. Praedictum autem in deposito discrimen aequissimum Praetori Visum. Nimirum cum quis ultro fidem cujuspiam elegisset , ejusque spem dolo suo depositarius frinstratus esset, eum simplo contentum esse oportebat , ac sibi imputare, quod extra fatalem necessitatem positus rem suam doloso homini sponte commendasset . Contra cum quis necessitati obis quutus in incendio , tumultu , ruina , naufragio
quid deposuisset, humanitas ipsa suadebat, sanctius ei rem depositam custodiri . Si quid igitur dolo
malo adversus depositi sanctitatem per depositarium admissum esset, perfidiae crimen ex re tam luctuosa compendium suum captantium , tamquam Reipublicae perniciosius, severius vindicandum videbatur. Recte igitur Praetor dolum in deposito miserabili du.plo coercuit. Uerum fluxis in dies moribus, inter
depositum miserabile, & simplex vix usquam in soro hodie distingui solet. III. Porro solemne veteribus Romanis erat,
156쪽
I SInramg.RomJuris, ae PatriLib.Lumi. XV. res suas non solum apud privatos deponere , sed majoris etiam securitatis causa sacris aedibus commendare . Id passim testantur veteris aevi scriptores, ejusque consuetudinis in jure quoque civili monumenta prostant. Vid. I. I. β. 36. Θ g . o l. s. 3 a. F.depos vel contr. Hinc templa custodia militari muniri consuesse ostendit Lipsius ad Tacit. n. 1. Qui cautius etiam sibi consulerent, pecuniam
suam apud mensarios, aut nummularios deponebant. Inter eos illud intererat, quod mensarii publicas rationes conficerent, nummularii vero privatas.
Illi publicam pecuniam principali nomine custodiebant; hi vero privatam praeter suam etiam , qua flamnus exercebant. Vid. Lips de privi civ. Rom.2. II. Quod igitur hic advertendum , privata pecunia non minus mensariis, quam nummulariis , & a gentariis commendari solebat. Nam nummularim rum quoque tabernas fuisse publicas , earumque usum ad privatos pertinuisse testatur Ulpianus iut. 32. β. de contrah. empl. Uerum ad nummularios pecuniam cives deserre solebant non solum depositi causa , sed etiam ut inde usuras perciperent. Minus cauta pecunia eorum erat, qui eam menωris causa apud nummularios deponerent. Si enim nummularii soro cederent , qui pecuniam nulla spe foenoris deposuissent , eis potiores erant , qui scenus cum nummularii S , aut per nummularios exercerent L 7. 3. 2.1. depin. vel contr. Quo tamen argumento inepte quis statuat, mensae creditores chirographarios hypothecariis praeserri oportere: neque enim depositi obtentu chirographarii intercipere cuiquam debent jus hypotheca quaestum. Id apud nos disceptari contigit, cum superiori saeculo nublicae mensae desecisset fides ; cui controversiae tru
157쪽
men transactione finis suit impolitus. Ceterum praedictae legis argumento facile eviceris , in publicae mensae defectu simul admittendos esse , qui penes
eam pecuniam deposuerint , neque ordinis rationem haberi oporteret: id enim de mensa privata diserte respondet Ulpianus d. I. 7. 6 3. Inde etiam facile probes, depositum apud mensam factum irregulare esse , ejusque dominium, mensae parari. Proinde si de mensa pecunia abripiatur, ipli mensa , non depositori perit. Sed piget isthaee reminisci, ac Deum Optimum Maximum enixe rogo, ne ejusmodi apud nos quaestiones patronos causa
IV. Mensae autem argentariorum maximo emolumento civibus apud Romanos erant. Argentarii enim non solum, ut vidimus , depositam civium pecuniam custodiebant, sed privatorum etiam rationes ab ipsis asservabantur . In ipsorum igitur tabulis certissima praesto erant monumenta civibus , quid aliis expensum , quid acceptum esset. Hinc seripturae ex argentariorum mensis depromptae fidem in judiciis faciebant . Quapropter in argentariorum libris totius commercii fidem contineri praetor advertens edicto cavit, ut argentariae mensae exercitores privatorum rationes interpellati ederent l. φ princi 1. de edend. Si dolo malo rationes non ederet argentarius , quanti petentis intererat, praestare cogebatur ι. 8. st eod. Ita quidem argemtarium negotium apud Romanos comparatum erat. Verum apud nos nusquam exercentur hodie a gentariorum privatae mensae. Quae enim apud nos
mensae banci dicuntur, publicae sunt omnes, licet in ipsis non minus publica, quam privatorum pecunia asservari soleat . Ceterum ut ex argentario
158쪽
olim plenam faciebant in judicio fidem, ita apud
nos hodie exempla ex mensariorum actis desumpta plenam probationem in judicio faciunt. Quema, modum etiam , ut, cautius solventi soret, per a gentarios olim pecunia solvebatur , ita apud nos etiam cautionis ergo per publicam mensam pecunia solvi solet. Ubi autem denunciatum id creditori fuerit, pecuniae in publica mensa obsignatae periculum creditoris erit, & ulararum cursus si, tim ab obsignatione sistitur exl. 6. C. de usuri Ceterum dolus argentariorum olim apud veteres civili poena multabatur. Uerum municipali Neapolitanorum jure mensariorum dolum capite puniri placuit, cum ex eorum fide fortunae privatorumpendeant , & mensae publicae totius commercii sint firmamentum pragm l. de nummul. mc apud nos si mensarii soro cedant, ac sex dierum spatio post citationem copiam sui non faciant, proscribi jubentur dpragm. i. de nummul. Pragmaticae vero rigorem ulterius extendi placuit pragm. eod. Siquidem ibi cautum, ne latitantes nummularii poenam effugerent, licet alieno dolo desecerit mensae fides neque enim ignoscenduin est illis, qui sui copiam facere detrectant , quorum praesentia res mensae male cedentes adjuvari possint . Vid. Rouit. ad d.
pragm. I. de nummul. Cum vero mensariorum doetus maxime perniciosus Reipublicae sit, ii, si sorocesserint, asylo Ecclesiastico uti nequeunt , idque diserte cautum per pacta conventa inter Benedictum XIV. & Augustissimum Regem Catholicum
. U. A deposito parum abest sequestratio , qua aes seu mobilis, seu soli cuiquam custodienda, R
159쪽
Quib. mod. re contrab. oblig. 147 curanda traditur, ut mox et reddatur , ad quem pertinere videbitur . Id autem fieri potest vel privata conventione partium , vel plerumque etiam
jussu judicis . Hinc vulgata sequestrationis diviso
in Voluntariam, & necessariam. Verum sine causis in jure proditis res litigiosa sequestro poni non
debet Lun. C. de prohib. seques r. pecun. Singularis
est species in jure Pontificio in c. I . x de sponco matr. quo cautum, ut puella , quae duobus matrimonium pollicita suerat , usque ad finem litis apud 1 equestrem esisset . Ossicium autem sequestris erit, non solum res sequestro positas sine dolo, aut lata culpa administrare, sed fruthus etiam inde colligere, asservare quae vero servando se vari nequeunt, distrahere , eorumque pretium depositi titulo custodire. Vide Struvium in 63ntum. ivriorvd. exerc. 2I. th. 32. Cum vero in sequestratione tantum sequester ab initio obligetur, ex generali regula ab initio tantum actio directa sequestraria ex ea nascitur . Ea autem actione victor adversus sequestrem aget, ut rationes reddat, dolum , & latam culpam sarciat , & rem ipsam sequestro postam cum omni caula restituat, ut passsim hic advertunt interpretes. Ceterum s ad rem
custodiendam utiliter quid seques er impenderit, ei etiam ex post .facto competit actio sequestraria.
contraria, eaque suam indemnitatem persequitur.
Modo haud absimili duplex etiam ex deposito nascitur actio, directa depositi scilicet, & contraria. Di re cta adversus depositarium deponenti datur ad rem depositam cum Omni causa restituendam, damnumque sarciendum dolo illatum, aut culpa lata . Quod si in rem depositam utiliter quid impenderit depositarius, ad repetendas impensaS comΚ Σ tra
160쪽
I 8 Dntagm.Rom ris, ae Patr. LibHLTit. m. traria depositi actio ei competet l. s. F. deposit. Ad suam autem consequendam indemnitatem deposita. rius non solum actionem , sed potiori jure rei quoque depositae retentionem videtur habere.
ΡIgnoris vocabulum πολυσημον est , & in jure passim tres notiones habet. Primo enim jus in re significat creditori quaesitum ; deinde rem ipsam indigitat creditori obligatam; denique contractum ipsum debitoris , & creditoris gratia fieri solitum, debitoris quidem , ut pecunia facilius ei
credatur creditoris vero, quo cautius sit ei creditum. In D sic de pignore Tribonianus agit, quatenus re initus contra itus est. Eo igitur a debitore fecuritatis causa res ita ereditori traditur, ut soluto debito νes eadem restituatur in specie d 3. s. t. Proinde , ut pignus contractum videri queat, rei pignoratae possessio tradi creditori debet. Si enim rei obligatae pro debiti securitate possessionem apud debitorem ipsum esse placuerit, non pignuS, sed hypotheca contracta dicetur i. q. 3. a. 1. de pign. .ct. Cum vero pignus in securitatem , non in usum creditori detur, re pignorata creditor uti nequit, nisi pactum αντι 'σως , seu mutui usus ad usuras pensandas pignori fuerit appositum LII.
f. de pign. π Dpoth. Quod igitur hic adverti velim , in constituendo pignore permissi im est pactum, neutiquam vero lex commissoria, qua
conveniri solet, ut si praestituta die pecunia soluta non suerit, res pignori tradita in creditoris do
