Marini Guarani Syntagma romani juris ac patrii concinnatum auditorio suo, secundum seriem Institutionum Imperialium. Opportune accedunt excursus ad jus hodie receptius. Tomus 1. 4.

발행: 1771년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

minium translata intelligatur . Id enim pactum ratum haberi vetuit Constantinus , cum quia ab avaritia creditorum prosectum videri oporteret, tum quia ei se plerumque subjicerent debitores necessitate compulsi. Hi enim in rebus angustis inviti se hac lege obstringunt, ut ipsis facilius pecunia credatur l. . C. de pact. pign. II. Porro cum pignus contrahentis utriusque gratia iniri soleat , duplex inde nascitur actio, altera quidem ab initio directa, altera ex post facto contraria . Directa pignoratilia debitori competit: ea igitur expuncto debito adversus creditorem is

agit, ut rem pignoratam cum omni causa restituat, ac damna sarciat culpa vel levi data. Creditori tamen pignus retinere licet, si quam aliam pecuniam sine nexu pignoris debitori crediderit, licet is nomen expunxerit, cujus causa pignus sit

constitutum Lun.C.etiam ob chirographlecvn.pign.

re pQf. Vicissim actio pignoratilia contraria creditori datur , ut impensas obtineat utiliter in rem obligatam factas, ac generatim consequatur inde

Mnitatem , si quod damnum senserit non solum dolo, sed & culpa levi debitoris illatum . Sed de his ad fastidium usque doctores ad d. f. q. b. t. Illud admonere praestiterit, jure civili quidem inspecto, si de debiti summa non liqueat , eatenuS

debitorem damnandum videri, quatenus probatum a creditore fuerit per instrumenta, vel testes. Vorum per consuetudines Neapolitanas, si in controversiam summa veniat, ob quam pignus sit obligatum , de summa debiti usque ad pretium ipsius pignoris creditori jurato credi jubetur consuer. I. de piguor. III. Hactenus de pignore actum , quatenus K a con-

162쪽

1 Dntagm.RomJuris, ac Patre.Lib.ΠLTit. XV. contractus est nunc de eo videndum , quatenus

idem jus in re creditori parat . Ius autem in re oblieata creditori quaeritur vel per contractum re pignori tradita , vel auctoritate Praetoris , aut judicis, vel nudo hypothecae pacto , vel denique jussu legis sine facto hominis jus hypothecae constituentis. Hinc, quatenus jus in re pignus parit, diuidi vulgo solet in conventionale, Proetor1um, iudiciale, & legitimum, seu tacitum. Per pignus igitur , aut hypothecam jus in re quaeritur vel

auctoritate lesis , vel jussu judicis , vel debitoris

eonsensu : alias invito debitori pignus extorquere non licet , quamvis pacti sint contrahentes , ut privata creditoris auctoritate pignus capere liceat. Vid. Struvium in fFntagis iurisprud. exerc. 26. rh. 4 I. Uerum per consuetudines Neapolitanas pignus per se capere creditori licet pro praedii lo. cati mercedibus , aliisque causis enumeratis inconsuet. I. a. o g. in quib. cas lic. audi. propripign. Sed praedictas consuetudines auctoritate privata pignora capi permittentes repudiavit fori praxis rectius instituta, ut inter cives dissidia, ac

turbae praecaverentur . Totius etiam Regni municipali jure pignoris causa capi non prohibentur animalia , quae pauperiem in agro alieno secerint; ea tamen bajulis deserri debent ; ab iis pignoris causa detinebuntur , donec illatum damnum sar

IV. Iam vero auctoritate privata solius debiti causa solet jus pignoris , aut hypothecae constitui. Idem obtinet in judiciali pignore . Hoc enim pignus constituitur rei judicatae exequendae causa. Si enim intra inducias a re judicata concessas

163쪽

pecuniam non extricet creditori debitor , bona ipsius in causam judicati capi jubentur , & opportune distrahi , ut ex pretio redacto satis creditori fiat L a. oe 3. C. si in caus iudici pign. capi. Verum ex recepta fori consuetudine res in Regno causa judicati captae distrahi prohibentur, nisi mandatum A reluendum factum debitori suerit, &, eo adhuc cessante, contumaciae incusentur.

Vi. Caravit. ad rit. 2 o. Contra jussu Praetoris bona pignoris causa capi jubentur non solum debiti contracti causa, 1ed ubicumque id justum Praetori videbitur, ut ita rei contumacia coerceatur.

Ita quidem, si non caveatur de legato, aut fideicommisse Praestando, legatarium , aut fideicommi sarturn Praetor legatorum , fidei ve commissorum servandorum nomine ire in possessionem jubet l. i. f. ur in possess legat. et ei fideicomm se ossica . Pignoris etiam nomine ire jubet Praetor in possessionem bonorum ejus , qui damni insecti cavere nolit i. s. r. f. eod. Quo casu tamen ex primo decreto tantum custodia rerum, in quarum

possessionem mistus quis fuerit , obtinetur ae l. s. princ. J. eod. Quod si ex secundo quoque decreto eum Praetor possidere jusserit , jus etiam dominii in re exercebit ι. I s. 33. de damn. infect. Verum quomodo municipali jure coerceatur in Regno rei se non sistentis contumacia , liquebit infra libr. q.

. V. Aliquando ipsius legis beneficio jus pignoris parari diximus , idque sit , quibus in casibus ipsa lex bona cujusquam hypothecae subesse jubet: tuae proinde hypotheca legatis dicitur: ea appellatur .c tacita, quia datur ab ipso jure, nullo contra.

164쪽

Isa ontagm.RomJuris, ac PatriLib.LVTit.XV. potheca non semel in jure decernitur. Ita quidem ob tributorum solutionem lex ipsa bona civium hypothecae subjicit i. i. C. in quib. casi pign. vesispoth. tac. eontr. Haud absimile jus ad dotem consequendam marito competit in bonis aut mulieris, aut ejus, qui dotem de suo promisit I. un. g. I. C. de rei uxori a I. Vicissim etiam 's non diversum uxori competit , si restituenda dos sit , aut ejus augmentum, in omnibus viri bonis, aut ejus, qui dotem accepit ι i. Is qui potiori in pign. hab. .

novell. 97. c. a. Tacitae etiam hypothecae jure utuntur, qui in domus resectionem pecuniam crediderunt L I. F. in quib. cauf.pigv. vel Θpoth. Iacaeontriminores , & pupilli in rebus pecunia ipsorum emptis l. 7. F. qui potior. in pign. & in bonis generatim omnibus. tutorum, curatorumve t. vlt. F.

de tunoe ration. distrab. legatarii etiam in omnibus defuncti bonis l. 1.C. comm. de legat. Denique, ne singula persequar , hypothecae subsunt invecta, illata in praedium urbanum , licet eodem jure in invectis in praedium rusticum uti non liceat l. 4.bs in quib. casi pign. -ι 6poth. tac. contri Confer Struvium ontagm iurior.exercit.26.th. I . oe festu. VI. Quocumque modo jus hypothecte sit comstitutum, si rei hypothecae suppositae creditor posisessionem haud habeat , aetionem hypothecariam eam ob rem instituere potest, Servianam scilicet, aut quasi Servianam , non solum adversus debitorem ipsum , sed & adversus tertium possessorem, si res hypothecae supposita judicii tempore peneς tertium reperiatur. Si agatur igitur ex hypothecae jure, actione Serviana a Servio Praetore dimlocator praedii rustici res expresse sibi pro mercedibus obligatas persequitur ψ.7.ins. de a I. Actione

165쪽

cuib. mod. re contrab. oblig. Is 3 vero quasi Serviana ad exemplum Servianae recepta ob res seu expresse , seu tacite sibi obligatas adversus quoslibet possessores creditor agit, ut aut res

Obligatae sibi tradantur, vel solutione praesenti eae nexu pignoris liberentur ι. I 3. 3. 3. β. ae pign. πbpoto. Ceterum si quasi Serviana contra tertium possetarem agatur , siquidem specialis hypotheca sucirit, creditor probare debet , rem hypothecae comstitutae tempore in bonis debitoris suisse ; sin generalis hypotheca constituta sit , rem saltem post hypothecam ad debitorem pertinere coepisse l. I si I. ff. eod. Uerum jure novissimo adversus tertium possestarem hypothecariam instituere non licet, nisi prius actione personali ipse debitor , ejusque si- dejussores excusii suerint novell. 4. c. a. Id ipsum tamen quatenus immutatum fuerit municipali jure , libro quarto liquebit infra, ubi judicium, quod assistentiae vocant, edisseremus. VII. Iam vero hypotheca aut specialis , aut generalis est. Specialis hypotheca dicitur, si una, pluresve res certae suerint hypothecae suppositae. Generalis vocatur, si bona cuiusquam omnia placuerit hypothecae subjici. Si de generali hypotheca convenerint contrahentes, bona omnia seu praesentia , seu futura hypothecae supposta censebuntur. Neque tamen , ut generalis hypotheca contracta dicatur, oportet, ut bonorum omnium praesentium , & futurorum fiat in contractu mentio.

Si quis enim simpliciter res ad se pertinentes hypothecae subjecerit, generalis hypotheca contracta videbitur ex Iustiniani constitutione is l. 9. C. quα. π pign.oblla pus. Cum igitur, generali hypothecamita, omnia debitoris bona eo vinculo assiciantur, si post contractum aliquid alienatum a debitore

166쪽

15 bnragm.Ro uris, ac Paxr.Lib.LLIT LXV. fuerit, eo nomine hypothecaria conveniri poterit quilibet tertius possessor in solidum . Licet enim Rex Ferdinandus decreverit, ut tertii possessores prorata singuli convenirentur in Regno, decretum id tamen recepta sententia sori respuit. Vid. Afflict. ad constit. se quis in posterum . n. g. A generali autem hypotheca parum abest universtatis, quae dicitur, obligatio, veluti armenti, vel gregis. Eo igitur casu, si , prioribus capitibus decedentibus, renovatus totus grex suerit, nova capita, quae si, missa dicentur, hypothecae suberunt Lig.princ. F. de pio. o Dpoth. Ceterum, ut cautius olim creditori solet, specialis hypotheca solebat cum generali conjungi. Proinde jure pandectarum, si utramque hypothecam pactus sibi quis esset , integrum ei erat, hypothecariam instituere seu super rebus nominatim obligatis , seu super rebus generatim hypothecae suppositis l. rs'. i. F. eod. Duriusculum tamen Severo , & Antonino id visum . Proinde actionem creditori competere noluerunt super rebus generatim hypothecae suppositis , si solidum

consequi is posset ex rebus, quae nominatim obligatae serent ι. a. C. eod. Verum apud nos hodie hanc legis aequitatem facile creditores eludunt,s clausulam apponi instrumento curarint, ut fp cialis Dpotheca generali non deroget. Ubi enim ita placuerit , possessores rerum generatim hypothecae supoositarum conveniri poterunt, neque cogetur creditor , antea convenire rei possessorem speciatim hvpothecae suppositae de Franch. decis s.& ibi de Luc. n. I. oe 2.

. VLH. Si in debitoris angustiis plures creditores urgeant, saepissime disceptari solet , qui potiores in obaerati rebus haberi debeant. Ut controversa isthac

167쪽

isthaec recte definiatur , advertendum in primis, creditorum summam divisionem esse in spothecarios, & personales . Hypothecarii dicuntur, qui hypotheca sibi prospexerint; personales vocantiar, qui nullo hypothecae vinculo personam obaeratitantum obligatam habent. Hi cum nudo chirographo sibi cavere soleant , vulgo dicuntur etiam

chirographarii , seu inserumentarii . Utrique seu hypothecarii, seu chirograeliarii vel tales simpliciter sunt , vel aliquo privilegio muniuntur, quos proinde privilegiatos appellant. His ita praernissis,

in creditorum concursu hanc primum servato regulam ex L 3. 9. Io. C. qui potiori in pio. vel Hpoth. hab H othecarii personalibus praeferuntur. Eam vero regulam aequitas ipsa suasit. Cum enim hypotheca res ipsas afficiat,& jus creditori pariat in rebus hypothecae suppositis, aequissimum videri debet, creditores hypothecarios eis potiores esse, qui per nudam personae obligationem sibi prospexerint.

Aliquando tamen quarumdam causarum favor e

poscit , ut creditores chirographarii hypothecariis praeserantur . Ipsis igitur hypothecariis potiores haberi jubentur, qui in defuncti lanus quid impenderint l. I I. n. de religios eisque seri aequitas aequiparari jussit , qui in ultimum deiuncti morbum quid erogarint. Eodem privilegio censeri pla-euit in hereditatem jacentem erogatos sumptus, salaria procuratorum, & patronorum, qui adhibuti fuerint vel testamento insinuando , ves inventario conficiendo, vel in alias necessarias hereditatis causas ministerium suum praestiterint t. m. q. 9. C. de iuri delib. Regula secunda esto. Inter ipsos b-pothecarios priSilegiati non privilegiatis prome runtur secundum ordinem in jure consitutum.

168쪽

Ipsi privilegiati igitur sine discrimine praeserri non

debent, sed si privilegium cum privilegio collid tur, secundum ordinem a jure constitutum pra ferri privilegiati debent . Quod ad ordinem privilegiatis a jure constitutum, cum causa publica ceteris potior haberi debeat, primum omnium potior est fisci causa, si fisci prior sit obligatio t. a. C. dc privi Ac. Secundus privilegii ordo mulieris, ac liberorum est , si dos vindicetur. Dotis enim causam creditoribus etiam anteriorem hypothecam habentibus potiorem haberi jussit Iustinianus Lutt. C. qui potior.in pign. Tertium inter privilegiatos ordinem habent, qui ad domum reficiendam , eamVe comparandam pecuniam crediderint , si speciali hypotheca in eam rem sibi caverint L s o. f. eod. Inter reliquos hypothecarios ex generali regula prior tempore potior jure erit t. Io.st. eod. Quod si tempore pares sint hypothecarii, qui , prior possessionem est nactus, ceteris praeseretur , cum in pari causa favorabilior sit causa possidentis l. 128. d. deret. Dr.

TITULUS XVI.

De verborum obligationibus. emadmodum contractus reales non nudo conis . sensu, sed rei etiam interventu perficiuntur, ita contractus , quos verbis perfici Iurisconsulti ajunt, ut rite conlistant, praeter consensum verborum quoque solemnitatem requirunt . Et apud veteres quidem plures contrarius per Verborum sollemnitatem expeditos novimus : id sane pridem

169쪽

De Cerborum obligationibus. Is7R solemni juramento liberti , quo in manumi sone patrono promittebat operas . Uid. Schulting. ad Caii Hrmn χ, ρ. 3. Jequ. Verum, ubi quibuscumque verbis dotem placuit promitti posse,& operas etiam sine religione juramenti promissas a liberto Petere patrono concessum, ex contractibus per verba solemnia iniri solitis sola superfuit stipulatio . Ea autem definiri potest contractus uni- laxeratis, quo quis alterius interrogationi per veriba solemnia rite factae congrue respondendo ad aliquid praestandum , aut faciendum obstringitur, quod alterius interest. Exemplum esto: promittis mihi centum P promitto . Igitur , rigore juris inspecto, ut quis dare, facere compelli possit, nihil

ultra requiritur , quam ut rite interroganti comgrue respondeat. Ut tamen alias metus exceptione Praetor stipulationem se infirmaturum edixit, quae per metum extorta foret , ita per doli exce-gionem elidi curavit stipulationem , quae sine ju- a causa interposita fuisse diceretur . Licet enim stipulationis tempore videretur nil dolo gestum, litis tamen contestatae tempore dolose videbatur gere stipulator , qui ex stipulatione sine causa interposita petere perseveraret ι. a. de dol. mri. . men except. Quamvis enim separatus per se contractus sit stipulatio , firmandis tamen aliis obligationibus potissimum suit inducta, eamque sine causa interpositam aequitas tueri non posse videbatur.

II. Porro nemo unus ignorat , stipulationes apud Romanos latissimi suisse usus. Nam nullum sere negotium veteres occoeptabant , quod stipulatione firmandum negligerent . Primo enim cum ex nudo pacto actionem denegarent leges,

170쪽

Is8 SFutagm.Rom uris, ac PatriLib.ΠLGLUTliceret agere , quotidiana pacta conventanipulationum praesidio munienda erant. Deinde in ceteris quoque contractibus , quibus certa actio prodita in jure fuerat, qui cautius sibi constiterent, ad stipulationum firmamentum confugiebant , ne quando adversus contractus vitilitigatores quid molirentur . Hinc ob stipulationes omnibus Dierumque negotiis apponi solitas in omnibus sere veterum pactionibus formula haec apposita legitur, rogavit Tirius, spopondix Mevius i. st .de pactNeque in privatis tantum negotiis, sed in rebus etiam publicis expediendis latissimus erat stipulatio. num usus. Seu enim leges in comitiis ferri , seu hostes in deditionem accipi, seu foedus iniri cum

Civitatibus oporteret, ea omnia sine stipulationum formulis non transigebantur. Vide Pancirol. variari

ecl. 3. as. In ipsis quoque judiciis vix serio videbatur actum, nisi , quod promissum esset stipula . tio confirmaret . Hinc sponsiones in judiciis semquentissimae, quibus vicissim actor,& reus restipulari dicebantur. Cons. Sigon de iudic. c. 2I. Cum igitur per stipulationis additamentum pleraque inmma veteres confirmari . curarent, facile mihi pedi suaserim, stipulationis vocabulum a stipula deducendum esse. Ut enim observat Tribonianus princi An post Paulum quod firmum esset, veteres dixere stipulum. Neque vero operam Romunos lusisse putes , qui contractus aliunde ratos stupulationibus firmare satagebant. Eis enim stipulatio apponebatur, tamquam deliberati consilii ceratius argumentum . Uid. Ηeinecc. de iurispri fom

III. I m vero ad Leonem Imperatorem usque, ut stipulatio rite consisteret , non solum rogatio ,

SEARCH

MENU NAVIGATION