장음표시 사용
171쪽
De Cerborum obligationibus. I sy& consona responsio adhibenda erat , sed verba quoque solemnia . Verum eam juris subtilitatem negotiis expediundis infestiorem Leo remitti jussit, ac stipulationes ratas haberi voluit , licet verbis solemnibus destituerentur . In eis nil ultra requiri jussit, quam stipulatoris rogationem , eique congruam promissoris responsionem L IO. C. de contri stipui. Cum tamen hodierni mores ad smplicitatem juris Gentium omnia sere redegerint, ac pacta nuda ubique in Europa juris necessitatem acceperint , stipulationes , prout in jure Romano praescribuntur , vix usquam apud nos adhibentur. Per nuda enim pacta passim expediri solent in Regno, quae veteres per stipulationum ambages expediebant . Cave tamen, existimes , inutilem hodie stipulationum doctrinam esse. Si enim a rogationis, Sc responsionis necessitate discesseris, in pactis hodie non alio sere jure utimur, quam quo Rinmani olim in stipulationibus utebantur . Quod igitur semel admonitum volo, quae de stipulationibus dicturi sumus, non solum paelis , sed & contractibus generatim omnibus recte apud nos hodie
IV. Non uno autem modo contrahi stipulatio potest. Recte enim initur aut pure, aut sub conditione , aut in diem, aut ad aetem usque. Principio igitur pure contrahi stipulatio dicitur, si neque diem , neque conditionem habeat. Proinde si pure stipulati lint contrahentes , dies obligationis
statim cedit , & venit . Quod igitur pure prinmissum fuerit , statim a stipulatione inita debetur, & peti potest l. 14. F. de remiur. Id tamen de jure petendi, & actione jam nata intelligi velim . Quod enim ad ipsius rei promissae praulatim
172쪽
nem , humanitas ipsa suadet , aliquod temporis laxamentum promissori indulgeri , intra quod solutio commode expediri possit. Duriuscula est enim Cubcii sententia ad n ubi, nullis indu-Aiis debitori concessis, rei pure promissae praestationem statim urgeri posse decernit. Sane audiendum debitorem Ulpianus scribit in L at.1des iudie. si pecuniam paratus si solvere, eique ad pecuniam
corradendam modicum tempus concedendum esse rid tempus definiendum Iurisconsultus monet ex induciis post condemnationem reis concedi solitis . Cum igitur pro judicato solvendo quadrimestres inducias jus dari jubeat, potiori jure eae denegandae non videntur iis, qui parati sint solvere, quod pure promiserint . Verum quanti temporis Iaxamentum debitori si indulgendum, pro re nata melius definietur a judice . Quod si certus locus , ubi quid solutum oporteat , stipulationi suerit appositus, tacite tempus ipsi stipulationi inest, neque solutio urgeri potest, nisi tantum temporis effluxerit, intra quod in locum condictum commode deveniri possit . Ita quidem si quis Romae sibi Ephesi dari stipuletur, adversus reum edi non debet actio, nisi postquam tempus fuerit elapsum, intra quod Ephesum commode perveniri queat L a. q. 6. β. quod cert. Dc. U. Rursus sub conditione contrahi dicitur stipulatio, cujus obligatio differtur in incertum eventum; eo igitur existente , ea committi dicitur 3. 4 h. t.
Incertus autem eventus stipulationibus apponi foelitus aut a casu fortuito pendet , aut ab arbitrio contrahentium, aut ab utroque, seu partim a casu , partim a libera contrahentium voluntate. Hinc
vulgata conditionum divisio in casu ales, potest
173쪽
De verborum obligationibus. Ii rtivas, Sc mixtas. Cuicuimodi conditio sit, stipui, tionis sub conditione initae dies nec cedit, nec venit, nili conditio impleta jam fuerit d.f. h.t. Ante conditionem impletam spes tantum est , debitum iri ι99. I. st . de verb. oblig. Cum igitur, conditione pendente, nil debeatur, ante conditionis eventum non recte petitur, ac, si solutum quid fuerit, repeti indebiti condictione potest Lo J.de condict. indeb. Inde fit , ut in conditionibus arbitrariis, quae non faciendi necessitatem habEnt , stipulationis dies tandem cedat, & veniat, ubi certum sum rit, factum in stipulatione vetitum amplius fidiri non posse . Si igitur ita rogem : centum darespondes, si intra biennium Capitolium non ascendera P exacto tandem biennio , mihi competet acti O . Tunc enim certum est , adversus conditi mnem committi non posse . Quapropter , si nullo circumscripta tempore alicujus rei non faciendae
conditio imposita stipulatori fuerit , stipulatore
tandem mortuo, stipulatio committetur. Atque hic opportunum suerit advertere duo inter stipulationes conditionales , & legata discrimina. Primo enim, si cui sit legatum sub conditione non faciendi, statim post testatoris obitum legatum repraesentari debet , cautione Muciana per legatarium praestita , se adversus testastoris jussiim nilinum ire si secus faciat, legatum una cum fructibus restituturum esse l. 7. Θ 18. de condit. γdemonstrat. Contra , si cui quid promittatur sub conditione non faciendi, stipulator ipse petere prohibetur , eoque tandem mortuo actio heredi daturi. Iis. 6 de verb. oblig. Discriminis ratio per se ipsa patet. Nimirum testatoris voluntati prospicitur, ubi per cautionem Mucianam promittitur,
174쪽
adversus ejus voluntatem nil lactum iri. Id ipsum tamen in contractibus admitti non debuit. In contractibus enim sub ea conditione initis promissor
id tacite agit, ne ipsi petere stipulatori liceat, sed
ut, eo mortuo, ipsius heredi solvatur. Alterum legata inter, & stipulationes conditionales discrimen est, quod , sit cui sub conditione legetur, legatario ante conditionis eventum obeunte, ad heredem nulla spes legati transmittitur ιφ .quod dies tegat.ced. Contra si sub conditione quid promittatur, & ante ejus eventum stipulator obeat , existente postea condutione, stipulatio committetur, ac stipulatoris heres petere non vetatur . Diversitatis ratio inde repetenda , quod in contractibus quidem id agimus , ut heredibus etiam prospectum velimus. Contra legat in testamento testator, ut adversus ipsum legatarium benevolentiae suae testimonium edat, neque is in legando praesumitur, eadem hendi volentia heredem legatarii complecti velle. Hinc intelligitur Pauli illud in Lulast commirad.nec enim scut viventium , ita oe defunctorum exitus fusi pendi receptum est. Id enim & eo pertinet, fuimrum ex contractu quidem emolumentum in heredem
transmitti posse, neutiquam vero legata , si legatario vivo eorum dies haud cesserit. Vide Huber. in prael. ad inst. b. t. q. UI. In diem contrahi dicitur stipulatio, cum post certum tempus quid dari, fieri promittitur ψ.2. b. t. Ut in diem igitur stipulatio videatur inita, certum ei tempus adjiciatur , oportet . Si enim incertum tempus ei fuerit appositum , & dubitetur , an aliquando sit extiturum, stipulatio non in diem , sed sub conditione contracta videbitur. Proinde si ita te rogem ; dabis mihi centum, cum
175쪽
De verborum obligationibus. 153Titius 'bescet P stipulatio condi tionalis erit. Imeertum est enim, an Titius ad pubertatis annos sit perventurus L aa. F. quand. dies legat. ced. In diem autem stipulatione contracta , ejus dies statim quidem cedit , verum haud venit , nisi praestitutum tempus advenerit . Quapropter, si quidsuerit ita promissum , statim a stipulatione debetur, peti tamen haud potest, nisi condictum tempus fuerit elapsum d. a. h. t. Cumque in hujus modi stipulationibus ab initio utiliter constituta sit obligatio , purae etiam a Iurisconsultis vocari s lent . Falso igitur cum Donello statuere quidam,
in diem obligatione contracta, ante temporis asventum actionem intelljgi non oportere. Ut enimalia omittam , ante diem agenti exceptio obstare dicitur Io. de except. Atqui temporalis isthaec exceptio fingi non potest, nisi ponatur actio ab initio utiliter constituta . Aliunde, nisi id admittatur , ratio reddi nequit, cur ante diem soluta pecunia repeti indebiti condictione non possit i. io. F. de condict. indeb. cur in diem promissa pecunia possit novari, constitui L s. ω' 6.1. de novat. cur denique ante temporis praestituti adventum pecunia
offerri creditori possit t. so. F. de oblig. actiou. Quod tamen postremo dixi, perpetuum videri non debet. Si enim constet, non debitoris, sed credi toris gratia stipulationi suisse tempus appositum, veluti si quid in diem certo loco, qui suerit stipulatori commodior, solvi promittatur, tempore, &loco condicto solutio fieri debet Let .ls.quod ceriare. VII. Denique ad diem contrahi dicitur stipulatio, cum ei obligationis perimendae causa tempuS apponitur , veluti terminus , ad quem usque dari, praestari debeat. Exemplum esto : ad Kalen-L 1 das
176쪽
Iis 0nragm.Rom Juris, ac Patr.Lib.m. t. XVLdas Martias centum mihi dare spondes P Si igitur ita placuerit, pura ab initio censetur esse stipulatio, ac perpetua inde Oritur obligatio: neque enim
subtilitate juris ad tempus deberi potest , nec usquam jus civile patitur , solo lapsu temporis
actionem perimi . Cum tamen ejusmodi stipulationibus tacitum pactum inlit , ne post condictum tempus petere liceat , si post tempus petitum suerit , submovebitur stipulator exceptione pacti ε. 3.ῆς. Si quis igitur, quoad vivat, centum sibi stipuletur, statim ab inita stipulatione centum ei petere licet, cumque subtilitate juris solus temporis lapsus obligationem perimere nequeat, si vivo stipulatori solutum haud suerit, ejus heres petere non prohibetur; ob tacitum tamen in stipulatione pamim petens heres exceptione repellitur l. 44.
d. de oblim act. Aliud juris est tamen , si qui in singulos annos, quoad viυat, haud addito, sibi
quid dari stipuletur , veluti decem annua . In ea enim specie tacitum pamim haud latet , ut soli stipulatori decem solvantur annua. Proinde decem annua recte petet non solum stipulator ipse , sed heres etiam . Ita enim in contractibus jus praesiniui jubet, ut non solum sibi, sed heredibus etiam
cautum contrahentes velint, nisi contrarium declararint ι. q. β. de probar. Diversum tantum jus est in legatis annuis: si quid enim cui legetur in annos singulos , primi quidem anni legatum purum
habebitur, ac , post testatorem legatario obeunte, ad heredem spes ejus transmittitur verum insequentium annorum legata conditionem habent, si legatarius sit superstes. Eo igitur mortuo legatum extinguitur . In singulos enim annos legando te.
stator uni legatario, neutiquam ejus heredi gratificari
177쪽
De verborum obligationibus. 15sficari velle praesumitur . Cum enim ex singulari benevolentia testatoris ejusmodi legata proficiscantur, ea in heredem, qui incertus plerumque est, extendi non debent l. q. c festu. F. pro fota VIII. In stipulatum autem non res ceris tantum , sed facta etiam deduci solent . Hinc stipulationes quasdam in dando , quasdam in faciendo consistere scribit Iurisconsultus in I. a. ff. h. t. Cum factum quis stipulatur, incerta stipulatio dicitur , quia incertum est , quanti stipulatoris intersit , quid factum esse : id ipsum igitur definimtur religione judicis l. 58. F. eod. Quanti autem stipulatoris intersit , quid factum esse, decernet judex perpendendo , quod stipulatori abest, quodve lucrari potuit, si factum esset, quod deductum in stipulatum fuerit L I3. β rem ran hab. Proinde, cum isthaec indaginis sint dissicillimae , optimum esse scribit Tribonianus , stipulationi poenam adjicere , si factum promissum haud fiat . Ita enim, stipulatione commissa , poena ex contractu recta petitur , ac stipulationis quantitas ab incerto non pendebit judiciorum eventu, . b. t. Ceterum , si poena stipulationi non fuerit apposita, Sc factum
amplius praestari nequeat , omnes concedunt, necessitati parendum , neque ipsius Eli praestationem per stipulatorem urgeri posse : liberari igitur prω missorem praestando , quod interest . Illud tamen disceptatum hic video, num si factum adhuc persci queat , promissor ad sactum ipsum ossicio judicis adigi possit , an , praestando , quod interest, liberetur. Vulgo placuisse video , invito debitori
factum extorqueri non oportere, eumque, praestando, quod interest, obligatione defungi poste. Pauci, quippe boni, secus pronunciarunt, neque au-
178쪽
I66 SFntagm.R-Juris, ac Patr.Lib.LIITit.XVudiendum promissorem esse, quod interest, osseremtem , si factum ipsum stipulator urgeat. Horum sententiam ego praetulerim;neque enim in presenti negotio aliquid proferri video , cur promissa fides exolvi non debeat. Nam leges quidem , quae pro
contraria sententia producuntur, nil minus suadent. Neque regeras, per rerum naturam ad factum invitum neminem cogi posse . Ut enim alias ad
aliquid extorquendum invitis , praesto sunt judicipignora, in possessionem missio , & carcer etiam, iisdem quoque remediis a judice procedi poterit
adversus eum, qui factum perficere nolit. Vid.Cu-jac. ad i. a. θ.kt. & Huber. ad insi.eod.3.3.Ceterum cum uni lateralis contractus sit stipulatio, una tantum actio inde nascitur , eaque ex stipulatu dicitur. Prout tamen in stipulationem deductum ceditum, vel incertum quid fuerit, ex stipulatu actio certa, vel incerta erit princ. h. t.
TITULUS XVII. De duobus reis stipulandi, o promittendi.
REos dixere veteres generatim Omnes, quorum de re discetptaretur Cicer. de Orat. 2.M. Reus
es , qui cum altero litem contestatam habet , ecum eo actum est, inquit Gallus usilius apud Festum . Nec prorsus a proprietate vocabuli descitum in jure est. Frequentius quidem in libris juris reus appellari solet, qui judicio convenitur; Iurisconsulti tamen proprietatis in verbis retinentissimi in complusculis pandectarum locis a primaeva Vocabuli notione non recesserunt . Saepiuscule enim reum non tantum debendi, promittendi ajunt, sed
179쪽
stipulandi etiam, credendive, ut passim cernere in pandectis est sub rnbrica de duob. reis constit. Quomodo autem unus reus dehendi, stipulandi constituatur , cum Triboniano superiori titulo disseruimus,in praesenti rubrica videbimus, quomodo duo, pluresve rei debendi, vel stipulandi, constituantur . Duo vero rei debendi , vel stipulandi correi vocari solent: de eis singularia quaedam pla-Cuere veteribus. Proinde opportunum Triboniano
visum, de duobus reis stipulandi , vel promittendi sigillatim hic edisserere. ΙΙ. Principio duo rei promittendi fieri dicuntur, cum creditori de eadem re separatim duos interroganti respondent ambo, se praestituros, quod rogati suerint . Vicissim duo rei stipulandi constbtuuntur, cum duobus eamdem rem separatim rogantibus eam promissor utrique se praestiturum respondet prino. h. t. & passim in F. eod. Porro ut jure civili duo promittendi rei constituti videremtur, plane necessarium erat , ut eodem tempore in solidum corret rogati promitterent. Si quid intervalli inter utriusque interrogationem interponeretur , quod modicum quidem haud esset, actusve
intersereretur obligationi contrarius, non duo censebantur promittendi correi constituti, sed diversa utriusque obligatio credebatur L6.3.3. β.de duob.reis V. Verum ob mollitum hodie juris Romani rigorem ab ea subtilitate descivimus . Neque enim quid usquam hodie impedimento est , quominus, longo intervallo interposito, duo corret ejusdem rei Constituantur , modo uterque in solidum ejusdem rei nomine se obligarit , & in secunda obligatione prioris mentio secta fuerit . Ita quidem apud nos duo debendi correi constituti videntur , si
180쪽
I58 SFntagm.RomJuris, ac Patr.Lib.HLTiLXVII. Titius hodie promittat landum Sabinianum, eumdemque insequenti anno in solidum promittat quoque Sempronius Mant. de tacit. oe ambim convent. Is . 3. Ceterum jure pandectarum olim, an
duo promittendi , vel stipulandi correi constitutilarent, ex verbis stipulationis a stimabatur, neque oportebat , diserte dici , in solidum duos promit. tere , vel stipulari princ. h. t. t. a. π 3. F. eod Verum Iustinianus duos promittendi reos constitutos censeri noluit, nisi id expressium in stipulatione foret novell. 99. c. I. Ceterum cum eadem pactis, & stipulationibus vis sit hodie , non sollim stipulationibus, sed nudis etiam pactis duo
debendi, vel stipulandi correi apud nos recte comstituentur. Quocumque autem modo plures promiselendi rei constituantur, nihil impedimento erit, quominus alter pure , alter sub conditione , vel
in diem obligari possit. Si ita constituta sit obligatio , ab eo, qui pure si obligatus, statim peti
poterit; ab altero peti nequit, nisi conditio eat, terit, aut condicta dies advenerit a. h. t.
III. Iam vero obligationis in solidum is est effectus, ut & duo stipulandi correi solidum pete re quisque possint, & plures promittendi correi. in solidum quisque conveniri queant I. h. t. σι g. θ. eod. Proinde si ab alterutro stipulandi reo
exactum , acceptum latum , aut petitum etiam solidum fuerit , alterius actio omnino perimitur L 2. F. d. Idem contingere Iurisconsultus ait, si alteruter stipulandi reus novationem cum debitore secerit L 3I. I. . de novat. Quod enim Paulus scribit in L 27. princ. F. de pact. alterutrum stipu landi reum novare non posse , novandi vocabulo
