D. Thomae de Aquino doctoris angelici Sermones valde pii et docti pro Dominicis & festiuis diebus ex bibliotheca Vaticana nunc primum in lucem editi. Additum est eximium opusculum De venerabili sacramento altaris ..

발행: 1571년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

tale,in fide,in castitate &c. Vel sacra dans,sacramenta deuote tribuendo. Matth. vlt. Baptizantes eos in nomine patris &c. Vel sacta docens, doctrinae insistendo. I.Τim. Praedica verbum.Tertio,a virtutu late dote, ibi. In dic bus suis. Habuit enim septem dies. Diem solis,id est, diem sapientiae: diem lunae, id est,donum intellectus: diem martis,id est, sortitudinis: diem mercurii, id est,consilii: diem iovis, id est, sciet ae: diem veneris, id est, pietatis: diem saturni, id est timoris. De his septem diebus. De ut. i 8. Septem diebus non apparebit fermentum , quia in istis diebus nihil habere debemus de hypocii si , vel inani gloria. Lucae 12. Attendite a sermento pharisaeorum,quod est hypocrisis. Quartum , commendatura recta intentione, ibi. Placuit Deo, non hominibus . Gil. r. Si adhuc hominibus placere, Christi seru

non essem dcc. ininto, a sancta conuersatione, ibi. In uetus est iustus,id est,apparuit. t. Pet. t. Conuersationem vestram inter gentes habentes bonam. 2. Pet. 2. Aspectu enim & auditu Iustus erat. Sexto,a deuota oratione, ibi. Factus est recociliatio: perorationem enim fit reconciliatio. Sap. I 8. Properans enim homo sine querela deprecari pro populis, prosexens seruitutis suae scutum orationem, & per incentum d precationem alligans restitit irae, & finem imposuit nece statis. Nota. Q in diebus suis placuit Deo. Illos dies debemus studere habere, qui expellunt septem noctes septem vitiorum. Timor expellit superbiam , pietas iram, scientia inuidiam sortitudo accidiam, consilium auaritiam, intellectus gulam, sapientia luxuriam &c. De Beata Lucia, V i gloriatur, in Domino glorietur. 2. Cor. I Omnis rationalis creatura appetit gloria, quia ad hoc creata est: ideo Apostolus docet hic ubi ---- inuenitur vera gloria . Est enim gloria salia in dum iis temporalibus. psalm.r I.In multitudine diuitiarum suarum gloriantur. Vana, in honoribus saecularibus. psa. 9. Gloriantur. in simulacris suis. i. in saeculi dignitatibus. Hie

322쪽

re.9.Non glorietur sapiens in sapientia sua, & non glories

sortis in fortitudine sua &c. Stulta,in voluptatibus: stultu est. n. gloriari in escis mortalibus r.Tim. s. Quae in delitiis est, viva mortua est. Mala, in iniquitat bus. pssi. Quid gloriatis in malitia λ Prima couertetur in inopia. Iob. 27. Diues cum dormierit, nihil secum auseret: aperiet oculos suos, &nihil inueniet &c. Secunda, in ignominiam. Osee. 9. Gloria eorum in ignominiam commutatur. Tertia, in luctus angustiam. Apocat.1 8. Quantum se glorificauit & in delitiis fuit, tantum dat ei tormentum & luctum &c. Quarta,

in aeterna tormenta. psalm. 2 o. Pluet super peccatores laqueos. Isa. vltim. Vermis eorum non morietur Re. Vera

glosia in Domino est gloriari in eius cognitione. Hiere. 9. In hoe glorietur qui gloriatur scire & nosse me , quia ego sum Dominus,qui iacio misericordiam,& iudicium,&iustitiam in terra. Item, in mirabilium eius consideratione. Ecel. 1 8. Gloriari in mirabilibus eius. Ite,in Dei dilectione. psal. s. Gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tu u. Item, in Dei laudatione. psa. tos. Gloriemur in laude tua. Item, in Dei perfruitione. psal. I 6. Satiabor cum apparue rit gloria tua &c.

EnrT Abyssus vocem suam et altitudo manus suas leuauid, Abacuc. 3. Post uiath c verba exponi de beato Thoma. Et notantur hic duo. Primu ,Thomae fidelitas,ibi. Altitudo manus suas leuauit. Secundum,divina bonitas,ibi. Dedit abyssus voeε suam. Abus us dicitur Thomas propter tria Primo, propter

nominis rationem: secundo, propter etymologiae sgnin catione: tertio, propter distinuione. propter nois ratiot: quia

TEo Tinterpretatur Ebyssus. Propter etymologiae lignificationς, quia abyssus dicitur ab. a. quod est sine,& byssus inest pannus candidus, id est, sine candore lucis: fuit enim albquando sine candore & luce fidei. Plopter diffinitione,quia abyssus est profunda aquarum congregati O. Aquae profundae sunt verba prosunda, que suer ut in beato Thoma. Prou.

323쪽

g. Aqua profunda verba ex ore viri. Hic abyssus dedIequintuplicem vocem. Prima suit dilectioniς. Io. o. Eamus& nos,& moliamur cum illo. Secunda, dubitationis. Ioannis. Σο. Nisi videro in manibus eius fixuram clauo tu,& mittam digitum in locum clauorum, & mittam manum meatu latus eius, n6 creda &c. Tertia cosessionis. Io. ΣΟ. Dominus meus,& Dens meus. uarta Obedient ς. Domine, quovis mitte me. Quinta, iustitiae, quando rogauit ut ille qui eum percusserat, puniretur in praesenti. Dedit etiam & se. x tam vocem, scilicet praedicationis Iu detorum,& sponsi Sesto' couersione. Bonitis Dei notatur, ibi. Altitudolmanua suaru leuauit. Altitudo Chrs, quia tunc manus ad litera le uauit, quando eas Thomae ad dandam fidem de sua resur ectione vera ostendit. Leuauit autem Dominus manus ad quatuor. Primo, ad offerendum sacrificium pro mundi ex-liatione. PD. I o. Eleuatio manuum mearum sacrificium. vespertinum. Secudo, ad dandam benedictionem. Lucae viti Eleuatis manibus benedixi eis. Tertio, ad potentiae suae ostesionem. De ut. 3 2. Et levabo manus meas ad caelum. Quarto, ad malorum percussionem. Eccl. 3. Alleva manum tua su per gentes alienas. Pro prima alleuatione debemus eum diligere: pro secuda ei gratias agere: pro tertia, eum timeret

pro quarta ,sibi obedire. De prima, Bernard. Super ola &c. De Secunda, Ephes. i. Benedictus Deus S pater Domini nosti Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictio. ne spirituali in caelestibus. De tertia, Matth. lo. Eum time te,qui potest & animam, & corpus perdere in gehena Se. De quarto, Delit. r 8. Qui autem verba eius, quae loquetur in nomine meo. audire noluerit, ego ultor existam, Ad qua benedictionem perducat nos Cluistus. Amen. l Finis Sermonum Dominicalium O festiuorum Diui Thomae de Aquino Doctoris Meliei, in Bibliotheea Uaτι.

cana nulerrime reperiornm.

324쪽

i T.

IVsDE M. S. THOMAE

DE A Q. VINO DOCTOR Is

SERMONES DE VENERABILI sacramento Altaris , qui etiam habentur in tomo decimo septimo opusculorum, opusculo. 8.

i, Do iri bus e sis in 'iutionis sacramenti ediseporis christi. E Nr T E , comedite panem meum,& bibite vinum quod miscui vobis. Prouerb. 9. His verbis Dominus nos inuitat ad salutare e5uiuium, in quo praeparauit pretiosum cibum, scilicet corpus S se inguinem suum, iuxta illud Prouerb. 6. Causam tuam tracta

cum amico tuo,& secretum ne reue

les extraneo.Res secreta eii altaris sacramentum, quasi sacrum secretum , cuius causa non infidelibus, sed fidelibu, est reuelanda . Nota quod causa institutionis eis it iplex. Lmemoria Saluatoris, sacrificium altaris, cibus hominis. Haretria disposuit in hoc sacramento diuina sapientia contra tria vetera mala, scilicet eoi tra obliuionem Dei,contra debitum rapinae alienae rei contra corruptiones pomi mortiseri . Primi enim parente, in haec tria mala inciderunt se

petina fraude decepti , & ῖ eos successores sunt deprauati.

325쪽

De primo,Ecclesiast. to. Initium superbiae hominis apostatare a Deo, quonia in ab eo qui fecit illum. recessit cor eius scilicet- per obliuionem in occupatione damnosae negotiationis cum serpente: quod saepe adhuc quibusdam stultis solet euenire. De secundo, Genesis videns mulier lignum quod esset bonum ad vescendum , & pulchrui' oculis,alpectuq ire delectabile, tulit de fructu, & comedit , deditque viro suo,& sic ambo rapinam comiserunt. Huius rapinae similitudinem faciunt, qui in usu cieaturarum & re rum per arium iustitiae mensuram excedunt. De tertio, Genes. I. De ligno scientiae boni & mali ne comedas. In quacumque enim die eo mederis ex eo,morte morieris, & in bono immortalitatis eorporis. psa. riCorrupti sunt, & abominabiles facti sunt. Sic qui peccati venenum in usum sum ut,

animas occidunt & corrumpunt. Igitur contra triplex vetus malum institutum est hoc sacramentum. Luc. 22 Accipite & eo medite, Hoc est corpus meum , quod pro Vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Hoc facite, inquis, in meam commemorationcm. Ecce pri in a causa,

scilicet memoria Saluatoris contra obliuionem. Quod pro vobis tradetur,id est, ut agnus Dei offerretur. Ecce secunda cause,scilicet sacrificium altaris contra rapinam . Accipite& comedite Ecce tertia , scilicet cibus medicinalis contra corruptionem. Memoria ergo Saluatoris contra obliuione est prima causa,vt hoc scilicet admoniti, totam mentem,&omnes sensus nostros quos a Deo auertimus, & ea prauis quandoque cogitationibus & delectationibus vagari permisimus,a noxiii abstrahentes integraliter ad Deum reseramus. Hinc dicit, Hoc facite in meam commemoratione. Eusebius. Quia corpus assumptum Dominus ablaturus erat ab oculis, & illaturus syderibus, necessarium erat ut die coenae sacramentum nobis sui corporis S sanguinis co- sectaret,ut offerretur iugiter per mysterium,quoa osserebatur semel in pretium , & petenis victima viuerdi in memoria, & semper praesens esset in gratia. Nota, ad habendam

semper memoriam Saluatoris cogunt nos tria argumen ta suae charitatis. s. remistio peccatorum, redemptio impignoratorum,continuatio beneficiorum. De primo, Isai.

326쪽

Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me,& peccatorum tuorum no recordabor, reduc me in memoriam. De seeudo, Ecclesiast. 29. Gratia fideiussoris tui ne obliviscaris, quin . seu pro ea diligas, & quin orationibus & bonis operibus debitum ei reddas . Canti. s. Aperi mihi soror mea, amica mea, quia caput meum plenum est rore, & cincinni mei guttis noctium. Aperi mihi. i. suscipe me in mente tua in memoriam & dilectionem , quia caput me una. sdiuinitas, plenum est rore. i. misericordia ad dimittendum peccata,& cincinni mei .i. humanitas, guttis noctium. i. effusione sudoris lacrymarum,& sanguinis passionum, ad redimendum haereditatem tuam pio satisfactione peccatorum tuorum impignoratam. De tertio, Deute. 8. Obserua, & cauene quando obliviscaris Domini Dei tui, & negligas mandata eius, ne postquam comederis,& bibet is, & satiatus fueris babuerisque cunctarum reru copiam, eleue cur cor tuu ,& non reminiscaris Domini Dei tui. Glos. Ecile. 37. Sicut nullum momentum est quo no utitur homo Dei bonitate, ita semper debet esse in memoria praesens . secunda causa institutionis est sacrificium altaris contra quandam quotidianam delictorum nostrorum rapinam, ut scut corpus Domini semel oblatum est in cruce pro debito originali, sic osseratur iugiter pro nostris quotidianis delictis in altari, α habeat in hoc ecclesia munus ad placandum sibi Devna super omnia legis sacrificia pretiosum & acceptum. Mala. 3 Placebit Domino sacrificium Iuda, & Hierusalem quasi regis & militiae. i. Christi ecclesiae Alexander Papa. Nihil in lacrificiis ecclesiς maius esse pol si corp'& sanguis Christi. Nec ulla oblatio hae potior est, sed omnes pi cellit, quq

pura conscientia Deo offerenda est, & pura mente sumenda. Et sicut potior est pret citeris, ita potius venerari debet. Ad hoc sacriscium approbadum notatur triplex ratio mutandi vetus sacrifici u. Prima aut horis nostri facrificii potelia. s. Christi, qui no solum ex eo quod est Dominus & rex uniuersae terrae, sed ex summi sacrificii ad eum trant lationς potuit & debuit suum in melius sacrificium commutare. Psal. io v. Iuravit Dominus,& n5 paenitebit eum,&e. Non dicit secundum ordinem Aaron, vel secundum ritum Levi

tarum s

327쪽

tatum, qui obtulerunt carnes hircorum & taurorum, sed secundum ordinem Melchisedech, qui obtulit panem & vinum . Heb. 7.dicitur. 4uod fuit necessarium fin ordinem Melchisedech alium exurgere sacerdotem,& non secunda Uidinem Aaron. Translato enim sacerdotio necesse est ut legis translatio sat . Manifestum est autem quod ex tribu Iuda ortus est Dominus noster , de qua sim legem non erant

Iacerdotes. Secunda est debitorum nostrorum exigentia. Tamagnum enim ei at debilum primorum parentum ex rapinae magnitudine, ex raptoris ingratitudine, ex laesi. ccreato

Tis maiestate, quod non solum legis sacrificia, sed totus ma dus cum omni creatura non lassicit pro satisfactione. Ad Heb. to. Christus iis gi ediens mundum dicit. Hostia & oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. Glo. ingredier, id est, homo factus dicit. Hostia de animalibus, & oblatiomem de aliis rebus noluisti. i. non placuerunt tibi: corpus aute quod prae omni biis Tacrificiis est, quia sine peccato, aptasti mihi. i. aptum & idoneum dedisti mihi vivendo quodpm omni redemptione valeat offerri. psalm.s 8. Q uae non rapui, tunc exolvebam, quando. spro debitis omnium sussiciens sacrificium in Utice offerebam. Tertia ratio mutandi

est ipsorum sacrificior utri legis insufficientia. Et hoc probatur a tribus, quia .s Deo non placuerunt, quia peccata non 'abstiderunt, quia gratiam no contulerunt. De primo, Hiere. 6. Holocausta vestra non sunt aceepta , victimae vestiae non placuerunt mihi. Osee. 6. Misericordiam volo, & non

sacrificium. De secundo, psal. 9. Holocaustum & pro peccato non postulasti. Ad Ro. 3. Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram Deo. Ad Hebr. io. Impossibile est sanguine hi eorum & tauiorum auferri pecca a. De tertio, EZec. 1 o. Dedi praecepta non bona , & iudicia in quibus novi uent: praecepta non bona. i minus bona, & sacrificia. s. caeremonialia, in quibus non vivent, quia vitam gratiae non eonferebant. Ad Heb. . Reprobatio quoque sit praecedentis mandati propter infirmitatem eius,& inutilitate, quasi propter eius Ilerilitatem, quia non conserebat gratiam.Ter t ia instituti omis causa est cibus hominis. Cibus, inqua, medicinalis contra pomi mortiseri corruptionem,quae ta pra ua in-

328쪽

ita insulaeis per primos parentes humano generi, ut esset in curabilis , nisi lubueniret medicina optima, quam po G set facere prudentia Dei. Ecc.s8. Altissimus de terra, id est, carne Virginis, creauit medicina,& vir prudens non abhorrebit eam. Ambro. Corpus Christi medicina spiritualis est, quae eum reueretia degustata sibi deuotos purificat. Ad cognoscendum rationem nece sitatis medicin corporis Christi, sciendum quod serpes malignus in sudit homini per venenum ei bi vetiti triplicem corruptionem, in anima. f. tenebras ignorantiae, in corpore morbum prauae concupiscetiae, e mortem utrobiquet contra hoc inlii tutum est corporis Christi mendicamentum tenebras ignorantiae illustrans , morbum cocupiscentiae sanans, & mortem nostram mortirificans. Propter haec tria potest comparari triplici dulci ei bovi medicinali .s melli propter primum, ficui propter secun

dum,fructui uuae propter tertium. De primo Proue. I . Comede fili mei, quoniam bonum est. Mel corpus Christi dulce lignificar. Hoc bonum est, quia tenebras mentis illumi-vam. Reg. q. Vidi stis, quonia illuminati sunt oculi mei , - gustaverim paululii de melle Esaiae Butyru & melmnnducabit ois qui relictus fuerit, ut. s. sciat reprobare malit, & eligere bonii. ipsa L 26. Diis illuminatio mea &c. Accedite adeu,& illuminamini. De secundo Hiere a. . Ficussicus bonas, bonas valde. Ficus bis dictae dulce corpus Christi Dei & hois lignificant. Het bis bonae sunt valde,quia me

em S carnem a morbo prauae concupiscentiae sanant. q.

Reg. 1 o. Isaias iussit afferri m a sana ficoru, qua cu posuisset sup ulcus regis, curatus est. vlcus regis est concupiscentia carnalis, massa fico u corpus Christi cotines dulceding multoru bono tu ad medicina maloru desiderio tu. De tertio Lucam. Benedictus fructus ventris tui, corpus .c Christi,quod est sei ictus vitae valens ad dei ructione gehennae, & acquisitionem vitae aeternae. Prou. 3. Lignum vitae est his qui apprehenderint eam. s sapientiam Dei in earnatam. Hinc dicit ne Osee. II. Ero mors tua o mors. Ego sum panis vitae S e. Qui manducat meam carnem S I te. Qui manducat me, vivet propter me. Hilarius. Accepta carne Diii, & hausto

sanguine, id essicitur ut nos in ipso. α ipse in nobis sit.

329쪽

. DE SACRAMENTO ALTARI s

Haec est ergo causa vitae nostrae, quod in nobis carnalibust per carnem Christum, qui vere vita est, manentem habemus, victuri per eum ea conditione, qua vivit ipse per patrem qui in eo est.

De prima eausa institutionis per se,scilicet memoria Saluatoris, ct de praeparatione eius ad iudicium . VE nite comedite panem &c. causam tuam &c. Specia

te. Item, in memoria aeterna. Hoc facite in meam cor et memorationem. Lucae, 22.Tlaema. Item, Est'te parati, quia Qua hora. Lucae I 2. Prima causa institutionis lacra meti dominici corporis est memoria Saluatoris circa quam tria pol sunt quaeri. Pii no, quid mali siquitur, si memoria Domini fuerit relicta. Et dicendum quod triplex. s. amissIo gratiae diuinae, subiectio potestatis diabolicae, magna deformita culpae. De primo, Deutes On. 32. Deum qui te genuit, dereliqui lii Sic. Et ait, Abscondam faciem meam,& cosiderabo. . subtraham gratiam. Vbi sons perit, riuus arescit. Uaiae 17. Eris deserta, quia oblita es Dei creatoris tuuEcclelialtica vipesimo. Oratio fatuorum effundetur. De secundo, IudicI. Obliti sunt Dei sui,& tradidit eos in manus Sisare, id eit, potestati diaboli. Thobiae 6.Qui coniugia ita suscipiunt .ve Deum a se,& a sua mente excludant, in his habet pote it . tem daemon. De .lotio ad Rome. Sicut non probauerunt. noluerunt Deum habere in notitia, tradidit illos In reprobum senum,ut sactant ea quae non conueniunt. Et, heu , hoc saepe fit usq; ad mortem. Psal. v. Non est Deus in colpectu eius Sc. Iori. t . Coputruerunt iumenta in stercore suo. Iumenta impud ca & insipientia sunt homines stulti, carnales Deum prae oculis non habentes. Huiusmodi in flercore suo putrescere, est in luxuria,& aliis peccatis vitam finire. Secundo, quaeritur de quibus de nostro Saluatore in moria sit habenda. Et dicendum de tribus, de praeterito, dς praesenti,de futuro. De piae terito, ut nostri redemptoris , quia propter nimiam charitate a morte mala morte sua in

330쪽

berauit nos. De praesenti, ut omnium inspectoris, qui per

occultam praesentiam omnia nostra semper cernit. De futu

ro, ut iusti iudicis, qui per omnipotent iam suam omne pra itum in correctum districte iudicabit. De primo, Trenorum 3. Recordare paupertatis meς,& transgressionis,id est, maximae humiliationis. Absynthii & fellis, id est, amarae passionis. Eet echiel. 9. Signa Thau super frontes virorum dolentiudi gementium super cunctis abominationibus, quae fiunt in ciuitate hac. Thau, figura crucis habet, id est, passionis Christi, quae semper elt bonis in mente serenda. De secudo, Psal. 09. scitote quoniam Dominus ipse est Deus,omnia scilicet

implens,omnia videns, ubique praesens. Hinc ait, Provide. bam dominum in conspectu meo semper. Psal. s. Ecclesiast. 39. Opera omnis carnis coram Domino,& non est quicqua sconditum ab oculis eius. Cant. 2. En ipse stat poli parte tem nostrum, idest,indutus parietem carnis nostrae: prospi. ciens per cancellos,quia licet intus degens occultus a nobis videri non possit, tamen omnia nostra videt. De tertio, Isai. 36. Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius& grauis ad porta dum. Ecce venit, id est, attendite, quia cito veniet ad districtum iudicium. Matth. 2. . Vigilate Sc.

Hieronymus siue comedo , siue bibo, siue aliquid aliud facio, semper intonat in auribus meis quasi tuba vehemes vox illa terribilis, Surgite mortui, venite as iudicium. De omnibus tribus simul. Psal. r io. Memoriam secit mirabilium suorum,quasi diceret. Dominus dedit nobis escam, scilicet seipsum ad memoriam suorum mirabilium: praeteritorum, lnos redemit: praesentium, qu6d omnia nostra rei picit: futurorum, quod districte tandem iudicabit. Tertio, quaeritur quid valeat memoria nostri Saluatoris. Dicendum ad tria. . Primae,enim rei memoria, scilicet passionis Christi valet ad

cisis nostrum eius amore insam mandum. Secundae rei, scilicet eius continuae inspectionis, valet ad nos a peccato custodiendum. Tertiae rei, scilicet districti iudicis, valet ad excita

dum nos ut praeparemur contra suturum iudicium. Primu facit nos bonum diligere, secundum malum odire, tertium imminens periculum praecauere. De primo, Lucae i 2. Igne

veni mittere in terram,& quid volo nisi ut ar eat λ Ignem

SEARCH

MENU NAVIGATION