R.P. Hieronimi Florauantij Romani e Societate Iesu theologi De beatissima trinitate. Libri tres. Primus est contra haereticos. Secundus inter Scholasticos. Tertius contra gentiles

발행: 1618년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

tiunt comuniis

nes eius comis mentatores Henricus ea

eam di tinctu iri, licest non procederea a Filio.

men Patris Ioan. I 6. Spiritus, qui a Patre processiti quia quamuis procedat a Filio; procedit tamen per virtutem acceptam a Patre. Idem plane suadet ratio; quia si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non distingueretur realiter ab illo. Probatur,' quia in Diuinis omnia sunt v nu, ubi non est relationu oppositio, quae oritur ex origine, μὰ hoc est ex eo,quod una Persona est ab alia scio iueo casu Spiritus Sanctus non esset a Filio; ergo non opponeretur Filio; ergo non distingueretur realiter ab illo, sed esset una & eadem Persona cum illo, sicut non distinguu-tur viduae Personae nunc, generans,& spirator. Ex his habemus tria. Primo,discrimen inter filiationem,quam nuchabet Filius, ab ea, quam haberet in casu hy pote sis, nam per hanc filiationem distinguitur nunc Filius a Spiritu Sancto realiter,& hypostatice; quia ista directὸ & immediate opponi inr paternitati, mediate vero Opponitur spirationi passiuar; constituit enim nunc Filium,a quo procedit,& spiratur Spiritus Sanctus: quae oppositio meo lata, ct indirecta sufficit ad distinguendum realiter & hyp statice Filium a Spiritu Sancto. Secundo, longe aliter dicendum esse, si Spiritus Sanctus procederet a solo Filio;

tunc enim distingueretur realiter etiam a Patre, quia cuillo haberet oppositionem indirectam tanquam cum eo,

qui dat esse Filio, & esse spiratoris. Cum enim Pater esset principium Filij, esset indirecte principium etiam Spiritus Sancti, qui produceretur a Filio. At si Spiritus San

ctus non produceretur a Filio, nullo modo opponeretur Filio, neque directe, ut constat, nec indirecte;quia neque filiatio tunc constitueret Personam spirantem,ut constituit modo ista filiatio, neque a Filio haberet esse Pater,&esse spiratoris,a quo produceretur Spiritus Sanctus. I e tio, in eo casu, filiationem distincturam Filium ; a Patre quidem realiter, a Spiritu Sancto vero tantum ratione Quare non essent tunc duae processiones distinctae realb

172쪽

ter, licet sumerentur passive sed ratione tantum,sicut nucdistinguuntur generatio,& spiratio activa in Patre. Neque essent duae Perlonae Filius, & Spiritus Sanctus, sed una & eadem ab intellectu simul & voluntate; quae, Ut esset ab intellectu, diceretur Filius; ut vero esset a voluntate, diceretur 5piritus Sanctus. b Tertia;Quamuis aute SpiritusSanctus a Patre,&Filio spiretur; sunt tamen Pater & Filius v num tantum principium SpiritusSamsti, non duo: ratio est, quia principium est nomen substantivum; at substantiva nomina non multiplicantur nisi multiplicata forma; forma autem, seu virtus spirativa SpiritusSamsti non est duplex, sed unica &eadem omnino in Patre & Filio. At Personae sunt duae: Ita est; sed licet sint duae in genere Personae, sunt tamen unum in genere principis: sicut tres Diuinae Personae in

ratione Personae sunt tres; in ratione tamen Dei sunt unus tantum, non tres Dis, ob unam numero Deitatem in tribus illis Personis. Pone unam & eandem formam ignis, di unum & eundem numero calorem in duobus suppositis igni usi hoc utrumque suppositum admoueatur ligno, erunt unicum tantum principium calefactionis, licet sint duo supposita ignis. ' Dices. Pro quo ergo supponit nomen principij, quando dicimus, Pater & Filius sunt unuprincipium Spiritus Sancti: Respondeo cum communi

sententia, hoc nomen esse nomen substanti uu & concretum, sicut & nomen veus. Primo ergo , quia cst nomen

substantivum, & nomen substantivum significat praecipue formam; ideo principium significat virtutem spiratiuam, quae una est; sicut & nomen Deus significat Diuma Naturam,quae una est. Secundo, quia nomen hoc est nomen concretum, & non abstractum; ideo connotat immediate quidem habentem talem virtutem, quod est quid commune per intellectum Patri & Filio; sicut etiam hoc nomen Deus connotat immediate habentem NaturaDei,

nales. Communis ta

men sente iae Lesse unum tantum pri cipium S. TMm q.3σ

Lege Suarens lib. ro de Trinit. cap. 7.

173쪽

' . rsona Diuina ex illis duabus seorsim se nanta

u , procedit ut nexus duorum, & ut tertia Persona Diuina . ideo praeter virtutem illam spirativam, quae tota est in qualibet ex illis duabus Personis, requirit etia utra

que Personam Patris, & Filii ad prodii Veri z: te

quin non esset nexus, seu amor duorum, nec rea Iiter di. stingueretur ab utroque, ut pauIOant probauimuS.

,Vatris,& Filis ad productionem sui; non tantum perccidenSex parte producentium; quia nimirum vinus igia spirativa reperitur in duobus iIlis suppositis, sed 'iam necessario, & per se, ex parte producti μὰ tum quia proprietas persona Iis,qua Spiritus Samstus constituitur distinguit illum realiter a Patre & Filio; ergo necessario Seper se procedit a Patre & Filio; nam, ut diximuS, inter Diumas Personas una non distinguitur realiter ab alia, nisi quia ab alia procedit: tum quia Spiritus Sanctus proce- dit ut amor Notionalis,idest productus, & ut talis amor iupponit cognitionem Notionalem, sicut amor comunis

supponit

174쪽

Liber Secundus. Is

supponit cognitIonem comunem. Cum ergo per cognitionem Notionalem producatur Filius,& omnia illi, quae

Patris sunt, communicentur, communicatur etiam virtus

spirati ua: quare,ut Amor Notionalis exigit procedere a virtute spirativa communicata per cognitionem Notionalem Fili ac proinde existente in duobus suppositis: tum denique quia procedit ut Amor mutuus,qui ad minus requirit duo.Quare, si fingamus mente esse solum Patrem sine Filio, tunc intelligeretur quidem habere vim spirativam, sed incommunicabilem, ideo non esset eadem cailla, quae nunc est; haec enim est communica bilis et quare

nec produceret Spiritum Sanctum cum eadem caracteristica proprietate sic enim loquitur Damascenus) quam

nunc habet, sed cu alia. Immo,s fingamus aduenire post productum Spiritum Sanctum Patri Filium,Spiritus Sanctus per proprietatem illam suam non distingueretur a Filio realiter, quia non processit ab illo. Dices. Ita perfecta est virtus spirativa in solo Patre, sicut in Patre mmul & Filio; ergo Pater est principium suffciens ad spurandum: ergo sicut spiratur Spiritus Sanctus a Patre &Filio; ita potest spirari a solo Patre.' Concedo antecedes, di primam consequentia;quia principiu dicitur suffciensa perfecta virtute producendi ; sed nego secundam consequentiam: quia ut spiretur Spiritus Sanctus, requirit non solum virtutem perfectam spitatiuam, sed conditionem etiam necessario requisitam; hoc est, ut virtus illa

spirativa sit in duobus suppositis et alioquin terminus spi-- ratus, scilicet Spiritus Sanctus non esset idem cum illo ι qui nunc est. Neque id mirum videri debet,quia in Deo nihil est per accidens, scd omnia per se: quare si Spiritus Sanctus procedit a duobus, id illi conuenit necessario,&per se. Quare si fingamus alium Spiritum Sanctum, qui

Procedat tantum ab uno, non possunt non differre in pro

175쪽

so De Peatis a Trinitatebus, & ille haberet per se esse tantum ab uno i ergo dictferunt . . 'De Nomine Amoris.

DE hoe nomine duo docet Scholastici. Primo:Quod

sicut in humanis Amor duo significat, & amorem quo diligimus, & terminum, seu qualitatem, quam dilia gendo producimus; sic in Diuinis, Amor non solum signuficat actum voluntatis, quo tres Personae denominantur formaliter diligere; sed significat etiam terminum a Patre & Filio, diligendo productum, qui est Perssina Spiriatus Sancti. Ia prima significatione dicitur Amor Essentnaaliter, & est communis tribus Personis; in secunda vero significatione dicitur Notionalitem, di est nomen propria Spiritus Sancti,& significat spiratum,& diligendo proda 'etum, ac proinde quid relatiuum ad principium Prod cens & Spirans,quod est Pater & Filius simul, ut sint v nain virtute spirativa. Secundo docent, Recte dici posse.

M B;θuia, Patrem & Filium diligere se Spiritu Sancto. say Huius

ἀνε--rei ratio est, quia actioniam duo sunt genera: quaedam Tra, respiciunt solum terminum, ut aedificatio, gc ne ratio; aliae I. Thom. ρ ρ. praeter terminum respiciunt subsectuna, vel obiectum: su- .sy a ct biectum respicit calaneti,dealbatio, & similes; nam su

biectum est quod proprie dealbari & calefieri dicitur;

v mm ct pro quare productis caloris & albedinis seorsim extra subim, . a. ctum non proprie dicetur ealafacti γ,vel dealbatio.Οbi . si liba a. cturn autem respieit intellectio & volutio; hae enim actio. γ -- nes praeter terminum respiciunt obiectum per iIlum rer- .minum,quod proprie intelligi, & amari dicitare igitur in actionibus, quae nihil respiciunt ultra terminum on porcst principium actionis de nominari a termino,neq; Cum illo construi in ablativo. V.g. di ere non possum ube Me dificator aedifiων domo: aut: Pater filio generat . Sed in his acuombu , quae praeter terminum respiciunt subiectum,

176쪽

Libo Secundus. ora ut obicctum, hoc fieri potest. Dicimus enim, ignem calefacere, non solum calcfactione, sed etiam calore;& voluntatem non solum amare, & propendere in obiectum actione ipsa vitali productiva amoris , sed etiam amore ipso per voluntatem producto. Quare recte dici poterit, Patrem & Filium diligere se Notionaliter, tum actione ipsa Notionali, tum termino ipsius, idest, Spiritu Sacto; hic enim est terminus adtionis illius Notionalis.' Non re- cte tamen diceretur: Pater es diligensse Spiritu Sancto,

sicut non recte dicitur: Pater es sapiens sapientia genita ;quia qui sic loquitur, significat tam Vcrbum, quam Spiritum Sanctum es e formam sapientis, & diligentis.Sed si dicatur;Pater sapit sapietia genita, di diligit se Spiritu Sacto, recte dicitur ex Setho.q.D.a a. ζυ licet hae Quaestiones sint de modo loquendi. Ob eandem plane rationem licebit etiam di ere; Patrem & Filiu diligere Spiritu Sancto creaturas; possibiles quidem necessario; futuras vero, aut existenter. libere; quia ad hanc locutionem,& similes struit, Spiritum Sanctum esse terminum dilectionis N

De Nomine Doni.

DE hoc nomine id solum dicendum est, posse conue

nire nomen hoc Persens procedc nti,ta esse propriuspiritus Sancti. Primum probatur. quia ad rationem doni requiritur, ut donetur ab aliquo, alicui, & gratis: is, cui donatur, vel donari potest Diuina Persona, est creatura intellectualis, quae sola capax est doni, teste oris. 3.Ethnas. A quo donatur,est Persona,a qua procedit; nam Per sona procedens est illius, a qua procedit per originem . Ioan. 34. Sic Deus dilexit mundum,in Filium suum vnLgenitum daret Gratis autem dari certum est, cum eAc dat merita & facultatem creaturae,cui donatur, aut dona

li potest. An vero donum esse debeat semper re di tincta

177쪽

et e malissima Trinitate

a donante, & eo, cui donatur,quaeri solet; sed probabilius est, non esse necessarium; co quia Ioan. . Pater, inquit, Christus quod dedit mihi, maius omnibus es; est sermo de

Essentia Diuina, quae neque re differt a Patre donante , nec a Filio, cui dicitur donari: quare relatio doni ad donantem, & cum, cui donatur, non semper est realis, nisi quando donum re differt a donante, & recipiente. Secundum probatur, Quod scilicet donum, si Personaliter sumatur, conueniat proprie Spiritui Sancto. Ratio est, quia prima ratio donandi aliquid alicui est amor,ratione cuius caetera omnia donantur. Quando ergo res aliqua non solum donari potest, sed includit etiam amorem intrinsece, singulari etiam modo includit rationem doniacum ergo Spiritus Sanctus procedat a Patre, sicut procedit Filius; ideo donari potest, scut & Filius e cum vero Procedat, ut amor, quia procedit a voluntate,non abi tellectu, ut Filius; ideo intrinsece, & formaliter includit rationem amoris, quae est prima ratio donandi: atque ita Spiritus Sanctus ratione suae processionis singulari modo est donum aDe his quae consequuntur Pers F.

ADuertendum octavo, Tria secundum modum intelligendi nostrum consequi Personas iam costitutas. Primum est immanentia Personarum.Secundum est simia Iitudo, & aequalitas ipsarum. Tertio est Missio. Agamus de singulis.

De Immanentia. IMmanutia Personaru, qua Damasc.li. s.c. I IAE in m

AD M. I. idest circunincessionem vocat, est intima illa inhabitatio unius Personae Diuinae in alia, de qua Dan. 34. Ego is r n Patre, O Pater in me es. Ad hanc autem immanentia

178쪽

Libra Secundus.

duo saltem necessaria sunt. Primo, ut quae immanent, rea-Nos liter inter se distinguantur, quod habent Personae a Diuinis relationibus. ut diximus. Secundo,requiritur aliquod unum, quod sit ratio & fundamentum huius immane tiae, idest, cur una Persona in alia sit;& hoc habent Personae ab una numero essentia, quae in ipsis est. Quibus positis sequitur, ut vere dici possit; Una Persona es in alia, ut docent HenricuS Quod li. F.q. 6.& Duran. I .d. I9. Nam ob hanc rationem species esse dicitur in indiuiduis v. g. eadem species humana in Petro & Paulo et quod multo magis verum esset, si eadem natura numero esset simul in duobus indiuiduis, in Petro & Paulo; tunc enim dici verissime posset, Petrum esse in Paulo,& Paulum in Petro. Caeterum Diuinae Personae aliquid habent amplius, ut

ne cuius una est in alia, non solum ratione naturae,sed etiaratione Personae, quod non esset in Petro& Paulo, licet haberent eadem numero naturam: Nam cum relatione quibus constituuntur&distinguuntur, sint omnino idem re,& formaliter cum essentia; hinc fit, ut Pater sit in Filio non solu ratione naturae, sed etiam ratione Personae; bὶ & Nμης r

sic docet Damas.lib. i.de Fide cap. 9. Patrem esse in Filio 'TU Iut suppositum in supposito; & Ecclesia in hymno, In Pa- q qa atre totus Filius, ct totus in Verbo Pater. Vbi illud totus πω. , a

significat esse Filium in Patre,& c conuerse; non tantum l. ad i ratione essentiar, sic enim non esset totus , cum adhuc su- .

persit relatio; sed etiam ratione hypostasis & Personae; quia nimiru hypostasis Filii est idem omnino cum essemtia; unde fit, ut Filius, ratione etiam hypostasis sit intime prssensPatri,&PaterFilio. Alij id deduc ut ex immesitate. Cum enim quaelibet Persona sit immensa, etiam ratione su ιμ- personalitatis, necessario sequitur, ut omnes Personae sint

intime sibi praesentes .

De .. .

179쪽

ae militudore,ctaequalitate.

eiora Legatur

SImilitudo & aequalitas inter Diuinas Personas reperi

tur,cum in omnibus Pei sonis sit eadc na omnino e sientia, quae fundamentum est similitudinis & aequalitatis inter ipsas. Est autem haec relatio similitudinis& aequalitatis inter Personas Diuinas no realis, sed ra i ion is : a ratio est, quia in his relationibus , in quibus ipsa fundamenta primo referuntur, ut sunt relationes similitudinis&arqualitatis; ad hoc, ut relatio rea lis sit, di boni ipsa fundameta multiplicari realiter, ct distingui; sed hic non multuplicantur, nec distinguuntur, ut constat, sed est unum &idem in omnibus Personis,eadem scilicet Natura Divinar quare sicut relatio eiusdem ad se ipsum, non est realis, sed rationis, ita relatio similitudinis & aequalitatis inter Per sonas Diuinas non potest esse realis. ' Dices. Videntur Diuinae Personae esse inter se inaequales aliquo modo, saltem in duratione; quia Persona producens debet esse prior producta, aut tempore, aut salte m natura; e st enim producens principium productae. Respon. Ab aliquibus concedi, unam Personam esse priorem altera instanti naturae; bὰ dicunt tamen, hoc non obesse aeternitati Personarum ; quia Persona producens non est prior producta instanti aliquo in quo, sed ta- tum a quo, quod non tollit peructam coexistentiam Inter producentem, S productam.Sed hic loquendi modus non probatur aliis; quia prius & posterius natura,sive sit instantis in quo siue a quo, esse solet tantum inter Ca,quae habent rationem causae &effectus; at nulla ex Personis ha bet respectu alterius rationem causae, nulla rationem effectus. Rectius ergo dicemus cum S. ugust.lib. de Tria iei Hatitaculo e. o. Personam producentem esse priorem producta, tantum origine, non duratione, neque natura: nam cum in eodem omnino instanti sit producens & producta,

180쪽

Liber Secundus.

ducta, una. non est prior altera, duratione: & cum idem sit omnino esse in producente & producta, una non habet respectu alterius rationem causae; ideo non est altera prior, natura, sed origine tantum: nimirum, quia licet in eodem instanti sit Pater, & Filius; a Patre tamen est Filius. Habemus Immanentiam, O Aequalitatem Diuinatu Personarum: superest . sis., T e Misione.

TR ia dicemus. Primo, Quid requiratur ad Missionem in communi. Secundo, Quid sit Misso Inui bilis. Tertio, auid Vi bilis. De Primo. Misso Diuinae Personae includit duo. aJ Q μῖτε.

Primo, aeternam processionem eius ab alia: ratione cuius, ''3 cum Pater a nullo procedat, a nullo etiam dicitur mitti: Misa inat Filius, quia procedit a Patre, a Patre etia dicitur mi γ φ' ri: di Spiritus Sanctus, quia a Patre & Filio procedit, nuc ' ' -' a Patre dicitur mitti, nunc a Filio. Secudo, includit Misso temporalem productione alicuius effectus, ratione cuius Persona Diuina specia liter dicitur esse in eo, ad que mittitur;& ratione huius teporalis effectus semper Missis dicitur esse temporalis.' Nam ad Milsione non sum cit egressus ab aeterno a Persona producente, sed completur per productionem effectus temporalis: ante hanc producti nem temporalem effectus,aetcrna processio non habet rationem Missionis. Et ideo Misso simpliciter dici solet i poraliS, ut notat S. Nom. a. a. Quamuis autem effectius, qui producitur, communis sit omnibus tribus Personis; dicitur tamen in eo mitti una Persona potius, quam alia: nam Pater, quia a nullo procedit, a nullo dicitur mitti . In Incarnatione vero millus dicitur solus Filius; quia sola Persona Fiiij terminat Humanitatem; in caeteris vero Missisnibus dicitur mitti potius una Persona,quam alia , quando praeter internam sanctificationem producitur effectus aliquis externus,ad significandam unam Pcrsona

SEARCH

MENU NAVIGATION